Obrazy na stronie
PDF
ePub

centes: Sireversus fueris ad Omnipotentem, ædifica- A visionis obscurent. Quod nimirum Psalmista pertu

beris. Ac si aperte dicant : Quia nostris dogmatibus resistendo a Domino recessisti, idcirco a justitiæ ædificatione destructus es. Tabernaculum vero aliquando accipimus habitaculum corporis, aliquando vero habitaculum cordis. Nam sicut anima habitamus in corpore, ita per cogitationes habitamus in mente. Iniquitas ergo in tabernaculo mentis, est perversa intentio in studio cogitationis, iniquitas autem in tabernaculo corporis per expletionem operis actio carnalis. Eliphaz itaque quia amicus beati viri exstitit, quædam vera sentiens, et tamen in his, in quibus a rectitudine deviat, hæreticorum speciem tenens, beatum Job ex virtutibus flagellatum nesciens 509 errasse credidit, quem percussum vidit, eique, si reversus ad Omnipotentem fuerit, pollicetur dicens: Longe facies iniquitatema tabernaculo tuo, ac si patenter dicat: Quisquis ad Deum post errata revertitur, in cogitatione simul et in opere mundatur. Sequitur:

CAPUT XVII [Vet. IX, Rec. VIII].

[ocr errors][merged small][merged small]

22. Infirmi, sanante Deo, fortes evadunt, et aliis doctrina prælucent. - Quid per terram nisi infirmitas actionis, quid per duritiam silicis, nisi fortitudo signatur? quid per torrentes aureos, nisi doctrinam intimæ claritatis accipimus? Omnipotens autem Deus ad se conversis pro terra dat silicem, quia pro infirma actione fortitudinem tribuit robusti operis. Dat etiam pro silice torrentes aureos, quia pro robusto C opere doctrinam multiplicat claræ prædicationis, ut peccator quisque conversus, et ex infirmo fortis existere valeat, et in sua fortitudine (a) usque ad proferenda verba intimæ claritatis exsurgat, quatenus in eo et infirmitas actionis, in qua velut terra solvitur, bene vivendi fortitudine solidetur; et rursus cum sensus ex vita trahitur, ex ipsa fortitudine torrentes aurei defluant, quia in ore bene viventium doctrinæ claritas inundat. Sequitur :

CAPUT XVIII.

VERS. 25. Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.

23. Deus, fugatis hostibus, divini eloquii argento nos ditat. Quos magis alios hostes patimur quam malignos spiritus, qui in nostris nos cogitationibus obsident, ut civitatem valeant nostræ mentis irrumpere, eamque sub jugo dominii captam tenere? Argenti autem nomine sacra eloquia designati testatur Psalmista, qui ait : Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (b) terræ (Psal. x1, 7). Et sæpe cum eloquiis sacris intendimus, malignorum spiritum insidias gravius toleramus, quia menti nostræ terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis nostræ oculos a luce intimæ

(a) Norm. addunt post ante usque.

(b) Ita Germ., Anglic., Norm., Turon. et alii. Deest terræ in Editis.

D

lerat, cum dicebat: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei (Psal. cxvII, 115). Videlicet patenter insinuans quia mandata Dei perscrutari non poterat cum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat. Quod etiam in Isaac opere sub Allophylorum pravitate cognoscimus designari, qui puteos quos Isaac foderat terræ congerie replebant (Genes. XXVI, 15). Hos enim nos nimirum puteos fodimus cum in Scripturæ sacræ abditis sensibus alta penetramus. Quos tamen occulte replent Allophyli quando nobis ad alta tendentibus immundi spiritus terrenas cogitationes ingerunt, et quasi inventam divinæ scientiæ aquam tollunt. Sed quia nemo hos hostes sua virtute superat, per Eliphaz dicitur: Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. Ac si aperte diceretur : Dum malignos spiritus Dominus a te sua virtute repulerit, (c) divini intus eloquii talentum lucidum excrescit. Sequitur : CAPUT XIX [Vet. X, Rec. IX].

