Obrazy na stronie
PDF
ePub

seu confraternitatis quam canonici regul. S. Joannis in Valle apud Carnotenses cum Canonicis itidem regul. S. Quintini Belvacensis ante annos 400 contraxere, exerptum.

nadium Massilensem, Radulphum Flaviacensem, A Præclarum elogium en litteris societatis cujusdam Prosperum et Cassianum. Ex recentioribus autem primo Bernardus occurrit, deinde Ildebertus Cœnomanensis, Ivo Carnotensis, Odilo, Hugo, et Petrus. venerabilis abbates Cluniacenses, Hugo denique et Ricardus canonici sancti Augustini regulæ sectatores. Tritemius abbas libro De scriptoribus ecclesiasticis.

Ivo episcopus Carnotensis ex præposito Sancti Quintini Belvacensis, ordinis canonicorum regularium divi Patris Augustini; vir in divinis Scripturis exercitatus, et canonum sanctorum Patrum, ac generalium conciliorum cautissimus interpres : nec minus sanctitate quam scientia reverendus, ordinem suum diu collapsum magnifice reformavit. Scripsit post Burchardum Wormatiensem episcopum, ex canonibus sanctorum compendiosum Decretum, quo ante Gratiani tempora utebantur juristæ,quod prænotavit Pannoniam [Pannomiam, al. Pannormiam] lib. 10, epistolarum ad diversos lib. 1, et alia quædam. Claruit sub Henrico IV, an. Dom. 1140.

Ex aliis quæ lvo scripsit hæc reperimus, De ecclesiasticis sacramentis ac officiis, et præcipuis per an· num festis sermones xx1. De regibus Francorum breve Chronicon, quod epistolis subjecimus ex P. Massoni J. C. libro.

Superioribus videntur etiam adjiciendi loci Hildeberti de Lavardino, Cenomanensis episcopi, qui Carnotensis episcopi meminit: quem licet non nominet, tamen probabile est de Ivone intelligi, cujus epistolæ ad ipsum Hildebertum exstant in hoc libro.

Hildebertus epist. 26 ad comitissam. Episcopo Carnotensi conductum, sicut fertur, providisti ad concilium profecturo; quod si ita est, præfatæ gratiæ beneficium mihi communices,exoro. Idem epist. 39 ad clerum, cum in carcerem detrusus esset ab Huberto comite.

Universis Christi fidelibus et præsentem paginam inspecturis, Guarinus Ecelesiæ B. Joannis de Valleia Carnotensis abbas, totusque ejusdem loci conventus, salutem in Domino.Cum secundum Apostolum omnes simus unum corpus in Christo, singuli autem alter alterius membra, sicut nec corpus a capite, ita nec membra corpori censeri debent a membris capitis aliena. Cum igitur a longe retroactis temporibus a visceribus matris nostræ ecclesiæ. B. Quintini Belvacensis, fuimus propagati; et ab ipsa tanquam a fonte sacræ religionis fluenta sumB pserimus per venerabilem Patrem ac venerandæ memoriæ Ivonem; qui cum floreret in eadem Ecclesia religionis novella plantatio sub B. Augustini regula, digne omnipotenti militans, fratribus ibidem Deo servientibus abbas præfuit. Sed tanti patris sanctitas eminens tanquam civitas in virtutum cacumine constituta diu latere non potuit. Quinimo ejus religionis celebri fama longe lateque diffusa, Dei voluntate præambula, adeptus est cathedram Ecclesiæ Carnotensis, qui Ecclesiæ nostræ patronus et fundator exstitit. Et inter alia beneficia quæ nobis paterna pietate contulit, ad ultimum in signum dilectionis et perpetui fœderis thesauro sui corporis ac suæ sepulturæ præsentia nostram Ecclesiam illustravit. Unde cum internæ dilectionis affectu nos pius pater opifex, et patronus dilexerit, sicut in fine patuit, dignum fuit ut canonici S. Quintini ejus spirituales filii a patris actibus non degenerent, etc. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo octavo.

C

In turre Cenomanensi comes Rotrocus (61) tenebatur in vinculis: mater comitis in osculo me suscepit, applausit testamento. Et paulo post: Porro in illo castello in quo hæc acta sunt, Carnotensis erat episcopus, venerandæ vir auctoritatis: sed apud sceleris auctores sine auctoritate fuit auctoritas. Is in spiritu Hubertum conveniens (hoc enim Pharisæorum principi nomen est) primo blanditus illi bestiæ; sed bestia rationem non admittit. Dehinc illum sacrilegii libere arguit, obsecravit opportune, importune increpavit. Postremo tradidit cum Sata- D næ in interitum carnis, anathematis vinculo quo debuit alligatum.

Idem Epist. 61, ad monochos.

Errastis et vos foris, cum fores vestras Carnotensi episcopo clausistis, cum exclusistis Christum Jesu Christi, obliti pariter bonum hospitalitatis et præmium. Hunc et per vos via transire coegerat, et apud vos hospitari temporis articulus. Nox imminens et aeris intemperies pontificem hospitio instare perurgebant (62).

Epitaphium Ivonis a Philippo Bone Spei abbate,
scriptum.

Reddidit affectus Patrem, doctrina magistrum,
Regula canonicum pontificemque gradus.
Famosum, probitas, humilem natura, verendum
Vita serena, senem longa, pudica sacrum.
Præsule defuncto sua tollere mos erat olim

Principis, hunc morem principis, emit Ivo.
Hujus opem læsus, plebs dogmata, frena malus rex
Sensit, egenus opes, pro grege vota Deus.
Aliud epitaphium quod Severtius ex Tavelli ma-
nuscripto sumpsit et in sua Chronologia descri-
psil.

Mente, manu, lingua, doctrina corporis usu,
Prudens munificus, præstabilis, utilis, insons,
Firma columna domus domini quam jure sa-

[lubri

Fovit, munivit, instruxit, jugiter auxit
Consilio scriptis, quo viveret ordine, rebus
Cujus opem gratis æger, rem sensit egenus
Istius urbis apex memorandus episcopus Ivo
Hac situs exspectat adventum judiciorum.

(61) Hujus meminit Ivo epist. 168 et conseqq.
(62) Ex veteri membrana S. Quintini Belvac, nunc primum prodit.

REVERENDO ADMODUM IN CHRISTO ET DEI AMANTISSIMO

PATRI ET DOMINO

F. BERNARDO A FRESNEDA

Ab arcanis confessionibus regiæ catholicæ majestati, domino et Mecanati suo
colendissimo.

JOANNES MOLINEUS

Ejusdem Decretorum Lovanii professor.

S. D. P.

Quoties calamitosissimum catholicæ Ecclesiæ A quæ stulta sunt mundi elegit Deus, utique ut constatum, eaque tempora quæ religionis Christianæ necdum compositis dissidiis,cum ortum, tum progressum præbuere, memoria repeto, reverende ac religiosissime Pater confessor, tanta me corripit admiratio, tantus incessit stupor ut existimem fidem olim defuturam, etiam iis rebus gestis, quarum non tam lectores, auditoresve, quam spectatores hodie omnes constituimur. Non quidem quod in summa hominum, ac naturali prope ad dissentiendum propensione et facultate, hæreseos schismatisve nomen sit, unquam ve fuerit, novum inter nos, proh dolor! aut insolens; quæ etiam non modo familiaria aut domestica Dei Ecclesiæ fore mala, sed necessaria, ut credi possint prorsus inevitabilia, Paulus electionis ille vas prædixerat ac præ- B senserat (I Cor. x1, 19), verum quod nullius unquam sectæ quam Lutheranæ, cum difficilior origo, tum grandior successus exstiterit. Equidem si condita primum religione, ac præsertim apostolis primisque Christi discipulis, puta toic autóяtαIG καὶ αὐτηκόοις τοῦ λόγου in cœlum sublatis, omnia fuerint errorum ac contentionum plena, nemini, ni fallor,admodum mirum videri debet, quisquis imprimis secum reputaverit quam sint omnium rerum ingentium ac memorabilium primordia operosa ac difficilia, deinde quantæ molis fuerit, inter tot vanas perversa et falsas quidem, sed a multis retro sæculis receptissimas Deastrorum superstitiones et cultus, unam veram illam quidem veri Dei notitiam et religionem, sed ignotam et inauditam, omnesque notas religiones evertentem (ne dicam vel ob solam crucis ac Crucifixi ignominiam parum credibilem ac verosimilem) fundare ac stabilire. Mitto quod ejus primi præcones et architecti judicio humano, nec celebres, nec illustres, nec vero potentes sapientesve fuerint, sed obscuri omnino homines,viles et abjecti, sed philosophiæ, eloquentiæ, urbanitatis, externarumque omnium ac communium litterarum plane rudes et imperiti sed, ut uno verbo dicam, plane, ut inquit Paulus ερixaOáρμara xai neр:&ýμata toũ xúcμov (I Cor. xiv, 13). Neque enim multos sapientes secundum carnem, neque multos potentes, neque multos nobiles, sed

