Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAP. 70.

--

Ambrosius super 1 Epist. ad Corinthios, A cap. 1.

Majus est evangelizare quam baptizare, ideo Apostolus non se missum baptizare dicit, sed evangelizare, quia in episcopo omnium ordinationum dignitas est. Caput est enim cæterorum membrorum. Per quod et illos humiliat, quibus Corinthii multum dabant, propterea quod ab illis fuerant baptizati, ut ex eo scirent non magnum esse baptizare, quia non omnis qui baptizat idoneus est et evangelizare. Verba enim solemnia sunt, quæ dicuntur in baptismate. Denique Petrus apostolus credentem Cornelium cum suis jussit baptizari, nec dignatas est ministris astantibus hoc opus facere. Si enim defuissent, ipse hoc ageret necessitate compulsus.

[blocks in formation]
[ocr errors]

CAP. 73. Toletanum concilium xi, cap. 8. (1, g. 1, c. Quidquid). Quicunque in ecclesiastico. ordine constituitur,aut pro baptizandis, consignandisque fidelibus, aut pro collatione chrismatis, aut promotionibus graduum pretia quælibet vel præmia nisi voluntarie oblata, pro hujusmodi ambitione susceperit; equidem si, sciente loci episcopo, tale quidquam a subditis perpetratur, idem episcopus duobus mensibus excommunicationi subjaceat, pro eo quod et scita mala contexit, et correctionem necessariam non adhibuit.Sin autem eorum quispiam eodem nesciente quodcunque pro supradictis capitulis accipiendum sibi esse crediderit, si presbyter trium mensium excommunicatione plectatur. Si diaconus, quatuor; subdiaconus vero vel clericus his cupiditatibus serviens, et competenti pœna, et debita excommunicatione plectendus est.

CAP. 74. Bracarense concilium 11, cap. 7. Si qui infantes suos ad baptismum offerunt, suscipiantur a clericis.

Ibidem, cap. 1.

CAP. 75. (10 q. 1, c. Placuit omnibus episcopis). Per singulas Ecclesias episcopi, et per dioceses ambulantes, primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi vel missarum teneant, et qualiter quæcunque officia in Ecclesia peragunt, et si rectum quid invenerint, Deo gratias agant.Si autem minime, docere debent ignaros, et hoc modis omnibus præcipere, sicut antiqui canones jubent, ut (De consecr., dist.4, c. Ante 20 dies) ante 20 dies baptismi ad purgationem exorcismi catechumeni currant, in quibus 20 diebus omnino symbolum,quod est: Credo in Deum Patrem omnipotentem, specialiter doceatur.

B

C

D

[merged small][ocr errors]

Augustinus de pænitentia c. 2.

(L. 11, c. 2. Gra. De consec. dist. 4, c. Omnis qui). Omnis qui jam suæ voluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramentum fidelium, nisi eum pœniteat vitæ veteris, novam non potest inchoare. Ab hac pœnitentia cum baptizantur soli parvuli immunes sunt: nondum enim uti possunt libero arbitrio.

CAP. 77. - Augustinus ad Seleutianam [Solestianum], epist. c. 8.

(De cons., dist. 4, c. Aguni). Agunt homines ante baptismum pœnitentiam de prioribus peccatis ; ita tamen ut etiam baptizentur sicut scriptum est in Actibus apostolorum, loquente Petro ad Judæos ac dicente Agite pœnitentiam et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi (Äct. 11). · Rabanus de institutione clericorum lib.1, cap. 27.

CAP. 78.

(De consec.,dist. 4, c. Primum). Primum interrogetur paganus, si abrenuntiet diabolo et omnibus damnosis ejus operibus atque fallaciis cunctis, ut primum respuat errorem, sic appropinquet ad veritatem, possitque, juxta Apostolum; deponere veterem hominem secundum veterem conversationem (Ephes. Iv), qui corrumpitur secundum desideria erroris, abnegans impietatem et sæcularia desideria (Tit. 11).

CAP. 79. Ambrosius De sacramentis l. 1, c. 11.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Rabanus, de inst. cler.

