Obrazy na stronie
PDF
ePub

suspendatur.

CAP. 71. Ut in ecclesia nil aliud agatur, nisi ad quod facta est. Ex dictis sancti Benedicti (cap. 52 suæ regulæ).

(Dist. 42, c. Oratorium). Oratorium hoc sit quod dicitur,nec ibi quidquam aliud geratur aut condatur quam quod ministeriis convenit. CAP. 72.

De eadem re. Ex dictis sancti Augustini.

tatibus pro defunctorum spiritibus loco competenti A sarum. Si quis hæc transgressus fuerit, ab officio Dominus deprecetur. Sicut enim nulla dies excipitur, qua non pro viventibus, et pro quibulisbet necessitatibus deprecetur,ita nimirum nulla dies excipi debet quin pro animabus fidelium preces Domino in missarum solemnibus fundantur. Antiquitus igitur hunc morem sancta tenet Ecclesia, ut missarum solemnibus et aliis precibus, Domino spiritus quiescentium commendentur, dicente beato Augustino (1 De cura pro mortuis agenda c. 4): Non sunt prætermittendæ supplicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in Christiana et catholica societate laudamus. Defunctis etiam tantis hominibus, eorum sub generali commemoratione suscepit Ecclesia memoriam, ut quibus ad is. ta desunt parentes aut filii, aut quicunque cognati B vel amici,ab una eis exhibeatur piâ matre communi. Cap. 67. Quod missa mortuorum pro omnibus Christianis sit cantanda. Ex dictis Dionysii Areopagilæ.

[ocr errors]

Dionysius Areopagita dicit, blasphemias Deo facere, qui missa offerte pro malo homine. Augustinus dicit, pro omnibus Christianis esse faciendum quia vel eis proficit, aut offerentibus proderit.

CAP. 68. Ut sicut missarum institutiones in metropoli, sic in omnibus comprovincialibus ecclesiis fiant. Ex concilio Gerudensi, cap. primo.

(De cons., dist. 2, c. Institutiones.) Ut institutiones missarum, sicut in metropolitana ecclesia fiunt, ita in Dei nomine in omnibus comprovincialibus ecclesiis, tam ipsius missæ ordo, quam psallendi vel ministrandi consuetudo servetur.

CAP. 69. Ut preces et præfationes quæ in concilio probatæ non fuerint, non celebrentur. Ex concilio Africano, cap. 64. (Sub Bonifacio I, et Galestino Is c. 70).

Placuit etiam hoc, ut preces quæ probatæ fuerint in concilio sive præfationes, sive commendationes, seu manus impositiones ab omnibus celebrentur, nec aliæ omnino contra fidem proferantur, sed quæcunque cum prudentioribus fuerint collata [collectæ] dicantur.

CAP. 70.

-

Ut nullus presbyter solus missam audeat celebrare. Ex concilio Nannetensi, cap. 30. (17, q.4.c.Definivit.) Definivit sanctum concilium, ut nullus presbyter solus præsumat missam celebrare [cantare]. Cui enim dicit: Dominus vobiscum, Sursum corda,aut Gratias agamus Domino Deo nostro, cum nullus sit qui respondeat; aut in canone, Et omnium circumstantium, cum nemo adsit.Aut quem invitat ad orationem, cum dicit Oremus, cum nullus sit qui secum öret? Aut ergo ista penitus reticenda sunt, et non solum non erit perfectum sacrificium, verum etiam incurret (quisquis ille est) illam terribilem sententiam : Si quis tulerit de hoc, tollat Deus partem ejus de libro vitæ, aut si hæc muris et parietibus insusurraverit, ridiculosum erit. Qua propter illa periculosa superstitio, maxime a monasteriis monachorum exterminanda est. Provideant autem prælati ut presbyteri in coenobiis et in aliis ecclesiis cooperatores habeant in celebratione mis

[ocr errors]

In oratorio præter orandi psallendique Deo cultum, penitus nihil agatur, ut nomini huic opera jugiter impensa concordent.

CAP. 73. - Item de eadem re. Ex concilio Laodicensi, cap. 28.

(Dist: 42. c. Non oportet). Quod non oporteat in domiciliis divinis; id est in ecclesiis, agapes fieri, et intra domum Domini comedere, et accubitus ster

nere.