C

funderet sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia et nobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret (I Cor. 1, 26, 28), ut idem ait ad Corinthios scribens, et recte; scriptum enim erat: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (ibid., 19). Quid dicam obstante sævissima persecutione, episcoporum conventus (in quibus maximum præcidendarum fidei litium et controversiarum præsidium positum semper fuit) commode tum haberi non potuisse? Quid denique, quod Romani principes,quorum tum amplissimum erat imperium,et si qui præterea erant reges alii, omnes suas vires ac universam potentiam in exitium Christiani nominis converterent? Nec mirum, ecquis enim indulgeret, parceretve, et non exscinderet ἀθεότητος, θυεστείων δειπνῶν, καὶ οἴδι ποδείων μίξεων reos? quæ tria atrocissima sclera, nostræ genti, id temporis,quanquam falso et injuria, impingebantur. Jam vero quas post Constantinum Magnum hæreses, perpetuus humanæ salutis hostis, diabolus, ad turbandam Ecclesiæ, jam tum ab externis bellis respirantis, pacem et concordiam, immisit, omnes vel ab imperatoribus, vel a præcipui aliquot nominis episcopis, coortas defensasve reperies; quorum potentia et conatus etsi ad veritatem opprimendam exstinguendamque fuerit invalidus et inefficax, tamen facile perfecit ut decretis synodicis, sin minus vis et auctoritas, saltem justa ac legitima exsecutio defuerit. Quod si jam a nostræ tempestatis hæresiarchen te animo converteris, omnia invenies fuisse,cum impietatis suæ scholam aperiret Lutherus, diversissima. Summa erat imprimis per universum orbem Christianum in doctrina fidei consensio. Incredibile quoque principum omnium et populi, ad servandam ac defendendam avitam religionem, quam quisque a majoribus suis perpetua serie acceperat, studium. Mitto quod nulla unquam natio, antiquitatis priscorumque institutorum amantior fuerit quam,ubi hic Satanæ antesignagnus primum virus suum disseminavit, Germanica. Quod amplius est, hujus dogmata Leo decimus id temporis pont. max. non solum impie

tatis protinus damnavit, verum etiam diro anathe- A perseveraverit, ne quid dicam, amplissima regna et matis mucrone, quotquot ea amplecterentur, cum ipso auctore jugulavit.

populos,quos hæc animarum lues ita ademit nobis ut de recipiendis iterum aliquando vix ulla spes supersit. Quin magis formidandum censeo, ne tandem intestinis inter sese tumultibus ac dissensionibus (quæ inter eos qui a nobis defecerunt sunt gravissimæ) agitati, mutuum conficiant; quam sperandum, ut e diverticulis unquam in viam revocentur, utve ejuratis omnibus erroribus catholicam veritatem tandem amplectantur, ut nemo non possit merito una cum Polycarpo martyre exclamare: 0 bone Deus, in quæ me tempora servasti, ut hæc feram, hæc patiar, hæc sinam!

Dixerit aliquis: Nihilne superest igitur adversus banc (quam extrema tempora pepererunt) sectam

