Obrazy na stronie
PDF
ePub

Philosophorum inanem scientiam, et læreticorum A tur adversum ista scrutantes. Post hæc ait:
perversam contumaciam pronuntiat aliquando defi-
cere in hoc capitulo ostenditur, cum dicit:
Perscrutati sunt iniquitates,
Defecerunt scrutantes scrutinio.

Omnium ergo malorum hominum ingenia deficiunt, ut ostendit Propheta. Philosophus enim mundi domi natum impugnat, nune aquis, nunc terre, nunc cœlo Dei nomen indulgens; Hæreticus autem doctrinam fidei mentitur contra quos omnes pervigili cura, et assidua ad Dominum oratione pugnavit. Ob hoc igitur Propheta dixit: Exaudi, Deus, orationem meam, dum deprecor ad te.

Vigilandum ergo in oratione Dei est, ut cum fatigari anima in pressuris coeperit, Deus semper oratus exaudiat, nosque ab his quæ timemus eripiat; in sequenti enim ait :

A timore inimici eripe animam meam.

Deus enim non tune tantum orandus est, cum quæ timentur evenerint. Semper itaque indefessis precibus orandu est, ut nos a timore eorum, quorum dominatum timemus, eripiat. Propheta ergo, non ignarus que eventura sint, imminentibus semper tribulationibus anxius, et ad omnem timorem inimici sollicitus, Deum oral ob ea quæ timet, ut cum in tribulatione fuerit exaudiatur; neque enim Dei mi sericordiam metus noster, sed fides promeretur; et adjecit :

Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem; qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum, rem amaram, ut sagittent in obscuro immaculatum.

Sed arcus homicida lingua semper intentus est, et acumen gladii linguæ ejus præsto est; volant enim lethales ejus sagitta, et non dubium e-t, quid efficiant, hoc enim quærunt, ut sagittent in obscuro immaculatum: hunc enim quærit malignus interficere immaculatum, cui per Baptismum facta remissio est veterum criminum, nondum tamen doctrinis spiritalibus eruditum, sed simplicem, et ex nativitatis infantia tenerum, quærit intento arcu per rerum ignorantiam vulnerare: ait enim :

Subito sagittabunt eum, et non timebunt.

novæ

Naturam simplicem et immaculatam, hanc enim fallere quærunt, huic occultos laqueos prætendunt, ut per latentes insidias interficiant innocentem; se quitur enim :

Firmaverunt sibi verbum malum, disputaverunt, ut absconderent laqueos, dixerunt : Quis videbit eos?

Semper enim ex se adversus fidem præsto sunt; et ideo dictum est: Absconderunt laqueos, et dixerunt : Quis videbit eos? Si Hareticus pervertere fidem tentet, incredibile est quantis eam ingeniis subvertere contendat. Si spem æternitatis nostrae philosophia impugnet, mirum in modum omne bonum præsentis vitae ponit in corpore, ita ut ingenii sui virtute cœlestis institutio subrui possit. Uterque ergo scrutantes deficiunt pro eodem Propheta Defecerunt scrutantes scrutinio. Sed quid ad Deum humana perversitas? quid adversus opificem operis ingenium? licet omnibus argumentis ad evertendam veritatem ingenium suum ostendat, deficiet tamen adversus veritatem adsertio falsitatis: atque ideo subsequi

tur:

Perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio.

Exquirant licet omnia naturalium causarum secreta, in ipsa tamen operis sui intentione deficiunt, doctrinis spritalibus refutati. Qui enim....... omnia docent audient a nobis æternæ virtutis Deum. Jam si fidem Hæreticus destruere tentet, Dei Filium semper fuisse cognoscet, nullo a Patre intervallo temporis separatum. Cognoscet ipsum esse virtutem, sa pientiam Dei, hominis conditorem; hunc prima mundi crimina diluvio abluisse, hunc Moyseo legem dedisse, hunc in Prophetis fuisse, hunc per carnis infirmitatem carnis gloriam renovasse. Deficient igi

Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Per virtutem enim doctrin › Dei eruditur, etcuiis altum cor sit, ad Deum, have divine operationis præconia proferentur; ita ut eorum ipsorum, qui hæc audiant, confessione laudetur; hoc est ergo: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Cognita enim scrutantium defectione, et accedente homine cordis alti, magnificentia Dei agnoscitur : nam quis non magnificabit Deum, quem mundi hujus cognoverit conditorem? quis non metuet, quem judicem sciet? quis non renasci in innocen iam cupiat, cum peccati remissionem per novam nativitatem accipiat? quis jam renatus peccare non desinat, et in innocentia parvuli permanere, cum talium sciat regnum esse cœlorum? Hec professio nostra scrutantium ingenia debilitat; hæc doctrinae specula, quæ parvulorum sagittæ sunt, stultas disputationes vulnerant; annuntiatis enim operibus Dei, tune incipient facta ejus intelligi, tunc in his lætabitur Ju-tus, tunc eum omnes recti B corde laudabunt. In his est lætitia Sanctorum, in his spes firmissima; ob hærc Deum qui recto sunt corde laudabunt, scientes esse remissorem peccatorum, mortis peremptorem, Zaboli debellatorem, Denm et Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in secula seculorum.