GAP. 74. Ut nullus in ecclesia tabernas constituat.
Ex concilio Carthaginensi, cap. 28.

Ut nulli episcopi vel clerici in ecclesia conviventur, nisi forte transeuntes hospitii necessitate illic reficiantur: populi etiam ab hujusmodi conviviis, quantum fieri potest, prohibeantur.

CAP. 75. De eodem. Ex concilio Turonensi,

Pêrlatum est ad sanctam synodum,quod quidam presbyteri in ecclesiis sibi commissis tabernas(quod nefas est) constituunt, ibique per cauponés vinum vendant, aut vendere permittant et ubi tantum= mode orationes et verbum divinum, Deique laus debuerat resonare, ibi comessationes et ebrietates fiunt, ibi risus, et plausus, et verba turpia, ibi rixæ et contentiones resultent. Quod quam sit Deo contrarium, Dominus Jesus demonstrat: qui cum venisset in templum, vendentes et ementes, et nummularios sedentes, facto funiculo, omnes ejecit de templo (Joan. 1). Si enim ea quæ licite vendi videbantur in templo, et ad hoc emebantur, ut in eodem templo offerrentur Domini, ipse foras ejecit : quid putas de tam pestifera præsumptione et Det contemptu fiet? Et si non solum sacerdotibus, sed etiam omnibus clericis præcipitur ne labernas ingrediantur: quis audire potest, ut ecclesiæ Dei tabernæ fiant?Itaque interdicit per omnia synodus, ne hoc in posterum ullatenus fial. Quod si factum fuerit, presbyter deponatur, laici communione privati ab ecclesia quam dehonestaverunt, expellantur.De eadem re ex eodem concilio cap. 3. Si enim domus Dei domus orationis (Matth. xx1) vocatur, hoc debet esse quod dicitur, nec ibi aliud debet geri aut recondi. Ubi enim corpus Domini consecratur, ubi angelorum præsentia non dubitatur adesse, ubi sanctorum reliquiæ reconditæ venerantur nec quidquam inhonestum appareat, quod oculos ad oraculum venientium offendat, ne quid videatur ibi quod ad lucrum temporale pertineat, sed omnia sancta omnia munda, et tantummodo ad ecclesiasticum ministererium pertinentia.

CAP. 76. - Quod unicuique fidelium licet oratorium A Nam illis temporibus cæteris homines sive igne in domo sua habere, missas autem ibi non licet combusti, sive acervo lapidum sepulti sunt. celebrare. Ex concilio Aurel., cap. 3. CAP. 84.

(De cons., dist. 1 c. Unicuique). Unicuique fidelium in domo sua oratorium licet habere, et ibi orare, missas autem ibi celebrare non licet.

CAP. 77. Canticum luxuriosum circa ecclesias et atria omnino prohibendum est. Ex concilio Maguntiensi 1, cap. 48.

Canticum turpe atque luxuriosum circa ecclesias, atque in atriis ecclesiæ omnino contradici. mus, quod ubique vitandum est.

[blocks in formation]

CAP. 79.

-

Sedes episcoporum ad securiora loca propler diversas necessitates posse transferri. Ex registro Gregorii papæ, ad Joannem Bellitranensem episcopum (l. 11, epist. 11).

(17, q. 1, c. Temporis). Temporum qualitas admonet episcopum sedes antiquitus certis civitatibus constitutas, ad alia,quæ securiora putamus ejusdem diœceseos loca transponere, quo et habitores securius degere, et barbaricum possit periculum facilius declinari. Propterea te Joannem fratrem coepiscopumque nostrum Bellitranensis civitatis, sedemque tuam, in loco qui appellatur Renati ad sanctum Andream apostolum præcipimus exinde transmigrare; quatenus, et ab hostilitatis incursu C liberior existere valeas; et illic consuetudinem solemnium festorum disponas.

CAP. 80. Tribus de causis loca sanctorum transmutanda esse. Divus Augustinus.

