Obrazy na stronie
PDF
ePub

MORALIS ET DOGMATICA

REVERENDI ET ERUDITISSIMI DOMINI

PETRI DENS,

IN UNIVERSITATE LOVAN. S. THEOLOGIAE LICENTIATI, ECCLESIÆ ME-

TROPOL. S. RUMOLDI MECHLIN. CAN. GRAD. ET ARCHIPRESB.

NECNON SEMINARII ARCHIEP. PRÆSIDIS, ETC.

EDITIO NOVA, ET ABSOLUTISSIMA,

QUIPPE CUI NUNC PRIMUM ACCEDUNT

EPITOME EX OPERIBUS BENEDICTI XIV. NECNON ET VARIÆ SUMMORUM

PONTIFICUM, PRÆSERTIM

VERO EJUSDEM PONTIFICIS CONSTITUTIONES, LITERÆ EXCYCLICÆ, ETC.

TOMUS I.

COMPLECTENS

TRACTATUS DE DEO UNO ET TRINO, DE ANGELIS, CREATIONE MUNDI, ACTIBUS

HUMANIS, VITIIS, PECCATIS ET CONSCIENTIA,

DUBLINII :
EX TYP. RICHARDI COYNE,

IN VIA VULGO DICTA CAPEL-STREET; TYPOG. ET

BIBLIOPOL. R. C. COLL. MAYNOOTH.

[ocr errors]
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed]

REVERENDISSIMO, IN DEO, PATRI, AC DOMINO,

D. DANIELI MURRAY,
ARCHIEPISCOPO DUBLINIENSI,

HIBERNIÆQUE PRIMATI,

PRÆSULI,

DOCTRINA ET PIETATE, NON MINUS QUAM INTEGRITATE

VITÆ, MORUMQUE BENIGNITATE INSIGNI;

QUI AD HONOREM DIGNITATIS EPISCOPALIS SUMMO

OMNIUM FAVORE ATQUE STUDIO EVECTUS,

TOT EXIMIIS VIRTUTIBUS EAM VICISSIM COHONESTAT :

QUI SUMMO ARDORE PARIQUE SAPIENTIA ID SEMPER

EGIT, UT INTER OVES PASTORATUI SUO COMMISSAS CHRISTIANA CHARITAS INDIES IN MELIUS PROVEHERETUR :

IN QUO DENIQUE,

SECUNDUM MONITUM SANCTI GREGORII,

REGIT DISCIPLINÆ VIGOR MANSUETUDINEM, ET MANSUETUDO

ORNAT VIGOREM,

SIC UT NEC VIGOR SIT RIGIDUS, NEC DISCIPLINA

DISSOLUTA,

HANC SECUNDAM EDITIONEM

THEOLOGIÆ P. DENS

EJUS CUM APPROBATIONE SUSCEPTAM, GRATI IN PIGNUS ANIMI OB TOT TANTAQUE ET OFFICIA

ET BENEFICIA TOTIES COLLATA,

EA, QUA PAR EST, REVERENTIA, ET OBSERVANTIA,

DAT, DICAT ATQUE DEDICAT

HUMILLIMUS ET OBEDIENTISSIMUS SERVUS,

RICHARDUS COYNE.

CALENDIS Mau 1832.

TRACTATUS

DE DEO.

QUÆSTIO UNICA

DE THEOLOGIA ET LOCIS THEOLOGICIS.

N. 1. DE DEFINITIONE THEOLOGIÆ.

1. Definitio Theologiæ. II. Dividitur in positivam ; III.

Scholasticam; IV. et moralem. V. Divisio summa Theologiæ S. Thomæ. VI. Triplex certitudinis gradus.

QUID est Theologia ?

I. R. Est scientia de Deo rebusque divinis per revelationem mediatè accepta.

Itaque est habitus à fide distinctus, qui labore et studio ordinariè acquiritur, et qui ex fidei principiis per rationis discursum suas conclusiones deducit.

Objectum Theologice primarium est Deus; cætera, quæ in illa tractantur, habent rationem objecti secundarii, in quantum ordinantur ad Deum ; ita in Theologiâ tractatur de Angelis, legibus, peccatis, &c. quia ordinem habent ad Deum Creatorem, Legislatorem, Judicem, &c.

II. Theologia tripliciter dividi solet, nempè in positivam, quæ versatur circa prima principia, articulos fidei, traditiones, definitiones Conciliorum, &c. illa penetrando, à falsis discernendo, reddendo evidenter credibilia, &c.

III. In scholasticam, quæ ex illis principiis discurrendo, deducit conclusiones more dialectico, quo etiam ipse Christus usus est, Matt. cap. 12. magis illa invaluit circa

Tract. de Deo.

« PoprzedniaDalej »