Obrazy na stronie
PDF
ePub

TRACTATUS I.

DE DEO,

ET ATTRIBUTIS DIVINIS.

QUÆSTIO I.

DE DEO.

N. 4. DE DEFINITIONE DEI.

1. Variæ definitiones Dei. II. Divina essentia constituitur in aseitate. III. Definitio vulgaris.

QUID EST Deus?

I. R. Deus à nobis definiri nequit vocabulo naturam ejus perfecté significante, cùm sit incomprehensibilis, adeòque ineffabilis. Quia tamen homo imperfectè Deum cognoscere potest, eatenùs sequentes definitiones seu descriptiones solent adduci: Ens perfectissimum: Ens supremum et independens: Ens infinitum: Ens quo majus cogitari nequit.

Tandem Ens per se, seu Ens à se; quia Deus vi suæ essentiæ existit.

II. Hæc ultima definitio putatur magis apta; quia est definitio per essentiam : quo modo Deus dicit Moysi, Exodi cap. 3 V. 14. “ Ego sum qui sum; sic dices filiis Is"rael: qui est, misit me ad vos;" meritò itaque in "esse "à se," seu "aseitate," constitutivum divinæ essentia ponitur; quia aseitas Deo omninò propria est, et quia primum est, quòd in Deo concipimus, et ex quo perfectiones cæteras quasi profluere intelligimus.

Obj. Filius, item Spiritus Sanctus sunt Deus; atqui tamen non sunt à se, cum Filius sit à Patre, et Spiritus S. à Patre et Filio: ergo, &c.

R. Dist. min: Filius et Spiritus S. non sunt à se ratione personalitatis, conc. min: ratione essentiæ, nego min, Filius enim et Spiritus S. habent unam et eandem cum Patre essentiam, quæ est à se.

III. Definitio vulgaris captui populi accommodata, et proptereà in Cathechismis proponenda, potest retineri hæc: "Deus est purissimus et incomprehensibilis Spiritus per se existens ab æterno, Creator et Gubernator Cœli "et terræ, Fons omnis boni et æterna nostra Salus."

Verè dicit S. Aug. in Ps. 85. "Deus ineffabilis est; "faciliùs dicimus quid non sit, quàm quid sit; terram cogitas! non est hoc Deus; mare cogitas! non est hoc "Deus, &c."

[ocr errors]

N. 5. DE EXISTENTIA DEI.

S. Thom. 1. parte, quest. 2, art. 2 et 3,

I. Deum existere probatur à ratione, 1o. ex ratione causa primæ. II, 2o. Ex motu creaturarum. III. Ex consensu omnium nationum. IV. Ex prophetiis, miraculis et mundi artificio.

DEUM existere de fide est, et millenis Scripturæ locis probatur.

Quæritur hic præcipuè an contra Atheos ex ratione naturali, Dei existentia possit probari?

R. Prænotandum cum. S. Thoma, quòd existentia Dei "à priori" probari nequeat; quia demonstratio à priori fit, dum effectus probatur per suam causam ; Deus autem nullam existentiæ suæ causam habet.

"A Posteriori" verò, quo ex effectu causa probatur, existentia Dei variis modis probari potest.

Primum argumentum desumitur ab existentia creaturarum conformiter ad Apost. ad Rom. "invisibilia ipsius, "à creatura mundi per ea, quæ facta sunt, intellecta "conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus et Divi"nitas: ita ut sint inexcusabiles, etc."

[ocr errors]

I. Argumentum autem formari potest hoc modo: certum est omni homini se existere; atqui non existit à se, ergo ab alio ente; illud aliud ens vel est à se, ergo Deus; vel ab alio ente, sicque progrediendo deveniendum est ad aliquod primum ens quod non est ab alio, sed à se: quia non datur actu processus in infinitum: implicat enim omnes causas esse posteriores vel medias; neque potest dari causa posterior, nisi detur prior, et tandem prima.

II. Secundum argumentum desumit S. Th. art 3 in Corp. ex creaturarum motu, hoc modo: quidquid movetur, ab alio movetur: aut ergo movetur ab immobili motore, et hic est Deus: aut à motore mobili; sed tunc hic rursùs moveri debet ab alio; ergo, ne detur processus in infinitum, necessariò perveniendum est ad primum motorem, qui movet, et non movetur.

III. Eodem modo S. Thom, adhuc tres alias demonstrationes adducit, quas vide apud ipsum.

IV. Similiter ex consensu omnium nationum probatur Dei existentia, quæ utcumqe barbara et inculta, aliquod ens supremum semper agnoverunt.

Pariter ex prophetiis adimpletis, miraculis, appetitu boni infiniti, conscientiæ remorsu, ac tandem ex stupenda mundi et minimorum quæ in eo sunt, ut insecta, animalcula, etc. fabricâ, gubernatione et conservatione, entis summè intelligentis existentia invictè probatur; nihil enim absurdius fingi potest, quâm hæc omnia coco naturæ impulsu esse peracta; ubi perspicacissimus homo, omni adhibitâ industriâ, nil simile, non dico efficere, sed qualiter factum sit nec cogitare potest.

Quædam adhuc argumenta metaphysica adducuntur, ut quòd dentur veritates æternæ et immutabiles, ut v. g. hæc : 66 parentes sunt colendi ;" quòd " omnia entia non possint esse contingentia;" quia supponi posset nullum ens existere, et tunc omnia entia forent impossibilia utpotè non habentia causam, à qua existentiam acciperent. Sed hæc non videntur efficacia, saltem ad convincendum Atheum.

