Obrazy na stronie
PDF
ePub

Proditque manes: corpora apparent virum
Pars tabe confecta et situ,

Absentis aliquam pars imaginem exhibet
Vitæ, quiescentem putes.

Parcite, scelesti; quid patrum meruit cinis,
Regum quid umbra? parcite.

Vos prisca moveat, pallidis quæ frontibus
Nec tota majestas abest;
Oculique vestris unde lex majoribus
Expressa nutu prodiit,

Quæque arma, quæque sceptra victrices pari
Cum laude gesserunt manus.

Nescit moveri vulgus atrox, parcere
Nescit: vetustis corpora

Spoliata pannis plumbeo de carcere
Nefandus exturbat furor;

Coloque teste, consciis altaribus,
Inter sepulcrorum erutas
Moles, et ipsa regios artis dolo
Mentita vultus marmora,

Scriptique tabulas æris, informes sacro
Artus pavimento aggerit.
Jacuere nudo, flebile examen, solo
Bustis revulsi principes,
Quicumque bello protulere Gallicos
Fines et imperi decus;
Quicumque justis, literato in otio,
Rexere gentem legibus.

Hic ille Lodoix Africo quem littore
Vis dura fati perculit,
Pietate et armis nobilem, cœlestibus

Nunc et choris jure additum. Alterque Lodoix, dulce cui Populi Pater Cognomen ex re contigit.

Et, quo favente literarum fontibus
Imbuta primum Gallia,

Franciscus; et quo Gallicis nullum auribus
Acceptius nomen sonat,

Nullumve memori pectore altius sedet,
Exemplar Henricus ducum.

Quid jam Philippos Carolosve, quid suo
Lætum Pipinum Carolo;

Aliosve referam quotquot heroas vetus
Hic abditos pressit lapis ?

Hic ipsæ ademto regiæ velo nurus :
Quid deinde restat auxili,

Quas jam latebras heu! miser captes pudor,
Sepulcra cum fallant fidem ?

Tene, unde tantum proximo sæclo decus,
O magne magnorum ultime,

Tene his ego oculis hic quoque effossos super
Agnosco projectum patres?
Nec parta bello gloria, nec artes tuis
Plenæ juvant honoribus;

Et quæ potentis ingeni miracula
Nunquam silebunt literæ ?

Cognata recubant funera, hinc te filio
Superba nequicquam parens;
Illinc nepotum turba, primis ad rogos
Elata de cunabulis.

Quos inter, avida Galliæ expectatio,
Burgundionum dux puer
Felicitatem, heu vana spes! in publicam
Docto eruditus Præsuli.
Teritur profano regium vulgus pede,
Nec eruisse jam satis:

Lacerare certum est, ac Notis furentibus
Jactanda membra effundere;

Certum est, cruentæ deditus postquam neci
Regum occidit novissimus,

Prioris ævi dissipare pulverem

Nec mortuos reges pati.

Repetit jacentum corpora impius furor
Ac mille distrahit modis,
Fœdatque vastatque, ac per immensa atria
Curvasque longe porticus

Raptata, ad ipsas, horridum visu! fores
Nudo sub æthere abjicit.
Cumulatur ingens strage confusa locus,
Quem ros et imber proluant,

Venti fatigent, solis accendat vapor :
Hoc exules placet solo
Damnare manes, pristinis sic regibus
Memor parentas Gallia!

Et otiosi tela cessant fulminis!

Quid ultor expectas Deus?

An ut tuis te (crastina hoc forsan dies
Videbit) aris exuant ?

Tuos amaris interim Christos libet

Vexare contumeliis

:

Carent sepulcro, vilibus pannis carent
Quos nec peremtis hostibus

Victoris ira, nec peregrino invidet
Ignotus hospes hospiti.

Nudo sub axe principes, nuda super
Tellure porrecti jacent ;

Notus ossa regum versat! ah saltem pio
Defende soles pulveri,

Defende ventos, cujus ad nutum æquora
Pressis residunt fluctibus.

Leviora posco: quid moror, parcus spei,
Votis habenas mittere ?
Majora teque digna præstabis, Deus,
Horum nec ossa deseres.

En ipse melior se futuri temporis
Ultro revelat exitus.

Sperate, cineres regii: dies erit

(Hanc detur utinam cernere!)
Qua, post acerba civium certamina,
Post externam belli facem,
Atque irruentis pondus Europæ, graves
Ab hoste poenas dum rapit,

Vestros honores illa rursus erigat
Quæ Galliam eriget manus.

Quot illa quantisque heu ! mederi cladibus,
Quot alligare vulnera;

Quos nata motus pectorum compescere,
Quos ferre sortis impetus !

Non aliud unquam Gallicis præsentius
Terris levamen obtigit.

Non ille, magnos inter ac bonos pari
Florens honore principes,

Ille, et suorum victor et dictus pater,
Qui demsit obsessis famem

Henricus, excelsæ indoli plus commoda
Humanitatis miscuit,

Fessisve plura contulit populis bona
Ipse et malorum haud inscius;
Quam tu labanti tot procellis Galliæ,
Desiderate, conferes

O Ludovice, culmen ad rerum aspera
Sortis malignæ de schola

Tandem remittet supera quem benignitas,
Et mitior Gallis Deus.

Plaudetis ultro principis laboribus,
Plaudetis, umbræ nobiles,

1817.

Cum pace terris æquorique præstita,
Pacem daturus alteram,
Regnique jura populique arbiter novo
Discriminabit fœedere,

Vim temperatis mitigatam legibus
Hinc firmiorem cogitans;
Plaudetis, atra cum obsitos rubigine
Mores nitorem in pristinum
Revocare, cumque vitio lapsa temporum
Templa excitare, aut utiles
Fovere justis disciplinas præmiis
Studebit, ipsarum sciens.

Gentile pectus et domesticam indolem
Juvabit hic agnoscere;

Vestri juvabit vos nepotis gloria
Premi, an levari verius?

Hæc inter udo sub Jove indignabitur
Regum jacere funera,
Sparsos jubebit pulveres recolligi,
Suisque reddet sedibus:
Necnon diurnas, more majorum, preces,
Et quæ nefas sacra expient
Dicabit heros, vestraque infelicibus
Reponet aris nomina.

Quin et revecta dissitis huc e locis
Curabit augustæ domus

Fanera recondi, sed prius, fratrem ut decet,
Regnique in ipso limine,

Tua, sancte martyr, ossa, conjugis et tuæ
Fortuna quam similis tulit,

Honore digno consecrata transferet,
Heu serius piaculum!

Properate sæclo quæ laboranti decus

Hoc parturitis tempora;

Vosque hinc minori vindicem cum tædio
Manete vestrum principes.

CAUCHY.

ON THE

SAPPHIC AND ALCAIC METRES.

[ocr errors]

No. IV. [Concluded from No. XXX. p. 237.]

IT is more easy to ascertain the existence of a metrical law, than always to be able to assign a reason for it. I suspect, however, that a monosyllable is required after a Penthimimer in order to break and disguise the trochaic measure of this colon, which without this art, and the help of this cæsura, would be very weak, and too simple, as

At- tollat iras | montiumque Burton's opusc. p. 20.

On the contrary, if the colon conclude with an Iambic Penthimimer, and be not preceded by a monosyllable, it would have the defect of beginning and ending in the same manner, in different verses, a consequence that may always be avoided in a colon properly constructed by a careful reader. In the line

Et Faustitas affusa circum, Ib.

it is very difficult not to pronounce the two concluding words as an Iambic Penthimimer; but the lines,

Consulque non unius || anni, and De gente | sub Dio || moreris,

are capable of being read, like

Testatur auditumque || Medis, and Non ante | devictis || Sabææ,

and the Iambic Penthimimer disappears.

The colon therefore is so constructed, that an Iambic Penthimimer may be heard at the beginning, but never at the end. A good reader may redeem the Horatian colon

Hunc Lesbio | sacrare || plectro,

by reading it in this manner

Hunc Lesbio-sacrare || plectro,

and then the Iambic Penthimimer is no more perceptible at the

close, than in

Non decoloravere | cædes. Lib. 2. O. 1. v. 35.

The very defective line of Buchanan

Pallor, tremor, terror, || pavorque. Miscell. Od. 3.

may be read like NO. XXXI.

CI. JI.

VOL. XVI.

D

« PoprzedniaDalej »