(De cons., dist 1, c. Tribus ex causis). Tribus causis loca sanctorum transmutanda sunt. Primo cum necessitas persecutorum loca eorum gravaverit. Secundo cum difficultas locorum fuerit. Tertio cum malorum societate gravantur. CAP. 81. Quod in translatione martyrum honor cum eis transmigrat. D. Hieronymus. Notandum cum transferuntur aliqui de martyribus, cum his honor commigrat; aliis vero transmutatis honor in locis eorum esse non cessat. CAP. 82. Quod sanguis martyrum consecrat locum, non lʊcus sanguinem. Ex dictis Augustini. Sanguis martyrum consecrat locum, non locus sanguinem. Si aliquis dixit: Mea est ecclesia, dices illi quod in Cantico legitur: Una est columba mea, et unus dilectus meus (Cant. vi), et dices illi : Apertum est filium occidi in sinu matris et nutricis suæ; tamen scias nutricem tantum pollutam esse pro hac pollutione consecratam, filium autem mortum esse.

[ocr errors][merged small]

D

De illis qui Domum Dei contemptibilem faciunt. Ex concilio Gangrensi, cap. 5. (Dist. 30, c. Si quis docet.) Si quis docet domum Dei comptemptibilem esse, et conventus qui in ea celebranturjanathema sit.

CAP. 85. - Qui faciendum sit episcopo qui ecclesiam per sæculares potestates obtinuerit. Ex canone apostolorum, cap. 31.

(16, q. 7, Si quis episcopus.) Si quis episcopus sæcularibus potestatibus usus ecclesiam per ipsas obtineat, deponatur et segregetur, omnesque qui illi communicant.

CAP. 86. Qui agendum sit de presbytero, qui alium presbyterum de ecclesia ad quam legitime ordinatus est, per pecuniam abstulerit. Ex concilio Maguntiensi secundo, cap. 5.

Quicunque presbyter per pretium ecclesiam fuerit adeptus quando contra ecclesiasticæ regulæ disciplinam agere dignoscitur, et qui alium presbyterum legitime ad ecclesiam ordinatum per pecuniam expulerit, eamque sibi taliter vindicaverit, omnimodis deponatur.

CAP. 87. Ut laici presbyteros de ecclesiis non ejiciant. Ex eodem conc., cap. 29.

Ut laici presbyteros non ejiciant de ecclesiis, neque constituant sine consensu episcoporum suo

rum. CAP. 88. Ut nulli absque consensu episcopi liceat presbytero ecclesiam dare vel auferre. Ex concilio Cabilonensi 11, cap. 42.

(16, q. 7, Inventum est.) Inventum est quod multi arbitrii sui temeritate, et (quod est gravius) ducti cupiditate, presbyteris quibuslibet, absque consensu episcoporum suorum ecclesias dant, vel auferunt. Unde oportet ut canonica regula servata, nullus absque consensu episcopi cuilibet presbytero ecclesiam det. Quam si juste adeptus fuerit, hanc nonnisi culpa gravi, et coram episcopo canonica severitate amittat.

CAP. 89. Ut nullus a presbytero propter commendationem ecclesiæ munus aliquot exigat. Ex concicilio Maguntiensi 11, cap. 30.

Ut nullus omnino munera exigat a presbyteris propter commendationem ecclesiæ. CAP. 90. Quod deponendus est presbyter qui alicui vel clerico vel laico pro investitura ecclesiæ aliquid dederit. Ex conc. Rothomag., cap. 5.

Sancitum est atque omnibus modis prohibitum. ut si quis presbyter inventus fuerit alicui clerico aut laico munera dare aut dedisse, aut aliquam [aliam] pecuniam tribuere, ut alterius presbyteri ecclesiam vacantem pretio redimat : pro hac cupiditate seu rapina, seu præsumptione, turpis lucri gratia, dejiciatur a clero, et alienus existat a regula.