Simile est argumentum Cartesii ex idea entis perfectissimi, quod hoc modo proponitur: "Quidquid in idea "clara et distincta alicujus rei continetur, potest de re "illa verè affirmari : atqui in idea entis perfectissimi con"tinetur actualis existentia: ergo actualis existentia potest de ente perfectissimo verè affirmari, ac proindè "illud actualiter existit.

Athei enim negabunt, se entis perfectissimi ideam habere, et dicent, quòd, si nos talem effingamus, illa idea in nobis repræsentet ens rationis chimericum, seu quod extra mentem non existit: proindè vitium præfati syllogsimi dicent esse, quòd à statu ideali sen simplicis approbationis in minori procedatur ad statum realem in consequente.

N. 6. DE IGNORANTIA DEI.

I. Ignorantia Dei invincibilis. II. Non datur ut authoris naturalium, III. Datur tamen ut authoris supernaturalium. IV. Deus in primo instanti physico usûs rationis, juxta aliquos ignorari nequit invincibiliter. V. Juxta alios potest.

AN Dari potest ignorantia invincibilis Dei?

I. R. Deus ut author naturalium, invincibiliter ignorari non potest; quia omnis homo rationis compos, ex creaturis Deum cognoscere potest.

II. Deindé ignorantia Dei invincibilis excusat à peccato formali; atqui tamen Deum ignorantes à peccato formali non excusantur; dicuntur enim ad. Rom. cap. 8. v. 11. " inexcusabiles :" et Sap. cap. 13. v. 8. de talibus dici"tur: Nec his debet ignosci."

III. Dictum est, "ut author naturalium," quia Deus, ùt author gratiæ et supernaturalium, invincibiliter ignorari potest. Patet ex eo, quod supernaturalia innotescant solùm per revelationem, quæ invincibiliter ignorari potest. Hinc datur infidelitas purè negativa Dei, ut authoris supernaturalium.

Observa, quòd homo solis naturæ viribus cum concursu Dei naturali absque gratia possit pervenire ad notitiam Dei, ut authoris naturæ ; illa tamen notitia non sufficit ad salutem ; cùm tantùm sit scientia naturalis, non fides supernaturalis, sine qua, juxta Apost. ad Hebr. cap. 11. v. 6. "Impossibile est placere Deo."

Quæritur, an saltem Deus primo instanti physico usûs rationis, ut author naturalium, invincibiliter ignorari possit ?

IV. R. Plerique putant, quòd non: eò quòd Scriptura et Patres nullam exceptionem faciant: deindè discursus, quo ex creaturis noscitur Deus, tam facilis est, ut eodem instanti, quo creatura spectatur, etiam creator innotescat; ferè utì eodem momento, quo visus cadit in speculum, objectum repræsentatum conspicitur.

[ocr errors]

Accedit condemnatio hujus propositionis: "Peccatum "philosophicum......quantùmvis grave in eo, qui Deum ignorat, vel de Deo actu non cogitat est grave pecca"tum, sed non est offensa Dei, neque peccatum mortale "dissolvens amicitiam Dei, neque poenâ æternâ dignum."

V. Alii tamen non improbabiliter docent, primo instanti physico Deum invincibiliter ignorari posse; non tamen

primo instanti morali: ratio est, quòd Deus per discursum nosci debeat, quo ex cognitione nnius proceditur in cognitionem alterius, quod unico instanti fieri non potest.

Ad Scripturam et Patres dico, illos agere de primo instanti, non physico, sed morali.

Ad propositionem verò damnatam, illam meritó damnatam esse propter hæc tria: primò, qu d pro toto tempore vitæ, tale peccatum philosophicum admitteret: secundò, quòd etiam tale peccatum admitteret in eo, qui de Deo actu non cogitat: ac tandem tertiò, quòd non distingueret inter ignorantiam vincibilem et invincibilem; quæ omnia, in sententia illorum, qui admittunt ignorantiam Dei invincibilem pro primo instanti physico usûs rationis, falsissima sunt.

Nota, quòd licèt juxta dicta pro primo instanti ignorantia Dei invincibilis probabiliter admitti possit, id tamen non nisi in casu valdè extraordinario locum habere queat; nam regulariter pueri ante plenum usum rationis, ex creaturis, instructione, &c. jam imperfectum Dei notitiam habent, ita ut primo instanti perfecti usûs rationis, Deum esse, inferre possint.

N. 7. DE UNITATE DEI.

S. Thom. quæst. 11.'

1. Est tantum unus Deus. II. Probatur à ratione.

[ocr errors]

I. ESSE unum solum Deum constat et Deut. cap. 32. v. 39. Videte, quòd ego sim solus, et non sit alius Deus præter me." ex 1. ad Cor. cap. 8. v. 4. ; aliisque locis.

II. Idem etiam probatur à ratione hoc modo: si essent plures Dii, vel unus esset alteri subjectus, vel non: siprius, tunc ille qui alteri esset subjectus, non esset Deus; cùm per Deum intelligamus ens perfectissimum : si posterius, neuter esset Deus; quia different ab invicem per aliquid sibi proprium, quod necessariò debet esse perfectio, quæ sic uni competeret, ut alteri deesset; proinde neuter perfectissimus foret, adeòque nec Deus: undè merito concludit S. Athanasius "Multitudo numinum nullitas est Deorum;" alia argumenta vide apud Authores.

Obj. 1. Argumentum videtur nimis probare; quia videtur etiam tollere pluralitatem personarum in Divinis; ergo, etc.

R. Nego ant. et probationem: ratio est, quod plures Personæ in Divinis habeant eamdem essentiam, potentiam,

« PoprzedniaDalej »