CAP. 81. Post abrenuntiationem apostolicæ fidei, ostenditur ei Symbolum, et exquiritur ab eo si credat in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, et in Spiritum sanctum unum Deum in Trinitate et unitate; si confiteatur unam esse sanctam Ecclesiam catholicam,et si credat remissionem peccatorum et vitam æternam. Hæc ergo omnia si se vere profitetur credere, jam incipit per fidem induere novum hominem qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitale varitatis (Ephes. iv), quo tamen plene imbuitur, quando per baptismi lavacrum regeneratur.

CAP. 82. — Cap. 25, lib. 1.

Ante baptismum catechizandi debet hominem prævenire officium [al. in hominem pervenire officium], ut fidei primum catechumenus accipiat rudimentum.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

honorem Deo creatori suo exhibens reddat opus Deo A ad fontem, ingressus es, considera quos videris; factori suo.

[ocr errors][merged small][merged small]

(De cons., dist. 4, c. Postea.) Postea tanguntur ei nares et aures cum saliva,et dicitur ei verbum evangelicum, quod Jesus quando surdum et mutum sanavit,tangens cum sputo linguam ejus,et mittens digitos in auriculas ejus,dixit: Effeta, quod est adaperire (Marc.vii). Hoc enim sacramentum hic agitur,ut per salivam typicam, et sacerdotis tactum sapientia, et virtus divina salutem ejusdem catechumeni operetur; ut aperiantur ei nares ad accipiendum odorem notitiæ Dei, ut aperiantur illi aures ad audiendum mandata Dei, sensuque intimo cordis reponendum.

CAP. 105.- Beda in libro primo,homilia 19 (homilia in Domin. XII post. Trinit.).

Mos increbuit Ecclesiæ, ut sacerdotes illius his quos percipiendis baptismi sacramentis præparant, prius inter cætera consecrationis exordia,de saliva oris sui nares tangant et aures, dicentes: Effeta. Per salivam quidem oris sui gustum, quo initiandi sunt, supernæ sapientiæ designantes; per tactum vero narium, ut abjectis delectationibus noxiis, solum Christi semper amplectantur odorem. CAP. 106. Ambrosius de sacramentis, lib. 1, cap. 1.

Quid egimus in Sabbato? Nempe apertionem,quia mysteria celebrata sunt apertionis, quando tibi aures sacerdos tetigit et nares. Quod significavit in Evangelio Dominus noster Jesus Christus, cum ei oblatus esset surdus et mutus, tetigitque aures et os ejus (Marc. vii). Aures, quia surdus erat. Os, quia mutus erat, et ait: Effeta, Hebraicum verbum, quod Latine dicitur, adaperire. Ideo igitur tibi sacerdos tetigit aures, ut aperirentur aures tuæ ad sermonem, et ad eloquium sacerdotis. Item : Propter gloriam muneris et operis non os tangit episcopus, sed nares, ut bonum odorem accipias pietatis æternæ.

CAP. 107. Nicænum concilium, cap. 14. De catechumenis lapsis sancto et magno concilio placuit, ut tribus annis sint inter audientes; post hæc autem cum catechumenis forent.

[blocks in formation]

quid locutus sis, repete diligenter. Occurrit tibi levita; occurrit tibi presbyter unctus es quasi athleta Christi, ut ad baptismum catechumenus accedas.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

CAP. 112. Capitularium, lib. vi, cap. 77.

B In Sabbato sancto Paschæ vel Pentecostes,si quis velit aquam consecratam ad aspersionem in domo sua recipere, ante chrismatis infusionem accipiat.

C

D

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

CAP. 115. Augustinus de unico baptismo, lib. VI, (contra Donatistas.)