Cujus sententiæ nequaquam inviti subscripserunt quotquot ubique terrarum exstabant studiorum rectores et academiæ,una cum religiosissimis civitatum episcopis. Imperator vero, qui tum erat faustissimæ memoriæ Carolus quintus, regis nostri Philippi parens, pontificia decreta in constitutiones retulisse, ut legum etiam vim habere inciperent, exemplo piissimorum principum Constantini, Theodosii, justiniani aliorumque non contentus, insuper gravissimas poenas in prævaricatores adjecit, quem imitati sunt Germaniæ, Galliæ, Poloniæ, Pannoniæ, Britanniæ, et ad unum omnes Christianorum reges ac principes. Quas quidem poenas ne quis B opprimendam consilii?nunquid nullum est antidoforte constitutionibus additas esse, metus incutiendi duntaxat causa suspicaretur (uti olim Theodosio Augusto majori seu seniori factum fuisse ecclesiastica prodit Historia), crebra mox, nec minus atrocia supplicia de reis sumpta, satis superque edocuerunt; quinimo tantum pœnis recipiendis indultum est ut diu, damnatis quanquam resipiscentibus, et ad pristinam fidem reversis, nec vitæ, nec bonorum, venia gratiaque facta sit. Unde certissimum evadebat majorem omnino esse iram et odium Christianorum principum in hæreticos quam unquam fuisset Paganorum in Christianos et Catholicos; quippe quos deprehensos, convictos et condemnatos,quin ad supplicii etiam locum abductos, hujusmodi verbis demulcere consuevisse, legimus, τί γὰρ κακὸν ἐστιν εἰπεῖν, κύριε Καίσαρ, καὶ θῦσαι, καὶ σώζεσθαι. Itaque illos sola inficiatio ac abnegatio Christi, quanquam simulata, discrimini eripiebat, cum tamen his erroris ac seductionis pœnitudo,etiam vera ac sincera, eo non profuerit, non magis quam parricidis, sacrilegis, veneficis, raptoribus, latronibus, aliisve facinorosis hominibus. Quid jam dicam episcoporum, fideique quæstorum, civilisque magistratus, ubique in perquirendis reis diligentiam? Quid doctorum virorum non minus multa quam docta, tam in defensionem et demonstrationem orthodoxæ fidei quam in confutationem et redargutionem adulterinæ perfidiæ,diabolicæque fraudis scripta? Quid denique totius imperii ordinum,de religione comitia, nec minus rara virorum eruditorum, utrinque instituta colloquia? Adeo ni- D hil omissum est eorum omnium quæ ad hanc pestem eruditionis, animarumque profligandam coercendamve aliquid præsidii conferre posse videbantur, et tamen tam abest quod exstincta abolitaque sit, ut vires perpetuo assumpserit, ac in immensum excreverit. Sane, uti exitus rerum edocuit, nihil ad delectionem excidiumque exitialis doctrinæ valuisse, ita an in mediis fuerint, quæ hactenus excogitata sunt remedia,non perinde omnibus fortasse est exploratum. Est certe compertissimum, in magna Christianarum provinciarum paucitate,nullam esse quæ ab hac contagione prorsus intacta ac immunis

C

tum?siccine fatale est incurrabile malum est, ut nullis machinis, nulla vi, nulla denique ratione queat superari? Absit profecto? Porte inferorum, quarum voce procul dubio hæreses et schismata significantur, nunquam vincent Ecclesiam Dei. Navicula Petri non mergitur fluctibus. Neque vero desunt auxilia,eaque non minus præsentia,quam olim usitata,et frequentata. Quin cogitur episcoporum ocumenica synodus? Quin imitamur apostolos, quia priscos Patres, quos scimus de controversiis religionis, conventu habito, semper statuisse? Quonam enim alio modo, Arii, Macedonii, Eunomii Eutychetis, aliorumque hæreticorum fraudes, imposturæ, impietatesque relectæ damnatæque sunt? Cæterum,uti certissimum exploratissimumque est, conciliis ac præsertim universalibus seu plenariis, ut vocant, nihil unquam habitum fuisse, ad discutiendas hæreticorum nubes et caligines, opportunius ac potentius, ita quia illius convocatio omnium non est, nec unquam fuit, sed singulari jure hodie ad Romanum pontificem pertinet, semperque saltem a translatione, sive verius sectione imperii Romani (quod extra omnem controversiæ est aleam) pertinuit consequens est, non esse cujusvis concilii habendi,exercendive potestatem facere,sed solius Romani pontificis. Idcirco non injuria sciscitabitur quispiam:Nunquid aliud nullam supersit finiendis religionis tumultibus remedium, cujus facultas pluribus communis sit, ab unius sedis apostolicæ arbitratu neutiquam dependens? siquidem omnium est recte (ni fallor) nedum sapere, rectamque in Deum fidem profiteri, verumetiam pro virili tueri ac defendere salvamque et incolumem præstare. Equidem parum est, imo plane nihil, veterum adversus novos religionis morbos, commonstrasse curationem, si ea in præsens comparabilis non sit; paria quippe sunt, non esse quid, et non apparere, juxta tritum jureconsultorum proverbium. Ad quam quidem quæstionem difficilis admodum non est responsio, neque enim deest, cum ad hæresim proscriptionem, tum ad fidei orthodoxæ munitionem remedium alterum,quod ut promptum est atque expeditum,ita priore fortasse nihilo est in

