Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]

C4231513 71179288

APR IF 1899
LIBRARY.

Pierce fund.
(1)

PRAEFATIO

UICUMQUE in his elaborarunt scrutandis, quae ad Societatis Jesu initia referuntur, Franciscum Borgia, quartum Gandiae Ducem, inter Societatis amicos ac patronos, necnon et alumnos, primarium sibi demeruisse locum, lubentissime fatentur. Ea enim, dum adhuc saeculi inter honores versabatur, erga nascentem Societatem praestitit officia, quae, nisi a fide dignis enarrarentur, credi vix possent. Cum vero Societati praefuit universae, totis eidem propagandae viribus incumbens, tot domos et collegia ' vel amplificavit vel erexit, ut jure alter veluti Societatis Jesu Conditor a sanctissimo viro cognominatus fuerit. Nihil igitur quam beneficiorum memores se Socii exhibent dum, quidquid sanctum Borgiam attinet, magni faciunt. Quamobrem, licet ingentes erga eumdem amoris et admirationis sensus jugiter aluerint maximeque ejus

1 Cardinalis Cienfuegos domos Societatis enumerans, quarum Sanctus Franciscus Borgia aliqua ratione conditor vel fautor insignis fuit, octo supra nonaginta recenset, quarum in Hispania quinque et quadraginta numerabantur. (Vida del grande San Francisco de Borja, lib. v, cap. IV.)

2 En Cardinalis Alvari Cienfuegos verba, quibus testimonium exprimit Beati Joannis de Ribera: "Oigamos al Venerable Don Juan de Ribera, Patriarca y Arzobispo de Valencia, en aquella carta divina que compara con San Ignacio al santo Borja en el mérito y en la gloria de esta fábrica: También le convino al Padre Francisco lo del real profeta David, vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam. Mucho hizo el santo Padre Ignacio en buscar sarmientos para su viña: pero no hizo menos quien la libró de las persecuciones que después padeció y de los adversarios que se levantaron contra ella, hasta dejarla tan plantada y arraigada que hinchiese la tierra, como hoy la vemos. Y si la piedad cristiana y prudente no permite dudar de la santidad del que engendró por la religión esta Compañía, tampoco permite la misma piedad dudar de la santidad de el que la crió en su tierna edad, y la engrandeció y exaltó. Esto hizo el Padre S. Francisco.,, (Vida del grande San Francisco de Borja, lib. v, cap. IV.) Unde nihil mirum si ibidem ipsemet Cardinalis Cienfuegos hanc proponat quaestionem: "¿Eritne, inquit, in Ecclesia sancta Relligio aliqua, quae tantum ci debeat, qui istius Relligionis Patriarcha non exstiterit?,,

dem virtutes ac egregia laudarint merita, adhuc tamen in votis habent nonnulla ex eis, quae ad tanti viri praeclara spectant facinora, elucidare. Hujusmodi autem officii satagere nostrum fuit, dum plura in hunc scopum vergentia congerere, congesta ordinare, ordinata demum in lucem edere decrevimus. Et quoniam de Borgiana familia, de Gandiae Ducibus, de parentibus ac fratribus Divi Francisci in istius Vitae enarrationibus, quae passim circumferuntur, multa vel praetermissa fuere vel, quod longe pejus, irrepsere falsa; ideo, quo Sancti Francisci Vitae scriptores dein commodius ac facilius omnique, quoad fieri possit, errandi periculo remoto, suum valeant opus exarare, aliqua e praedictis hic in unum collecta reperient.

Age vero, nunc tertii Gandiae Ducis, parentis videlicet Sancti Francisci Borgia, temporum servantes ordinem, testamentum' praemittemus, quod de ipsius Sancti Francisci tum decessoribus tum fratribus sororibusque plura elucidandi occasionem haud spernendam exhibebit.

1 Licet testamentum autographum tertii Gandiae Ducis non exstat apud nos, exemplar tamen authenticum habemus, seu apographum, quod Gandiae, in ipso ducalis palatii Archivio, ad annum 1888 fuerat asservatum: 96 chartae foliis pergameno coopertis tegmine continetur et a notario Andrea Christophoro de Rocafull publica fide munitum est. Primus vero hujusce publici instrumenti receptor fuit notarius Lucas Joannes Riudaura, Gandiae, 28 Februarii 1538, nimirum anno quinto ante obitum Testatoris, qui die 9 Januarii 1543 decessit. Testamentum valentina exaratum est dialecto, qua hodiedum Gandienses incolae utuntur.

« PoprzedniaDalej »