Obrazy na stronie
PDF
ePub

latilibus cæli, omnibus reptilibus super terrram. Ima- A cit, et tantam cæteris venerationem sui infundit, ut ginem ergo dixit de principatu, et dominio, non de aliquo alio: Quia Deus fecit hominem principem omnium, quæ sunt super terram, et nihil super terram homine majus est, et omnia sub potestate illius

sunt. >

Et rursus (Homil. 10, n. 4): Postquam nos docuit per præcedentia, quid sit secundum imaginem Dei fecit eum et ut ne impudentem quidem defensionis prætextum relinquat Ecclesiæ dogmata impugnare volentibus, paululum progressus idem iterum docet, quod ideo imaginis nomine usus sit, quod imperaturus, et sub se creaturas omnes habiturus

esset.

Et paucis interpositis (n. 5): Vidisti inenarrabilem potestatem? Vidisti principatus magnitudi- B nem? Vidisti condita omnia sub hujus potestatem redacta? Nihil posthac mediocre de rationali hoc animali imagineris, sed cogita honoris magnitudinem, et Domini erga illud benevolentiam, obstupescens illius immensam, et inenarrabilem benignitatem. › Atque id ipsum alibi repetit (lib. 1 ad Stagir.), monens voluisse Deum hoc esse in terris hominem, quod ipse erat in cœlis.› Vide etiam quæ eam in rem tradit homilia u in Epistolam ad Hebræos (n. 2).

58. Nyssenus Chrysostomum ea in explicatione præcesserat; subsequuntur autem Severianus Gabalitanus, et Theodoretus. Nyssenus scilicet tum alibi (Dialog. I, tom. 1 Biblioth. Pat. Græco latinæ, cap. 4), tum etiam in libro de hominis cpificio uberi oratione hoc, de quo agimus, persequitur, hæc præser- C tim monens : Ut in hac vita artifices instrumentum ea forma moliuntur, quæ usui sit apta : ita tanquam vas quoddam ad regni administrationem idoneum naturam nostram præstantissimus fabricavit artifex : ac tum animæ dotibus, tum figura ipsa corporis talem designavit hominem, ut ad regnum esset aptissimus. Atque id ipsum, quod hic attingit, copiosa, uti diximus, deinceps, atque eleganti ratione persequitur. Quod attinet ad Severianum Gabalitanum, eum consule, quem in calce paginæ designo, locum, idque, de quo agimus, traditum invenies (a).

59. Theodoretus vero in eamdem sententiam hæc tradit (In Caput X1 Epistolæ 1 ad Corinth.): « Homo est Dei imago, neque quoad corpus, neque quoad animam, sed tantum quod attinet ad principatum D et imperium: ut cui ergo omnium, quae sunt in terra, imperium est creditum, Dei imago appellatur; mulier autem, ut quæ sit in potestate viri, est viri gloria, et veluti imago imaginis : nam ipsa etiam aliis imperat, sed viro subjecta esse, et ei parere jussa est. ›

60. Sed ne Græcos tantum videamur afferre, ecce tibi Ambrosium hæc de homine tradentem (b): floc mentis vigore et externa subigit, et separata, ac distantia videt, et validiora viribus animalia subji

(a) Orat. v de mundi Creatione n. 4, pag. 484, m. vi Op. Chrysost. edit. Montfauconii. In quo est o imaginis? in potestate, etc.

certatim quasi regi obediant, et voci ejus obsecun-
dent et cum sint irrationabilia, rationem agnoscant,
et disciplinam eam imprimant, quam natura non
tribuit. Denique videntes feræ ejus mansuetudinem,
ejus imperio mansuescunt. Sæpe suspenderunt mor-
sus suos, revocante sono vocis humanæ. Videmus
innoxio canum dente lepores sine vulnere capi : leo-
nes quoque ipsos, si vox hominis resultaverit, prædam
dimittere pardos, atque ursos incitari, ac revocari
vocibus :
: equos plausu hominum fremere, silentio
mollire cursum denique sæpe sine verbere præter-
eunt verberatos: ita vehementius illos incitat lin-
guæ flagellum. ›

61. Ecce item Marium Victorem, latinum scilicet,
et vetustum Patrem. Hæc nempe loquentem in ho-
minis creatione Deum inducit (De Origine mundi):
Nunc hominem faciamus, ait, qui regnet in orbe,
Et sit imago Dei: similem decet esse creanti, etc.
Et deinceps:

