Obrazy na stronie
PDF
ePub

3

[ocr errors]

insueverint,ut alium magistrum admittere recusent, A uti non desunt fortasse, qui glandes non reliquerint etiam repertis frugibus) ne cum hisce quidem quidquam contendendum duximus, dum agnoscant maximum,quod ipsorum præceptori hinc accessurum est,beneficium ac commodum; quod infinita sint apud eum vitia ac menda,ne quid lacunas dicam,falsasque auctorum inscriptiones,quæ aliunde restitui ac suppleri nequeunt. Quid aliis acciderit nescio, quid mihi, paucis referam. Cum primum huic disciplinæ operam darem,nec alium præceptorem quam communem omnium Gratianum haberem, tantum inveni ubique sentium ac tenebrarum ut omnino diffiderem me aliquando ad optatam studiorum metam tali duce pertingere posse, nec destiti de harum rerum cognitione adipiscenda desperare, quoad huic σκοτεινῷ ἡμῶν: Delii natatores, quos superius commemoravi, et in iis imprimis Ivo noster, accessissent. Quin etiam ausim affirmare, inter omnes eos qui in Gratianum exstant commentarios, nullum esse qui plus illi lucis ac fidei conferre possit, quam hæ Ivonis decretorum Pandectæ. Tam igitur abest quod Gratianum, qui unius totius juris pontificii,alteram prope paginam conficit,aut gymnasiis, aut bibliothecis exigi velimus, ut instauratores verius, per hanc Ivonis Carnotensis editionem, dici mereamur,ut nullo pacto opera nostra in reprehensionem venire possit, ne apud illos quidem, qui in unius Gratiani magistri verbajurarunt. Verum enimvero uti compertum habeo huic pontificia professioni,nostro hoc munere nullum edi potuisse majus aut præstantius, nullum item exulceratæ Ecclesiæ utilius,nullum denique his extremis miserrimisque temporibus salutarius, morbi gravitate faciente ut omnes hujus medicinæ egeamus,ita ut gratum jucundumque plerisque futurum sit, vehementer ambigo.Nam uti procul dubio τὰ δογματικά,cujusmodi hic sunt sane quam multa, veluti de eucharistia, baptismo, pœnitentia, purgatorio, jejuniis, missa, Romanæ sedis primatu, etc.,hæreticis nostræ tempestatis, qui hisce omnibus obsistunt, non probabuntur, ita magnopere vereor ut in hac morum non minore licentia, quam corruptione, tà 0xá, nostris hominibus, catholicis, inquam,nihilominus displiceant. Neque enim video nosve a pristina virtute, quod dispudeat, an illi a fide longius recesserint et degenerarint, adeo ut ne vestigium quidem vetustatis alicubi appareat. De fide utrumque acerrima contentio est, sed operibus nuda et vacua, metuo, quam beatus Jacobus mortuam non ineleganter,quod sit ad salutem sola inutilis, appellavit (Jac. 11, 20), adeo ut subinde mecum cogitem,simile omnino in. ter Christianos certamen exarsisse nunc quale olim Trojanis ac Græcis, de Patroclo, sed mortuo,nimirum de ejus cadavere digladiantibus, Homerus affinxerat. Cæterum nemo hic a me exspectet ut quidquid ubique peccatur, sive intus sive foris, percenseam, sive ut cujusquam opprobria vitiaque, instar diri Chami, eliminem.