ferius. Neque enim tam necessariæ sunt novæ epi- A culi sui longe doctissimus, cui rei ejus varia opuscoporum synodi et comitia, ad constituendam religionem, quam priscarum et hactenus habitarum observatio diligens, quarum nunquam major (ni fallor) quam nunc neglectus contemptusque (quod sine gravi dolore dicere non possum) exstitit; atque hinc fit ut nullibi vel simulacrum quodpiam germanæ ac vernaculæ Ecclesiæ appareat. Itaque qui rerum humanarum divinarumque paulo peritiores sunt, desperato, deploratoque synodicorum conventuum pene auxilio,omnem spem instaurandæ ordinandæque Ecclesiæ jamdudum in veteris disciplinæ ecclesiasticæ sanctione collocarunt. Quos si opinio non fallit (ut certe nequaquam fallere potest) incredibile, religiosissime Pater confessor, quantum tibi debeat, perpetuoque debitura sit, universa Christiana respublica, pu'a cujus hortatione et auspiciis perfectum sit ut amplissimus ecclesiastica disciplinæ thesaurus, jam quadringentis amplius annis abditus ac sepultus, nunc demum in tempore quam maxime necessario, omnibus utendus, fruendus, proponatur. Nemo sane sive præcedentium, sive sequentium scriptorum, sive Græcorum, sive nostrorum, aut fusius, aut concinnius, aut melius pertractavit, hanc eruditionis pontificia portionem, quam hodie Decretorum vulgo appellitant, quam fecerit Ivo noster, dum vixit, Ecclesiæ Carnotensis in Gallia antistes,cujus huc pertinentes lucubrationes, hactenus magno Ecclesiæ malo ignoratas, hodie primi, quod felix faustumque sit, divulgamus. Plures, scio,in hac studiorum palæstra de certarunt;atqui gloriæ palmam meruerint, de nostris C loquor, citra omnem controversiam, et sunt, et creduntur hi quatuor, Isidorus Hispalensis, Burchardus (qui Italis et Gallis non recte est Brocardus (Wormatiensis, Ivo Carnotensis, et Gratianus, quorum tres priores a civitatibus quibus præerant episcopi cog. nomina sortiti sunt; at extremus caret cognomine. Isidorus autem epistolas canonicas Romanorum pontificum, conciliorumque acta et canones, initio ab Apostolorum constitutionibus facto, Latinorum omnium primus, consarcinavit, et veluti in unum corpus universum jus pontificium compegit, nullum in texendo, digerendoque ordinem secutus quam temporum, rerumque gestarum, ut ipse de se locupletissimus est testis,quanquam interdum veluti sui oblitus, non tam ad diem et consulem quam ad re- I giones et loca in quibus Patres coiissent, instar Appiani Alexandrini Rerum Romanorum scriptoris, operis in progressu respexerit. Hunc igitur Historiam juris pontificii conscripsisse merito quispiam dixerit, quam etiam ad sua usque tempora nempe ad Honorium papam ejus nominis primum perduxit, ut potuerit ad sextam synodum cecumenicam, quæ adversus Monothelitas habita est Constantinopoli, n Trullo palatio Caesaris, spiritum ducere; et proinde liquet eum hinc, licet laboris ac diligentiæ aliquam laudem tulerit, nullam tamen ingenii eruditionisve habere posse, quanquam alioqui fuerit sæ

scula argumento esse debent. Annis inde ferme quadringentis Burchardus Wormatiensis præsul, Othonis tertii ac Henrici secundi Bavari imperatorum temporibus hanc λny et molem canonum Isidori, sub idoneos locos sedesque proprias singulas materias convehens, ascriptis etiam orthodoxorum Patrum, veluti Basilii, Chrysostomi, Hieronymi, Augustini, Ambrosii, Gregoriique Romani senten. tiis, in venustiorem et economicam formam jus omne pontificium composuit. Cui hoc nomine parem procul dubio gratiam refert catholica Ecclesia, atque Justiniano Augusto Romana respublica. Equidem ut hic jus omne Quiritum, primum in libros, deinde in titulos et tandem in capita digessit, ita et ille universi juris pontificii quo utimur artem, B Justinianæam methodum quam proxime imitatus, duodecim libris, tomisve elegantissime exaravit. Dixi duodecim, nam quod exstat opusculum hujus nomine, nihil est quam auctoris quem prætert epitome, quæ quanquam numero libellorum superet archetypum, sui tamen amplitudine ac mole vix sextam illius portionem attingit. Quapropter idem Burchardo quod et Ivoni usu venit, siquidem utriusque compendia pro primis scriptoribus passim habentur et frequentantur, quippe Burchardus ipse nullius typographi litterarum formis subactus est, quem etiam propediem edere decrevimus, modo præsentis in Ivone Carnotensi castigando laboris aliqua, penes hujus scientiæ cultores fuerit gratia reposita, ne quod desit sparta quam nactus sum forte ornamentum.

