Obrazy na stronie
PDF
ePub

quod tam episcopi quam clerici in statu mentis et A detestabilis inolevit, quoniam monachi et regulares in corporis habitu Deo et hominibus placere studeant, et neque in superfluitate, scissura, aut colore vestium, neque in tonsura, intuentium, quorum forma et exemplum esse debent, offendant aspectum, sed potius quid eorum deceat sanctitatem, qui si moniti ab episcopis emendari noluerint, ecclesiasticis careant beneficiis.

CAPITUL. IV.

CAP. CXLI. Excommunicantur laici qui morientium episcoporum audent bona diripere.

Innocent. II.

(12. q. 2, c. Illud.) Illud autem quod in Chalcedonensi sacro eonstitutum est concilio, irrefragabiliter conservari præcipimus, ut videlicet decedentium bona episcoporum a nullo omnino hominum diripiantur, sed ad opus Ecclesiæ et successoris sui in libera economi vel clericorum remaneant potestate. Cesset igitur illa detestabilis et sæva rapacitas. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, excommunicationi subjaceat.

CAPITUL. V.

CAP. CXLII. Officio atque beneficio careat subdiaconus si nupserit. Innocent II.

(Dist. 28, c. Decernimus.) Decernimus ut hi qui in ordine diaconatus vel supra uxores duxerint aut concubinas habuerint officio et ecclesiastico beneficio careant. Cum enim ipsi templum Dei, vasa Domini, sacrarium Spiritus sancti debeant esse et dici, indignum est eos cubilibus et immunditiis deservire. Ad hoc prædecessorum nostrorum Gregorii septimi, Urbani et Paschalis Romanorum pontificum vestigiis inhærentes, præcipimus, ut nullus eorum missas audiat, quorum uxores vel concubinas populares cognoverit habere.

CAP. CXLIII. Post professam continentiam quisquis uxorem duxerit ab ea separetur.

Innocent. II.

B

C

(27, q. 1, c. Ut autem lex.) Ut anima lex continentiæ et Deo placens munditia in ecclesiasticis personis et sacris ordinibus dilatetur, statuimus quatenus episcopi, presbyteri, diaconi vel subdiaconi, regulares canonici et monachi, atque conversi et professi qui sanctum transgredientes propositum, D uxores copulare sibi præsumperint, separentur; hujusmodi namque copulationem quoniam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium non esse censemus;qui etiam ab invicem separati sunt, pro tantis excessibus condignam pœnitentiam agant.idipsum quoque de sanctimonialibus feminis si (quod absit!) nubere attentaverint, decernimus.

CAPITUL. VI.

CAP. CXLIV. Juri civili et medicinæ operam dare, interdicitur monachis et canonicis regularibus. Prava autem consuetudo, prout accepimus, et

canonici post susceptum habitum et professionem factam, spreta bonorum magistrorum Augustini et Benedicti Regula, leges temporales et medicinam, gratia lucri temporalis, addiscunt. Avaritia namque flammis accensi, se patronos causarum faciunt, cum psalmodiis et hymnis vacare debeant, gloriosæ vocis confisi munimine, allegationum suarum varietate justum et injustum, fasque nefasque confundunt. Attestantur vero imperiales constitutiones absurdum, imo esse opprobrium clericis, si peritos se esse velint disceptationum forensium; hujusmodi temeratores graviter feriendos apostolica auctoritate decernimus.Ipsi quoque neglecta animarum cura propositum ordinis sui nullatenus attendentes, pro detestanda pecunia sanitatem pollicentes, humanorum corporum se faciunt curatores. Cumque impudicus oculus impudici cordis sit nuntius, illa de quibus loqui pertimescit honestas, non debet religio pertractare. Ut ergo monasticus et canonicus Deo placens ordo in sancto proposito inviolabiliter conservetur, ne hoc ulterius præsumatur, apostolica auctoritate interdicimus. Episcopi autem et abbates et priores tantæ enormitati consentientes et non corrigentes, propriis honoribus priventur, et a liminibus Ecclesiæ coerceantur.

CAP. CXLV. Decimæ a laicis non possideantur.

Gregor. VII.

(16, q. 7, c. Decimas.) Decimaз quoque ecclesiarum quas in usum pietatis concessas esse canonica demonstrat auctoritas, a laicis possideri auctoritate apostolica prohibemus. Sive enim ab episcopis, vel a regibus vel quibuslibet personis eas acceperint, nisi Ecclesiæ reddiderint,se sacrilegii crimen committere, et periculum æternæ damnationis incurrere sciant. Præcipimus ut etiam laici qui Ecclesias tenent, aut eas episcopis restituant, aut excommunicationis subjaceant.

CAPITUL. VIII.

CAP. CXLVI. Nullus in præpositum, vel archiepiscopum, vel archipresbyterum, vel archidiaconum, nisi presbyter vel diaconus ordinetur.

(Dist. 60, c. Innovamus.) Innovamus autem et præcipimus ut nullus in archidiaconum vel decanum nisi diaconus vel presbyter ordinetur. Archidiaconus vero, vel decani, vel præpositi, qui infra ordines prænominatos existunt,si inobedientes ordinari contempserint honore suscepto priventur. Prohibemus etiam ne adolescentibus vel infra sacros ordines positis,sed qui pudicitia et merito vi tæ clarescunt, prædicti concedantur honores. Præcipimus ut unusquisque sacerdotum cui facultas sit, unius contentus sit ecclesiæ; præcipimus etiam ut unaquæque ecclesia, si facultas suppetit, proprium habeat sacerdotem.

CAPITUL. VIII.

CAP CXLVII. Statuit tempora treugarum et pænas violantium. Et personæ hic numeratæ plena securitate gaudent tempore guerra.

(Dist. 60, ibid.; Extra De treug., etc. Si quis.)

A imminente periculo) donec apostolico conspectui præsentetur, et ejus mandatum suscipiat.

Præcipimus etiam ut presbyteri, clerici, monachi, peregrini, mercatores et rustici euntes et redeuntes in agricultura existentes, et animalia cum quibus aratur et semina portant ad agrum, et oves omni tempore securæ sint. Treugam autem ab occasu solis in quarta feria, usque ad ortum solis in secunda feria, et ab Adventu Domini usque ad Epiphaniæ octavam, et a Septuagesima usque ad octavam Pentecostes ab omnibus inviolabiliter servari præcipimus. Si quis autem treugam frangere tentaverit, anathemati subjaceat, et nullus episcoporum B illum absolvere præsumat, nisi mortis imminente periculo, donec apostolico conspectui præsentetur, et ejus mandatum suscipiat. Quod si quis eorum mortuus fuerit, quamvis ei poscenti et pœnitenti viaticum non negetur, ecclesiastica tamen careat sepultura. Si quis autem treugam frangere tentaverit, post tertiam commonitionem, si non satisfecerit, episcopus suus sententiam excommunicationis in eum dictet, et scriptam vicinis episcopis nuntiet. Episcoporum autem nullus excommunicatum in communicationem suscipiat, imo scriptam sententiam quisque confirmet. Si quis autem hoc violare præsumpserit, ordinis sui periculo subjacebit, et quoniam funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. Iv), præcipimus ut episcopi, ad solum Deum et salutem populi habentes respectum,omni trepidatione deposita ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi consilium et auxilium præbeant, neque alicujus amicitia vel odio pætermittant, vel si quis in hoc Dei opere trepidus inventus fuerit, damnum propriæ dignitatis incurrat.

CAPITUL. IX.

CAP. CXLVIII. Militum nundinæ ad quas ex condiclo veniunt certaturi ad ostentationem virium suarum damnantur.

Detestabiles autem illas nundinas in quibus mili. tes ex condicto convenire solent, et ad ostentationem virium suarum et audaciæ temere congrediuntur, unde mortes hominum et animarum pericula sæpe proveniunt, omnimodo fieri interdicimus. Quod si quis eorum ibidem mortuus fuerit, quamvis ei poscenti et pœnitenti viaticum non negetur, ecclesiastica tamen careat sepultura.

CAPITUL. X.

CAP. CXLIX. Qui clericum percusserit, excommuni-
cetur, et non nisi a Romano pontifice absolvatur.
(17, q. 4, c. Si quis suadente.) Item, placuit ut si
quis, suadente diabolo, hunc sacrilegii reatum in-
currerit, quod in clericum vel monachum violentas
manus injecerit, anathemati subjaceat, et nullus
episcoporum absolvere præsumat illum, nisi mortis

C

CAPITUL. XI.

CAP. CL. Nemo ab ecclesia abstrahatur. (17, q. 4, c, Definivit.) Præcipimus etiam ut eos qui in ecclesiam vel in cœmeterium confugerunt, nullus omnino manum immittere audeat. Quod si fecerit, excommunicetur.

CAPITUL. XII.

CAP. CLI. Ecclesia Dei ad sui regimen, sapientes,
honestos et religiosos exposcit homines.
Indubitatum est, quia ordines ecclesiastici, sau-
guinis non sunt, sed meriti; et Ecclesia Dei non
hæreditario jure aliquem secundum carnen succes-
sorem exspectat, sed ad sui regimen et officiorum
suorum dispensationem honestas et sapientes et
religiosas personas exposcit.

CAP. CLII. Quod ecclesiastica beneficia non debent
jure hæreditario vindicari.
Innocentius papa II.

(8, q. 1, c. Apostolica.) Apostolica auctoritate prohibemus ne quis ecclesias, præbendas, præposituras, capellas, aut aliqua ecclesiastica officia, hæreditario jure vindicare aut expostulare præsumat. Quod si quis improbus aut ambitionis reus attentare præsumat, debita pœna mulctabitur, et postulatis carebit.

CAPITUL. XIII.

CAP. CLIII. Conjunctiones consanguineorum et jus canonicum et civile damnant.

Sane conjunctiones consanguineorum omnino prohibemus,hujusmodi namque incestus, quia jam fere, stimulante generis humani inimico, in usum versus est, sanctorum Patrum instituta et sacrosancta detestatur Ecclesia. Leges etiam sæculi tali contubernio natos infames pronuntiant, et ab hæreditate repellunt.

CAPITUL. XIV.

CAP. CLIV. Domos incendens, gratia vel odio alicujus, excommunicetur.

(23, q. 8, c. Pessimam.) Pessimam siquidem et horrendam incendiorum malitiam, auctoritate Dei et beatorum Petri et Pauli omnimodo detestamur, et interdicimus; hæc etenim pestis et vastitas hostilis omnes alias deprædationes exsuperat, quæ D quantum populo Dei sit damnosa, et quantum detrimentum animabus et corporibus inferat nullus ignorat.Assurgendum est igitur et omni modo laborandum, ut tanta clades et tanta pernicies pro salute populi eradicetur et exstirpetur. Si quis ergo post hujus nostræ constitutionis promulgationem malo studio, sive odio, sive vindicta, ignes apposuerit, vel apponi fecerit, et appositoribus consilium scienter et auxilium tribuerit, excommunicetur; et si incendiarius mortuus fuerit,ecclesiastica careat sepultura,nec absolvatur nisi prius damnum cui intulit, secundum facultatem, restituat, et se ulterius emendaverit, etc.

INDEX UNIVERSALIS

EORUM OMNIUM

QUE CONTINENTUR IN DECRETO IVONIS.
Prior numerus partem, posterior caput demonstrat.

A

Abbas et abbatissa.

Abbas avaritiam detestari debet,pars 7, cap. 150. Ven-
ditiones quas potest facere abbas, quæ, 3, 163. Unus ab-
bas duobus monasteriis minime præficiendus, 3, 164.
Abbas sui monasterii fundum dare non debet, 5, 375.
Potest facere lectorem in suo monasterio, 5, 376. Qualis
et a quibus eligi debeat abbas, 7, 24, 104. Abbas sub-
jectus esse debet episcopo, 7, 85. Non debet cogere
episcopus abbatem ut se ad synodum conferat,7,91. Ab-
bas suum potest relinquere locum, 7, 104. Indignus ab-
bas quomode arcendus ac deponendus,7,114. Abbatissa
maguam de suo conventu curam habere debet, 7, 112.
Extra monasterium migrare non debet sine licentia epi-
scopi, et moniales sine licentia abbatissæ, 7, 76, 77.
Abraham et Saru.

Cur presbyter nominatur, 6, 25. Christus secundum
carnem fuit in lumbis Abrahæ quando Levi decimatus est,
17, 3. Excusatur ingressus Sara uxoris Abrahæ ad
Pharaonem, 8, 267.

Abstinentia.

Abstinentia carnis et vini laudabilis, 1, 42; 1, 206; 4,
24, 25. Carnis esurie non condemnaudus, 4, 40, 48.
De pœnitentia imponenda iis qui scabiem aut vermiculos
aut carnem immundam seu morticinam comedunt vel
urinam bibunt, 15, 99, 100. De illis qui comedunt aut
bibunt aliquid ab immundis animalibus tactum velintin-
ctum, 15, 101; 2, 118. Abstinentia carnis et sanguinis
quibus temporibus religiose observatur, 15, 168.
Gula seu ciborum aviditas omnino vitanda, 4, 23, 54.
Acolythus.

Acolythorum seu acolathorum officium, 1, 69; 2, 43;
6, 8, 20. Qualiter ordinentur acolythi, 6, 15.

Accusator et accusatus. Item accusatio et condemnatio.
Accusator falsus condemnaudus, 16, 283; 6, 240.Ini-
micus non potest esse accusator,5, 55, 239. Nec nou in-
famis, 13, 111. Nec etiam excommunicatus, 16, 357. In-
famis ille qui prælatos accusat, 5, 253. Accusatus non
debet criminare accusatorem, priusquam se crimine ob-
jecto purgaverit, 5, 274. Accusatio à criminosis nequa-
quam fieri debet, 5, 276. Quis criminosus, quis infamis,
5, 286, 290. Induciæ sex mensium accusatis episcopis
concedendæ, 5, 287, 296. In accusatione sacerdotum vul-
gus non admittendum, 6, 314. Accusator clerici quomodo
rejiciendus,6,271.Absente accusato accusatio perscripta
non recipiatur, 5, 293; 6, 228. Nemo damnandus nisi
confessus, et couvictus, 6, 122; 38, 88. Accusatus pœna
multandus, qui negavit probare quod intendit 6, 276.
Examinandi accusatores,6, 315. Coùvitia pro accusatione
non habenda, 6, 324. Accusator non potest simul esse et
testis et judex, 6, 321, 337. Ubi respondere debeant ac-
cusati, 6, 323. Accusator per seipsum debet accusare,
6, 326.Quæ accusationes rejici debeant, 6, 327, 331. Qui
accusatores excludendi, 6, 333; 16, 64. Sub quot fieri
debeat testibus accusatio, 6, 334. Modus et ordo accusa-
tionis, 6, 332, 321, 347, etc. Infames accusati propriam
possunt causain disputare, 6, 419,etc. De duobus accusa-
tis de adulterio,15,173, 180. In accusatione virginis quæ
vitanda, 7, 136. Accusatio adulterii licita tantum proximis
et necessariis, 8, 15.Confessio quæ vi ab accusata perso-
na extorquetur nequaquam pro confessione habenda,
8, 117.

Accusatio et accusator.

Is peccatum condemnare potest, qui ejusdem peccati re-
us non est, 8, 121. Quomodo accusandus servus de adul-
terio, 8, 123. Homicida aut adulter episcopum accusare
non potest, 10, 36.Homicidæ, venefici, etc., ad accusan-
dum non admittendi,10,37.Quid agere debeat qui alium
de homicidio accusat, 16, 247. De illo quem pœnitet se
alium criminaliter accusasse, 16, 251. Absentes accu-

[blocks in formation]

Adrianus papa.

Adversus Desiderium Longobardorum regem ad exi-
stentiam se munivit, 9, 82. Ejus pia cura in exornaudis
ecclesiis, 9, 82. Præsente Carolo M. imperatore Thasmo-
nem quemdam ducem Bavariæ excommunicavit, 9, 89.
Adulterium.

Cavendum et abhorrendum aduiterium, 6, 42; 8, 105.
Quid sit adulterium, 8, 101, etc., 106. Enormitas et gra-
vitas adulterii, 8, 99, 103. Qui alienam conjugem concu-
piscit, adulterium committit, 8, 104. Quomodo perpetra-
tur adulterium, 8, 107, 255.Repudiandi adulteri conjuges
8,109.Quomodo marito liceat interficere adulterum,8,111.
Adulter post quinquiennium accusari non potest, 8, 113.
Uxor quae adulterum dimittit adultero non debet nubere,
8, 199.Adulteris nisi resipuerint communio neganda, 8,
203. De uxore quæ,conscio marito, mochatur, 8, 206, 264.
Quomodo maritus procedere debeat adversus suspectum
adulterum, 16, 159, 161. De viro uxorem non habente, si
cum alterius uxore machetur, 8, 207. Uxorem constu-
pratam maritus perdere non debet si confugerit ad epi-
scopum, 8, 216. Adulteri excommunicandi, 8, 214; 9, 19.
Excommunicatio et abjuratio adulterii, 8, 214; 9, 19.
Qui adulteravit fratris sui uxorem nunquam cum ea ma-
trimonii fœdus inire potest, 8, 256 Viventibus uxoribus
licet adulteris consilium datur ne aliæ accipiantur,8,258.
Abjicienda uxor adultera, 8, 299.

Affinitas. Vide Gradus consanguinitatis.
Alexandrina et Antiochena Ecclesia.

Post Romanam secundum inter omnes Ecclesias locum
obtinent, 5, 45. Fundatio Ecclesiarum Alexandrinæ et
Antiochenæ, 5, 45.

Alleluia.

Laici non debent cantare Alleluia, 7, 105.

Altare.

In altari debent reponi reliquiæ sanctorum, 3, 270.
Quid offerri debeat ad altare, 2, 16, etc., 34. Altare figu-
ra corporis Christi,2, 7. Altare quomodo ornaudum, lin-
teisque ac pallis cooperiendum, 2, 132. Laici juxta altare
non sedeant nec ad illud mulieres accedant, 2, 135. Ab
episcopo altare consecrandum, 3, 20. Debet esse lapi-
deum, et chrismate ungendum, 3, 30. Quæ altaribus
afferuntur, ad quos pertinent, 3, 202.

Ambrosius (S.)

Imperatorem Theodosium propter cædem Thessaloni-
censium ab ingressu ecclesiæ probibuit, 5,48. Quemdam
defendit ne de Ecclesia raperetur, 10, 81. Ejus opuscula
ab Ecclesia approbata, 4, 64. In hoc Decreto S. Ivonis
sæpius citata invenies.

Anathema. Vide Excommunicatio.

Angeli boni et mali.
Angelorum nomen,3,250. Est officii non naturæ, 17,
65. Apostata angelus non potuit reparari, quia sponte
cecidit, 17, 20, 36. De creatione angelorum, 17, 51, 65.
Apostatæ angeli ante ruinam liberum habuerunt arbi-
trium, 17, 55. Intellectuales naturæ, id est angeli, sunt
immortales, 17, 54.Homines habent custodes angelos,
17, 57, 58. Utrum sit pax inter angelicos, 17, 61. De
ruina angelorum, 17, 65, 66. Apostatæ angeli sunt incor-

porei, 17, 99. Apostatæ angeli et impii homines a sup-
pliciis nunquam liberabuntur, 17, 113.
Angli.

Angli fœdas olim conjunctiones exercuerunt, 8,
224.
Anima.

Anima est invisibilis, 17, 94. Formato corpori animain-
funditur, 19, 5; 17, 12. Nobilitas animæ, 15, 59; 17, 1.
Lapsus animæ deflendus, 15, 58. Anima est incorporea;
potest tamen similitudinem corporis habere, 17, 2. Anima
non formatur humano semine, 17, 12. Una anima non
duæ in uno homine, 17, 13. Solus homo habet subs-
tantiam animam quæ est immortalis, 17, 14, 16. Quo-
modo dicatur anima mortalis et immortalis, 17,
83, 92.
Antichristus.

Cum venerit quid faciet ? Sabbatum custodiri jubebit,
4, 6. Omnia qui est contrarius verbo Christi Antichris-
tus est, 12, 19. De adventu Antichristi, 17, 104, 106, etc.
Elias cum Henoch, et omnes electi resistent ei, 17,
106.

[blocks in formation]

Homo debet baptizari, 1, 27. Baptismus sanguinis, 1,
27, item, 1, 177, 211. Baptismus extra Ecclesiam nihil
prodest, 1, 36, 37. Baptismus sacramentum fidei, 1, 30.
Seu fidelium, 1, 76. Effectus, forma et tempus baptismi,
1, 45, etc., 107, etc. Baptizandus minime celebrandus in
Epiphania,1, 47, 58. Nec in nativitate Domini aut sancto-
rum festivitatibus, nisi tempore Paschæ ac Pentecostes,
citra necessitatem, 1, 47, 58. Quid agendum cum ignora-
tur si quis sit baptizatus nec ne, 2, 48; 146, 169, 236,238.
Circumcisio idem valebat apud veteres quod baptismus
apud nos, 1, 49, 50. ministro baptismi, 1, 52, 64, etc.,
150, 191.Cur baptismus fiat in aqua,1, 64. An fieri possit
cum vino,1,64. Error hæreticorum circa baptismum, 1,
53.Baptisterium seu fons pro baptizandis cousecratur, 1,
110, etc.Baptisterium in monachorum ecclesiis non per-
missum, 1, 55. Urgente mortis periculo, mulier nondum
baptizata, cum emiserit vel emiitit fetum potest baptizari
ejusque fructus vivens, 1, 62.Pro baptismo pretium nul-
lum exigendum, 1, 11. Adulti præmissa pœnitentia bap-
tizari debent, 1, 76. In baptismo abrenuntiandum diabo.
lo, etc., 1, 78, etc., 189. Symbolum fidei credendum, 1,

78, 81, 88. Exsufflatur in baptizandis et cur, 1, etc. 90.
Item exorcizantur, 1, etc., 90 Baptizandi et baptizati si-
gnantur cruce, 1, 95, 142. Benedictum sal eis datur, 1,
99, et saliva adhibetur ante baptismum, 1, 104,etc. Un-
guntur etiam chrismate et oleo sancto, 1, 108, 140, 149,
193. Utrum sanctificetur aqua per vitiosa varba,sive pro-
lata a profanis, malis, etc., 1, 115. Baptizati veste
candida amiciuntur, 1, 143, etc. Baptizati in nomine
Christi an denuo baptizandi, 1, 148, 261. Diversitas, seu
ignorantia linguarum non impedit baptismum,1,149,237.
Baptismus ab hæretico, seu alio indigno ministro colla-
tus, vel simulatorie susceptus, validus est, 1, 150, 160,
162. Quid supplendum post collatum tale baptisma, 1,
150, 160, 162. Item, 1, 165. Ad baptismum vi non co-
gendi infideles, 1, 181. Baptizandi non sunt in utero
parvuli, 1, 184. Baptismi cæremoniæ explicantur,1,193,
229. Per baptismum peccata omnia delentur, 17,4.Vide
sanctum effectum baptismi. De baptismo plura in parte
I, sui Decreti.

Basilica. Vide Fcclesia.
Basilicarius a matricula.
Basilicarii et matriculæ a primate in Ecclesiis consti-
tuendi, 6, 20.

Bellum seu pugna.

Bellum ad tuendam patriam justum est, 10, 97. Pro-
pter quem finem suscipienda bella, 10, 105. Bella omnia
minime culpanda, 10, 107, 110. In pugna Deus orandus,
10, 109. Quæ bella justa, 10, 122. Justa Israelitarum
bella contra Amorrhæos, 10, 119.Qui arma in prælio pro-
jiciunt a communione abstinere debent, 10, 122. De illis
qui in bello homicidia committunt, 10, 152.

Benedictio.

Minor a majore benedictionem petere debet, 6, 17.
Benedictus panis. Vide Panis benedictus.
Benedictus (S.).

Scripsit luculentam et discretam monachorum Regu-
lam, 4, 91.In sepulcro quod sibi paraverat soror ejus S.
Scholastica sepulta est.

Beneficiarius et beneficium.

Obligatio beneficiariorum, 3, 85. Res Ecclesiarum sibi
traditarum commutare vel vendere aut sibi attribuere
minime debent, 3, 161, 166, 169. Presbyter titulum seu
beneficium usurpare non debet,3, 269. Presbyteri et be-
neficiarii super eos solliciti esse debent quorum donis et
bonis participantur,6,183.Beneficiarius qui se fieri mo-
nachum in infirmitate promisit, potest a sua promissione
absolvi, et beneficia recuperare, 4, 428.

[blocks in formation]

Bestiæ, aves, pisces, etc.

Quæ bestiæ vel aves sint feræ, quæ non, 13, 95, de illis
qui animalia abestiis dilacerata, aut strangulata comedunt
15,97.Apes si hominem occiderint et ipsæ sunt occiden-
dæ, 15,98.Si porci aut gallinæ humanum sanguinem com-
ederint, occidantur, 15, 99. Piscis mortuus in flumine
non edendus, 15, 104. De illo qui occiderit proximi sui
animal, 16, 213. Aut illi damnum intulerit, 222, 16,
288. De animalibus damnum inferentibus, 16, 253, 254.
De animalibus amico in custodiam traditis, 16, 291.
Pecudum animæ non sunt substantiæ, cum carne moriun-
tur, 17, 15.

Bigamus et bigamia.

Quis bigamus seu digamus, 1,292. Non oportet promo-
veri bigamum ad sacros ordines, 6, 134, 139, 382; 8, 159,
287, 298. Inter bigamos censendi qui virginitatem pro-
missam non servant, 6, 35.In nuptiis bigami presbyter
prandere non debet, 8, 48, Bigami orationibus et jejuniis
vacare debent, 8, 162. Bigamia non laudatur, 6, 268. Bi-
gamus ante baptismum nec ad sacros ordines accedere
potest,8,291.Bigami vel viduarum mariti in sacerdotio
non debent manere, 8, 293. Multandus episcopus qui
bigamum promoverit,8, 301. Presbyter secundis nuptiis
interesse non debet, 8, 48, 315.

Blasphemus et blasphemia.

De poena et supplicio blasphemorum, 12, 32, 72. Bla-
sphemi comprehendendi, 16, 171.

Boni et mali. Bonum et malum.
Boni juste malos prosequuntur, mali autem injuste bo-
nos, 10, 59. Non est crudelitas malos punire, 10, 72. Qui
punit malum non persequitur, sed diligit, 17, 95. Quid
fieri debet de bonis ; capitaliter damnatis,16,119. Nemo
per semetipsum potest fieri bonus, 17, 27. Utrum boni
bonos in cœlis, vel mali malos in suppliciis agnoscant,
17, 78. Cur sæpius boni hac in vita affligantur, 17, 109.
Bona pro malis retribuenda, 17, 124.

[blocks in formation]

Caducus morbus.

Sacerdos caduco morbo laborans, an celebrare possit
Pars 6, cap. 405.

Calices. Vide Vasa sacra.
Canones. Vide Leges ecclesiasticæ.
Canonici clerici seu regulares.

Quomodo in claustro degere debeant, 6, 411.Stabilitas
canonicorum regularium, 6, 411. De canonicis cum
monachis degentibus, 7, 29, 31. Regula canonicorum et
clericorum, 6, 3.

Cantus, cantor seu psalmista.

Quomodo ordinandus psalmista seu cantor, 6, 19, 20.
Cantus ecclesiasticus, 2, 79. Canticum turpe ab Eccle-
siis removendum, 3, 77. Psalmi plebeii in Ecclesia can-
tari non debent, 3, 262.

Captivi.

Quomodo liberandi captivi, 3, 145, 176. Qui captivant
hominem aliquem pœnitentiam agere debent tribus
annis, 15, 145.

Cardinales.

[blocks in formation]

Christus unus Deus non esopópos, id est Deifer, 1, 3.
Quid de eo credendum, 1,3.Christus vere,1,3. Una persona
in Christo, 1, 17, 26. Christus obtulit se pro nobis sa-
crificium, 1, 19. Quid est quod Christus pro nobis factus
sit peccatum, 1, 26. Quid item significat quod judicaturus
sit vivos et mortuos, 1, 28. Christus impassibilis quotidie
in sacramento immolatur, et quomodo, 2, 4.Christus effi-
giem suam Abagaro regi Edissenæ civitatis dirigit, 4, 83.
Vitandi sunt Christi inimici, 11, 90.Servitium Christi vo-
luntarium non coactum esse debet, 11, 93. Tandiu quis-
que laborare debet donec Christum possideat, 15, 75.
Plura de Christo, vide in Verbo Incarnationis.

Cibus et potus. Itemque esca. Vide Abstinentia.
Circumcisio.

Quod apud nos valet baptismus hoc egit apud veteres
circumcisio, 1, 49, 50.

Clemens (S.)

S. Clementi I pap. tropica disputatio, 16, 1. De pote-
state illi tradita a B. Petro apost. 14, 1. Quæ ejus epis-
tolæ Catholicæ nominantur, 4, 95. Clementis Ale-
xandrini opuscula apocrypha, 1, 65.

[ocr errors]

Clericus, seu ecclesiasticus et clerus.
Clerici etymologia, 6, 1. Clericorum diversa genera,6,
1. Clerici obligatio et officium, 6, 1. Tonsuram gerere de-
beut, 6, 4, 46, 378; 7, 115. Comam nutrire non debent,
6, 4, 46, 378; 7, 115. Item, 6, 265. Habitus clericorum,6,
283.Quid agendum de clericis incontinentibus, 6, 50, 57,
76, 86, 193.Quando deponendus clericus,6,51. Pœnitens
fieri non debet clericus, 6, 54, 134, 136; 15, 5. Non de-
beut admitti ad clerum qui ab hæreticis fuerint ordinati,
6, 59. Aut qui viduam in matrimonium duxerint,6, 55.
Usuras clerici abborrere debent, 6, 65, 195, 369. Conti-
nentes esse debent ac casti, 6, 68, 76; 16, 422. Inconsulto
episcopo uxores ducere non debent, 5, 286. Familiarita-
tem mulierum fugere debent, 6, 191, 3.Ancillæ ab eadem
mansione in qua clericus manet, arceri debent, 6, 190.
Clerici negotiis sæcularibus se implicare non debent,6,3,
218, 242, 264, 275, 393; 7, 108. Non sollicitandi clerici in-
vito eorum episcopo, 6, 69.Illiterati, eunuchi, curiales et
perægre baptizati ad clerum non admittendi, 6, 75, 37,
349, 352.Non excludendi laici omnes a clero, 6, 95.Cle-
rici ad bella procedere aut arma deferre non debent,6,
120, 286; 7, 28. Clericus occisor ad majorem gradum pro-
vehi non debet, 6, 120, 286; 7, 28. Scurrilis clericus ab
officio detrectandus, 12, 79. Clericus ille non monere de-
bet in clero, qui ab alio episcopo, suo renitente, fuerit
ordinatus, 6, 141. Non licet Clericum in pluribus ecclesiis
simul conscribi, 6, 173, 174, 311.Controversia clericorum
coram episcopo non ante judices sæculares dirimendæ,
ac terminandæ, 6, 227, 345, 360, 362, 367,427, 158; 16,297.
Clericus jurare laico non debet, 6, 233. Clerici alium ac-
cusare non possunt nisi scripto, 6, 241. Apud principes
conqueri non debent, 6, 268. Canones nosse debent, 6,
250. Quomodo coercendi et puniendi, 6, 274, 275, 301,
303, 308, 366, 421.Clericus a suo episcopo excommunica-
tus, ab alio nequaquam recipiendus, 6, 357.Non licet cle-
ricis transmigrare in aliam civitatem, aut ecclesias suas
deserere, nisi persecutionis tempore, 6, 361; 14,126. De
judicibus ecclesiasticis, ad alios itidem ecclesiasticos po-
test clericus appellare, 6, 363. Clerici stipendia de eccle-
sia percipientes utiliter expendere debent, 6,372. Vagari
non debent, 7, 74, 75. Qui secundas nuptias celebrarit,
clericus fieri non potest, 8, 159. Quid agendum de uxo-
ribus clericorum si peccaverint, 8, 283. De pœnitentia
adulterorum clericorum, 8, 295. Clerici non debent esse
incantatores aut malefici, 11, 3.

De clericis. Vide insuper, Ministri ecclesiastici.
Cameterium. Vide Mortui.
Cognatio et consangninitas. Vide Gradus consanguinitatis.
Commodatum.

De commodato et commodatorio, 16, 190. De eo, cui
aurum vel argentum, etc., accommodata sunt, 16, 220.
Communio corporis Christi. Vide Eucharistia.
Concilium seu synodus.

Concilia quæ authentica, ac recipienda, et e contra, 4,
72, 76, 80, 115, 134.Quatuor SS. conciliorum canones pro
legibus haberi debent, 4, 115. Priora concilia per poste-
riora sæpe emendantur, 4, 138.Capitulum seu concilium
Triburiense, 10, 135. Quæ conciliis, aut consuetudine
universæ Ecclesiæ non sunt statuta, rejicienda, 4, 206.
Particularis synodus generalem indicare nequit, 4,240;5,
8. Concilia provincialia bis in anno celebranda,4,241; 5,
156. Invalida concilia auctoritate apostolica destituta,4,
242; 5, 41. In Hispania semel tantum per annum conci-
lium celebrandum, 4, 244. Ordo synodi ab episcopo co-
gendæ, 4, 246; 5, 155. Concilium sine summi pontificis
auctoritate minime congregandum, 5, 12, 153. Con-
cilium universale quando faciendum, 5, 163. Concilia
litteris Romani pontificis auctorizantur, 5, 43.Quando ce-
lebranda concilia, 5, 154, 373. Concilio, ut sit integrum
intercedere debet metropolitanus, 5, 160. Episcopi con-
victi ad concilium venire debent, 5, 157, 160, 162. Ma-
xime autem cum accusati citantur, 5, 286, 271.Quibus de
causis venire excusantur, 5, 159, 161, 248, 286. De dubiis
in conciliis metropolitanus seu primas consulendus, 5,
167. In conciliis quæ proponenda, 5, 168. Concilium
conciliare debet dissidentes episcopos, 5, 172.Nullus in
concilio se proclamet nisi seriptis, 6, 269.

Concubinæ.

An fieri possint uxores, 8, 10. Filius concubinæ, an ad-
mittendus ad sacros ordines, 6, 39. Prohibendæ sunt con-
cubinæ, 8, 30. Filii concubinæ an legitimi accusandi, 8,
32.Concubina potest fieri legitima, 8; 36. Plurimæ cou-

« PoprzedniaDalej »