C

D

Unum interim reticere nequaquam possum, unde, veluti e fonte, quidquid est malorum, putatur scaturire, quanquam id notius omnibus sit quam ut quisquam dissimulare possit. Inter religionis præsides. episcopos,quotusquisque ac præsertim per (ialliam ac Germaniam, vicinas nobis provincias, quotusquisque,obsecro,unquam vel portiunculam aliquam officii attigit sui?ecquis altaria unxit, ecclesias dedicavit, virgines sacravit, pœnitentibus illustratisve manum imposuit? ecquis unquam paræciam visit ac lustravit suam?denique quis unquam suggestum ad populum clerumque verba divina facturus, conscendit? Annon omnia quanquam sui natura fere hujusmodi sint ut mandari nequeant,novo inauditoque more, ac circa ullum majorum exemplum, in aliorum fere humeros rejiciunt ? quorum usus adeo vetustus non est, ut hujusmodi tototypytat, in toto jure pontificio vixdum nomen invenerint. Si enim episcopos, coepiscoposve, vocare tentaveris, illico in canonem Nicænum impinges, qui non patitur eidem civitati plures præfici antistites. Sin chorepiscopos malis, nihilo poteris rectius, quod manifestissimum sit horum olim fuisse multo arctiorem quam sit hodie istorum propontificum potestatera. Et tamen hos ipsos chorepiscopos ἀπὸ τῆς χωρᾶς, quasi vicanos villanosve episcopos dictos, Damasus papa sustulit, ne pontifices, otio ac quieti dediti, aliquam quamvis non omnem muneris sui partem in has veluti vicarias operas averterent, quos etiam infami fœdaque similitudine,meretricibus quæ enixæ partus alendos alio amandare consueverunt, exæquavit. «Sic et isti (inquit) infantes suos, id est populos sibi commissos aliis educandos tradunt, ut suas libidines expleant, id est ut pro suo libitu sæcularibus curis inhient, et quod unicuique visum fuerit liberius agant. » Et subdit idem continuo. «Pro talibus enim animæ negliguntur,oves pereunt, morbi crescunt, hæreses et schismata prodeunt, Ecclesiæ destruuntur, sacerdotes vitiantur. et reliqua mala proveniunt. » Ubi beatissimus idemque doctissimus papa Damasus, apertissime ostendit hæ. reses,schismata,cleri, populique; corruptionem,denique totius Ecclesiæ desolationem ac deformationem, nec non universam quæ nos circumstat, malorum Iliadem, non alias quam ex antistitum socordia, negligentia ac supina ignavia, veluti ex equo quodam Trojano prosilire. Sed ad rem ; ne chorepiscopi igitur quidem nomen, his vicariis episcoporum accommodari poterit, quod chorepiscopis fas non fuerit sacerdotes, diaconos, virginesve consecrare; qui etiam aras non erigebant, ecclesias non dedicabant,chrisma non conficiebant,nec eo baptizatorum frontes ab episcopo forte confecto signabant:denique nullum fere pontificium munus exercebant cum tamen titulares seu utopienses nostri, procurent omnia. Vulgus Latinorum suffragatores seu suffraganeos appellitat, sed ineptius quam ut confutationem mereatur;quod intilligentes fortasse Galli alia voce conficta, crediderunt rectius porta

B

scierit, ubi denique solum se ἀνεύθυνον ἐξουσίαν, eamque perpetuam,consecutum esse animadverterit,qui poterit, quæso, in hac humanæ naturæ fragilitate,in tanta vitæ voluptatumque omnium licentia et impunitate,assentatorum ad hæc grege perpetuo stipatus, qui poterit, inquam, non insolescere, moderationisque prioris non protinus oblivisci? Hæc sane aliaque complura sunt quæ de Ecclesia formanda nos sperare nequaquam sinunt,quin magis ruinam et exitium impendere (utinam sim falsus vates!) portendunt. Quæ omnia quisquis per synodum œcumenicam,cujus ipsius necdum satis certa signa sunt, curata ac emendata iri confidit, præterquam quod misere fallitur, etiam antiquitatis ecclesiasticæ ignorationem turpissime meo (quidem judi

tivos, et per ludibrium omisso R. nonnunquam A quid gesserit, vel non gesserit, reddendam esse potativos episcopos posse nuncupari,quod cum sint anóλides, tabulas pontificias,quas solas habent, quocunque commeant, sine incommodo secum gestent et circumferant, (ni fallor) quod nomen etsi verius possit his episcoporum vicariis attribui quam suffragencorum, tamen apparet magis jocosum esse quam serium. Mihi sane placet ut axovopo: maneant qui sunt avóuo;quibusque salvis,si Damaso papæ creditur, Ecclesia satis salva esse non poterit.Atque utinam nulla gravior in episcoporum plerosque accusatio competat, quam hæc sit quam nunc incessimus inertiæ ac ignaviæ, quanquam hæc sit longe gravissima, utcunque consuetudine longa effectum sit ut vitii gravitas minus fortasse sentiatur! Petrus apostolorum coryphæus apud Clementem scite Ecclesiam navi comparavit, cujus magister sit episco-cio) prodit.Non quin synodus habenda non sit,quam pus; nautæ, clerici; vectores, populus: Deus bone, quomodo poterit hæc navis naufragium vitare, et non in scopulos, vadaque impingere, iis in puppi sedentibus,clavumque tenentibus, quibus ne in sentina debuit esse locus? Imo, quod deterius est, qui ne conscendunt quidem navim unquam? profecto perquam ridiculum est, ut aliquando portum inveniat sperare, nisi aut alii gubernacula susceperint,aut qui præficiuntur naucleri, alium prorsus animum curamque induerint.Neque tamen communis est adversus omnes hujus ordinis viros hæc quærimonia. Siquidem uti imprimis ad eos qui vere èπ×πоuvtes, id est inspeclores et superintendentes sunt, non pertinet, ita ne cos quidem contingit qui operam navant aut pontifici maximo,aut reipublicæ,aut quibus aliqua alia justa

vocationis excusatio eompetit quin tantum eos petere intelligitor, qui otii sui ac temporis nullam necessariam, imo ne honestam quidem rationem probare possint: et vix aliud sunt, si dicere fas est, ne quid gravius,quam ézóstov äyDoc apoúpns,quales si nulli reperiuntur, placet ut temere accusantium querentiumve poenas subeam. Jam vero nemo mihi dixerit id facile emendatum iri,cum nihil prohibeat eos ecclesiis regendis admoveri,quorum eruditio ac virtus ante perspecta probataque sit.Est quidem id omnibus vehementer exoptandum, at quantopere sperandum sit, alii viderint.Illud unum scio difficilius id esse quam multorum ferat opinio. Vetus est sane quod Romanis Cannæ,id Annibali Capua. Unde intelligitur summos viros magis fatigari ac frangi rebus prosperis quam adversis. Fingamus igiturjam episcopum candidatum ad unguem factum,sit honestis, piis sanctisque moribus, sit insigni rerum divinarum humanarumque præditus eruditione, sit matura ætate, sit civibus aliisque omnibus reipublicæ ordinibus comprimis gratus et acceptus,sit denique omnibus numeris absolutus,et ad Paulinam ideam plane fabrefactus (cujusmodi in hac bonorum virorum orbitate, morumque dissolutione aut nulli sunt, aut si qui sint,vix perquiruntur); is igitur ubi jam omnia in sua voluntate, ne dicam libidine, posita esse perspexerit,ubi nemini unquam rationem quid

C

D

consultissimum erat nascenti morbo, priusquam tam altas radices ageret,ac tam longe lateque diffunderetur opponere; sed quod sperandum non sit ut factionum principes, eorumque sequaces aliquando eo unde deflexerunt, revertantur:quin magis metuendum ne plures in dies a nobis deficiant, et adversariorum castris sese jungant, nisi alia fuerit episcoporum cura, alia mens, alius animus. Integritas enim præsidentium salus est subditorum,et totius familiæ domini status et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore, non inveniatur in capite,ut inquit eleganter Leo Magnus. Nam quales principes civitatum sunt, tales consequens est et reliquos esse cives; quemadmodum e diverso nihil potest esse verius vetere Hebræorum verbo D, id est, << qualis populus talis et sacerdos. » Quapropter imprimis necessarium est ad Ecclesiam (quæ nunquam adeo afflicta corruptaque eheu exstitit!) sarciendam restituendamque, diligentissimum omnino delectum, in iis qui Dominicis castris præficiendi sunt, haberi. Nemo, juxta sanctorum Patrum venerabiles sanctiones, ad hoc honorum ecclesiasticorum fastigium idoneus censeatur, nisi cujus ætas omnis a puerilibus exordiis usque ad provectiores annos perdisciplinæ ecclesiasticæ stipendia cucurrerit, ut unicuique testimonium anteacta vita præbeat, neve possit de ejus integritate ac fide a quoquam dubitari,quippe qui pro laboribus multis, pro moribus castis, pro actibus strenuis celsioris loci præmium quodammodo debeatur. Nam, ut elegantissime ratiocinatur idem Leo primus : « Si ad honores mundi sine suffragio temporis, sine merito laboris, indignum est pervenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta non adjuvant, quam diligens et quam prudens habenda est dispensatio divinorum munerum et cœlestium dignitatum, ne in aliquo apostolica et canonica decreta violentur,et his Ecclesia Domini regenda credatur, qui legitimarum institutionum nescii, et totius humilitatis ignari,non ab infimissumere incrementum,sed a summis volunt habere principium? cum valde iniquum sit et absurdum,ut imperiti magistris, novi

fas sit uni diruere et evertere, quod est vehementer (ni fallor) ridiculum, nec minus absurdum.Non sum nescius infinita esse alia in hac morum corruptela ac abusuum fecunditate, et paternarum constitutionum sopore, emendationis reformationisve indiga, sed quæ provisis prioribus, non invita omnia sequentur, quæ quidem hic vel ideo repetenda non sunt, quod in his Decretorum libris,cuilibet in medio futura sint. Accipe igitur tandem Ivonem tuum, quem non sine fenore remittimus, habiturus es enim nitidiorem habitioremque multo, reverende Pater confessor, quam dum a barbaris (scis quos velim) primum redimeres. Quidquid sane operæ in castigando corrigendoque impensum est, id omne tuæ reverendæ paternitati, cui jam dudum sum devotus, lubens consecro. Quin si aliquid aliud a me voles, tuum erit explorare quid optes, meum perpetuo jussa capescere. Valere te opto diu in Christo Jesu Domino nostro beatum et incolumem, cujus dilectioni me totum dedo dedicoque.

antiquis et rudes præferantur emeritis? Quapropter A similis,siquidem quidquid alii omnes ædificaverint, cum plurimum referat quales constituantur Ecclesiarum antistites, nemo non videt nunquam nimis exactam in his legendis cautionem esse posse. Cui proximum est ut synodorum provincialium jam dudum oblitteratus mos,iterum in usum revocetur, alioqui enim (ut reliquas Ecclesiæ necessitates quæ quotidie emergunt taceam) officium facturi non sunt episcopi, minus sane cogentur in ordinem, quotquot illud aliqua ex parte forte deseruerint. Quibus addam et tertium, nimirum ut ordo hierarchicus pristinæ suæ integritati aliquando restituatur. Sic enim et confusio ubique cessabit, et inter Ecclesias earumque præsides summa futura est pax atque tranquillitas. Qua in re optarim pontificem maximum perpetuo cogitare se hujus ordinis defensorem ac tutorem esse constitutum, et ad ipsius religionem pertinere ne a quoquam termini et cancelli Patrum perturbentur: quemadmodum certissimum est ad ejusdem tendere reatum, si a quoquam paternarum regulas sanctionum violari contingat; alioqui enim Ecclesia Dei Penelopeæ telæ non erit ab

B

Datum Lovanio, Kalendis Augusti, anno 1561.

DE IVONIS DUPLICI COLLECTIONE

(Excerptum ex BALLERINIORUM Disquisitionibus de antiquis collectionibus et collectoribus canonum, parte IV, cap. 16, Patrol. t. LVI.

missæ, et reliquis sacramentis, ac simonia. Tertia de Ecclesia et rebus ecclesiasticis, et earumdem reverentia et observatione. Quarta de festis, jejuniis, Scripturis canonicis, consuetudinibus, et conciliis. Quinta de primatu Ecclesiæ Romanæ, et de primatum, metropolitanorum et episcoporum ordine ac juribus.Sexta de vita, ordine, et censura clericorum. Septima de monachis. Octava de conjugio,et virginitate, de raptu, concubinatu et adulterio. Nona de incestu et gradibus prohibitis. Decima de homicidiis voluntariis et involuntariis. Undecima de magis, sagis, histrionibus. Duodecima de mendacio, perjurio, etc. Decima tertia de furto, usuris, venatoribus, ebriosis, furiosis, et Judæis. Decima quinta de pœnitentia.Decima sexta de officio et judiciis laicorum. Decima septima pars sanctorum Patrum 9 ac præ. sertim Gregorii Magni sententias continet de fide, spe et charitate.

1. Ivo in agro Bellovacensi natus sub medium C Secunda de sacramento corporis Christi, sacrificio sæculum XI, et anno 1078 constitutus abbas monasterii Bellovacensis S. Quintini ordinis Canonicorum Regularium, tandem episcopus Carnotensis electus an. 1092 et consecratus ab Urbano II, mortem oppetiit anno 1115 vel, ut alii malunt, 1117. Vir fuit non solum doctrina egregius,sed etiam zelo, prudenti constantia, fide, et sanctitate conspicuus; ac propterea Pius V constitutione data anno 1570 canonicis congregationis Lateranensis concessit ut die 20 Maii Ivonis memoriam celebrarent. Duæ canonum collectiones Ivonis nomine inscriptæ prodierunt: una in octo partes distincta, Pannormia Ivonis appellatur; altera Decretum Ivonis, quod in septem et decem partes distribuitur. Pannormia typis impressa fuit Basileæ anno 1499, curante Sebastiano Brandt, eamque iterum Lovanii anno 1557 a mendis correctam Melchior a Vosmediano recudendam curavit. Decretum vero primum prodiit Lovanii anno 1561 opera et studio Joannis Molinæi Gaudensis, et postea cum aliis Ivonis operibus ad fidem antiquissimi codicis Victorini iterum impressum Parisiis anno 1647. Utrique operi in vulgatis præfixa est eadem omnino præfatio, quam Ivonis esse stylus aliis ejus epistolis æqualis omnino demonstrat.

2. Utriusque operis titulos imprimis referamus. Parte prima fusioris operis, quod Decretum Ivonis vocari solet, agitur de baptismo et confirmatione. PATROL. CLXI.

D

3. En porro titulos alterius collectionis, quæ Pan. normia Ivonis inscribitur, quales ipse auctor exposuit.

« Prima pars hujus libri continet de fide, et de diversis hæresious, de sacramento, id est baptismate, et ministerio baptizandorum, et consecrandorum, et consignandorum, et consignatorum, et de observatione singulorum; et quid conferat baptismus, quid confirmatio. De sacramento

2

corporis et sanguinis Christi; de missa et sanctitate A inter personas vero quæ non sunt ejusdem religionis aliorum sacramentorum.

« Secunda pars continet de constitutione Ecclesiæ, et oblationibus fidelium. De dedicatione et consecratione ecclesiarum et altarium. De sepultura, et presbyteris, et de eorum ecclesiis. De decimis et legitima possessione, et de confugientibus ad ecclesiam. De sacrilegio. De liberorum tutela. De alienatione, et commutatione rerum ecclesiasticarum. De Scripturis et authenticis conciliis.

<< Tertia pars continet de electione et consecratione papæ, archiepiscoporum. De ordinibus, de clericis, et de laicis ordinandis et non ordinandis. De mutatione episcoporum. De ordinatis non reordinandis. De continentia ordinatorum. De simoniace ordinatis et ordinatoribus, quod omnino sint depo- B nendi, et quod misericorditer reconciliandi. De professione hæreticorum. De lapsis in sacris ordinibus, quod non debeant ministrare, et quod misericorditer, ad ministrandum possint accedere. De clericis homicidis, quod non debeant ministrare. De usurariis. De servis per ignorantiam ordinatis, qui debeant manere in ordinatione, qui non. De clericis ebriosis, scurrilatoribus. De monachis. De ælate qua possint parentes contradicere religioni filiorum, et qua non possint. De viduis, et virginibus velatis. De abbatissis.

« Quarta pars continet de primatu et dignitate Romanæ Ecclesiæ. De conciliis convocandis. De provincia quomodo sit constituenda. De potestate primatum et metropolitanorum episcoporum. De negotiis et causis clericorum, ubi debeant tractari. De spoliatis revestiendis. De accusatione, et quo ordine, et a quibus personis, et adversus quas personas debeat, vel non debeat fieri. De testibus, qui, et quomodo, et quot, et in quo negotio testificari debeant. De judicibus,quales debeant esse, et quando sententiam judicii debeant proferre. De appellatione, quo tempore, et qua ratione debeat fieri, et de pœna male appellantium.

C

vel fidei, non potest fieri conjugium. Quibus de causis non debeat solvi conjugium. Cujusmodi conjunctio non facit conjugium. De separatione conjugii non ob causam fornicationis.

« Septima pars continet de separatione conjugii ob causam fornicationis carnalis. De viro qui cum alterius uxore fornicatur quod post mortem mariti non potest eam habere uxorem. De interfectoribus conjugum suarum. De fornicatione spirituali, quod propter eam licite dimittatur uxor. De reconciliatione conjugum. De sacramentis quod debent viri facere mulieribus, et mulieres viris suis, quando reconciliantur. De subjectione qua debent uxores subjici viris suis. Qua ratione non debet fieri conjugium inter parentes. De eo quod unus vir non potest duas commatres ducere unam post aliam.De eo qui cum filiola sua, aut cum commatre sua, aut qui filium suum baptizavit, aut ejus uxor filium suum, ut privignum suum de sacro fonte levavit, aut ad confirmationem tenuit, et ideo voluit separari. In quo ramusculo consanguinitatis possunt conjugia fieri. De accusatione consanguinitatis, et a quibus personis debet fieri. De inquirenda paren. tela, et de incestuoso conjugio. Discidia de gradibus consanguinitatis recto et transverso ordine dispo

sitis.

<< Octava pars continet de homicidio spontaneo et non spontaneo, et quod potest fieri sine peccato. De eo qui quemlibet clericum occiderit,quid debeat emendare. De eo qui percusserit mulierem in utero habentem, et abortierit, utrum homicidium fecerit, necne. De incantationibus, et divinationibus, et diverso genere magicæ artis. De natura dæmonum. De sortibus. De observatione dierum et mensium. De juramento, quod debeat teneri, necne, et quos habeat comites. De omni genere mendacii. »

4. Priorem collectionem, quæ Decretum dicitur, Ivonem habere auctorem nemo dubitat. De Pannormia vero magna inter criticos vertitur quæstio. Vincentius Bellovacensis lib. xxv Specul. Histor. c. 84, post notitiam Decreti Ivonis, quod volumen non parvæ quantitatis, nec facile portatile affirmat, hæc addit: Hugo Catalaunensis ex eodem volumine abbreviato libellum portatilem legitur composuisse, qui et ipse apud me est, et Summa Decretorum Ivonis ap

<«< Quinta pars continet de clericis sola infamia sine testibus accusatis, quota manu se debeant purgare. De causis et negotiis laicorum. De vocatione excommunicandorum. De licita et illicita excommunicatione. De absolutione. De illis qui excommunicatis in fidelitate aut sacramento astricti sunt, possunt sine perjurio absolvi ab illo sacramento. D pellatur. Hinc Sebastianus Brandt,qui Pannormiam De hæreticis post mortem excommunicandis.Quod sit communicandum non ex nomine excommunicatis.

[blocks in formation]

edidit, primus omnium suspicatus est hanc esse potius Summam decretorum Ivonis ab Hugone Catalaunensi ex Decreto Ivonis excerptam, quam ipsius Ivonis Joannes Molinæus in editione Decreti eamdem sententiam arripuit ac propugnavit; ac subinde hos secuti sunt correctores Romani, et P. Antonius Pagius. Alii vero cum Sthephano Baluzio in præfatione ad dialogos Antonii Augustini de emendatione Gratiani non minus Pannormiam quam Decretum Ivoni adjudicarunt; censentque eum prius Incubrasse Pannormiam, deinde vero cum eam legentibus probari vidisset, ad auctiorem collectionem

concinnandam animum appulisse, et utrique operi A epistolis Romanorum pontificum, partim ex gestis eumdem prologum aptasse.

5. Quid nobis inter has sententias probabilius videatur, paucis explicabimus. Certum est primo collectionem aliquam canonum Ivoni ascribi oportere. Non solum enim id affirmat Sigebertus, qui Ivoni coævus fuit, scribens in libro de Script. Eccles. c. 168 Ivo Carnotensis episcopus composuit insigne volumen canonum; et similiter Anonymus Melicensis, qui paulo post Ivonem vixit, de Script. Eccl. c. 95: Ivo Carnotensis episcopus scribit inter alia nonnulla, Excerpta de Canonibus; verum etiam ipse Ivo in epist. 262 ad Pontium abbatem monasterii Cluniacensis testatur, Collectiones canonum, inquiens, quas a me postulastis, et opuscula mea, quæ his addi voluistis, transmisi vobis: quibus verbis collectionem a se digestam significare videtur. Erunt fortassis qui ex hoc testimonio colligant utramque collectionem, nempe tum Pannormiam, tum Decretum Ivoni adjudicari, quippe qui collectiones plurali numero scripsit, non collectionem. At idem Ivo in epist. 80 plurali item numero ait: In collectionibus Burchardi Wormatiensis episcopi, cum tamen unica sit Burchardi collectio. Neque vero pro excludensis duabus Ivonis collectionibus satis efficaces sunt Sigeberti, Roberti de Monte et aliorum Scriptorum textus, qui unius voluminis meminerunt. Unam enim collectionem Pannormia inscriptam, cujus frequentiora sunt exemplaria, fortassis viderunt, non vero alteram, seu Decretum, cujus quidem rariores codices inveniuntur.

B

C

6. Secundo certum est Pannormiam non esse illam Summam decretorum Ivonis quam Hugo Catalaunensis compusuisse traditur: tum quia Pannormia ob partitionem atque distributionem a Decreto diversam, a forma compendii ejusdem Decreti abest quam longissime; tum quia continet nonnulla quæ in Decreto frustra requires; tum etiam quia nullibi in vetustis codicibus Summa decretorum, sed Pannormia, aut Excerptiones Ivonis inscribitur. Hinc Summa ab Hugone digesta, et memorata a Vincentio Bellovacensi, alia fuit, quæ injuria temporum intercidit. Ne autem Pannormia adjudicetur Ivoni, difficultatem movebunt quædam decreta in fine partis ultimæ descripta ex Innocentio II, qui post Ivonem pontifex fuit. Verum hæc difficultas ex vetustis Pannormiæ codicibus sublata est, in quibus cum D ea Innocentii II decreta non legantur, eadem in aliquibus exemplaribus posteriori additamento accessisse perspiciuntur.

7. Ex codicibus autem res dijudicanda videtur. Decreti codices pauci. Tres tantum hactenus nobis innotuerunt, unus ex quo prima editio prodiit, alter Victorinus a pluribus laudatus, ad quem secunda editio Parisiensis exacta fuit; tertius Vaticanus 1357, sæculi xi, quem ipsi vidimus. Hi omnes præfationem exhibent; sed Vaticanus sine auctoris nomine hunc titulum præfert: Incipit liber extractionum, sive excerptarum ecclesiasticarum rerum partim ex

conciliorum, catholicorum episcoporum, et regum; et continet xvII partes. Victorinus autem eam præfationem non initio, sed in fine ipsius codicis manu recentiori additam repræsentat hac inscriptione : Liber canonum suprascriptus decreta Joviniani, quem composuit Ivo quondam Carnotensis episcopus; et continet xvii partes principales; ut discimus ex Balusio in præfatione ad Augustini dialogos num. 21. Plura vero sunt exemplaria Pannormiæ. Unum tantum laudatum ab Antonio Augustino cum epigraphe Liber sacrorum canonum, præfationem ac Ivonis nomen ignorat. Cæteri præfationem vel titulum cum Ivonis nomine præferunt. Baluzius Victorinum antiquissimum, et tres S. Albini Andegavensis laudat. Franciscus Salmon in tractatu Gallice scripto de studio Conciliorum part. 11, c. 1, pag. 269 edit. an. 1726, manuscriptum exemplar ecclesiæ Parisiensis F 4 commemorat. Nos præter unum exemplar S. Benedicti Padilironensis mutilum,tria alia cum præfatione nacti sumus, unum Basilica Vaticana 19 G. aliud Vat. 1538 cum peculiari ejusdem præfationis epigraphe ad P. Abbatem, nimirum, ut credimus, ad Pontium abbatem, ad quem Ivo collectionem se misisse professus est epist. 262; ac tandem codicem Patavinum monachorum S. Justinæ signatum YY. V. n. 86, in quo hic titulus legitur: Ivonis episcopi Carnotensis Excerptiones ecclesiasticorum canonum. Sequitur autem præfatio cum titulis octo partium in quas Pannormia dividitur. Hic autem codex controversiam de hujus operis auctore videtur dirimere. Licet enim credatur sæculi xiv, transcriptus tamen fuit ex vetustiore exemplo, quod statim post Ivonis mortem fuerat exaratum. Catalogum enim subjicit Romanorum pontificum,qui ita desinit in Gelasio II, ut annos pontificatus hujus omittat qui in præcedentibus pontificibus singillatim notantur. Id autem ex eo evenit quia ille catalogus sub eodem Gelasio scriptus fuit, cum anni pontificatus ejusdem signari non poterant. Gelasius II pontificatum inivit anno 1118, et obiit mense Januario anni 1119; Ivo autem excesserat, ut initio diximus, anno 1115 vel 1117. Illud ergo exemplum, ex quo Patavinus codex descriptus est, Ivonis ætati suppar fuit. Hoc autem tum antiquum testimonium, quo Pannormia Ivoni asseritur, nobis tanti est ut, si de alterutro opere dubitandum esset, de Decreto potius quam de Pannormia ambigendum arbitraremur.

8. Neque idcirco Decretum ab ipso abjudicandum putamus. Cum enim huic quoque operi eadem Pannormiæ præfatio in veteribus libris addatur, id ea de causa factum fuisse credimus, quia antiqui illi amanuenses hoc quoque ab Ivone lucubratum acceperant. Ivo Pannormiam primo scripsisse, et cum præfatione edidisse videtur. Hinc plura ejusdem Pannormiæ exemplaria statim conscripta et propagata. Postea vero prolixiorem collectionem digessit, sed fortassis ipse non edidit. Hinc sine proprio prologo post ejus mortem inventa, eidem in rariori

« PoprzedniaDalej »