Hic igitur primus totum jus pontificium in artem redegit,cui argumentum et materiam commentandi, Isidori credo promptuaria suppeditaverant; ordinem vero tradendi sive œconomiam, eorum quæ apud Isidorum rudia, indigesta, ac confusa jacebant, ipse de suo contulit, et adjecit, quippe qui omnia certis classibus ac locis distinxerit ac separaverit. Quod quidem perfecit tam feliciter ut non existimem quemquam cooriturum fuisse, qui idem argumentum retexeret, nisi hæreses postmodum enatæ aliquam accessionem operis fieri postulassent, quam etiam solam causam fuisse arbitror, quæ Ivonem nostrum ad novam Canonum rapsodiam incitarit. Siquidem medio tempore cum Berengarius Ecclesiarum omnium pacem, novis quibusdam et peregrinis opinionum commentis turbasset, accidit ut decretorum Burchardi opus, mancum ac mutilum videretur, quoad priscorum catholicorum scriptorum testimonia, novatorum paradoxis opposita, commodis locis insererentur. Neque (ut ingenue fatear) video quid post Burchardum Ivo pontificia scientiæ præstiterit præterea; cæteroqui enim omnia (si hanc dogmatum appendicem exceperis) toti dem verbis, ne ordine quidem tradendi admodum diverso, penes Burchardum reperias. Nam quæ penultimo libro, qui de laicorum causis sive negotiis, ad Ecclesiam tamen pertinentibus inscribitur,multa

sane affert Ivo e jure Romano testimonia, idque ex A Gratianus profecto purius meraciusque bibissemust omnibus omnino totius Juris civilis libris, tam ex Pandectis quam Codice, tam ex Institutionibus, quam Novellis Justiniani principis constitutionibus, (quorum in Burchardo nulla memoria exstat) vel ob id ab eo omnia omissa sunt, quod parum ad præsens institutum pertinere (uti vere non pertinent judicaret, vel quod tunc major esset usus legum CaroliMagni,quam Romanorum vel quod non modo vis et auctoritas, verum etiam libri omnes juris Romani,in Occidente,id temporis,intercidissent, utique hujus juris Burchardus ne neminit quidem, nisi quod semel iterumve Codicis Theodosiani testimonium protulerit. Cui conjecturæ accedit et hoc, quod Lotharius II Cæsar, quem ferunt leges ac instituta Romanorum prope ab inferis excivisse, fuerit aliquot sæculis Burchardo posterior. Causa igitur locupletioris canonum compilationis, ut vocant, quam Ivo Carnotensis beato Bernardo σύνχρονος, ante annos amplius quadringentos, dum conjurationis Berengaricæ reliquias persequeretur, emisit, hæc fuit, quam attigimus; nimirum ut hæreticorum novæ nebulæ per Ecclesiæ solem discussæ procul facesserent, unde accidit ut in hanc quam nunc cernere est vastitatem, decretorum arx tandem surrexerit. Vincit enim libri magnitudine omnes aliorum rapsodias, et centones, non Burchardi tantum, verum etiam Gratiani, et si qui sunt præterea decretorum concinnatores alii; quod ex pura puta, nudaque omnium inspectione, detractis glossematum exuviis perspici poterit liquidissime. Quod vero ad methodum pertinet, eadem plane hic est quæ in Burchardo, quo ne prolixior quidem copiosiorque sit futurus, modo dogmatum corollarium ademeris.

omnes, aut si omnino aditus patebat ad Burchardi Ivonisve limpidissimos canonum fluvios, mirum quod hujusmodi potus avidos ac sitibundos, eo non perduxerit, unde etiam ipse biberet longe purius et suavius. Plane id credibile nequaquam est Gratianum eo vecordiæ unquam processisse ut existimarit suorum centonum et farragivum aliquod operæ pretium futurum, quoad alterutrius horum Burchardi, inquam, aut Ivonis volumina superessent. Etsi altera præterea Gratiano exceptio competit, quæ omni criminatione eum facile liberaverit. Illi enim simplicissimam eamque optimam discendi docendique juris pontificii viam ac ratiɔnem callentes, sub convenientes singula titulos B sedesque, comportarant: nihil de suo narrationi interjiciendo, nihil item altercationibus indulgendo. At mox recentiore academia (disputatrice, illa nimirum) instaurata, pulchrum sibi Gratianus duxit, si eam in canonum sacrosanctas possessiones inferret primus, ac proinde videmus non hoc ei studio fuisse in tractatione, ut methodum aliquam sectaretur, sive ut artem quempiam juris pontificii daret, (qui fuerat priorum tractatorum omnium unicus scopus) quin totus in eo versatur ut constitutionum ecclesiasticarum diversitatem,ac antinomiam (quam potest commodissime) componat ac conciliet. Itaque non tam selectorem sive compilatorem, (ut aiunt) canonum, ubique agit, quam disceptatorem et cognitorem, seu judicem, utique sine exemplo etiam id, quod vestutioribus religio erat, canonum texturam, propriis sententiis interjectis abrumpere. Quo ad extremum pertinet, quod nec aliud nec amplius primæva Gratianici Codicis inscriptio pollicetur, quæ est : Canonum dissidentium concordia. Tunc enim dialecticæ argutiæ et captiunculæ omne doctrinarum genus invaserant, cœperuntque omnes artes liberaliores esse digladiatoriæ, cum majoribus methodo, facilitate, ac simplicitate tradendi, nihil fuisset antiquius.

C

Cæterum cum librorum prolixitate ac magnitudine, non omnes perinde (ut fit) afficerentur, non defuit qui in arctiorem formulam protinus universum auctorem contraheret, quo compendiolo cum studiosi plurimum uterentur, facile accidit, ut Ivonis labores in oblivionem venerint, et tantum non interciderint, adeo ut in hanc horam omnibus creditum sit, exiguum illum libellum, qui titulo Pan. normiæ Ivonis, incerto auctore (nisi quod quidam Ilugonem Catalanum fuisse suspicantur) passim circumfertur, esse ipsum autographum; quod hactenus omnes latuit, et etiamnum lateret, nisi tu, reverende Pater Confessor, id e tenebris in lucem, D omnium mortalium primus, vindicasses. Porro quod hujus auctoris vita ac memoria omnium opinione brevior fuerit, etiam ut omnis alia deesset probatio, fidei faciendæ vel id suffecerit, quod Gratianus anais circiter quinquaginta insecutus, qui extremam huic canonicæ scientiæ manum admovit, Ivonis Decretorum synopsin (ut nec Burchardi) nunquam viderit; quanquam utriusque compendiis adjutum fuisse, nemo possit ire inficias. Equidem si de sacris fontibus ipsis canonum, primisve rivis eorum, et minime de compendiariorum fæce hausisset, hic non hospes, at contubernalis meus

Quamobrem qui in Gratiani volumine methodum (sine qua didaxtixóc esse nemo potest) vestigant, videntur mihi non absimiles iis qui delphini in silvis, aut in fluctibus apri venationem instituunt aut, ut propius eloquar quod sentio, qui ea quærunt quæ nusquam sunt; quod manifestissimum sit Gratianum nullam artis rationem observasse, ut subinde me non potuerit non pigere præceptoris, quanquam non omnino pessimi,tamen confusi valde,impediti et inconditi, omnique tractandi docendique dexteritate et Venere, ut sic dicam, carentis. Quemadmodum satis demirari nequeo quo fato, judiciorumve perversitate acciderit ut, hoc uno in scholis retento, alii omnes ita exsulent ut ne privatim quidem legantur, cum tamen certo certius sit rerum docendarum rationem et viam (quam methodum vocant, ut taceam reliqua omnia, in his duobus (Burchardo, inquam, et Ivone) quam Gratiano melius constare. Nihilominus si qui erunt qui ita Gratiani lectioni

« PoprzedniaDalej »