Obrazy na stronie
PDF
ePub

esse poterit aut veritas, aut virtus, id quoque egimus, ut ex hoc præstantium operum delectu liquido pateat, quid de auctoritate sedis Romanæ, cuncta sibi vindicantis, sanxerit antiquitas.

Certe in primis sæculis haudquaquam orientali aut etiam occidentali ecclesiæ placuit, ut Romanæ ecclesiæ vel dominatio in cæterarum fidem, vel immunitas ab errore quasi a Deo concessa attribueretur. Quæcunque enim nunc sunt, vel unquam fuerunt, jura primæ sedis ac privilegia, omnia ea nullo alio niti fundamento præter vetustam consuetudinem et synodicas constitutiones, orientalis saltem ecclesia statuebat. Immo totus orbis in concilio Nicæno jura nonnisi ex veteri more orta eidem sedi, aliisve majoribus ecclesiis, adscribit". Et quantumcunque sibi honorem ex amplitudine apostolorum Petri et Pauli, qui ecclesiam Romanam stabiliverunt, urbis Romæ episcopi sibi comparaverint, his tamen, judice concilio generali Chalcedonensi, διὰ τὸ βασιλεύειν τὴν πόλιν ἐκείνην οἱ πατέρες εἰκότως ἀποδεδώκασι τὰ πρεσβεία . Ex

a Canone Sexto Nicæno.

b Canone vicesimo octavo Chalcedonensi.

quo, etsi ecclesiæ Hierosolymitanæ honor solitus et antiquus canone septimo Nicæno confirmatus est, Cæsareæ tamen metropoli, eodem canone jubente, salva manebat ecclesiastica sua dignitas, cujus quidem instituendæ prærogativa civilis fuerat initium. Quæ porro deferebantur ad episcopum Romanum appellationes, quas favens ei, et in honorem S. Petri, concesserat Sardicense concilium, ut nimirum causæ nonnullæ, etsi prius judicatæ, si tamen pontifex ille ita juberet, in eadem quidem provincia retractarentur, has utique provocationes universa ecclesia neutiquam sanciebat. Quod quidem canone sexto Concilii Secundi generalis liquido ostenditur. Idemque comprobat canon nonus Chalcedonensis. Quin et ipsum concilium Sardicense sæculo nono haud receptum a Græcis fuisse, ex epistola scimus Nicolai I. pontificis Romani ad Photium. Taceo de epistolis pseudo-decretalibus, in quibus appellationes istæ apparent; hæ enim epistolæ merces tantum furtivæ, et paulo ante hæc tempora Photiana inductæ, nunc omnibus videntur.

Sed hæc hactenus. Ut libri, quos edo, jam

c Concil. tom. V. p, 135. edit. Harduin.

omnes.

noti tibi fiant, dicam, qui sint singuli et De unitate Divina et Filii persona exponit S. Hippolyti liber ille contra Noetum. Hæresis vero omnigenæ præ ecclesiastica doctrina novitatem, et quasi posteritatem, ostendit Fragmentum, quod extat, Epistolæ S. Irenæi ad Florinum, tum vero fusius arguit liber de Præscriptione Hæreticorum a Tertulliano scriptus. Adversus eos, qui negent in sacramento corporis et sanguinis Domini adhuc manere elementorum substantiam, sive naturam, hic habes, præter poes alias adductas, tria præsertim veteris fidei testimonia; quorum unum desumptum est ex Epistola ad Cæsarium monachum in numero scriptorum S. Chrysostomi habita vel antiquitus; alterum præstat liber Gelasii papæ de Duabus Christi Naturis; extat cum pluribus tertium in Elfrici Anglo-Saxonis Epistolis. Porro ethnicorum superstitiones et docte et eleganter insectatus est S. Cypriani de Idolorum Vanitate libellus. Denique si tibi quæratur fides, tum vero disciplina, ecclesiæ universæ, utraque in Symbolis et Canonibus Conciliorum Quatuor Primorum Generalium av EVTIKOS tradita servatur.

De libris, unde doctrina ecclesiastica petatur, tantum. Pietatem in Deum et officia Christianorum agnosces in S. Polycarpi ad Philippenses Epistola, atque Tertulliani de Oratione libro; quibus tres addidi S. Cypriani libellos, quos de Mortalitate, seu Peste, de Opere et Eleemosynis, de Zelo atque Livore composuit.

Venio ad scripta, quæ ad quæstionem illam de antiqua Romani præsulis auctoritate spectant. Hujus vero generis duo quidem hic comparent opuscula; Epistola Firmiliani Cæsarea Cappadocum episcopi, cujus interpres S. Cyprianus habetur; ubi dicitur Stephanus Romanus, quando se ab Orientalibus sciderit, a communione ecclesiasticæ unitatis non illos, sed seipsum scidisse. Hanc sequitur epistolam Capitulum Secundum Libri Diurni Pontificum Romanorum, in quo Honorium urbis Romæ episcopum, a generali concilio ante damnatum, successores ejus anathemate nominatim feriunt.

Quod libros istos tali ordine commemoravi, hoc eo spectabam, ut in locos distribuerentur; contra vero in ipso volumine auctores singuli suo quisque temporis ordine

b

collocati sunt, ut utilius legerentur; tantum quos ipso initio habes scriptores, eos simul jungendos censui, Polycarpum, Irenæum, Hippolytum, cum Hippolytus discipulus Irenæi fuisset, Irenæusque Polycarpum, Joannis apostoli discipulum, audivisset.

Dicendum nunc de Annotationibus, quas adposui. Hæ in textus emendatione maxime versantur. Concilia enim cum octo, Cyprianum vero cum septem codicibus MStis, eoque plus, contuli; Tertullianum ex editionibus vetustissimis correxi.

Vale, Lector, et ex utilitate horum operum æstima veteres istos ecclesiasticæ doctrinæ testes. Ne citius prodirent, obstitit aliûs cujusdam telæ textura, quæ suscepta mihi pro veritate adversus exterum quendam criticum pugnanti, propterea relicta est, quia partes defensionis a pluribus occupatæ videbantur.

HÆC olim præfatus sum. Nunc mendis editionis prioris nimio pluribus expurgatis, et notis haud raro vel refectis, vel ampliatis, alteram ego editionem, ut spero, emendatam,

« PoprzedniaDalej »