C

D

INCIPIT PSALMUS LXIV.

IN FINEM PSALMUS DAVID.

Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur volum in Jerusalem.

Hie psalmus proprie in finem et congregationem gentium, quæ Deum laudaturæ sunt, dictus est: in exordio autem ejus secundum consuetudinem suam propheta orationem omnem ad Dominum dirigit.

Te decet, Domine, hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.

Sion quidem mons est adjacens Jerusalem: sed hoc loco montis nomen et urbis Ecclesiam significat, quæ corpus est Christi Domini nostri, ipso dicente: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus Hymnus ergo hic Deo condecet, qui sit in Ecclesia, spiritali cantico innocens, et Dei laudibus dulcis: quia subsequitur:

Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet. Non enim dicit meam, ut dicentis persona posset intelligi: licet enim multi hoc, tanquam dee-set, addiderunt, non tamen in authenticis exstat: Propheta enim non suo sensu, sed inspiratus hæc loquitur, et subjecit: Omnis caro ad te veniet. Ecclesia enim nondum Christi adven u inluminata, fuit aliquando vanis superstitionibus obnoxia, cum præcepta gentilia omnes homines ad studium impietatis imbuerent, Deum in lignis et lapidibus pradicando. Sciens ap. tem antiqua crimina sua Deo propitianda, veniet ergo omnis caro ad eum: ait dicens:

Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.

Nam quantum prosit errorem gentilem reliquisse, doctrinam impiam sprevisse, ostendit inferius, di

cens:

Beatus quem elegisti et adsumpsisti, ut inhabitet in tabernaculis tuis.

Omnis siquidem caro veniet ad Deum, id est, ex omni hominum genere congregabuntur. Sed beatus est ille, quisque ferit electus; multi enim secundum Evangelium vocati sunt, sed pauci electi. Electi autem sunt nuptiali veste, sed et puro atque integro novæ nativitatis corpore splendidi. Qui autem electus est, scire nos convenit ob quam rem fuern electus, ad id scilicet quod insequitur: ut inhabiter in tabernaculis Dei. Omnis ergo perfectio bonorum in requie (suppl. habitationis) cœlestis est: multas enim mansiones Dominus in cœlis esse testatur; sed Patrem orat in Evangelio, ut Apostoli ubi et ipse sit maneant, dicens: Pater, quos mihi dedisti volo, ut ubi ego sum, ibi sint mecum (Jo. xvi, 4). Ex plurimis ergo

mansionibus Apostolis suis eam, quæ sibi est propria, A autem, ut est in alio psalmo, prophetiae sermo incurcommunicat. Seit autem propheta, quanta beatitudo sit in tabernaculis Dei. Alio loco dicit: Concupivit et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXII, 3); postea autem cum fuerit electus, hoc sequitur :

Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate.

Quæ autem sint bona domus possumus agnoscere; Ecclesiæ scilicet munera, quæ et secundum multitudinem fructus Christus indulsit,quia et ipsa secundum Apostolum domus Dei est. Hæc ergo Ecclesia habet tricenum, sexagenum, centenum fructum. His ergo bonis domus Dei replebitur, quæ interim per divisionem bonorum adornatur, sicut scriptum est: Huic ergo dabitur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii fides in eodem spiritu, alii dona curationum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum (I. Corin. xII, 8). Verum sant et alia plena domus Dei munera, quæ oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus his qui diligunt eum (11, 9). ideo insequitur psalmus dicendo: Sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate. Omnium namque credentium corpora templum Dei esse apostolus docet dicens: An nescitis quod templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ? Si quis templum Dei corruperit, corrumpet et hunc Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (1, 16). Ornandum est ergo hoc Dei templum in sanctitate atque justitia, orationibus atque operationibus, ut bonis domus Dei repleatur, ut sanctum et mirabile templum illius simus. Insequitur post hec psalmus dicens :

Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.

Omnium itaque spes Christus est in mari atque in terris. Itaque cur in eo omnium spes sit in consequentibus docet dicens :

Præparans montes in virtute tua, accinclus potentia, et conturbans fundum maris, sonum fluctuum ejus.

B

Hoc loco non ad terrenorum montium naturam sermo iste extenditur, sed qui isti sint montes alius C propheta ostendit: Audite, populi omnes, et attendal terra, et omnes habitantes in ea: et erit vobis Dominus Deus in testimonio, Dominus Deus de domo sancta sua. Propter quod ecce Deus descendet de loco suo, et descendet super excelsa terræ, el conteret montes subtus se, et valles liquescent tanquam cera a facie ignis propter impietatem Jacob (Mich. 1, 2).

Nam et in aliò psalmo ita scriptum ostenditur : Commota est et contremuit terra, el fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis Deus. Ascendit fumus ab ira ejus, et ignis a facie ejus exardescet, et carbones accensi sunt ab eo, el inclinavit cœlum, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. Misit sagittus, et dissipavit eos, et fulgura multiplicavit et conturbavit eos (Ps. xvII, 8). In his, quantum lectio docet, adventum Domini de cœlo per prophetam Spiritus Sanctus ostendit, metum terræ, montium trepidationem; ob id quia iratus sit eis Deus, fumo de ira ejus exorto, ignem deinceps de conspectu ejus accendendo. Fumus qui ascendit præteriti temporis res est. in igne, quia facie ejus exardescit, futuri temporis significatio continetur. Hos ergo montes sagittæ dissipabunt, et fulgura multiplicata conturbant; omnem scilicet supereminentem virtutem. Quicumque se contra Deum exaltatus offeret, iræ Dei subditus erit; descendens igitur Deus Verbum assumptum sibi hominem potentia accingens, primum hæc summa montium depressit, Diaboli scilicet excellentiam protrivit, quem pœnæ judicii præparavit. Servavit ideo hanc propheta rationem, dicens :

Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia. Non enim virtus accingitur, sed in virtute Dei potentia hominis, id est, ei corporis quod deerat coaptatur. Ejus ergo hominis potentia, quem Deus adsumpsit, accingitur in virtute. Debinc ait:

Qui conturbat fundum maris, sonum fluctuum ejus. Conturbat autem non mare, sed maris fundum; mare

D

rit, et seculum nuncupatur, sicut ait: Hoc mare magnum el spatiosum; ibi requiescet Draco, quem figurasti ad inludendum illum (Ps. c, 25). Montes igitur, id est, adversarii omnes, pœnæ judicii præparantur, et maris fundamenta turbabuntur. In horum enim fiducia sæculum consistebat; turbato enim Diabolo omnia erroris sui ministeria turbabuntur. Recordemur autem murmura, et bacchantium fremitus, omnium denique profanorum cærimoniorum cantu mundum aliquando sonuisse: nunc vero Domino Christo prædicando, silere omnia, et trepidare, cum Antistites templorum insanientes fidelium virtuti subjiciuntur, cum justorum verbis torquentur, laniantur, uruntur, puniuntur. Per hæc itaque jam judicio præparantur, et præparatio ista quid proficiat agnosce.

Turbabuntur, inquit, gentes, et timebunt : videntes itaque Deos suos mutos, et ad impositionem manuum nostrarum vocibus ingementes: sed post turbationem gentium et hi timebunt, qui inhabitant fines. Finis autem postremum tempus est, in quo res ipsa deficit: videamus ergo, hi qui fines habitant, cur timebunt, et unde illis metus ingruat; sequitur namque: Et timebunt a signis tuis. Metus ergo omnis a signis est : sed quæ hæc erunt signa? Exitus matutini et vespere delectabis: nam post conturbati maris fundum, maximum Dei signum est dies in orationibus. Inchoatur hymnis Dei dies: cluditur secundum quod dictum est: Elevatio manuum sacrificium vespertinum (Ps. CXL, 11). Succedit et hoc sequens signum.

Visitasti terram, et inebriasti eam. Visitavit autem Deus terram, id est, humani generis nativitatem, eamque visitatam per Spiritum sanctum inebriavit. Multiplicata muneribus Dei dives efficitur, Apostolo dicente: In omnibus ditati estis in ipso omni verbo et scientia (I Cor. 1, 5). His enim bonis replemur quotidie, atque ebrii sumus; et unde sit iste ebrietatis fructus in sequentibus ait :

Flumen Dei repletum est aqua. Nam in Evangelio sic ait: Qui crediderit in me, sicut scriptum est flumina de ventre ejus exient (Jo. ví, 38). lloc ergo dicebat de Spiritu Sancto, quem accepturi erant credentes in eum. Hoc ergo flumen Dei aqua repletur, Spiritus enim Sancti muneribus inundatur, et in nos ex illo vitæ fonte fluvius Dei aqua repletus infunditur. Habemus etiam et cibum paratum: quis hic cibus est, videamus. Ut autem hæc omnia futuri temporis doceret esse, ait :

Rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus; in stillicidiis ejus lætabitur cum exorietur.

Terra autem visitata inebriata est; et quoinodo nunc rivi ejus inebriantur? inebriamur autem ipsi cum Spiritum Sanctum accipimus. Dehinc orat propheta, ut hos eosdem rivos inebriet, ut generationes nostræ multiplicentur, ut terra scilicet bona secundum Evangelii comparationem verbi semen excipiens, fructu tricesimo, et sexagesimo, et centesimo ditescat: id est, ut post Baptisini gaudium subeat in nos sacramenti intelligentia, prophetiæ scientia, sermo sapientiæ, sanationum charismata, et dæmonia subjecta sint nobis. Hæc enim nos tanquam stillicidia penetrant, quæ paulatim cœpta fructum multiplicem exuberant in his igitur stillicidiis cum exorietur terra, lætabitur, sed stillicidia multiplicantur ut rivi sint, rivi autem inebriantur ut flumina sint. Post ista insequitur psalmus dicendo:

:

Benedices Domino coronam anni benignitatis tuæ.

Annum æterni et beati illius seculi sine dubio declarat, quia bonitatis Domini hic annus est. Hujus anni benedicitur corona, visitata enim terra jucundissimus annus, et suavissimus erit: hæc enim Christi est polestate victoria; hæc corona Domini flore benedicta est, Sanctorum suorum choro gloriosus. Tunc ubertate campi replebuntur, tunc deserti fines pinguescent, tunc colles exsultatione accingentur, tunc arietes ovium induentur: tunc enim retributionis est tempus; in campis enim quorum culturæ usus est, ea quæ sub lege et

Omnis terra adorent tibi, et psallent tibi: Psalmum dicant nomini tuo, Altissime. Venite, inquit, et videle opera Dei.

cultura Dei fuerint opera, ubertatem consequentur. A Ubi autem fines deserti pinguescent, Ecclesiæ, quæ deserta fuit, populus repromissionis fructu iterum ditatur. In collibus vero exsultatione accinctis gloriosa martyrum gaudia nuntiantur; hi enim sunt hominibus cæteris altiores. Cum autem arietes ovium induentur, patriarcharum, et prophetarum, et Apostolorum æterna illa et beata vestis, qui duces sancti gregis sunt, ostenditur. Hoc ergo indumento arietes ovium induentur, et hoc gloriosa immortalitatis babitu vestiuntur.

Et convalles, inquit, abundabunt frumento: humiliores scilicet, atque operis boni homines fructum vitæ sortientur, non enim ubertatem replebuntur, ut campi, neque exsultatione accingentur, ut montes, sed frumento tautum abundabunt; id est vivendi substantia non carebunt : hi enim campi, hæc deserta, hi colles, isti arietes, hæc convallia clamabunt, et hymnum dicent, et ob hæc diversa retributionum præmia indefessis maximis vocibus Dei potentiam prædicabunt.

INCIPIT PSALMUS LXV.

Jubilate Deo, omnis terra, Psalmum dicite nomini ejus.

Primum ergo jubilandum Deo præmonet, secundum psallendum nomini ejus, dehinc dandam gloriam laudationi ejus; tunc dices Domino Deo, quam terribilia sunt opera tua: postremo confitendum, In multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui. Sed ad rationem, atque ordinem hujus sermonis necessarium est id, quod difficultatem affert, paucis absolvere. In latinis codicibus ita legimus:

Jubilate Deo, omnis terra.

Sed quantum ad eloquii nostri consuetudinem pertinet, jubilum pastoralis agrestisque vocis sonum nuncupamus, cum in solitudinibus aut respondens, aut requirens ductæ in longum sonus vocis auditur. In Græcis vero libris, qui ex Hebraico proximi sunt, significationem ejusmodi habet ALALAGMUS, quem La tini jubilum ponunt: significat vocem exercitus præliantis (al. proterentis), aut in-concursu propter rem hostem, aut successum victoriæ exsultationis voce testantis. Vox autem exsultationis dissentit a jubilo. Positi igitur et nos sumus in vitæ istius præliis, et in hoc carnis et sanguinis nostri certamine, adversum Diabolum, exercitusque ejus armis spiritalibus dimicantes: propter quod monemur Deo in voce exsultationis jubilare. Ferendus est ergo confessionis nostræ sermone omnis profanus auditor, et adversum Diabolum, armaque ejus, orationum nostrarum sonitu certandum est, et belli nostri victoriam exsultationis voce monstranda est.

Audiat orantis populi vocem quis, extra Ecclesiam spectans celebres hymnorum sonitus cum devota responsione confessionis accipiat: necesse est terreni omnem adversantem, cum audiat victrices voces nostras exsultationis gloria personare: Date gloriam laudationi ejus tali enim laudatione cum gentes opera nostra contuentur, Patrem nostrum, qui in cœlis est, magnificabunt, et dabunt nomini ejus gloriam.

Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua!

Quis enim non trepidet ad majestatem ejus qui secula instituerit, mundum condiderit, tempora per vices dimensus sit, cœlum astris ornaverit, terram fructibus repleverit, mare obicibus concluserit, hominem, ut his aut uteretur, aut dominaretur, elegerit? Per hæc omnia virtutis signa potestatis ejus æternitas noscitur, ista enim terribile nomen conditoris efficiunt: horum igitur operum conditor esse Deus, a nobis prædicandus est, et a cæteris confitendus.

In multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.

Ex multitudine scilicet virtutis Dei falsorum in diis nominum vana efficiuntur, et quia mentientur inimici, quid a cunctis fieri oportcat, docetur ita :

[ocr errors]

C

D

Invitantis verbum est, doctrinam enim Dei tanquam in vicinio collocatam posuit. Et cum venisset, inquit, evangelizavil pacem his qui de longe, et pacem his qui de prope (Ephes. 11, 17). Ex lege enim multi tanquam de prope manentes crediderunt; ex gentibus autem longe positis Prophetæ prædicatio omnes ad Dei opera contuenda advocat: sed non ea opera, quæ cunctorum oculis subjecta sunt, cœli, aeris, terræ ac maris : hæc enim omnes contuentur: sed ea quæ fidelium tantum studio comperta sunt cum ingenti et admirabili virtute Pharaonem pro impictatis suæ meritis in exemplum humani timoris oppressit; cun mare siccatum est; cum Jordane populus pedibus egressus est: ad hujus igitur Dei opera contuenda Propheta gentes advocat, dicens :

Venite, et videte opera Domini, terribilis in consiliis super filios hominum. Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede. Sed quid ad universæ terræ salutem proficit? Videamus quid nobis tanto postea gentis Jordanes tunc arefactus impertit, hujus enim aquis primum peccatorum ablutio Joanne pœnitentiam prædicante donata est: per hunc enim fluvium in repromissionis terram populo iter fuerat; nunc quoque per eum via nobis cœlestis regni demonstratur, aquis ipsis Baptismo Domini consecratis. Ubi lætabimur in ipso, Propheta subjecit, dicens :

Qui dominabitur in potentia sua in æternum. Unigenitus enim Dei filius, et si regnavit semper, non tamen semper regnavit in corpore: nam hoc loco tempus illud ostenditur, quo glorificato in gloriam Dei corpori et nomen Dei donatur, et regnum.

Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum.

Comparationis similitudo est: examinandi argenti illa sola ratio est, ut sordes, quæ ex prima terræ materie adhæserint, decoquantur; et si ex alterius metalli natura admixta fuerint, purgentur.

Deus itaque credentes in se, non tanquam ignarus examinat, sed secundum Apostolum tentationibus probationem affert. Sic itaque examinantur credentes, ut igne purgati, et admixtione vitiorum carnalium defecati, splendeant, examinante innocentiæ claritate. Tentationum autem genera, et diversas Martyrum victorias contuentes scimus quibus modis animæ ponantur in vitam. Alii in vinculis carceris gloriantur, alii casi in verberibus gratulantur, alii potestati desecanda felicium capitum colla submittunt; plures in exstructos rogos currunt, et trepidantibus pœnæ ministris ignem saltu devotæ festinationis insiliunt; alii in profundum demergentes, non in aquas necaturas, sed in refrigerium æternum Beatitudinis decidunt, toto ipso corpore Deo hostiam tanquam holocausta præbentes.

Percurrit ergo per hæc passionum genera ex persona Apostolorum et Martyrum propheticus sermo dicens :

Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum induxisti nos in laqueum, id est in custodia catenas posuisti tribulationes in dorsum nostrum, pœnas scilicet verberum, quibus Apostolus Petrus gaudet, et Paulus exsultat: imposuisti homines super capita nostra: transivimus per ignem et aquam. Non in his dissolvitur, sedin aliud per illa transducitur, cum dicit: Transivimus per ignem et aquam ; et ubi transducatur, Propheta non ignorat dicens: Induxisti nos in refrigerium. Resurrectionis scilicet diem significat, in qua post mortis istius tempus non fletur, non peccatur, et vivitur.

Introibo in domum tuam in holocaustis ; reddam tibi vola mea, quæ distinxerunt labia mea.

Hæc ergo sunt in tribulatione primum Martyrum vota; tunc deinde, ut ex nobis holocausta medullata consumment. Induti sunt arietes ovium hic enim arietes cum incenso ovium Martyres intelliguntur

mus, per quos ascendere ad loca, quæ sunt Sanctorum, possimus. Arduus enim usque in ea, et angusti itineris ascensus est. Ideo ait David Propheta :

Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me. Cum enim quis deprecans juste clamet ad Dominum; audiet continuo dicentem sibi: ecce adsum. Et quia adest, iterum rogandus est:

tamquam principes gregum. Non solum autem arieles A Dei sermo consuluit. Hos ergo gradus Cantici quæracum incenso offerentur, sed etiam boves offerentur cum hircis; id est contumacis naturæ pecora ad culturam Dei domantur, qui sub momento temporis eruditi sint. Non ergo de pecudibus hæc loquitur, sed in bobus Ecclesiæ hominis figura monstratur illos scilicet, quos persecutionis tempestas in Martyrum gloriam generavit. Scimus enim plures per ignorantiam exemplo Martyrum ad martyrium cucurrisse, fidei martyrio gloriam consecutos; qualis fuit ille unus de latronibus, qui cum Domino crucifixus in ipsa sua damnatione Deum confessus est, dicens: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum(Luc. XXIII, 42). Cui ita responsum a Deo est: Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso. Postea enim quam personam Apostolorum, Martyrum, Prophetarum Spiritus propheralis ostenderat, quibus modis animæ essent in vita, eloquitur dicens:

Quanta fecit animæ meæ.

Hanc enim animam posuit in vitam, hanc in refrigerium induxit, haec in holocaustis domum Dei introi- B vit. Meruit ergo bona anima, quæ ad Deum ore clamavit, non in lingua, sed sub lingua: in occultis scilicet lingua Deum confessa est, propter quod ex Martyrum persona dictum est:

Injustitiam si conspexi in corde meo, non exaudiat Deus. Propterea exaudivit me Deus, intendit voci orationis meæ.

In corde suo nullum scilicet vitium contrahens; hic enim dignus fuit audiri. In vita ejus anima posita est pedes ejus non commoti sunt, et in refrigerium inductus est, et domum Dei introivit, et qua: distinxerat labiis vota persolvit, dicendo:

Benedictus Deus qui non amovit deprecationem meam el misericordiam suam a me. Laudem Deo cœptam in exordio Psalmi, in fine confes u sus est Deum, cui gloria est in secula seculorum.

me.

INCIPIT PSALMUS CXIX.
Canticum graduum.

Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti

Psalmorum tituli, ut in Psalmis ostenditur, habent suas proprias significationes, rationem et argumenta scriptorum, quae subjacent, brevissime continentes: de quibus nunc non est necesse tractare. Tunc enim id fieri oportet,cum Psalmus unusquisque tractabitur : Nunc vero Canticum graduum attingimus, quorum continua et æqualis inscriptio est. In plerisque autem Psalmis multa secundum historiam, et ordinem in superscriptionibus eorum esse indita legimus: ut cum fugit David a facie filii sui Absalon, cum mutavit vultum suum coram Abimelech, cum post Bersabee a Nathan Propheta monetur, et in reliquis sicubi gestorum veritas ipsis Psalmorum titulis continetur. Sed meminisse nos oportet, ejusdem Psalmos non idcirco omnes corporaliter intelligendos; quin potins oportet nos spiritalem intelligentiam sub hac gestarum rerum commemoratione suscitari. Ergo si secundum titulos superscriptos in hoc Psalmo, aliquid de historia contineat, videndum est. In Esaiæ enim libro, orante Ezechia, signum ei positum est in gradibus prorogatæ salutis. Erant autem in domo ejus gradus decem, quos sol ultra temporis sui cursum lumine suo accedente conscendit, rursumque die mortis ejusdem temporis sui lumine decedente descendit. Sed nulla ad psalmos historiæ similitudo est. Hoc tamen quod Ezechiæ datum est signum, manifeste ostendit Dei lumen his, quibus pro meritis futuræ vitæ beatitudo impertitur, accedere; illis vero quibus sit negata, discedere. Esse autem in templo gradus quindecim, historia nobis locuta est, dispositosque ordines consistere, quibus quædam quasi dignitas in antecedentibus obtineretur: ut Levitici primum consisterent, post Israelitæ, tunc Proselyti, et deinceps alii. Psalmi enim non sui tantum temporis res nuntiant, quibus scripti sunt; sed universis, qui in vitam venirent,

Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Dolosa autem lingua opus est fallax, quod per vitæ temporalis spem deducit in mortem. Hæreticorum quoque ista mendacia sunt, aliter omnia tradere et docere, quam scripta sunt. Ab his igitur per Dei misericordiam orantes liberamur : et inter eorum tribulationes, clamantes ad Deum exaudiemur. Sub hoc subsequitur.

Quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam? id est quid tibi adversus falsitatem cjus præsidii afferatur? responsum est: Sagittæ potentes aculæ in carbonibus desolatoriis. Sagittam autem ipsum Dominum nuncupatum Esaias ostendit, hoc modo dicens: Posuit me ut sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me, et ait, Grande tibi est hoc, vocari te puerum meum (Is. XLIX, 2). Sint ergo hæ sagittæ ntrumque in modum exspectatæ, vel in pœnam iniquorum, vel in sanctorum corporum peccatum vulnerantes : sitque vel devastans carbo, vel purgans, purgat autem ad perfectam innocentiam confitentes.

Heu me! quod incolatus meus prolongatus est. Post enim sagittas Domini, et illos carbones desolatorios beati illius regni gloriam desiderat. Neque solum desiderat, sed omnes moras odit dicendo":

Heu me! quod incolatus mens prolongatus est! Tale hoc dictum est, ut cum in Evangelio petimus: Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua (Matt. vi, 10). In hoc igitur corpore positus prophetæ spiritus, nimium sibi prolixum incolatum queritur hic, festinans peregrinari a terrenis, et incolare cœlestia; ut derelictis præsentibus, consequatur invisibilia et æterna : ideoC que ait :

D

Heu me! quod incolatus meus prolongatus est: habitavi cum inhabitantibus Cedar. Cedar gens est Ismaelitarum deserta incolens, cujus fines usque Medos ei Persas proferuntur. Cedar enim Ismael filius fuit, Genesi testante: Primitivus, inquit, Ismael Naveoth, et Cedar (Par. 1, 29). Hi sunt nunc Saraceni nuncupati. Qui ergo Psalmos istos terreno ingenio intelligendos putaverunt, id volunt ex persona populi captivi Prophetam Conquestum fuisse, quod in habitaculis Cedar longus illi populo fuerit incolatus. Sed virtutem verbi non sic intelligere debemus: Cedar enim secundum Hebraicam linguam, ut nobiscum pronuntiatur, obscuratio est. Meminit hujus tabernaculi sponsa illa in Canticis canticorum dicens: Nigra sum, et formosa sum filia Hierusalem, sicut Tabernaculum Cedar.