Ergo hunc præpositum rebus cum conjuge jussit
Crescere per sobolem, terrasque replere vacantes.
Rursus quoque :

Primus enim meritis, postremus in ordine toto
Factus homo, ut sese rebus præstare creatis
Nosset, et hinc laudes Domino persolveret æquas.
62. In camdem sententiam Alcimus Avitus ipse
quoque hæc de homine loquentem Deum facit :
Nunc formetur homo, summi quem tangit imago
Numinis, et nostram celso donatus honore
Induat interius formosa mente figuram.
Hunc libet erectis sublimem incedere plantis,
Qui regat æterno subjectum pondere munduni,
Bruta domet, legem cunctis, ac nomina pouat,
Astra notet, cœlique vias, et sidera norit,
Discat et inspectis discernere tempora signis;
Subjiciat pelagus sævum, ingenioque tenaci
Possideat quæcumque videt: cui bestia frendens
Serviat, et posito discant mansueta furore
Imperium jumenta pati, jussique ligari
Festinent trepidi consueta in vincla juvenci.
Quoque etiam natura hominis sublimior exstet,
Incipiat rectos in cœlum tollere vultus,
Factorem quærat proprium, cui mente fideli
Impendat famulam longævo in tempore vitam.

63. Sed quis Augustinum non referat, qui hæc ait (De Genesi contra Manich., lib. 1, cap. 17, n. 28):

Quod homo ad imaginem Dei factus dicitur, secundum interiorem hominem dicitur, ubi est ratio, et intellectus: unde etiam habet potestatem piscium maris, et volatilium cœli, et omnium pecorum, et ferarum, et omnis terræ, et omnium repentium, quæ sunt super terram : cum enim dixisset, faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram, addidit continuo: Et habeat potestatem piscium maris, et volatilium cœli, et cætera ut intelligeremus, non propter corpus dici hominem factum ad imaginem Dei, sed propter eam potestatem, qua omnia pecora superat. Omnia enim animalia cætera subjecta sunt homini non propter corpus, sed propter intellectum, quem nos habemus, et illa non habent. ›

(b) Lib. vi, epist. xxxvin, alias classe 1, epist. XLIII, Horontiano.

64. Ilic recense, si vis, Patres eos qui peccatum A Etenim cum cursus iste homini inserviat, homini

Dæmonis in eo collocant, quod inviderit homini summam eam in res omnes potestatem ac dominatum, quem sibi conferendum fuisse putarat. Hos porro nec contemnendos sane, nec paucos equidem recenserem, nisi laborem meum anticipasset præclarissimus Petavius, cujus locum in calce paginæ a me indicatum obsecro consulas (De Angelis 1, 2, 8). Adde, si vis, auctoritatem Rabbi Saadiæ, collocantis scilicet eam, de qua agimus, imaginem in imperio, et dominatione (Refert ex Aben Hezra Petav. de Opific. 11, 3, 2).

sane ministerium præstabunt, qui ipsum dirigunt perficiuntque. Quid? quod iidem Angeli nobis tutele ac præsidio sunt, sicut ab Apostolo Paulo (Hebra. 1, 14) Ministratorii spiritus appellentur propter eos missi, qui hæreditatem capiunt salutis. Quo de argumento plura fic dicerem, nisi peculiari libello ea de re copiose disputassem (Degli Angeli custodi). Consule, si vis, Petavium (de Angel. 11, 6, 7 et seq.).

70. Eam ob rem non verentur multi inditam homini Dei imaginem in eo ponere, quod sicut Deus rerum omnium finis est, seu causa finalis, ita et homo, eo tantummodo hac in re Deum inter et hominem discrimine posito, quod Deus rerum omnium finis ultimus sit, homo vero ad Deum ipsum dirigi

65. Quamquam necesse non est hac in re in Patrum, et Hebræorum testimoniis diu laborare, adeo scilicet id perspicuum est, ut illud quoque vetustis ipsis et inter idololatriæ tenebras positis Scriptori- B debeat, et ad eum contendere, in quo quiescat, et ad

bus innotuerit. Id porro multorum quidem opinione denotant illa Tullii monita (lib. 11 de finibus): ‹ Eadem (hominis) ratio habet in se quiddam amplum, atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accommodatum. Expressius porro Ovidius (1 Metamorph.):

Sanctius his animal, mentisque capacius altæ

Deerat adhuc, et quod dominari in cætera posset.
Natus homo est, etc.

66. Hinc edomitas ab homine videmus crudeles belluas atque id cum cæteri eleganter describant, descripsit sane Martialis nobili illo epigrammate (fere habetur lib. 1, n. 104), quod ad hunc modum incipit :

Picto quod juga delicata collo

Pardus sustinet, improbæque tigres
Indulgent patientiam flagello.

quod quidem epigramma integrum legas velim: ele-
gans quippe valde est, venustissimum, et id, de quo
agimus, mirifice comprobat.

67. Ante Martialem argumentum hoc copiosissime pertractarat Philo; cujus verba si referam, vereor ne æquo sim longior : locum ubi jacent consulat lector (de Opific. Gelen. interprete pag. 16 et 17 editionis Gryph. anni 1561).

68. Quid? quod pisces ipsi, tametsi ab hominum consortio remotissimi, non raro

Et norunt dominum, manumque lambunt
Et ad magistri

[ocr errors]

Vocem quisque sui venit citatus.

quod ego ipse sæpe vidi, dum virum pietate, et comitate præstantem D. Fulgentium Musianum ex ordine Carthusiensium, quique Bononiensium Religiosorum familiæ nunc præest, Deo et hominibus dilectus, convenirem familiarissimos enim habebat pisces, quique voce illius acciti statim accurrebant, ut cibum ex illius manu sumerent.

:

69. Hic, si vis, recole quæ dissertatione I statuimus; nimirum hominis causa sensibilia cuncta creata esse. Homini quoque Angelos ipsos ministerium præstare is fatebitur, qui assentitur D. Thomæ et Scholasticis pene omnibus docentibus, cœlorum astrorumque cursum ab iisdem Angelis dirigi perficique.

C

D

cujus gloriam ipse quoque sit conditus. Sed hoc de argumento cum luculentius alibi egerim (Dissert. 1), eum locum recolat lector.

71. At jam vertendus est sermo ad eorum opinionem, qui censent eam, de qua disserimus, imaginem, sic explicandam esse, ut propterea dictus sit Adam ad Dei imaginem, quod homo donatus sit natura ea, cujus speciem induerat Deus, ut hominem conderet; qua etiam specie tum eidem Adamo apparuit, tum reliquis Patriarchis et Prophetis. Sed de hoc quoque argumento cum satis alibi disseruerimus, in secunda scilicet dissertatione, ad eum locum lectorem allego.

72. Sed quid de illorum opinione dicendum est, qui putant propterea ad Dei imaginem appellatum fuisse Adam, quod eam naturam, ac formam a Deo receperit, quam habiturus erat Unigenitus Dei, cum ad homines eorum caput, Dominus ac redemptor venturus erat. Id sane proposuit Tertullianus tum in libro contra Praxeam (a), tum etiam in libro de resurrectione carnis hæc scribens (cap. vI): « Quodcumque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus, quod et limus, et caro sermo, quod et terra tunc. Sic enim præfatio Patris ad filium : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et fecit hominem Deus : id utique quod finxit, ad imaginem Dei fecit illum, scilicet Christi. Et sermo enim Deus, qui in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit pariari Deo. Ita limus ille jam tunc imaginem induens Christi futuri in carne, non tantum Dei opus erat, sed et pignus. >

73. Eadem tradit Prudentius, hæc elocutus (in Apotheosi):

Christus forma Patris, nos Christi forma et imago,
Condimur in faciem Domini bonitate paterna,
Venturi in nostram faciem post sæcula Christi.
Adde quæ alibi hoc de argumento diximus (Disserta.
II, n. 29 et seqq.).

74. At Petavius (De Opific. 11, 2, 4) opinionem hanc propterea,rejicit, quod si vera esset, Deus Pater, qui hæc elocutus esse censetur: Faciamus hominem

(a) Cap. xi. Erat autem ad cujus imaginem faciebat; ad filii scilicet, qui homo futurus certior ac verior.

PATROL X.

28

ad imaginem et similitudinem nostram; nostram uti- A que non dixisset, sed tuam (o Fili). Num hæc animadversio opinionem eam satis refutet, alii viderint. Consule, obsecro, Petavium ipsum cap. vii libri 11 de Trinitate (n. 4).