(De cons. dist. 4 c. Si non sanctificatur.) Si non sanctificatur aqua, cum aliqua erroris verba per imperitiam precator effundit, multi non solum mali sed etiam boni fratres in ipsa ecclesia non sanctificant aquam. Multorum enim preces emendantur quotidie, si doctoribus fuerint recitatæ,et multa in eis reperuntur contra catholicam fidem. Nunquid si manifestetur aliquos baptizatos, cum illæ preces baptizari? Quid ita? Quia plerumque precis vitium dictæ super aquam fuissent, jubebuntur denuo superat precantis affectus, et quia certa illa verba evangelica,sine quibus non potest baptismus consecrari, tantum valent, ut per illa sic evacuentur, quæcunque in prece vitiosa contra regulam fidei dicuntur,quemadmodum dæmonium nomine Christi excluditur.Nam,utique hæreticus si afferat precem vitiosam, nec bonum habeat charitatis affectum, quo possit illa imperitia superari, et ideo similis est ei quicunque in ipsa catholica invidus et malevolus quales illic arguit Cyprianus. Afferat etiam, ut fieri solet,aliquam precem,in qua loquatur contra regulam fidei; multi quippe irruunt in preces, non solum

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Quisquis negat parvulos credere per ora gestantium, neget eos et accipere baptismum, quia in manibus gestantium reluctantur. CAP. 120.

Augustinus de libero arbitrio, lib. 111, cap. 28.

(De cons., dist. 4, c. Illud perscrutari). Illud perscrutari homines solent, sacramentum baptismi Christi quid parvulis prosit, cum, eo accepto, plerumque moriantur, priusquam ex eo quidquam cognoscere potuerint. Qua in re, satis pie recteque creditur prodesse parvulo eorum fidem, a quibus consecrandus offertur. Et hoc Ecclesiæ commendat saluberrima auctoritas, ut ex eo quisque sentiat, quid sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque beneficio, qui propriam nondum habent potestatem, commoda sit.

[ocr errors]

CAP. 121. Augustinus de panitentiæ medicina, cap. 11.

Parvulis ad consecrationem remissionemque originalis peccati prodest eorum fides a quibus offeruntur, ut quascunque maculas delictorum per alios ex quibus nati sunt, contraxerunt, aliorum etiam interrogatione purgentur.

[ocr errors]

CAP. 122. - Augustinus super Joannem, tract. 80. Verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsum credentem, offerentem, benedicentem, ungentem, etiam tantillum mundet infantem, quamvis nondum valentem corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem (Rom. x).

[ocr errors][merged small]

C

D

[ocr errors][merged small]

CAP. 125.

-

Augustinus de adulterinis conjugiis ad Pollentium, lib. 1, cap. 28, tomo VI operum. Ego non solum alios catechumenos, verum etiam ipsos, qui viventium conjugiis copulati retinent adulterina consortia, cum salvos corpore in his permanentes non admittamus ad baptismum; tamen si desperati, et intra se pœnitentes jacuerint, nec pro se respondere potuerint, baptizandos esse puto, ut etiam hoc peccatum cum cæteris lavacro regene

rationis abluatur. Quis enim novit utrum fortassis adulterinæ carnis illecebra usque ad baptismum statuerant detineri ? Si autem ab illa desperatione recreati potuerint vivere, aut facient quod statuerant, aut edocti obtemperabunt, aut de contemptoribus fiet, quod fieri etiam de baptizatis talibus solet. Quæ autem baptismatis, eadem et reconciliationis est causa, si forte pœnitentem est finiendæ vitæ periculum præoccupaverit. Nec enim ipsos ex hac vita sine arrha suæ pacis exire velle debet mater Ecclesia. CAP. 126.

[ocr errors]

Ambrosius de sacramentis, tract. 2, cap. 7.

Interrogatus es: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Dixisti : Credo; et mersisti, hoc est sepultus es. Iterum interrogatus es: Credis et in Deum nostrum Jesum Christum, et in crucem ejus? Dixisti Credo; et mersisti. Ideo et Christo es consepultus. Qui enim Christo consepelitur, cum Christo resurgit (Rom. vi). Tertio, interrogatus es : Credis et in Spiritum sanctum? Credo; et tertio mersisti, ut multiplicem lapsum superioris ætatis absolveret trina confessio.

[merged small][ocr errors][merged small]

CAP. 128. Canones apostolorum, capitulo 5. (De consec. dist. 4, c. Si quis.) Si quis presbyter trinam mersionem unius mysterii non celebret, sed semel mergat in baptismate quod dare jubetur in Domini mortem, deponatur. Non dixit Dominus : In morte mea baptizate; sed Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. xxvIII).

CAP. 129. Toletanum concilium iv, cap. 5. (De cons., dist. 4, c. Propter). Propter vitandum

-

ter se contubernio cessare, quos per cœleste sacramentum regeneratio sancti Spiritus junxit. Longe igitur congruentius filius patris mei vel frater meus appellatur is quem gratia divina, quam quem humana voluntas, ut filius vel frater meus esset, elegit, prudentiusque ab alterna corporis commistione secernimur.

CAP. 136. Idem Salemonio episcopo.

schismaticis scandalum, vel hæretici dogmatis A adoptio jungit; quanto potius a carnali oportet inusum, simplam teneamus baptismi mersionem. CAP. 130. Gregorius Leandro episcopo (lib. 1, c. 41). (De consec. dist., 4, c. De trina). De trina mersione baptismatis nihil responderi verius potest, quam ipsi sensistis, quia in una fide nihil officit sanctæ Ecclesiæ consuetudo diversa. Nos autem quod tertio mergimus, triduanæ sepulturæ sacramenta signamus, ut dum tertio ab aquis infans educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur. Quod si quis forte, etiam pro summæ Trinitatis veneratione æstimet fieri, neque hoc aliquid obsistit baptizandum semel in aquis mergere. Quia dum tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse, nullatenus potest infantem in baptismate, vel ter, vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari.

[blocks in formation]

CAP. 134. Augustinus Dominica prima post Pascha, qui sic incipit: Hodiernus dies.

(De cons., dist. 4, c. Vos ante omnia). Vos ante omnia tam viros quam femineas, qui filios in baptismo suscepistis moneo, ut vos cognoscatis fidejussores apud Deum exstitisse, pro illis quos visi estis de sacro fonte suscipere, ideo semper eos admonete, ut castitatem custodiant, justitiam diligant, charitatem teneant, hoc omnibus faciant quod sibi fieri volunt, auguria non servent, et ad arbores, et ad fontes vota non reddant, incantatores, aut caragios, sacrilegia, phylacteria, velut diaboli venena fugiant, nec furtum faciant, nec falsum testimonium dicant. Ante omnia Symbolum et orationem Dominicam et vos ipsi tenete, et illis quos excepi

[blocks in formation]

B

C

D

Nosse desideras utrum mulier quæ viri filium ex alia filia genitum de sacro fonte levaverit, postmodum possit cum eodem viro copulari? Quos ideo jungi posse decernimus, quia secundum sacros canones nisi amborum consensu nullius religionis obtentu debet conjux dimittere conjugem. Pertinet autem ad ingens uxoris exitium, quæ habens odio virum vel infirmitatem ejus non considerans, quasi causa pietatis operatur impietatem maxime cum præcipiat Apostolus: Nolite, inquiens, fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus ut vacetis orationi (I Cor. vii). Et iterum: Revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram (ibid.). Ergo, si non ex consensu utriusque conjugis hoc esse factum probatur, non fraudentur invicem, sed revertantur in idipsum, præsertim cum dicat Apostolus: Uxor sui corporis potestatem non habet, sed vir; sic vir potestatem non habet sui corporis, sed mulier (ibid.).

CAP. 137.

Idem Salomoni Constantiensi episcopo. Sciscitatur a nobis sanctitas vestra, si aliquis homo duas spirituales commatres habere valeat, unam post alteram. In quo fraternitas tua meminisse debet scriptum esse: Erunt duo in carne una (Gen. 11). Itaque, cum constet quia vir et uxor una caro per connubium efficiuntur, restat nimirum virum compatrem constitui illi mulieri cui in matrimonio assumpta uxor commater esse videbatur : et idcirco liquet virum illi feminæ non posse jungi in copula quæ commater erat ejus, cum qua idem una fuerat caro effectus.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »