Chrestomathia Horatiana et P. Virgilii Maronis Bucolica, edita a F. G. Doering

Przednia okładka
1835
 

Wybrane strony

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 29 - Non ebur neque aureum mea renidet in. domo lacunar, non trabes Hymettiae premunt columnas ultima recisas Africa...
Strona 82 - ... non possidentem multa vocaveris 45 recte beatum ; rectius occupat nomen beati, qui deorum muneribus sapienter uti duramque callet pauperiem pati peiusque leto flagitium timet, 50 non ille pro caris amicis aut patria timidus perire.
Strona 120 - Hyblaeis apibus florem depasta salicti 55 saepe levi somnum suadebit inire susurro ; hinc alta sub rupe canet frondator ad auras ; nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes, nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.
Strona 138 - ... et durae quercus sudabunt roscida mella. pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos. alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo delectos heroas, erunt etiam altera bella atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles, hinc ubi iam firmata virum te fecerit aetas, cedet et ipse mari vector, nee nautica pinus mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
Strona 139 - Orpheus, 55 nee Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Strona 172 - Amyntas ? et nigrae violae sunt et vaccinia nigra — mecum inter salices lenta sub vite iaceret : 40 serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, hic nemus ; hic ipso tecum consumerer aevo. nunc insanus amor duri me Martis in armis tela inter media atque adversos detinet hostes : tu procul a patria — nec sit mihi credere tantum — Alpinas, a dura, nives et frigora Rheni me sine sola vides.
Strona 6 - Mercuri, facunde nepos Atlantis, qui feros cultus hominum recentum voce formasti catus et decorae more palaestrae, te canam, magni lovis et deorum nuntium curvaeque lyrae parentem, callidum quidquid placuit iocoso condere furto.
Strona 62 - ... ille potens sui laetusque deget, cui licet in diem dixisse 'vixi'. eras vel atra nube polum Pater occupato vel sole puro; non tamen irritum quodcumque retro est efBciet, neque diffinget infectumque reddet quod fugiens semel hora vexit.
Strona 159 - Sepibus in nostris parvam te roscida mala — Dux ego vester eram — vidi cum matre legentem. Alter ab undecimo tum me jam acceperat annus; Jam fragilis poteram ab terra contingere ramos. 40 Ut vidi, ut perii ! ut me malus abstulit error ! Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Strona 137 - At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantis hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. 20 Ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera, nee magnos metuent armenta leones ; ipsa tibi blandos fundent cunabula flores. Occidet et serpens, et fallax herba veneni occidet ; Assyrium vulgo nascetur amomum.

Informacje bibliograficzne