Propheta ergo, quia iniquorum consortium et habitationem eorum in obscuratis odiret, ideo ait : Multum incola fuit anima mea; cum his qui oderant pacem, eram pacificus, cum loquebar illis impugnabant me gratis.

Erat quidem propheta pacificus cum pacis inimicis; sed prædicationem ipsius oderant; et à doctrina Dei commovebantur. Hos ergo modestia sua Propheta in pace cohibebat: ideoque prædicare pacem propheta non desinit; sed pacis prædicatorem inimici pacis impugnant.

INCIPIT PSALMUS CXX.

CANTICUM GRADUUM.

Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

Humanæ mentis natura ea est, ut si cogitatione aliquid contemplemur, talis se nobis unaquæque species exhibeat, qualem eam et cogitando formentus. Quoquotenim mentis nostræ oculos intenderimus, id ipsum in quod fixi sunt referunt ad sensum. Levavit ergo in montes Propheta oculos: quosnam oculos?

Domirs custodiet exitum tuum et introitum tuum, ex hoc nunc et usque in seculum.

Cum enim exeuntes de corpore ad introitum illum regni coelestis per custodiam Domini fideles omnes reservabuntur, in sinu scilicet interim Abrahæ collocati; quo usque introeundi rursum in regnum cœlorum tempus adveniat. Custodiet Dominus exitum, custodiet introitum ipse est enim, qui ait: Ego sum janua; et, nemo vadit ad patrem, nisi per me (Joan. x, 7; xiv, 6). Ipse est Dominus Jesus Christus qui est benedictus in secula.

nempe de quibus scriptum est: Revela oculos meos, A el cognoscam mirabilia de lege tua (cxvi, 18). Non ergo in id revelandi sunt oculi, quod cernebatur, sed ad id quod intelligi optatur in lege. Mentis oculos Propheta elevavit in montes : quosnam in montes? non illos utique, quos aspectus videt humanus, sed montes accipimus propheticos libros ex terra in altum elevatos, per quos sit in superiora conscensus. Poterimus autem et montes intelligere evangelica mysteria, et Coelorum virtutes, et potestates, quorum ministerio nobis ad cœlum præstatur ascensus. In hos igitur montes propheta oculos cordis elevans, et in his igitur intelligentiæ suæ lumen intendens, totum id quod cogitatione viderat, mente continuit, sciens unde venturum esset auxilium, et dicens:

Unde veniet auxilium mihi. Statimque sibi beáta confessione respondet: Auxilium meum a Domino, qui fecit cœlum et terram. Hæc felix fides, hæc vera confessio est, hæc spes æternæ cœlestis benedictionis digna muneribus. Tum dicit:

Auxilium meum a Domino, qui fecit cœlum et terram:ideoque ait: Intende in commotionem pedem tuum, neque dormiet qui custodit te.

Pes est pars corporis, omne corpus in res agendas efficiendasque circumferens. Sub pedis nomine motus mentis nostræ incessusque significat, et in Evangeliis Dominus pedes alios significans, pedem dextrum scandalizantem jussit abscidi dicens: Et si pes tuus dexter scandalizat te, abscinde eum (Marc. ix, 44). Ergo ut oculi mentis, ita et pedes intelligendi sunt, habentes in se et intelligentiæ visum, et voluntatis motionem. Et subjecit: Neque dormiet qui custodit te. Domino itaque manente in nobis, pervigil custodia, et indefessa munitio est. Verum si per teporem fidei dormiamus, dormit et ipse nobiscum; non enim in Deo somnus est, cujus Angeli et nomine, et natura vigilantes sunt; sed quia secundum fidem nostram aut vigilantem aut dormientem Dei auxilium nobiscum aut vigilabit, aut dormiet; idcirco Dominus frequenter et vigilans significatur, et dormiens.

