Obrazy na stronie
PDF
ePub

dummodo quæ perverse cogitaverint expleant. Unde hoc in loco de iniqui obduratione subjungitur:

CAPUT LIII.

imitari, cogatur in vita præsenti etiam culpas paren- A nec in ipsis metuant feriri quæ amant,
tis iniqui persolvere. Unde et illic dictum est: Anima
patris mea est, et anima filii mea est. Anima quæ
peceaverit, ipsa morietur: quia in carne nonnunquam
filii etiam ex patris peccato perimuntur. Deleto au-
tem originali peccato, ex parentum nequitia in anima
non tenentur. Quid enim est quod parvuli filii (a)
plerumque a dæmonibus arripiuntur, nisi quod caro
filii ex patris poena multatur? In semetipso enim
percutitur pater iniquus, et percussionis vim sentire
contemnit. Plerumque percutitur in filiis, ut acrius
uratur; et dolor patris carni filiorum redditur, qua-
tenus per filiorum pœnas mens patris iniqua punia-
tur. Cum vero non parvuli, sed jam provectiores
filii ex parentum culpa feriuntur, qui aliud aperte
datur intelligi, nisi quod illorum etiam pœnas luunt, B
quorum facta secuti sunt? Unde et recte dicitur :
Usque ad tertiam et quartam progeniem. Quia enim
usque ad tertiam et quartam progeniem, eam quam
imitantur filii parentum vitam possunt videre, usque
ad eos ultio extenditur, qui viderunt quod male se-
querentur.

[Vet. XXIII.) 58. Impiorum oculos culpa claudit, aperit pæna. Et quia impiorum oculos culpa. claudit, sed in extremum pœna aperit, recte subjungitur: Et cum reddiderit, tunc sciet. Nescit enim impius mala quæ fecit, nisi cum pro eisdem malis puniri jam cœperit. Unde et per prophetam dicitur: (b) Et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui (Isai. XXVIII, 19). Tunc namque intelligit quod audivit, cum se jam pro contemptu vexari doluerit. Hinc per Balaam de semetipso dicitur : Dixit homo, cujus obluratus est oculus : dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, (c) qui cadet : et sic aperientur oculi ejus (Num. xxiv, 3, 4). Consilium quippe contra israelitas præbuit, sed post in pœna vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant prævident: eorum videlicet oculi ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit : quoniam post culpam jam in poena sua conspicit, quia malum debuit vitare, quod fecit. De cujus inutili jam tunc (d) scientia subinfertur :

CAPUT LII.

VERS. 20. Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.

59. Post casum inutiliter aperiuntur oculi.—Qui si in hac vita positus, culpam suam videre voluisset, de Omnipotentis postmodum furore non biberet. Sed qui hic avertit oculos a respectu criminis, illic declinare non valet sententiam damnationis. Sæpe vero hi qui supplicia æterna non metuunt, prava agere pro temporali saltem 493 percussione pertimescunt. Sed sunt nonnulli qui ita in iniquitate duruerunt, ut (a) Ebroic. et Utic., te manibus arripiuntur. (b) Deest tantummodo in Lyr. et Bigot. (c) Norm., qui cadil, et sic aperiuntur oculi ejus. (d) Ebroic., sententia; quam lectionem prætulit Edit. Vatic.

C

D

VERS. 21. Quid enim ad eum pertinet de domo sua posse? aut si numerus mensium ejus dimidietur ? 60. Stupenda quorumdam malorum, etiam dum feriuntur, obduratio et cæcitas. Neque enim sic debemus accipere, ut iniquus iste postea quam damnatus æternis suppliciis fuerit de domo sua, id est de cognatis quos reliquerit, minime cogitavit, cum per semetipsam Veritas dicat quia dives qui in inferno sepultus fuerat, de quinque fratribus quos reliquerat etiam in supplicio positus curam gerebat (Luc xvi, 28). Omnis namque peccalor prudens erit in pœna qui, stultus fuit in culpa (Dist. 38, c. 10), quia ibi jam dolore constrictus ad rationem oculos aperit, quos hic voluptati deditus clausit; et poena torquente exigitur ut sapiat, qui hic excæcante se superbia desipiebat. Cui tamen sua sapientia jam tunc minime proderit, (e) quia hic ubi operari juxta sapientiam debuit, tempus amisit. Pro summo hic namque bono concupiscit germen generis habere, domum familia et opibus replere, et diu in hac carnis corruptione vivere. Sed si fortasse aliquid ad ejus desiderium veniat, quod tamen obtinere non possit nisi cum offensione conditoris ejus animus ad paululum perturbatus cogitat, quia si hoc egerit hic, unde offensam sui conditoris incurrat, in domo, in filiis, in vita percutitur. Sed superbia sua protinus instigatus obdurescit; et quamlibet in domo, quamlibet in vita percussionem sentiat, nequaquam curat, dummodo quæ cogitaverit expleat; et quousque vivit, voluptates suas perficere non desistit. Ecce enim domus ejus pro culpa percutitur; sed quid ad eum pertinet de domo sua post se? Ecce pro ultione pravi operis ea quæ esse potuit vitæ longitudo breviatur; sed quid ad eum pertinet, (f) Si numerus dierum ejus dimidietur? Et in hoc ergo se peccator contra Deum erigit, ubi Deus omnipotens ejus erectionem frangit; et nec illata percussio mentem humiliat, quam in deliberatione contra Dominum obstinatio obdurat. Et notam dum quam gravis culpæ reatus sit, et poenam pro culpa menti proponere, et tamen nec tormenti metu sub jugo conditoris cervicem cordis inclinare. [Vet. XXIV, Rec. XXXII.] Sed ecce cum hæc audimus, cordi nostro quæstio oritur, cur omnipotens et misericors Deus in tantam cæcitatem cadere rationem mentis humanæ permiserit? Ne vero quisquam ultra quam debet occulta Dei judicia discutere præsumat, recte subjungitur :

[blocks in formation]

tis rebus, temporaliter destructum videbant. Sed sanctus vir tanto eos alta consideratione dijudicat, quanto inter damna quæ pertulerat infracta rectitudine stabat. Quid enim ei foris rerum damna nocuerant, qui illum non amiserat quem interius amabat?

[ocr errors]

Cum in his quæ de nobis aguntur ambigimus, debe- A amiserat.— Impium enim crediderant (e) quem, ablamus alia quæ nobis sunt certa conspicere, et eam quæ de nostra nobis incertitudine surrexerat cogitationis querelam placare. Ecce enim quod electos ad vitam flagella revocant, et a malis actibus reprobos nec flagella compescunt, omnipotentis Dei judicia super nos valde occulta sunt, et injusta non sunt. Sed si tendamus oculum mentis ad superiora, in illis aspicimus quia de nobis quid juste conqueri non habemus. Omnipotens enim Deus angelorum merita discernens, 494 alios in æterna luce sine lapsu permanere constituit, alios sponte lapsos a statu suæ celsitudinis in æternæ damnationis ultione prostravit. Nobiscum igitur injuste nil agit, qui et subtiliorem nobis naturam juste judicavit. Dicat ergo: Nunquid Deum quispiam docebit scientiam, qui excelsos judi- B perbia quippe cordis quasi quædam pinguedo est

cat? Qui enim super nos mira facit, constat procul dubio quia de nobis scienter omnia disponit. His itaque præmissis, adjungitur (a)ubi humanus animus in requisitione fatigatur. Nam subditur :

CAPUT LV.

VERS. 23-25. Iste moritur robustus et sanus, dives et felix, viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur ; alius vero moritur in amaritudine animæ suæ absque ullis opibus.

62. Electorum et reproborum vita dispar, at mors carnis eadem. Iniqui lætitia transit ad pœnam, innocentis pæna ad lætitiam. Ista cum ita sint, (b) quis omnipotentis Dei secreta discutiat cur hæc ita esse permittat? Sed electis et reprobis vita quidem dispar est, carnis autem in morte corruptio dispar non est. Unde subjungitur ;

VERS. 26. Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.

C

Quid ergo mirum, si prosperitate vel adversitate (c) præsentis sæculi dissimiliter ad momentum currunt, qui per corruptionem carnis ad terram similiter redeunt? [Vet. XXV.] Illa est ergo solummodo vita cogitanda, in qua cum resurrectione carnis (d) ad finem dissimilem pertingitur retributionis. Quæ est enim iniquis salus aut robnr, qui adeps et divitiæ, dum totum hic cum celeritate relinquitur, et illic retributio, quæ nunquam relinqui possit, invenitur ? Sicut autem hujus iniqui lætitia transit ad pœnam, ita afflicti innocentis pœna transit ad lætitiam. Nec divitiæ ergo debent mentem extollere, nec inopia perturbare. Unde beatus Job inter damna rerum nulla D admittit ad animum damna cogitationum, sed ad eos qui se in percussione despiciunt redarguendo subjungit, dicens :

CAPUT LVI [Rec. XXXIII].

VERS. 27, 28. - Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Dicitis enim: Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?

63. Job infractus, quia amissis cæteris Deum non

(a) Vindoc., ubi humanus oculus vel animus. (b) Ebroic. cum aliis. Norm. ; quis sinum omnipotentis Dei secretum. Germ., quis in omnip. Dei secreto discutiat.

(c) Lyr et Bigot., præsentis vitæ. Utic., vitæ præ

ALLEGORICUS SENSUS. - 64. Ex copia superbianascitur.-Hoc vero quod dicitur: Simul in pulvere dormient, et vermes operient eos, si quis forsitanacipere per allegoriam velit, explere breviter possumus, si de iniquo hoc divite ea quæ sunt jam dicta replicemus. Dicitur namque : Viscera ejus plena sunt adipe. Sicut enim ex abundanti cibo adeps, ita ex abundantia rerum superbia nascitur, quæ impinguat mentem divitis, dum elevatur animus superbientis. Su

crassitudinis. Unde quia plerique ex abundantia peccata perpetrant, per Prophetam dicitur: Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum (Psal. Lxxn, 7). Sequitur: Et medullis ossa illius irrigantur. Amatores hujus sæculi quasi ossa habent, quando in hoc mundo fortitudinem dignitatum possident. 495 Sed si in exteriori dignitate desint terrenæ et domesticæ divitiæ, quantum ad judicium suum ossa quidem habent, sed medullas in ossibus non habent. Quia ergo sic iste amator hujus sæculi exteriori potestate fulcitur, ut etiam interiori terrena domus abundantia saginetur, dicitur: Et medullis ossa illius irrigantur. Vel certe ossa sunt hujus divitis pravæ et duræ consuetudines, medullæ vero in ossibus sunt ipsa desideria male vivendi, quæ neque ex pravitatis satisfactione satiantur. Quæ medulle quasi ossa irrigant, cum prava desideria perversas consuetudines suas in voluptatum delectatione conservant.

[Vet. XXVI, Rec. XXXIV. 65. Unde dives inaniter gaudet, inde pauper inanius affligitur. Bona quæ dives cum metu habet, pauper cum anxietate appetit. Et sunt nonnulli qui in hoc mundo divitias non habent, sed habere concupiscunt, elati esse appetunt; quamvis in hoc mundo quod cupiunt obtinere non possunt; et cum nullis rebus vel honoribus fulti sint, per mala tamen desideria in conspectu interni judicis reos conscientia addicit. Talis etenim quisque plerumque ideo affligitur, quia ditescere ac superbire non prævalet. De quod et subditur: Alius vero moritur in amaritudine animæ suæ absque ullis opibus. Ecce unde dives superbo corde inaniter gandet inde paper alius superbo corde inanius affligitur. Bene autem de utrisque subjungitur: Et tamen simul in pulvere dormient,et vermes operient eos. In pulvere enim dormire est in terrenis desideriis oculos mentis claudere. Unde unicuique peccanti et in culpa sua dormienti dicitur Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. v, 14). Vermes vero qui de carne nascuntur eos simul operiunt, quia sive sentis sæculi.

(d) Utic. præter hanc lectionem habet ad vitam. (e) Norm., quam a lætis rebus. Vindoc., quam lætis rebus.

divitis, sive pauperis superbientis animum curæ car- A
nales premunt. In rebus etenim terrenis pauper et
dives reprobus, quamvis non pari prosperitate ful-
ciantur, pari tamen anxietate turbantur, quia quod
ille jam cum metu habet, iste cum anxietate appetit;
et quia habere non valet, dolet. Dicatur ergo: Simul
in pulvere dormient, et vermes operient eos, quia
etsi non simul rebus temporalibns sub levantur, simul
tamen in cura rerum temporalium mentis torpore so-
piuntur. Simulque eos vermes operiunt, quia vel
istum ut concupita habeat, vel illum, ne habita amit-
tat, carnales cogitationes premunt.

-

66. Job nec habitis rebus elatus,nec amissis anxius, Beatus autem Job, qui nec habitis rebus elatus fuerat, nec amissas cum anxietate requirebat, (a) quia nullis exterioris damni cogitationibus mordebatur, B eum vermes cordis non operuerant. Et quia in terrena cura mentem suam non dejecerat, nequaquam in pulvere dormiebat. Sequitur: Certe novi cogitationes vestrus, et sententias contra me iniquas. Cum scriptum sit: Quis scit hominum quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est (I Cor. 11, 11)? Qua ratione nunc dicitur Certe novi cogitationes vestras. Sed tunc spiritus hominis ignoratur ab altero cum verbis vel operibus non demonstratur. Nam cum scriptum sit: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 20), per hoc quod foris agitur quidquid intus latet aperitur. Unde recte quoque per Salomonem dicitur : Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus (Prov. xxvi, 19). Proinde beatus Job, cum amicorum colloquentium cogitationes nosse se diceret, adjunxit: Et sententias contra me iniquas, ut ex patenti re ostenderet quia hoc quod in eis latebat 496 invenisset. Unde ipsas quoque eorum iniquas sententias adjungit, dicens: Dictis enim : Ubi est domus principis, etubi tabernacula impiorum?

[Rec. XXXV.] 67. Falsa eorum opinio qui culpas ex flagellis metiuntur. — Infirmi quique, qui in hoc mundo florere appetunt, et sicut magna mala, sic flagella pertimescunt, in eis quos flagellatos aspiciunt, culpas ex pœna metiuntur. Quos enim percussos cernunt, Deo displicuisse suspicantur. Unde amici beati Job, quem percussem viderunt,impium fuisse crediderunt, videlicet æstimantes quia si impius non fuisset, ejus tabernacula permanerent Sed ista non cogitat nisi qui adhuc infirmitatis tædio laborat, (b) qui in præsentis sæculi delectatione gressum cogitationis figit, qui transire ad æternam patriam perfectis desideriis nescit. Unde bene subjungitur ;

CAPUT LVII [Vet. XXVII].

VERS. 29, 30.-Interrogate quemlibet de viatoribus,et hæc eadem illum intelligere cognoscetis. Quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducitur.

(a) Turon., quia nullis exterioribus mordebatur. (5) Lyr., Sag. et Bigot., qui præsentis vitæ. Utic. utramque lectionem offert.

(c) Ebroic. cum cæt. Norm. et Turon., qui in dile

68. Consulendi sunt, qui vitam sibi viam esse, non patriam cogitant. - Sæpe etenim diu divina patientia tolerat quos jam ad supplicia præscita condemnat, permittit florere quos adhuc cernit deteriora perpetrare. Quia enim videt ad quam damnationis foveam tendant, hoc eis pro nihilo esse existimat, quod hic perversi relinquenda multiplicant. Sed quisquis præsentis vitæ gloriam diligit, magnam esse felicitatem deputat hic secundum votum florere, quamvis cogatur postmodum supplicia æterna tolerare. Solus ergo ille conspicit nil esse quod iniquus floret, qui jam gressum cordis ab more præsentis sæculi amovit. Unde recte cum de subsequenti damnatione impii diceretur, præmittitur : Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis. Viator quippe dicitur qui præsentem vitam viam sibi esse et non patriam attendit, (c) qui in dilectione prætereuntis sæculi cor figere despicit, qui non remanere in transeuntibus, sed ad æterna pervenire concupiscit. Qui enim in hac vita viator esse non appetit, hujus vitæ prospera minime contemnit, et ea quæ ipse desiderat, cum abundare aliis viderit, miratur. Unde David propheta quoniam a dilectione præsentis sæculi jam corde transierat, iniqui gloriam describens, dicebat: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani (Psal. xxxvi, 35). Sed quia cor huic mundo non subdidit, hunc jure despexit, dicens: Transivi, et ecce non erat (Ibid., 36). Esset quippe aliquid in ejus æstimatione impius, si ipse ab hoc sæculo per intentionem minime transisset. Sed is cui non transeunti magnum aliquid esset, transC eunti animo quam nihil esset apparuit, quia dum æterna retributio cogitatur, præsens gloria quam sit nulla cognoscitur. Hinc Moyses, cum supernæ contemplationis gloriam quæreret, dixit, Transiens videbo visionem (Exod. 111, 3). Nisi enim gressum cordis a sæculi amore removisset, nequaqnam intelligere superna potuisset. Hinc Jeremias luctum cordis sui considerari deposcens, ait: Ovos omnes qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus (Thren. 1, 12). Qui enim præsentem vitam non quasi viam transeunt, sed quasi patriam attendunt, luctum cordis electorum considerare nesciunt. Illos ergo ut dolorem suum considerent propheta exquirit, quos in hoc mundo contigit 497 animum non fixisse. Hinc per Salomonem dicitur : Aperios tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt (Prov. xxx1, 8). Muti enim dicuntur qui prædicatorum verbis contradicendo minime resistunt. Qui etiam pertranseuntes sunt, quia intentionem mentis in amore vitæ præsentis figere dedignantur. Igitur quia malus ad diem perditionis servatur, et ad diem furoris ducitur, hoc non nisi qui est viator intelligit, quoniam qui cor in præsentibus fixit, (d) quæ iniquum sequuntur supplicia non deprehendit. De quo adhuc subditur :

ctione præsentis sæc. Belloy. habet qui in delectatione.

(d) Sic Germ., Turon., Vindoc., Norm. At in Ed., quæ iniquo servantur supplicia,

CAPUT LVIII [Rec. XXXVI.] VERS. 31. Quis arguet coram eo viam ejus ? et quæ fecit, quis reddet illi?

[ocr errors]

A homine venerit, quisquis ejus præsentiæ resistit, coram eo viam ejus arguit, cujus vires et conspicit et contemnit. Vel certe viam ejus arguere est prosperitatem cursus ejus æterno supplicio interveniente turbare. Quod quia solus Dominus propria virtute facturus est, de quo scriptum est. Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. 1, 8), recte dicitur : Quis arguet coram eo viam ejus? Unde et sequitur : Et quæ fecit, quis reddet illi? Quis nimirum, nisi Dominus? Qui solus illi perdito homini quæ fecit reddet, dum potestatem ejus tam validam per adventum suum æterna damnatione contriverit. Sed elatus iste princeps malorum, in hac vita quandiu est positus, quid agat, audiamus. Sequitur :

B

69. Antichristum tantis signis, ostensione sanctitatis tanta elatum, solus Christus debellaturus est. Sæpe malus indignationem conditoris sui, quam in æternum passurus est, et in hac quoque vita positus experitur, dum prosperitatem quam amat amittit, et adversitatem quam formidat invenit. Et quamvis increpari de suis pavitatibus (a) a justorum lingua etiam in prosperis valeat, scimus tamen quod cum facta sua perversum quemque dejiciunt, justorum increpatio convalescat. (b) Qua autem ratione nunc dicitur : Quis arguet coram eo viam ejus? dum etiam, justis tacentibus, hoc quoque notum sit, quia toties hic iniqui via arguitur, quoties ejus prosperitas interveniente adversitate turbatur [Vet. XXVIII]. Sed beatus Job (b) dum de omnium malorum corpore loqueretur, subito ad omnium iniquorum caput verba convertit. Vidit enim quod in fine mundi Satan hominem ingrediens, quem sacra Scriptura Antichristum appellat, tanta elatione extollitur, tanta virtute principatur, tantis signis et prodigiis in sanctitatis ostensione elevatur, ut argui ab homine ejus facta non valeant (c) quia cum potestate terroris adjungit etiam signa ostensæ sanctitatis, et ait: Quis arguet coram eo viam ejus? Quis videlicet hominem illum increpare audeat, cujus visum ferre pertimescit? Sad tamen ejus viam non solum Elias et Enoch, qui in ejus exprobrationem ad medium deducuntur, sed etiam omnes electi argunt, dum contemnunt, dum virtute mentis ejus malitiæ resistunt. Sed quia hoc ex divina gratia, et non suis viribus faciunt, recte nunc dicitur: Quis arguet coram eo viam ejus? Quis etenim, nisi Deus, cujus adjutorio electi, ut resistere valeant, fulciuntur? Aliquando enim in Scriptura sacra cum interrogando Quis ponitur, Omnipotens designatur. Unde scriptum est : Quis suscitabit eum (Genes. XLIX, 9)? De quo per Paulum dicitur : Quem Deus suscitavit a mortuis (Gal, 1, 1). In eo ergo quod sancti viri ejus iniquitati contradicunt, non ipsi sunt qui viam ejus arguunt, sed ille est ex cujus gratia confortantur. Et quia præsentia ejus, quia in homine venturus est, multo atrocior in persecutione erit quam nunc, cum minime cernitur, quia specialiter adhuc illo (d) vase suo proprio non gestatur, bene dictum est: Coram eo. Multi enim nunc vias Antichristi dijudi- D cantes corripiunt, sed hoc quasi in ejus absentia faciunt, dum illum arguunt quem adhuc specialiter non intuentur. Cum vero 498 in illo (e) damnato

(a) Vindoc., simpliciter, a justis.

(b) Turon., dum omnium malorum corpori loqueretur. Utic., dum de omni malorum corpore log. (e) Vindoc., quia cum potestate erroris, adjunguntur etiam signa ostensæ digniiatis et sanctitatis. Turon., quia.., terrores adjunguntur etiam signis ostensis veritatis.

(d) Gregorius antichristum appellat vas diaboli. Infra, n. 71, et quia antiquus hostis suum vas illum reprobum hominem ingressus.

(e) Ita Turon., Germ., Norm. aliique, consentienti

CAPUT LIX [Vet. XXIV, Rec. XXXVII]. VERS. 32. Ipse ad sepulcra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.

70. In multitudine peccantium tanquam in congerie mortuorum, et in sepulcris Satan vigilat. · Quia sepulcra mortuos tegunt, quid aliud per sepulcra (f) quam reprobi designantur, in quibus exstinctæ a vita beatitudinis animæ velut in sepuluris latent? Iniquus ergo iste ad sepulcra ducetur, quia in pravorum cordibus recipietur, quoniam soli eum illi suscipiunt, in quibus mortuæ a Deo animæ (g) reperiuntur. De quo recte etiam, dum ejus supplicia describuntur, per prophetam dicitur: In circuitu illius sepulcra ejus,omnes interfecti,et qui cecideruntgladio(Ezech. XXXII, 22). Illi quippe in inferno juxta illum sunt, in quibus idem malignus spiritus mortuus jacet. Qui C iniquitatis ejus gladio percussi ceciderunt. Unde scriptum est Qui liberasti David servum tuum de gladio maligno (Psal. CLIII, 10). Recte autem dicitur: Et in congerie mortuorum vigilabit, quia nunc in congregatione peccantium astutiæ suæ (h) insidias exerit. Pro eo autem quod in mundo raritas bonorum est, et multitudo malorum, recte mortuorum congeries nominatur, ut ipsa iniquorum multitudo signetur. Lata enim via est quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui ingrediuntur per eam (Matth. vn, 13). Satanæ itaque in congerie mortuorum vigilare est in reproborum cordibus malitiae suæ astutias exercere. De quo adhuc subditur :

CAPUT LX [Rec. XXXVIII].

VERS. 33. Dulcis fuit glareis Cocyti.

71. Ut amarus est électis, ita reprobis vitia suggerendo dulcis est.— Græca lingua (i) cocytus luctus dicitur, qui tamen luctus feminarum vel quorumlibet infirmantium solet intelligi. Sapientes vero hujus bus vet. Edit. In posterioribus, damnando.

(1) Vet. Excusi, reproborum corpora. Posteriores, reproborum corda, ex sola, ut putamus, conjectura, quod paulo infra legatur quia in pravorum cordibus recipietur. In Norm. et Germ. simpliciter reprobi. In Utic, tamen prima manu scriptum fuit reproborum corpora.

(g) Turon., recipiuntur.

(h) Vindoc., insidias erexit.

(i) Cocytus anò TOũ xwxúɛtv, id est, lugere, ex Ho.

mero.

sæculi, a luce veritatis exclusi, quasi umbras quas- A luptatibus dediti, ad perpetuum luctum trahuntur.

dam veritatis inquisitione tenere conati sunt. Unde
Cocytum fluvium (a) currere apud inferos putaverunt,
videlicet designantes quod hi qui digna doloribus
opera faciunt, in infernum ad luctum decurrunt. Sed
nos despiciamus umbram carnalis sapientiæ, qui jam
de veritate lucem tenemus et cognoscamus voce
beati viri Cocyton luctum infirmantium dici. Scrip-
tum quippe est: Viriliter agite, et confortetur cor
vestrum (Psal. xxx, 25). (b) Qui enim in Deo confor-
tari renuunt, ad luctum per animi infirmitatem ten-
dunt. Glareas vero lapillos fluminum appellare con-
suevimus, quos aqua defluens trahit. 499 Quid ergo
per glareas Cocyti nisi reprobi designantur, qui, suis
voluptatibus dediti, quasi semper a flumine ad ima
detrahuntur? Qui enim contra voluptates hujus sæ- B
culi stare fortiter nolunt, glarea Cocyti fiunt (c) qui
suis quotidie lapsibus ad luctum tendunt, ut in æter-
num post lugeant, qui modo se in suis voluptatibus
delectabiliter relaxant. Et quia antiquus hostis suum
vas illum reprobum hominem ingressus, (d) dum dona
perversis tribuit, dum eos in hoc mundo honoribus
extollit, dum eorum oculis prodigia ostendit, (e) fluxæ
mentes hunc in suis prodigiis admirantur et sequun-
tur, bene de eo dicitur: Dulcis fuit glareis Cocyti.
Cum enim hunc electi despiciunt, cum mentis calce
contemnunt, illi eum sequentes diligunt, (f) qui velut
ab aqua voluptatis ad perpetuum luctum trahuntur,
qui per terrenam concupiscentiam more glareæ quo-
tidianis lapsibus ad ima dilabuntur. Aliis namque
gustum suæ dulcedinis per superbiam, aliis per ava-
ritiam, aliis per invidiam, aliis per fallaciam, aliis
per luxuriam porrigit; et ad quanta vitiorum genera
pertrahit, quasi tot suæ dulcedinis potus propinat.
Nam cum aliquid superbum in mente persuadet, fit
dulce quod dicit, quia videri prælatus (g) cæteris homo
perversus appetit. Dum menti avaritiam infundere
molitur, fit dulce quod occulte loquitur, quia per
abundantiam necessitas vitatur. Dum aliquid de in-
vidia suggerit, fit dulce quod dicit, quia perversa
mens dum alium (h) deterescere viderit, exsultat se
eo minorem minime videri. Cum aliquid de fallacia
persuadet, fit dulce quod suggerit, quia eo ipso quo
fallit cæteros, prudens videtur sibi. (i) Cum luxuriam
deceptæ menti loquitur, fit dulce quod suadet, quia
in voluptate animum resolvit. Quot ergo vitia car-
nalium cordibus inserit, quasi tot potus suæ dulce-
dinis eis porrigit. Quam tamen, ut prædixi, ejus dul-
cedinem non percipiunt, nisi qui, præsentibus vo-

(a) Deest currere in Turon., sensu integro rema

nente.

(b) Bellov. et Germ., qui enim in mundo.
(c) Sag., Utic. et al. Norm., qui a suis.
(d) Vindoc., dum bona.

(e) Luxatum sensum additione voculæ dum, quæ invitis Mss. in omnia exemplaria excusa irrepsit, restituimus.

(f) Norm., qui velut aqua voluptatis. In Uic., ab aqua, ante correctionem.

(g) Poster. Edit., cæteris hominibus perversus ap. (h) In vet. Ed., deterius ditescere. In poster.,omisso

C

D

Bene ergo dicitur: Dulcis fuit glareis Cocyti, quia amarus electis, et suavis est reprobis. Illos enim solummodo suis delectationibus pascit, quos quotidianis lapsibus ad gemitum impellit. Sequitur:

IBID.

CAPUT. LXI [Vet. XXX, Rec. XXXIX].

Et post se omnem hominem trahil, et ante se inumerabiles.

72. Per Antichristum, urgente mundi fine, carnales omnes ad se trahet, nunc tantum plurimos.

Hoc loco homo humana sapiens dicitur. Sed cum plus sint omnes quam innumerabiles quærentum est nobis cur ante se innumerabiles et post se omnes trahere dicatur, nisi quod antiquuus hostis reprobum. tunc hominem ingressus 500 cunctos quos carnales invenerit sub suæ jugum ditionis rapit? Qu. et nunc priusquam appareat inumerabiles quidem, non tameu omnes, carnales trahit, quia quotidie a carnali opere ad vitam multi revocantur, atque ad statum justitiæ alii per brevem, alii vero per longam pœnitentiam redecunt. Et nunc innumerabiles rapit, cum falsitatis suæ stupenda hominibus signa non exhibet. Cum vero coram carnalium oculis miranda eis prodigia fecerit, post se tunc non innumerabiles, sed omnes trahit, quia qui bonis præsentibus delectantur potestati illius se absque retractatione subjiciunt. Sed, sicut præfati sumus, quia plus est omnem hominem quam innumerabiles trahere, cur prius dicitur quia omnem hominem trahit, et post in augmento innumerabiles subjiciuntur ? Ratio namque expetit ut prius quod minus est et post in augmento quod plus est diceretur. Sed sciendum quia hoc loco plus fuit innumerabiles dixisse quam omnes. Post se enim omnem hominem trahit, quia in tribus annis et dimidio omnes quos in studiis vitæ carnalis invenerit jugo suæ dominationis astringit. Ante se vero innumerabiles traxit, quia per quinque millia et adhuc amplius annorum curricula, quamvis carnales omnes trahere minime potuit, multo tamen plures sunt in tam longo tempore hi quos ante se innumerabiles rapit, quam omnes quos in tam brevi tempore rapiendos invenerit. Bene ergo dicitur : Post se omnem hominem trahit, et ante se innumerabiles, quia et tunc (1) minus tollit cum omnes tulerit, et nunc amplius diripit (k) cum corda innumerabilium invadit. Hæc beatus Job, quia contra iniquorum principem mire disseruit, qui in hac vita extolli permittitur, sed in adventu Domini destruetur, de se patenter ostendit deterius. decrescere. At Germ. et alii, deterescere, ex quo alii ditescere, alii decrescere, conflarunt. Porro deterescere, significat deterius fieri. Infra, 1. xxv, num. 7, quot malis cogitationibus deterescit. Et in fice ejusdem libri, num. 40, plerique eorum exemplo deterescunt.

(i) Vindoc., cum de luxuria.

(i) Lyr. et Bigot., minus trahit....

(k) In omnibus Mss. Anglic. et Norm., legitur innumerabilium. Olim tamen in Utic. scriptum erat omnium, ut in Excusis. Nostra lectio sensui a sancto Doctore intento est consona.

« PoprzedniaDalej »