Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

voluntatem, generatim omnes perfectiones "simpliciter simplices" easdem, nec differant ab invicem, nisi penes relationes, quæ sunt perfectiones simplices tantùm; de quibus vide N. 12. infra,

Obj. II. Ad Corinth. cap. 8, v. 5. dicitur: "sunt Dii "multi, et Domini multi . et Ps. 81, v. 6. «

"Dii estis ;" ergo, etc.

[ocr errors]

ego dixi: R. Agit Apostolus de Diis falsis gentilium, ut patet ex v. 4. et 6. ubi non nisi unum Deum esse docet. Psalmista verò agit de Judicibus, quos impropriè Deos vocat propter authoritatem judicandi et potestatem vitæ ac necis, quam à Deo acceperunt. Vide Joan. cap. 10. v. 34 et 35. Observa, quòd in Exodo Angelus loquens vocetur "Deus," sed tantùm repræsentativè, eo quòd nomine et authoritate Dei loqueretur, ejusque personam sustineret. Ex dictis collige, idololatras colentes plures Deos esse inexcusabiles.

QUÆSTIO II.

DE ATTRIBUTIS DIVINIS.

N. 8. DE DEFINITIONE ATTRIBUTI.

I. Definitio attributi divini. II. Divisio. III. Octo attributa negativa.

QUID est Attributum Divinum?

I. R. Attributum propriè est illud, quod ex essentia determinatur et promanat; sed more scholastico et latiori sensu, prout hic sumitur, Attributum Divinum est perfectio, quæ nostro concipiendi modo divinam essentiam tamquam proprietas consequitur.

II. Dividuntur generatim attributa Divina in "absoluta "quæ nullam important relationem ad aliud," ut simplicitas, æternitas, etc. et "relativa," quorum alia sunt "ad intra," ut Paternitas; alia "ad extra," ut creatio, etc. insuper attributa quædam dicuntur "positiva" seu "affirmativa, alia "negativa: " affirmativa sunt, quæ in Deo aliquid affirmant, ut sapientia, bonitas, etc. negativa verò, quæ à Deo imperfectionem removent, qualia octo recenseri solent, scilicet: III. 1o. esse increatum, 2o. incorporeum, 30. infinitum, 40. immensum, 5o. immutabilem, 6o. incomprehensibilem, 7o. invincibilem,. 8°. ineffabilem. De quibus singulatim in sequentibus.

Nota, quòd quædam attributa termino positivo enuntientur, quæ negativa sunt ut simplicitas, quâ à Deo omnis compositio removetur.

N. 9. DE DISTINCTIONE ATTRIBUTORUM INTER SE ET AB ESSENTIA.

I. Non potest admitti distinctio realis strictè. II. Nec modalis. III. Nec formalis. IV. Distinctio rationis ratiocinantis non sufficit. V. Sed rationis ratiocinatæ. VI. Quid sit fundamentum in re.

PRÆNOTANDUM hoc axioma, theologicum " Omnia "in divinis sunt eadem, ubi non obstat relationis realis" " oppositio." Ex quo sequitur, quòd omnia attributa Dei sint realiter idem cum divina essentia, et realiter idem inter se, exceptis relativis ad intra, inter quæ est relationis oppositio, prout est inter paternitatem et filiationem : hæc enim quidem sunt idem cum divina essentia aliisque attributis, sed realiter inter se distinguuntur.

Hinc justitia in Deo est quid realiter idem cum misericordia, voluntas cum intellectu; quia tamen dici non potest, Deum punire per suam misericordiam, sed per intellectum; hinc aliqua certè inter Attributa Divina distinctio est admittenda.

Quæritur itaque qualis illa distinctio sit?

I. R. Admitti non potest distinctio realis strictè seu major, quæ est inter rem et rem, ut patet ex citato axiomate. Hinc in Conc. Rhemensi sub Eugenio III. contra Porretanum definitum est, Deum non nisi sapientiâ, quâ Deus est, sapientem esse: et capitulo FIRMITER, in Deo dicitur esse summa quædam res, quæ veraciter est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.

II. Neque admitti potest distinctio modalis, seu realis minor, quæ est inter rem et ejus modum, vel inter duos modos rei; quia perfectius est aliquid habere à se, quàm per modum ei superadditum.

III. Nec etiam admitti potest distinctio formalis ex natura rei ante omnem mentis operam, quæ dicitur Scotistica; quia non videtur, quomodò illa differat à reali saltem latè sumpta seu modali, et simul à virtuali.

Recentiores Scotistæ illam distinctionem tantùm admittunt inter essentiam et personalitates.

[blocks in formation]

IV. Non sufficit distinctio "rationis ratiocinantis," quæ fit per mentem sine ullo fundamento in re; cùm ante omnem mentis operam in Deo fundamentum sit, diversos de attributis conceptus formandi.

V. Admittenda est ergo distinctio rationis ratiocinatæ, sive ea, quæ per mentem concipitur cum fundamento in re, quæ etiam virtualis dicitur vel Thomistica.

VI. Fundamentum illud ex co desumitur, quòd essentia et attributa divina virtualiter et eminenter contineant plura, sive æquivaleant pluribus, quæ in creaturis realiter distinguuntur, vel concipiuntur à nobis tamquam realiter distincta; nos enim tum propter eminentiam divinitatis, tum ob limitatum nostrum intellectum non possumus intelligere vel concipere omnes Dei perfectiones uno simplici conceptu; sed diversos conceptus formamus per quamdam analogiam ad creaturas, quos tamen emendamus per fidem et rationem reflexam: conceptus tamen illi non ideò sunt erronei, sed imperfecti. Unde nec Deus, nec Beati illam distinctionem rationis ratiocinatæ formant de divinis attributis; quia Deus unico intuitu essentiam suam comprehendit; Beati verò vident Deum sicuti est: attamen Deus et Beati intelligunt et vident fundamentum virtualis nostræ distinctionis.

Obj. I. Illa distinctio vel est tantum in nostro conceptu, vel etiam inter divina attributa; atqui posterius dici non potest; ergo, &c.

R. Illa distinctio est formaliter in conceptu nostro tantùm, sed fundamentaliter seu virtualiter est in ipso Deo ; cùm enim mens nostra ob imperfectionem suam et limitatum intellectum unico conceptu totam divinæ essentiæ perfectionem adæquare nequeat, singulos respectus, quorum illa est fundamentum, singulis sibi repræsentat conceptibus.

Obj, II. Essentia divina communicatur Filio, non communicatâ paternitate, idque independenter à mentis operatione; ergo inter essentiam et paternitatem ante omnem mentis operam reperitur aliqua distinctio,

R. Neg. consequentiam : quia ad illa verificanda sufficit essentiam divinam esse virtualiter multiplicem ; et ita paternitas considerata formaliter, seu quatenùs est relatio realis, non communicatur Filio; considerata verò materialiter, et prout cum essentia divina identificatur, sic communicatur Filio.

N. 10. DE PRÆDICATIONE DIVINORUM ATTRIBUTORUM, SEU DE MODO LOQUENDI IN DIVINIS.

I. Quatuor regulæ prædicationum.

[ocr errors]

PRENOTANDUM primò, propositionem dici veram in sensu formali, quando attento modo significandi, prædicatum convenit subjecto; veram autem in sensu materiali, seu identico, quando importatur identitas realis inter ipsos terminos. 2o. Quòd alia sit vox concreta," quæ rem vel subjectum significat cum sua forma vel quasi forma; ut v. g; vox "albus," quæ significat albedinem ut formam: et res albas ut subjectum istâ formâ imbutum ; et alia sit vox "abstracta," quæ solam formam vel quasi formam significat, ut "albedo, justitia, etc." his notatis sequentes regulæ statui possunt.

I. Prima; propositiones sunt veræ in sensu formali, in quibus nomina concreta tam adjectiva, quam substantiva prædicantur de concretis substantivis, v. g. Deus est justus, Deus est Spiritus, etc.

Secunda: dum de concretis substantivis prædicantur attributa in abstracto, propositiones ordinariè sunt veræ in sensu identico seu materiali, v. g. Deus est justitia, Deus est sapientia, etc.

:

Tertia dum de abstractis prædicantur concreta, communiter propositiones sunt tantùm veræ in sensu identico, v. g. sapientia Dei est Deus.

Quarta: dum de abstractis prædicantur abstracta seu attributa propriè dicta in abstracto, propositiones illæ tantùm sunt veræ in sensu identico, non in sensu formali. Observa, quòd propositiones reduplicativæ habeant sensum formalem: hinc falsæ sunt hæ propositiones: "Deus quatenùs misericors, est sapiens, intelligit, punit, etc."

Similiter non rectè dicitur: " misericordia punit, Deus "vult per intellectum, etc." hæ enim propositiones non possunt sumi in sensu identico, sed tantùm in sensu formali; idque ideò, quòd prædicatum earum designet actum vitalem, sicque habeat vim reduplicativam.

Ex dictis patet, vitiosum esse hoc argumentnm: “ Deus "intelligit per intellectum : atqui intellectus et voluntus "sunt idem in Deo: ergo Deus intelligit per voluntatem. '

Termini enim "intellectus et voluntas" sumuntur æquivocè; "intellectus" in majori sumitur formaliter, et in minori materialiter seu identicè: et in consequente sumitur formaliter: undè nota, quòd ex præmissa solùm vera in sensu identico, non valeat conclusio in sensu formali.

QUÆSTIO III.

DE ATTRIBUTIS DIVINIS IN PARTICULARI.

N. 11. DE SIMPLICITATE ET INCORPOREITATE DEI.

1. Simplicitas. II. Compositio triplex. III. In Deo non est compositio physica. IV. Nec metaphysica. V. Nec logica. VI. Rectè depingitur Deus specie corporéá.

nis.

S. Thom. Suppl. quæst. 3,

I. SIMPLICITAS est negatio seu exclusio compositio

II. Compositio autem est distinctorum unio: et triplex generatim assignatur, nempe physica, metaphysica, et logica.

Compositio physica constat ex materia et forma, vel ex partibus quantitatis aut integrantibus, vel ex subjecto et accidentibus.

Metaphysica fit ex actu et potentia, et essentia et existentia, vel ex natura et personalitate.

Logica fit ex genere et differentia.

His præmissis, quæritur, quomodò Deus sit simplex? III. R. Deus est omninò simplex, omnis compositionis expers. Probatur in primis: non est in Deo compositio physica ex materia et forma, vel partibus, quia "Spiritus "est Deus" (Joan. cap. 4. v. 24.) ergo omnis materiæ expers et excludens omnem partium distinctionem. Deindè materia perficitur per suam formam, in Deo autem nil perfici potest; neque in Deo accidens fingi potest, qui per suam essentiam est, quidquid est, utpote perfectissimus.

IV. Necetiam in Deo est compositio metaphysica exactu et potentia; quia Deus est purissimus actus; atque ideò in Deo non potest esse potentia, cui aliquid advenit, ratione

« PoprzedniaDalej »