[blocks in formation]

24. Deliciis affluunt qui multiplices in sacris Scripturis sensus discernere sciunt.- Super Omnipotentem deliciis affluere est in amore illius Scripturæ sacræ epulis satiari. In cujus nimirum verbis tot delicias invenimus, quot ad profectum nostrum intelligentiæ diversitates accipimus, ut modo nuda nos pascat historia, modo sub textu litteræ velata medullitus nos reficiat moralis allegoria, modo ad altiora suspendat contemplatio, in præsentis vitæ tenebris jam de lumine æternitatis 510 intermicans. Et sciendum quod quisquis deliciis affluit in quadam sui remissione solvitur, atque a laboris studio quasi ex lassitudine relaxatur, quia nimirum anima cum internis (d) deliciis abundare cœperit, terrenis jam operibus incubare minime consentit ; sed amore conditoris capta, et sua captivitate jam libera, ad contemplandam ejus speciem deficiendo suspirat, et quasi lassescendo convalescit, quia dum sordida onera portare jam non valet, ad illum per quietem properat, quem intus amat. Hinc etiam in admiratione sponsæ scriptum est: Quæ est ista quæ ascendit de deserto deliciis affluens (Cant. vm, 5)? Quia nimirum sancta Ecclesia nisi verborum Dei deliciis afflueret, de deserto vitæ præsentis ascendere ad superiora non posset. Deliciis ergo affluit, et ascendit, quia dum mysticis intelligentiis pascitur, ad superna quotidie contemplanda sublevatur. Hinc etiam Psalmista ait: Et nox illuminatio mea in deliciis meis (Psal. cxxxvui, 11), quia dum per intellectum mysticum studiosa mens reficitur, jam in ea vitæ præ sentis obscuritas fulgore diei subsequentis illuminatur, ut etiam in hujus corruptionis caligine in intellectum illius vis futuri luminis erumpat, et verborum

(c) Vindoc, divinitus eloquii talentum, etc. Norm. melius, divini in te eloquii talentum lucidius crescit. (d) Norm., desideriis.

deliciis pasta prægustando discat quid de pabulo A licet noverimus nonnunquam bona terrena justis subveritatis esuriat. Sequitur :

[blocks in formation]

25. Ad Deum faciem levare, est cor pænitentia mundatum ad divina investiganda attollere. - Ad Deum faciem levare, est cor ad sublimia investiganda attollere. Nam sicut per corporis faciem homini, ita per interiorem imaginem Deo noti atque conspicabiles sumus. Cum vero reatu culpæ deprimimur, ad Deum levare cordis nostri faciem veremur. Dum enim nulla bonorum operum confidentia fulcitur, intueri summa mens trepidat, quia ipsa se conscientia accusat. Cum vero jam pœnitentiæ lamentis culpa diluitur, et sic perpetrata planguntur, (a) ut plangenda minime perpetrentur, magna menti fiducia nascitur, et ad conspicienda supernæ retributionis gaudia cordis nostri facies levatur. Sed hæc Eliphaz recte diceret si infirmum moneret. Cum vero justum virum propter flagella despicit, quid aliud quam verba scientiæ nesciens fundit? Quæ nimirum dicta si ad hæreticorum typum ducirnus, (b) ipsi falsis promissionibus ad Deum nos faciem levare pollicentur. Ac si fideli populo patenter dicant : Quandiu prædicationem nostram non sequeris, cor in infirmis premis. Quia vero Eliphaz beatum Job ad Deum reverti admonuit, a quo videlicet idem vir beatus nunquam recessit, adhuc pollicendo subjungit :

[merged small][merged small][ocr errors]

CAPUT XXI.

Rogabis eum, et exaudiet te.

26. Frustra Deum rogant qui ejus præcepta contemnunt. Rogant quippe Dominum, sed exaudiri minime merentur, qui jubentis Domini præcepta contemnunt. Unde scriptum est: Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. xxvIII, 9). Quandiu ergo Eliphaz beatum Job non exaudiri credidit, hinc nimirum in suo opere errasse judicavit. Unde et adhuc subdit :

[blocks in formation]

Et vota tua reddes.