[blocks in formation]
[ocr errors]

CAP. 92. Ut episcopi prævideant quem honorem A Judæ sit, qui sacras oblationes asportabat et furapresbyteri pro ecclesiis dominis suis debeant. Ex concilio Arelatensi, cap. 3.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

B

(12, q. 3, c. Placuit.) Placuit ut episcopi, pre- C sbyteri, diaconi, vel quicunque clerici qui nihil habentes ordinantur, et tempore episcopatus vel clericatus sui, agros vel quæcunque prædia sui nominis comparant tanquam rerum Dominicarum invasionis crimine teneantur obnoxii, nisi ad ecclesiam ad quam titulati sunt, eadem ipsa contulerint. Si autem ipsis propria liberalitate alicujus, vel successione cognationis, aliquid evenerit, faciant inde quod velint. De eadem re. Ex eodem cap. 48. Ut unusquisque presbyter res quas post diem consecrationis acquisierit, propriæ ecclesiæ relinquat. De eadem re. Ex conc. Toletano. Cæterum presbyter, si post ordinationem aliquid acquisierit, illud observandum est quod in canonibus de consecratis et nihil habentibus constitutum est. Ex conc. Remensi, cap. 10. Inquirendum est si aliquis presbyterorum de reditibus ecclesiæ vel oblationibus ac votis fidelium alio nomine res comparaverit, et ibi structuras fecerit, vel quæ ad ecclesiam pertinent ibidem collocaverit, et mulierum frequentationem inibi fieri permiserit, vel (quod turpius est) tales mulieres ibidem habuerit, quæ lanificium suum exerceant, et curam domus agant, et in eadem presbyter frequenter veniens manserit, et contra decreta canonum hoc malum agat, quia sicut nec suo, ita nec alieno nomine presbyter foenus exercere debet, multo minus fraudem facere de facultatibus ecclesiasticis,quando hoc sacrilegium est, et pars criminis [par crimen]

D

batur.

[ocr errors]

CAP. 97. Parochias unicuique ecclesiæ pristina dispositione deputatas, perpetua firmitate inconvulsas permanere debere. Gelas. Max. et Eus. episcopis.

(16, q. 3, c. Licet regulis.) Licet regulis contineatur antiquis, parochias unicuique ecclesiæ pristina dispositione deputatas, nulla posse ratione convelli, ne per consuetudinem pessimam exempli mali temeritate crescente ubique universalis confusio nasceretur tamen etiam decretis nostris ante non multum temporis destinatis, omnia jussimus quæ taliter fuerant invasa restitui. Sed quia temeritas pervadentium, legem sibi putat posse generari: si sceleri suo pertinaciam retentionis adjungat, ea quæ inter fratrem et coepiscopum nostrum Constantium Camiscanæ ecclesiæ sacerdotem, et directos ab Anconitano pontifice decrevimus, per vos impleri cupimus. Tunc formam in cæteris cognitionibus, quæ sit sequenda perscripsimus. Nulla igitur præsumptione statum parochiarum, qui perpetuæ ætatis firmitate duravit, patimur immutari, quia neque negligentia pontificis, neque temporalis objectio, quæ per incuriam forte generatur, nec ignavia faciente consensus, nec subripiente supplicatione præceptio divellere potest semel dicecesim constitutam, ex qua semper ad generationem atque consignationem plebs devota convenit.

CAP. 98. De compositione sacrilegii, et quot modis sacrilegium fieri possit. Joannes octavus in libro Gothicæ legis.

Joannes episcopus servus servorum Dei omnibus episcopis, comitibus, vicecomitibus, centenariis, judicibus catholicis, in Hispania et Gothia, et provinciis degentibus, omnique populo occidentali catholico, salutem et apostolicam benedictionem. Noveritis, dilectissimi filii, quia nos pro statu sanctæ Dei Ecclesiæ jussimus congregari synodale concilium, apud urbem Trecas, ubi sedentibus nobis in corona, venit ante præsentiam nostram filius noster Sineboldus sanctæ primæ sedis Narbonensis episcopus, cum suis suffraganeis episcopis, et detulit nobis librum Gothicæ legis, ubi nihil habebatur de sacrilegiis, et in eisdem legibus scriptum, ut causæ quas illæ leges non habent, non audirentur a judicibus illius patriæ, atque ita jus sanctæ Ecclesiæ suffocabatur ab incolis Galliæ, et Hispaniæ provinciis. Unde nostra serenitas cum præscriptis episcopis inspectis legibus Romanis ubi habebatur de sacrilegiis, invenimus ibi a Justiniano imperatore legem compositionis sacrilegii constitutam, scilicet in quinque libras auri optimi. Sed nos leniorem legem præcepimus esse tenendam, quæ a Carolo est constituta pio principe, de compositione sacrilegii, videlicet in triginta libras argenti examinati: id est, sexcentorum solidorum summam argenti purissimi; ideoque quisquis inventus fuerit reus sacrilegii, istam leniorem compositionem emendet ipsis episcopis vel ab.

batibus sive personis, ad quos querimonia sacrilegii A immunitatem esse. Propter hoc volumus atque juste pertinuerit, et si ipse reus sacrilegii facere. noluerit, tandiu excommunicationi subjaceat, usquequo prædictam compositionem sexcentorum so lidorum persolvat. Et si in hac obstinatione mortuus fuerit, corpus ejus cum psalmis et hymnis non deferatur ad sepulturam; et præcipimus, ut in fine codicis legis mundanæ scribatur hæc lex. Huc usque lex papæ. Sacrilegium enim commititur, si quis infregerit ecclesiam, vel triginta ecclesiasticos passus qui in circuitu ecclesiæ fuerint: vel in domibus quæ infra prædictos passus fuerint, aliquid inde diripiendo vel auferendo, seu qui injuriam vel ablationem rerum intulerit, clericis arma non ferentibus vel monachis, sive Deo devotis hominibus, ecclesiasticis personis. Non enim capellæ quæ infra ambitum murorum castellorum sunt, mittuntur, vel ponuntur in hac observatione. Similiter etiam sacrilegium committitur auferendo sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro, sive sacrum de non sacro. Non sacrum vero de non sacro, quia non potest computari in crimine sacrilegii, secundum mundanarum legum censuram debet emendari, vel secundum morem patriæ.

-

CAP. 99. De duobus episcopis altercantibus de parochia cujusdam basilicæ, et quod triennalis quietà possessio omnem objectionem excludat.

(16, q. 3. c. Inter memoratos.) Inter memoratos fratres nostros Fulgentium Astigitanum et Honorium Cordubensem episcopum discursio agitata est propter parochiam basilicæ cujusdam, quam horum. alter Celtasensem asseruit. Et quia inter utrasque C partes hactenus limitis actio vindicata est, cujus quamvis vetusta retentione nullum juris præjudicium afferret ideoque ne in dubium ultra inter eos nostra devocaretur sententia, prolatis canonibus, synodalia decreta perlecta sunt: quorum auctoritas præmonet ita oportere inhiberi cupiditatem, ut ne quis terminos usurpet alienos. Ob hoc placuit inter alternas partes inspectionis viros mittendos, ita ut diœcesis possidentis (si tamen basilicam, veri signi limes provisus monstraverit) ecclesiæ cujus est jus retentionis, sit æternum dominium. Quod et si limes legitimus eamdem basilicam non concludit, et tamen longi temporis probatur objecta præscriptio, appellatio præsentis episcopi non valebit, quia illi tricennalis objectio silentium imponit. Hoc etiam et secularium principum edicta præcipiunt et præsulum Romanorum decrevit auctoritas. Si vero infra metas tricennalis temporis extra alios terminos basilicæ injusta retentio reperitur, repetentis episcopi juri sine mora restituetur.

CAP. 100. Quid immunitatis nomine comprehendatur, et quæ sit infractæ immunitatis compositio. Ex libro Capitulorum.

Pervenit ad nos quod a quibusdam temeratoribus dicatur non plus immunitatis nomine complecti, quam claustra monasterii: cætera vero quamvis ad easdem ecclesias vel monasteria pertineant, extra

decernimus, ut omnes intelligant non solum claustra monasterii vel Ecclesiæ, atque castitia ecclesiarum sub immunitatis defensione, consistere, verum etiam domus, et villas, et septa villarum, et piscatoria manufacta et quidquid fossis aut sepibus, vel etiam alio clausarum genere nomine præcingitur, eodem immunitatis nomine contineri. Et quidquid infra hujusmodi munimenta ad jus earumdem ecclesiarum vel monasteriorum pertinentia, a quolibet homine nocendi, vel damnum inferendi causa, spontanea voluntate committitur, in hoc facto immunitas fracta judicatur. Quod vero in agros, et campos, et silvas, quæ sine laborationibus sunt, et nullo modo munitione cinguntur, casu (sicut fieri solet) a quibuslibet hominibus aliquod damnum factum fuerit, quamvis idem ager, aut campus, vel silva ad ecclesiam vel monasterium præceptum immunitatis habentem pertineat, non tamen in hoc immunitas fracla judicatur: et ideo non sexcentorum solidorum compositione, sed secundum legem quæ in eodem loco tenetur is multandus est, qui scandalum vel damnum in tali loco fecisse convictus fuerit.

CAP. 101. Nullum pretium pro loco sepulturæ allquo modo exigendum esse. Gregorius Januario episcopo Sardinia (lib. vi Registri, epist. 55).

(13, q. 2, c. Quæsta.) Prave nimis et procul est a sacerdotis officio, pretium de terra concessa putredini quærere, et de alieno velle facere luctu compendium. Hoc autem vitium, et nos postquam Deo auctore ad episcopatus honorem accessimus, de ecclesia nostra omnino vetuimus et pravam denuo consuetudinem nequaquam usurpari permisimus, memores quia dum Abraham a filiis Ephron, hoc est a filiis Seor, sepulcrum pretio ad humandum corpus conjugis postularet, pretium accipere renuit, ne commodum videretur de cadavere consecutus (Gen. xxIII). Si ergo tantæ considerationis paganus vir fuit, quanto magis nos qui sacerdotes dicimur, hoc facere non debemus? unde ne hoc avaritiæ vitium, vel in alienis denuo tentari præsumatur, admoneo. Sed si quando aliquem in ecclesia vestra sepeliri conceditis, si quidem parentes ipsius, vel proximi, vel hæredes pro luminaribus sponte quid offerre voluerint, accipere non vetamus. Peti vero, aut aliquid exigi omnino prohibemus ne quod valde irreligiosum est, aut venalis (quod absit) Ecclesia dicatur, aut vos de humanis videamini mortibus gratulari, si ex eorum cadaveribus studeatis quolibet modo compendium quæ

rere.

CAP. 102. Ne laici presbyteros ab ecclesiis ad quas denominati sunt, expellere audeant. Carolo regi Les tertius.

Contra sanctorum Patrum censuras videtur existere, si sæcularis homo vel laicus, presbyteros ab ecclesiis in quibus tempore ordinationis eorum denominati, vel introducti fuerunt, nitatur expellere. CAP. 103. Quod non liceat presbyteris, contempto

episcopo, se ab ecclesiis suis segregare, et alias pri- A nino non liceat, sed nec alteri consignarë, nisi ad vatim vivere. Ex concilio Antiocheno, cap. 5.

Si quis presbyter aut diaconus, contempto episcopo seipsum ab ecclesia segregaverit, et privatim apud se collectis populis altare erigere ausus fuerit; et nihilominus episcopo suo exhortante, et semel, et iterum revocante inobediens exstiterit, hic modis omnibus deponendus est, nec aliquando consequi curationem aut proprium honorem recipere speret. Quod si etiam perseveraverit perturbans cunctam Ecclesiam, per potestatem quæ foris est, tanquam seditiosum corripi oportet. CAP. 104. De confiniis cœmeteriorum, id est quod passus habere debeant. Nicolaus papu, omnibus episcopis.

[ocr errors]

(17, q. 4, c. Sicut antiquitus). De confiniis cœmeteriorum sicut antiquitus a sanctis Patribus statu- B tum est, statuimus : ita ut major ecclesia per circuitum sexaginta passus habeat capellæ vero vel minores ecclesiæ triginta. Qui autem confinium eorum confringere tentaverit, aut personam hominis vel bona ejus inde abstraxerit, nisi publicus latro fuerit, quousque emendet, et quod rapuerat reddat, excommunicetur.

CAP. 105. Non oportere subdiaconos sacrarium ingredi et contingere vasa Dominica, cap. 21. Quoniam non oportet subdiaconos licentiam habere in secretarium sive sacrarium quod Græci diaconion vocant, ingredi,et contingere vasa Dominica. CAP. 106. Quod oporteat parochias rusticanas infra terminum ejus episcopi permanere, qui eas per triginta annos gubernavit. Ex concilio Chalcedonensi, cap. 18.

(16, q. 3, c. Per singulas). Per singulas ecclesias rusticanas parochias sive possessiones manere immobiles apud eos qui eas retinent episcopos, decrevimus et maxime, qui eas sine violentia jam per triginta annos tenentes gubernaverunt. Si vero intra triginta annos facta fuerit, aut fiat de his altercatio, licere eis qui se dixerint læsos, propter eas movere apud synodum provinciæ certamen. Si quis vero se putat a proprio metropolitano gravari, apud primatem diœceseos, vel apud Constantinopolitanæ civitatis sedem, agat judicium, sicut dictum est. Si vero quælibet civitas per auctoritatem imperialem renovata est, aut si renovetur in posterum civilibus et publicis ordinationibus etiam ecclesiarum parochianarum, sequatur ordinatio.

[ocr errors]

CAP. 107. De his qui ad ecclesiam pro reatibus suis confugiunt, quod non sunt abstrahendi, nec de ecclesia vel de ecclesiasticis officinis, vel de atrio, vel de domo episcopi, vel a claustro: nec alicui reconsignari debent, nisi accepta securitate de morte et debilitate.

(Conc. Aurelian. 1, cap. 3, 17, q. 4, c. Id constituimus). In synodo Aurelianensi prima sub Clodoveo rege in qua sederunt episcopi viginti quatuor de his qui ad ecclesiam pro reatibus suis fugiunt, id constitutum est observandum, quod antiqui canones decreverunt, et lex Romana constituit: ut ab ecclesiæ atriis, vel a domo episcopi, vel a claustro, quia hæc pro immunitate habentur, eos abstrahere om

evangelia datis sacramentis de morte, et debilitate, et omni pœnarum genere sint securi: ita ut ei cui reus fuerit criminosus consignatus, de satisfactione conveniat. Quod si quis sacramenta sua convictus fuerit violasse, reus perjurii, non solum a communione ecclesiæ, vel omnium clericorum, verum etiam a catholicorum convivio separetur. Quod si is cui reus est, noluerit sibi intentione faciente componi, et ipse reus de ecclesia actus timore discesserit, ab ecclesiæ clericis non requiratur. CAP. 108. De raptore qui cum rapta ad ecclesiam confugerit. Ex eodem, cap. 4.

(36, q. 1, c. De raptoribus). De raptoribus autem feminarum id constituendum esse censuimus, ut si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et parentibus reddatur et raptor, mortis vel poenarum impunitate concessa, liberam habeat eundi facultatem. Si vero parentes mulieris ecclesiasticis viris obedire noluerint, excommunicentur.

:

CAP. 109. De servo qui pro qualibet culpa a domino suo ad ecclesiam confugerit. Ex eodem, cap. 5.

(17, q. 4, c. ld constituimus). Servus qui ad ecclesiam confugerit pro qualibet culpa, si a domino pro commissa culpa ecclesiasticum sacramentum susceperit, statim ad servitium domini sui redire cogatur. Et postquam dato sacramento domino suo fuerit consignatus, si aliquid pro eadem culpa qui accusatur probatus fuerit pertulisse, pro contempC tu Ecclesiæ, et prævaricatione [privatione] fidei, a communione, vel convivio catholicorum, sicut superius conprehensum est, extraneus habeatur. Si vero servus pro culpa sua ab ecclesia defensatus sacramentum domini sui clericis exigentibus de impunitate perceperit, exire nolentem a domino liceat occupari. CAP. 110.

D

[ocr errors]

De eadem re. Ex concilio Chalcedon., cap. 5.

Similiter in Matiscensi synodo decretum est, ut hi qui fugiunt suos inimicos, aut in ecclesiam, aut in atrium ecclesiæ,aut in domum episcopi, aut in claustrum regularium, non inde abstrahantur, nisi prius supra sacra securitate accepta a persecutoribus, de morte, de debilitate, et omni pœnarum genere sint securi: etiam si servi sint illorum qui persequuntur eos, ita ut ei cui rei criminosi fuerint, de satisfactione conveniat. Quod si is qui super sacra prius juraverat, convictus fuerit juramentum violasse, reus perjurii a communione privetur quousque satisfaciat.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »