Obrazy na stronie
PDF
ePub

ædiculam vim tantæ majestatis includam? In nostra dedicandus est mente, in nostro consecrandus est pectore. Nec nomen Deo quæras. Deus nomen est illi. Illic vocabulis opus est ubi propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est. Deo, 5 qui solus est, Dei vocabulum totum (for. solum) est. Ergo unus est, et ubique ipse diffusus est. Nam et vulgus in multis Deum naturaliter confitetur, cum mens et anima sui Auctoris et Principis admonetur. Dici frequenter audimus, O Deus, et Deus videt, et 10 Deo commendo, et Deus tibi reddat, et quod vult Deus, et si Deus dederit. Atque hæc est summa delicti, nolle agnoscere quem ignorare non possis.

VI. QUOD Vero Christus sit, et quomodo per ipsum nobis salus venerit, sic est ordo, sic ratio. 15 Judæis primum erat apud Deum gratia. Sic olim justi erant, sic majores eorum religionibus obediebant. Inde illis et regni sublimitas floruit, et generis magnitudo provenit. Sed illi [negligentes et] (for. delend. Vid. not.) indisciplinati et superbi 20 postmodum facti, et fiducia patrum inflati, dum divina præcepta contemnunt, datam sibi gratiam perdiderunt. Quam vero fuerit illis prophana vita, quæ contracta sit violate religionis offensa, ipsi quoque testantur, qui etsi voce tacent, exitu confitentur. 25 Dispersi et palabundi vagantur, soli et cœli sui profugi per hospitia aliena jactantur. Necnon Deus ante prædixerat, fore ut vergente sæculo et mundi fine jam proximo ex omni gente et populo et loco cultores sibi allegeret Deus multo melioris obse-30 quii et fidei fortioris, qui indulgentiam de divinis muneribus haurirent, quam acceptam Judæi contemtis religionibus perdidissent. Hujus igitur gratiæ

disciplinæque arbiter et magister Sermo et Filius Dei mittitur, qui per prophetas omnes retro illuminator et deductor humani generis prædicabatur. Hic est virtus Dei, hic ratio, hic sapientia ejus et gloria. 5 Hic in virginem delabitur, carnem Spiritus Sanctus induitur, Deus cum homine miscetur. Hic Deus noster, hic Christus est, qui mediator duorum, hominem induit, quem perducat ad Patrem. Quod homo est esse Christus voluit, ut et homo possit 10 esse quod Christus est. Sciebant et Judæi Christum esse venturum. Nam hic illis semper prophetis monentibus adnuntiabatur. Sed significato duplici ejus adventu, uno qui exercitio et exemplo hominis fungeretur, altero qui Deum fateretur, non intelligendo 15 primum adventum, qui in passione præcessit occultus, unum tantum credunt qui erit in potestate manifestus. Quod autem hoc Judæorum populus intelligere non potuit, delictorum meritum fuit. Sic erant sapientiæ et intelligentiæ cæcitate multati, ut qui 20 vita indigni essent haberent vitam ante oculos, nec viderent.

VII. Itaque cum Christus Jesus, secundum a prophetis ante prædicta, verbo et vocis imperio dæmonia de hominibus excuteret, paralyticos restringeret, le25 prosos purgaret, illuminaret cocos, claudis gressum daret, mortuos rursus animaret, cogeret sibi elementa famulari, servire ventos, maria obedire, inferos cedere, Judæi, qui illum crediderant hominem tantum de humilitate carnis et corporis, existimabant 30 magum de licentia potestatis. Hunc magistri eorum atque primores, hoc est, quos et doctrina ille et sapientia revincebat, accensi ira et indignatione provocati insecuti sunt, et postremo detentum Pontio Pilato, qui tunc ex parte Romana Syriam procu