Dominus protectio tua super manum dextræ tuæ, Semper Scriptura dextram partem optimam atque utillimam demonstrat, manum vero effectum omnis operis accipimus, unde illud etiam sic dictum est per Prophetam Libera me de ore leonis, et de manu canis unicam meam (Ps. xxi, 21). Liberari se ab operibus malitiæ deprecatur: idcirco super manum dexteræ custodia Dei vigilatura promittitur, ut illibata in nobis bonæ voluntatis opera perseverent, quibus manentibus in nobis æterni illius et beati temporis regno detersa omni infirmitate utemur. Nam et hoc nobis quod sequitur Prophetiæ spiritus pollicetur di

cens :

Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Spiritus enim prophetalis novit illam beatitudinem temporum, in qua a nobis omnis demutatio corporeæ infirmitatis abscedet; in qua non frigus, non calor, non nox, sed æterna dies, et beata temperies sit, justitiæ in nos sole dominante, cujus temporis requiem jam in eremo Dominus præformans, populo suo diurnum calorem in columna nubis, et nocturnum frigus ac tenebras in columna ignis temperabat. In hac igitur æternorum temporum custodia quisque Domini custodiam promeruit, permanebit, ne gelu lunæ et calore solis uratur; sed seculi hujus injuriis liberatus in æterno, et beato regno corporis sui sumat soJidam immutabilemque naturam. Sequitur deinde : Dominus custodiet te ab omni malo.

Fidelem animum ab omni malo Dominus custodit, id est ne eum Diabolus corrumpat, ne fur obrepat, ne lupus laceret, ne leo vastet. Hæc enim sunt Diaboli ministeria vitiis consumere, blandimentis subrepere, obtrectationibus lacerare, et tota virtutis suæ potestate vastare. Ab hoc igitur omni malo exspectanda custodia est : idcirco consequitur :

Custodiet animam tuam Dominus. Ne quid tot malis in cam sit potestatis.

B

C

D

INCIPIT PSALMUS CXXI.
FELICITER CANTICUM GRADUUM.

Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus.

Qui spe cœlestis desiderii tenetur, nihil obscuritatis in boc spiritus Psalmo habebit: namque cum se meminerit scriptum cohæredem, et similem Angelis, ex resurrectione renovandum, futurumque incolam civitatis cœlestis vivis lapidibus exstructa, de qua Paulus memorat: Jam non estis advenæ, neque peregrini, sed estis cives Sanctorum, et domestici Dei, superædificati super fundamentum Apostolorum (Eph. 11, 19): cumque legerit ea, que nunc sunt, ex parte adnuntiata ab Angelis formata in lege, exposita a Prophetis, prædicata ab Apostolis; tunc ipse sibi necessario proclamabit, exemplo Prophetæ dicens:

Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi. Sed quæ sunt illa quæ dicta sunt, in quibus lætitia suscepta est? nempe id quod sequitur :

In domum Domini ibimus.

Ergo quia hæc antea dicta sunt, propterea lætatur, gaudetur, quod eundum in domum Domini sit. Quæ autem sit domus Domini, in alio Psalmo declarat, dicens: Quoniam elegit Dominus Sion, prælegit eam in habitationem sibi. Hæc requies mea in secula seculorum, hic habitabo quoniam prælegi eam (Psal. CXXXI, 13). Non utique hanc terrenam, quæ prophetas occidit et lapidavit; sed illam liberam et cœlestem Ilierusalem. Ne forte quis ignoret in vanum nos in eam domum ituros, subjecit dicens:

Stantes erant pedes nostri in atriis Hierusalem: Non incerta nuntiant, non incognita pollicentur. Hanc domum desiderabilem et dilectam a multis agnovimus. Nam in alio psalmo ait :

Unam petii a Deo, hanc requiram, ut inhabitem_in domo Domini omnibus diebus vite meæ (Ps. xxvi, 4 ). Hæc domus desiderabilis est, fundamento duodecim vivarum gemmarum esse vivos lapides exstrucios, excisos primum id opus ædificationis est a Moyse in lege, a prophetis in passionibus suis, ab Apostolis in martyriis. Ii ædificatores, hæc civitas, hic stantes sunt pedes Sanctorum, cujus domus custodes sunt Apostoli, quibus datæ sunt claves, sicuti dictum est : Vobis dabo claves regni cœlorum. Hæc est Hierusalem, quæ ædificatur ut civitas: ædificatur enim usque ad diem consummationis, donec intret in eam plenitudo gentium, cujus participatio est in ipsum. Quicumque enim se a coetu Sanctorum et ab Ecclesiæ corpore separant, participationem sanctæ istius domus non habebunt. Quia participatio civitatis hujus in ipsum est: omnes enim, qui uno animo sunt, in

ea erunt :

Ascenderunt tribus tribus Domini Sunt enim qui non sunt Domini, quibus dictum est: Vos estis filii Diaboli. Tribus ergo, quæ sunt Domini, ascendent, id est qui secundum testimonium Dei intrant in sanctam civitatem.

Ad confitendum, inquit, nomini ejus. Sed confessio ista judicium est. Judicatur enim per eos, quibus dictum est: sedebitis super duodecim tribunalia, judicantes duodecim tribus Israel. Non solum hi judicabunt, sed et Regina Austri et ipsa judicabit, et Ninivite condemnabunt; quia hi pœnitentiam prædicante Jona propheta egerunt, et Regina Austri ex ultimis terræ partibus veniens sapientiam Solomo

« PoprzedniaDalej »