[blocks in formation]

B

C

D

trahi, quæ largo munere tribuuntur injustis, quia et desperatis agris medici quidquid poposcerint dari præcipiunt, et eis quos reduci posse ad salutem prævident quæ appetunt dari contradicunt. Sed si dicta hæc Eliphaz de donis spiritalibus intulit, sciendum quod res decernitur et venit cum virtus quæ ex desiderio appetitur, (c) largiente Deo, etiam effectuprosperatur. Unde et adhuc subditur : CAPUT XXIII [Rec. XI].

[blocks in formation]

Vers. 29. Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria; et qui inclinaverit oculos suos,ipse salvabitur. 29. Humilitatis commendatio. Quæ nimirum sententia a Veritatis ore non discrepat dicentis: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et quise humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11). Unde et per Salomonem dicitur: Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et (e) antequam glorietur, humiliatur (Prov. xvi, 12) Recte autem dicitur : Qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur, quia, quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima superbiæ ostensio esse in oculis solet. Hinc enim scriptum est : Et oculos superborum humiliabis (Psal. xvII, 28). Hinc de ipso superbientium capite dicitur: Omne sublime videt (Job XLI, 25). Hinc de illa quæ ei per infidelitatem adhæsit scriptum est: Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus (f) in altum subrecta (Prov. xxx, 13). Oculos ergo inclinare est nullum respiciendo despicere, sed se minorem atque imparem cunctis quos aspicit æstimare. Salvabitur itaque qui oculos inclinat, quia qui falsum superbiæ verticem deserit, veritatis altitudinem ascendit. Sequitur :

CAPUT XXV

VERS. 30.- Salvabitur innocens, salvabitur autem munditia manuum suarum.

30. Gratiæ prævenientis necessitas, quam comitari et subsequi debet liberum arbitrium. - Quæ scilicet sententia si de cœlestis regni retributione (g) promitur, veritate fulcitur, quia cum de Deo scriptum sit : Qui reddit unicuique secundum opera ejus (Rom. 11, 6), illum in extremo examine justitia æterni judicis salvat, quem hic ejus pietas ab immundis operibus li

tentionem pergunt, ab intuentium cordium sordibus peccati, etc.

(e) Vindoc., antequam glorificetur. (f) Norm., in alta.

(g) Bellovac., promittitur.

B

meum.

[ocr errors]

More

31. Inordinata consolatio dolorem auget. suo beatus Job planioribus verbis inchoat, sed dicta sua alta mysterii prosecutionne consummat. Mederi quippe dolor afflicti ex amicorum consolatione debuerat; sed quia consolatio ad blandimenta fallaciæ erupit, afflicti dolor inhorruit. Quia enim Eliphaz spondere converso meliora non timuit, quasi ex noxio medicamine vulnus crevit. Unde recte dicitur: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plaga meæ aggravata est super genitum meum, quia videlicet 513 inordinatæ consolationis intentio percussionem quam minuere debuit multiplicavit. In quibus nimirum verbis per typum sanctæ Ecclesiæ etiam fidelium dolor exprimitur, qui eo amplius gemunt, quo () malos blandiri conspiciunt, qui juxta Pauli vocem Per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. xvi, 18).