rabat, tradiderunt, crucem ejus et mortem suffragiis violentis ac pertinacibus flagitantes. Hoc eos facturos et ipse prædixerat, et prophetarum omnium testimonium sic ante præcesserat, oportere illum pati, non ut sentiret mortem, sed ut vinceret; et 5 cum passus esset, ad superos denuo regredi, ut vim divinæ majestatis ostenderet. Fidem itaque rerum cursus implevit. Nam et crucifixus prævento carnificis officio spiritum sponte dimisit, et die tertio rursus a mortuis sponte surrexit. Apparuit disci- 10 pulis suis qualis et fuerat, agnoscendum se videntibus præbuit simul junctis; et substantiæ corporalis firmitate conspicuus, ad dies quadraginta remoratus est, ut de eo ad præcepta vitalia instrui possent, et discerent quæ docerent. Tunc in cœlum circumfusa 15 nube sublatus est; ut hominem quem dilexit, quem induit, quem a morte protexit, ad Patrem victor imponeret, jam venturus e cœlo ad pœnam diaboli et ad censuram generis humani ultoris (for. in ultoris) vigore et judicis potestate; per orbem vero discipuli, 20 magistro et (for. et delend.) Deo monente, diffusi præcepta in salutem darent, ab errore tenebrarum ad viam lucis adducerent, cocos et ignaros ad agnitionem veritatis ocularent. Ac ne esset probatio minus solida et de Christo delicata confessio, per tormenta, 25 per cruces, per multa pœnarum genera tentantur. Dolor, qui veritatis testis est, admovetur ut Christus Dei Filius, qui hominibus ad vitam datus creditur, non tantum præconio vocis, sed et passionis testimonio prædicaretur. Hunc igitur comitamur, hunc sequi-30 mur, hunc habemus itineris ducem, lucis principem, salutis auctorem, cœlum pariter et Patrem quærentibus et credentibus pollicentem. Quod est Christus erimus Christiani, si Christum fuerimus secuti.

5

S. CÆCILII CYPRIANI

LIBER

DE MORTALITATE, SIVE PESTE.

I. ETSI apud plurimos vestrum, fratres dilectis

simi, mens solida est et fides firma et anima devota, quæ ad præsentis mortalitatis copiam non movetur, sed tanquam petra fortis et stabilis turbidos impetus mundi et violentos sæculi fluctus frangit potius, ipsa nec frangitur, et tentationibus non vin10 citur, sed probatur; tamen quia animadverto in plebe quosdam vel imbecillitate animi, vel fidei parvitate, vel dulcedine sæcularis vitæ, vel sexus mollitie, vel, quod majus est, veritatis errore minus stare fortiter, nec pectoris sui divinum atque invictum robur exe15 rere, dissimulanda res non fuit nec tacenda quo minus, quantum nostra mediocritas sufficit, vigore pleno et sermone de Dominica lectione concepto delicatæ mentis ignavia comprimatur, et qui homo Dei et Christi esse jam cœpit, Deo et Christo dignus 20 habeatur. Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, qui Deo militat, qui positus in cœlestibus castris divina jam sperat; ut ad procellas et turbines mundi trepidatio nulla sit in nobis, nulla turbatio, quando hæc ventura prædixerit Dominus. Providæ

vocis hortatu instruens et docens et præparans atque corroborans ecclesiæ suæ populum ad omnem tolerantiam futurorum, bella et fames et terræ motus et pestilentias per loca singula exsurgere prænuntiavit et cecinit. Et ne inopinatus nos et novus 5 rerum infestantium metus quateret, magis ac magis in novissimis temporibus adversa crebrescere ante præmonuit. Fiunt ecce quæ dicta sunt; et quando fiunt quæ ante prædicta sunt, sequentur et quæcunque promissa sunt, Domino ipso pollicente et di- 10 Luke xxi. cente: Cum autem videritis hæc omnia fieri, scitote quoniam in proximo est regnum Dei.

Rom. i.

II. Regnum Dei, fratres dilectissimi, esse cœpit in proximo. Præmium vitæ et gaudium salutis æternæ, et perpetua lætitia, et possessio paradisi 15 nuper amissa, mundo transeunte jam veniunt; jam terrenis cœlestia et magna parvis, et caducis æterna succedunt. Quis hic anxietatis et sollicitudinis locus est? Quis inter hæc trepidus et moestus est, nisi cui spes et fides deest? Ejus est enim mortem 20 timere qui ad Christum nolit ire. Ejus est ad Christum nolle ire qui se non credat cum Christo incipere regnare. Scriptum est enim justum fide vivere. Si justus es, et fide vivis, si vere in Christum credis, cur non cum Christo futurus, et de Domini 25 pollicitatione securus quod ad Christum voceris, amplecteris, et quod diabolo careas gratularis? Symeon denique ille justus, qui vere justus fuit, qui fide plena Dei præcepta servavit, cum ei divinitus responsum fuisset quod non ante moreretur quam 30 Christum vidisset, et Christus infans in templum cum matre venisset, agnovit in spiritu natum esse jam Christum, de quo sibi fuerat ante prædictum;

« PoprzedniaDalej »