Obrazy na stronie
PDF
ePub

CHRESTOMATHIA

HORATIANA

ET

P. VIRGILII MARONIS

BUCOLICA

EDITA

FRIDERICO GUILIELMO DOERING.

ALTONAE,

SUMPTIBUS I. F. HAMMERICH I I.

MDCCCXXXV.

[graphic][subsumed][subsumed]

PRAEFATIO.

Paucis expromam causas, quibus ad hanc Chresto

mathiam concinnandam permotus et excitatus sim. Quod ad Horatii Odas attinet, istas quidem, quae neque a doctoribus, honestatis sensu percussis, publice explicari, neque a tironibus salva pudicitia privatim cognosci possint, ex hoc libello excludendas esse censui.

Haurietur igitur ex hoc Odarum Horatianarum delectu id, puto, commodi, ut tam magistris uno tenore a principio usque ad finem sine cura et circumspectione argumentorum ea, quae in Odis tractantur, explanare, quam tironibus puro et integro pectore Summi Poetae delicias privato haustu imbibere liceat.

Virgilii autem Bucolica recepi in hunc libellum ideo, quod illa, coniunctim vulgo cum omnibus Virgilii carminibus edita, eo pretio veneant, cui praestando tirones in re tenui nati impares sint.

IV

Ex observationibus, quas adspersi, apparebit certe arctior, quam cum Horatio et Virgilio contraxi, familiaritas; de studio autem, quo vitiosis lectionibus, praecipue in Virgilii Eclogis, medicam manum admovere tentavi, benevole sentiant me doctiores.

De metris, quibus adstrinxit Horatius carmina lyrica, exstat doctrina, quae B. Sparrio debetur. Et haec est, ad quam, editioni Horatii maiori praemissam, lectores huius Chrestomathiae in notis amandavimus. Scripsi Gothae sub fine Maii

MDCCCXXXV.

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM LIBER PRIMUS.

CARMEN I.

AD MAE CENA TEM.

METR. I.

Maecenas atavis edite regibus,

O et praesidium et dulce decus meum,
Sunt, quos curriculo pulverem Olympicum
Conlegisse iuvat, metaque fervidis
Evitata rotis palmaque nobilis

Terrarum dominos evehit ad Deos:
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus;
Illum, si proprio condidit horreo,
Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus

Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens otium et oppidi

CARM. I.

Mira arte et insigni orationis venustate Horatius carmina sua lyrica Maecenati, viro, ut sibi amicissimo, ita apud Augustum potentissimo, rite dedicat.

v. 1. atavis regibus, gentis Cilniae (e qua ortus est Maecenas)

5

10

15

maiores, Etruriae duces sive Lucumones puta, magnificentius vocantur reges.

v. 7. mobilium refer ad populi Romani, modo hoc, modo illud appetentis, inconstantiam.

v. 15. Africus, der West-SüdWest- Wind.

« PoprzedniaDalej »