berat. Sin vero ad hoc salvari quisque hic munditia A (Prov. 1, 17). Pennati quippe sunt bonorum spiritus, manuum suarum creditur, (a) ut suis viribus innocens qui dum ad altiora per spem veritatis evolant, apposita fiat, procul dubio erratur, 512 quia si superna gra- pravorum hominum deceptionis retiacula declinant. tia nocentem non prævenit, nunquam profecto inve- Sequitur : CAPUT XXVI [Rec. X1]. niet quem remuneret innocentem. Unde veridica CAPUT XXIII, VERS. 1, 2. Moysis voce dicitur: Nullusque apud te per se innoRespondens autem Job cens est (Exod. xxxiv, 7). Superna ergo pietas prius dixit: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, agit in nobis aliquid sine nobis, ut, subsequente quo. et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum que nostro libero arbitrio, bonum quod jam appetimus agat nobiscum, quod tamen per impensam gratiam in extremo judicio ita remunerat in nobis, ac si solis processisset ex nobis. [Vet. XII.] Quia enim divina nos bonitas, ut innocentes faciat, prævenit, Paulus ait : Gratias autem Dei sum id quod sum (I Cor. xv. 10). (b) Et quia eamdem gratiam nostrum liberum arbitrium sequitur, adjungit: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Qui dum se de se nihil esse conspiceret, ait : Non autem ego. Et tamen quia se esse aliquid cum grati invenit, adjunxit: Sed gratia Dei mecum. Non enim diceret mecum si cum præveniente gratia subsequens liberum arbitrium non haberet. Ut ergo se sine gratia nihil esse ostenderet, ait : (c) Non ego. Ut vero se cum gratia operatum esse per liberum arbitrium demonstraret, adjunxit: Sed gratia Dei mecum. Munditia itaque manuum suarum innocens salvabitur, quia qui hic prævenitur dono ut innocens fiat, cum ad judicium ducitur, ex merito remuneratur. Quæ cuncta Eliphaz, sicut prædictum est, etsi recte protulit, cui tamen proferret ignoravit, (d) quia docere meliorem non debuit, sed audire. Quæ tamen omnia per typum hæreticorum promissionibus con- C gruunt, qui cum fideles quosque in præsenti vita afflictos inveniunt, eos ex culpa perfidiæ percussos arbitrantur, eisque si sua dogmata sequantur, salutem innocentiæ per bonorum operum munditiam promittunt. Sed mens fidelium tanto eos altius despicit, quanto illos innocentiam non videt habere quamı pollicentur. Unde bene per Salomonem dicitur : (e) Frustra jactatur rete ante oculos pennatorum

(a) Norman., ut suis operibus innocens fiat. (b) Olim in Utic. legebatur : et quia eadem gratia nostrum liberum arbitrium sequitur, quod fuit antiqua manu emendatum. Huic lect. favent duo vet. Mss. Paris., unus Reg., alter San Germ., et unus Vatic. not. 574, sæc. xiv, vel xv, exaratus. Verum contradicunt omnes alii, Anglic., Gallic., Vatic., ex quibus plurimi sunt saltem nono sæc. scripti, qualis notatus 575, cujus ad calcem hæc leguntur carmina :

Sexta docet finem pars hoc resonare volumen, Quod bene ter senis distinguitur undique libris. Anastasii sancti concessum munere Christi Altari, cujus si quis substraxerit istud Donum, percussus sis sic anathemate Jesu. Perpetua vita careas; sane morte futura Joannes Scriptor... Da, Christe, medelam. Nullam fecimus mentionem cujusdam Ms. Cisterciensis in quo legitur quoque: et quia eadem gratia nostrum liberum arbitrium sequitur, quod multarum diversarum lectionum adjectione sit interpolatus, aliundeque non admodum antiquus. Huic autem opponitur alter Cisterciensis eo deosculandus quod piis

D

32. [Vet XIII.] Fidelium mentes sine amaritudine esse nesciunt. Quæ etiam verba ad considerandam subtilius mentem fidelium recte referuntur, qui esse sine amaritudine nesciunt etiam si in hoc mundo prosperari videantur. Quibus cum et adversitas evenit, cum quem invenit ingemiuat dolorem. Unde recte dicitur : (g) Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, ut aperte monstretur quia electorum mens sine amaritudine et in prosperitate non fuerit. Bene autem dicitur: Et manus plagæ mæ aggravata est super genitum meum. Manus quippe plaga est fortitudo percussionis. Primam namque percussionem suam electi considerant, quia a conditoris sui visione divisi sunt, quia nequaquam illuminationis

manibus sanctorum monachorum Cisterciensium exaratus sit, sub beato Stephano primo Cistercii abbate, ut liquet ex hac epigraphe: Anno Domini millesimo centesimo undecimo, in vigilia Nativitatis ejusdem Domini nostri Jesu Christi, liber iste finem sumpsit scribendi, temporibus Domini Stephani Cisterciensis abbatis. Verum quid opus est Manuscriptorum testimonio, ad asserendam nostram lectionem, cum alia evertat omnino, sensum a Gregorio intentum? Palam enim docet hic gratiam prævenire, liberum vere arbitrium esse pedisequum: Quia, inquit, divina nos bonitas, ut innocentes faciat, prævenit, Paulus ait, etc. Et infra: non enim diceret mecum si cum præveniente gratia subsequens liberum arbitrium non haberet.

(c) Plerique, non autem ego.

(d) Norm., quia docere meliorem audere non debuit. (e) Bigot et Lyr., frustra jacitur rete.

(f) Vindoc., quo malos simplicibus, blandiri. (g) In Edit. solum legitur: nunc quoque. Ut aperte, etc. In Mss. autem nostris et Anglic., nunc quoque in amaritudine est sermo meus.

rium quodlibet agi conspiciunt, ad occulta Dei judicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur quod inordinatum foris currere videtur. Cum enim præsidentem angelicis spiritibus Creatorem omnium fidei oculis contemplantur, ad ejus nimirum solium veniunt. Et quia considerant quoniam is qui mire angelos regit injuste homines non disponit, profecto inveniunt causales rationes quam justæ sint, dum ipsæ causæ extrinsecus videantur injustæ; dumque id humiliter faciunt, semetipsos sæpe in sua voluntate reprehendunt, sua in se nonnunquam vota dijudicant, dum meliora esse ea quæ disponit conditor pensant. Unde bene adhuc subditur:

intimæ (a) claritate perfruuntur, sed in præsentis vitæ A niunt. Nam cum contra votum suum atque desideexsilio quasi in cæcitatis loco (b) relegati gemunt. Semper ergo habent in hac manu plagæ gemitum suum. Sed cum adhuc etiam adversa in hac vita accidunt, manus plaga eorum etiam super genitum gravatur. Erat enim plaga gemitus etiam cum præsentis vitæ adversa deessent. Sed amaritudo primæ percussionis etiam ex tentatione crescit adversitatis. Dicit ergo Et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum: quia justum quemque in hac vita adversitas (c) non lætum perculit, sed in eo dolorem vulneris multiplicavit. Fit tamen miro omnipotentis Dei moderamine ut cum in hoc mundo mens justi adversitatibus plus laborat, auctoris sui contemplandam faciem amplius sitiat. Unde hic apte subjungitur :

[ocr errors]
[ocr errors]

CAPUT XXVII [Rec. XII.

B

CAPUT XXVIII [Rec. XIII.

VERS. 4. Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus.

35. Ex occultorum Dei judiciorum consideratione ad pœnitentiam accenduntur electi. — Coram Deo judicium ponere est intra secretum mentis per fidei contemplationem ad tremendum examen majestatis illius oculos nostræ considerationis aperire, quid peccator homo mereatur attendere, et occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat considerare. Ex qua re agitur ut ad cognitionem sui anima subtilius revocetur, et quo occultum judicem suum magis terribilem videt, 20 de suis actibus formidolosius angustetur. Anxie trepidat, culpas suas lamentis insequitur, pœnitendo increpat, quaC lem fuisse se meminit. Unde nunc quoque postquam dictum est: Ponam coram eo judicium, recte subjungitur Os meum replebo increpationibus. Qui enim sibi in conspectu Dei judicium ponit, os suum increpationibus replet, quia dum subtile examen tremendi contra se judicis contemplatur, amaræ se poenitentiæ invectione persequitur. Sæpe autem dum culpas nostras pensare negligimus, quæ earum reprehensio in ju ficio sequatur ignoramus; dum vero eas penitendo persequimur, quid nobis de eis judex in suo examine dicere possit invenimus. Unde adhuc apte subjungitur :

VERS. 3. Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et venirm usque ad solium ejus ? 33. Ardor electorum Dei conspectu frui cupientium. - Electus quisque nisi Deum cognovisset, utique non amaret. Sed aliud est cognoscere per fidem, atque aliud per speciem; aliud invenire per credulitatem, aliud per contemplationem. Ex qua re agitur ut electi omnes eum quem fide cognoverunt videre quoque per speciem anhelent. Cujus amore flagrantes æstuant, quia ejus dulcedinis suavitatem jam in ipsa suæ fidei certitudine degustant. Quod bene ille in Gerasenorum regione sanatus a dæmonibus designat, qui vult abire cum Jesu; sed ei a magistro salutis dicitur: Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecerit Deus (Luc. viii, 39). Amanti enim adhuc dilatio imponitur, ut ex dilati amoris desiderio meritum retributionis augeatur. Fit ergo nobis omnipotens Deus dulcis in miraculis, et tamen in sua celsitudine manet occultus, ut et quiddam monstrando de so occulta nos inspiratione in suɔ amore succendat, et tamen abscondendo Majestatis suæ gloriam amoris sui vim per æstum desiderii augeat. Nisi enim sanctus vir videre hunc in sua Majestate quæreret, non utique subinferret : Et veniam usque ad solium ejus Vet. XIV]. Quid namque est solium Dei, nisi illi angelici spiritus 514 qui, Seriptura teste, throni vocati sunt? Qui ergo usque ad solium Dei venire vult, quid aliud quam interesse angelicis spiritibus concupiscit, ut nulla jam defe- D ctiva temporum momenta sustineat, (d) sed ad permanentem gloriam in contemplatione æternitatis exsurgat?

[blocks in formation]
[blocks in formation]

tram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

ria, qui terror, quæ implacabilis (a) Majestatis aversio. A si ad Occidentem, non intelligam eum; si ad sinisTanta enim tunc Dominus reprobis iratus dicet; (b) quanta eos pati ex æquitate permiserit. Quæ nimirum (c) verba animadversionis illius justi, dum modo sollicite metuunt, evadunt. Sed quis in illo examine inveniri justus valeat, si secundum suæ fortitudinis Majestatem vitam hominum 515 discutiat Deus? Apte ergo subjungitur :

CAPUT XXX [Vet. XV, Rec. XIV.]

VERS. 6. Nolo multa fortitudine contendat mecum; nec magnitudinis suæ mole me premat.

37. Dei fortitudinem formidantes, infirmitatem in assumpta humanitate desiderant.- Mens etenim (d) quamlibet justi, si ab omnipotente Domino districte judicatur, mole magnitudinis premitur. In quibus nimirum verbis hoc quoque intelligendum est, quod sanctus vir, dum Dei fortitudinem devitat, quid ejus aliud quam infirmitatem desiderat? Et scriptum est: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. 1, 25). Unde et protinus adjungit :

[blocks in formation]

B

C

Quis enim alius nisi Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (1 Tim. 11, 5), æquitatis nomine designatur? de quo scriptum est : Qui factus est sapientia nobis a Deo et justitia (1 Cor. 1, 30). Quæ scilicet justitia dum in hunc mundum contra vias peccatorum venit, antiquum hostem vincimus, a quo captivi tenebamur. Dicat ergo Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat; proponat æquitatem contra me, et perveniet ad victoriam judicium meum. Id est, ad redarguendas vias meas incarnatum Filium mittat, et tunc insidiantem adversarium per absolutionis meæ judicium victor excludam. Si enim in divinitatis fortitudine sic unigenitus Dei Filius invisibilis maneret, ut nil de nostra infirmitate susciperet, infirmus homo ad eum invenire accessum gratiæ quando potuisset? Consideratum quippe pondus ejus magnitudinis opprimeret potius quam juvaret. Sed fortis (e) super omnia apparuit infirmus inter omnia, ut dum nobis ex assumpta infirmitate congrueret, ad permanentem nos suam fortitudinem elevaret. In altitudine enim sua divinitas a nobis utpote parvulis apprehendi non potuerat, sed stravit se hominibus (f) per humanitatem, et quasi in jacentem ascen- D dimus; surrexit, et levati sumus. Unde hoc quoque mox subditur, per quod divinitas invisibilis atque incomprehensibilis demonstretur. Nam sequitur :

CAPUT XXXI [Rec. XV].

VERS. 8, 9. Si ad Orientem iero, non apparet; (a) Ita Germ., Norm., Vindoc., Bellovac. In omnibus Ed., animadversio. Monet tamen Gussany. aliter legi aversio, vel adversio.

(b) Vindoc., quanta eos iniqua agere ex æquanimitate permiserit.

(c) Olim in Utic., verba animadversitatis. (d) Vindoc., cujuslibet justi.

(e) Hunc loquendi modum jam observavimus in nostro Gregorio. Vide supra, lib. xv, cap. olim 10, nung 16, n. 20, et lib. 11, n. 60.

38. Deus invisibilis et incomprehensibilis, non in parte sed ubique quærendus.- Creator quippe omnium in parte non est, quia ubique est. Et tunc minus invenitur, quando is qui totus ubique est in parte quæritur. Incircumscriptus namque spiritus omnia intra semetipsum habet, quæ tamen in implendo circumdat, et circumdando implet, et sustinendo transcendit, et transcendendo sustinet. Bene autem postquam dictum est: Si ad Orientem iero, non apparet; si ad Occidentem, non intelligam eum ; si ad sinistram quid agam ? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum; illico adjunxit: Ipse vero scit viam meam. Ac si aperte dicat: Videre non valeo videntem me, et eum qui me subtiliter intuetur intueri non possum; ut videlicet ostendat (g) quia tanto cautius formidandus est, quanto conspicabilis non est. Qui enim ita nos aspicit, ut a nobis aspici nequeat, eo magis timendus est, quo cuncta videns minime videtur. Cum enim contra nos latere quempiam in insidiis credimus, eo illum amplius metuimus, quo minime videmus. 516 Cumque ejus insidias nequaquam deprehendimus ubi sunt, et ibi eas metuimus ubi non sunt. Creator autem noster, qui ubique totus est, et cernens cuncta non cernitur, tanto magis metuendus est, quanto invisibilis permanens, de nostris actibus quando et quid decernat ignoratur. Quæ tamen verba intelligi et aliter possunt. Ad Orientem quippe imus, cum metem in consideratione majestatis ejus attollimus. Sed non apparet, quia qualis in natura sua est (h) a cogitatione mortali videri non prævalet. Si ad Occidentem non intelligam (i) eum. [Vet. XVI.] Ad Occidentem imus cum sublevatum in Deo cordis oculum, sed ipsa immensitate luminis reverberatum, ad nosmetipsos reducimus, et lassali discimus valde super nos esse quod quærebamus, nostramque mortalitatem considerantes, indignos nos adhuc esse deprehendimus qui immortalem (j) videre valeamus. Si ad sinistram, qui agam non apprehendam eum. Ad sinistram ire est peccatorum delectationibus consentire. Et nimirum constat quia Deum apprehendere non valet qui adhuc in delectatione peccati per sinistram jacet. Si me vertam ad dexteram, non videbo illum. In dexteram procul dubio vertitur qui de virtutibus elevatur. Sed Deum videre non valet qui privata lætitia de bonis actibus gaudet, quia in eo cordis oculum tumor elationis premit. Unde bene alias dicitur ; (k) Non declines ad dexteram, aut ad sinistram (Deut. xvu, 11). In quibus cunctis plerumque se anima discutit, (f) Turon., Norm., Anglic., ita habent, non per humilitatem, ut legitur in Editis. Apud Gilot., in margine, annotatur, al., per humanitem. (g) Vindoc., quia tanto citius.

(h) Omnes Nom., a cogitatione mortalium. (i) Deest eum in eisdem. Mss.

(j) Ebroic. et alii Norm., videre volebamus. Olim in Utic., valeamus.

(k) Vindoc., nec declinabis. Norm., ne declines.

« PoprzedniaDalej »