Ex hactenus dictis dijudicet Lector, quid de postrema opinione sentiendum sit, eorum scilicet, qui fatentur in homine quidem extare eam, de qua agimus, similitudinem et imaginem: sed in quo posita ea sit, minime apparere. Si quid scilicet probabile hactenus diximus, tam et si stabilire certo non possimus, in quo hæc posita sit; tamen Patrum ea in disquisitione posita studia effecerunt, ut verisimile aliquid invenerimus, in quo hanc collocemus. Ea de re minime dubitabis, si ea expenderis, quæ a numero decimo tertio ad hunc usque locum copiose tradidimus.

QUÆSTIO III et IV.

In qua hominis parte posita sit hæc, de qua agimus, imago et similitudo. Et: An soli viro, an etiam fœminæ eamdem imaginem et similitudinem indiderit Deus.

78. Si vero in perfectione eximia, quam supra cæteras creaturas habet homo, eam similitudinem colloces; fœminam ad Dei imaginem factam neges necesse est. Etenim mulieri præstat vir, illiusque caput est. Expressissime Chrysostomus (a): Ut enim scias humana forma præditum non esse numen, audi Paulum dicentem: Vir quidem non debet velari, cum sit imago et gloria Dei: Mulier autem gloria viri est, propterea debet, inquit, velum habere supra caput. Enimvero si hoc loco imaginem id appellavit, æqualem divinæ omni ex parte formæ similitudinem significans, et idcirco Dei imago vocatur homo, quia Deus hoc pacto figuratus est. Igitur secundum illos non virum tantum ad imaginem factum dici oportebat, sed etiam mulierem; mulieris enim virique fiB gura, et forma, et similitudo est una. Quam igitur ob causam imago Dei vir dicitur, mulier vero non item? Quia nimirum non de imagine mentionem facit, quæ in forma sita sit, sed de imagine, quæ in dominatu, quam solus homo habet, non autem mulier. Nam hic quidem nemini subditus est, illa buic subdita, quemadmodum inquit Deus: Ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Idcirco Dei quidem imago est vir, quia sublimiorem nullum habet, quemadmodum Deo sublimior est nullus, sed omnibus dominatur. Mulier vero gloria viri est, quia viro subjecta est. >

75. Si ea expendimus, quæ in superiori quæstione diximus, facile constabit, in corpore poni minime posse eam, de qua agimus, Dei imaginem, nisi forte in ea significatione id dicatur, quam præeunte Augustino n. 47 proposuimus. In anima vero poni posse, minime dubito. At num in animæ substantia, num in illius potentiis, num alia quapiam ratione, tum demum asseres, cum aliquam ex antea explicatis C opinionibus amplecteris. Qui enim in spiritu eam imaginem collocant, in animæ substantia collocant. Qui in intellectu, voluntate, libertate, aliisque hujus modi, in potentiis ponunt. Qui vero in eximia hominis perfectione, et excellentia, atque in dominio, quod supra creaturas exercet, aliisque affinibus sitam voJunt, alia addant necesse est, tametsi in anima (si loqui ita volumus) fundamentum habeant, et, uti scholastici fere aiunt, adhæsionem et subjectum. Et de in quæstione hactenus.

76. Quod itaque ad quartam attinet, desumitur illius solutio a solutione primæ, ac secundæ quæstionis, sed secundæ præsertim. Etenim si in anima, illiusque potentiis, ac qualitatibus, aut, si vis, in virtutibus collocas, quis ab ea dignitate fœminas arceat? Alcimus D Avitus fœminas hujusce excellentiæ compotes profecto facit, cum hæc ait (Ad Fuscinam sororem lib. 1) :

Ecce vides sexu ut careat cœlestis imago,
Interior sortitus homo quam mente retentat,
Nec sexum acceptat.

77. Marius item Victor foeminas ejusdem præstantiæ participes videtur facere, cum Deum hæc eloquentem inducit (lib. 1 in Genesim):

Nunc hominem faciamus, ait, qui regnet in orbe,
Et sit imago Dei: similem decet esse creanti,
Liber ad arbitrium fruitur qui mente creatis.

(a) Sermon. II in Genesim n. 2, pag. 653 Tomi iv editionis Montfauconii.

(b) In Commenta. in Episto. Pauli I ad Cor. cap.

79. Imitatur, et tantum non totum exscribit Chrysostomum Theodoretus (b) hæc docens: Homo est Dei imago, neque quoad corpus, neque quoad animam, sed tantum quod attinet ad principatum et imperium: ut cui ergo omnium, quæ sunt in terra, imperium est creditum, Dei imago appellatur. Mulier autem ut quæ sit in potestate viri, est viri gloria et velut imago imaginis: nam ipsa etiam aliis imperat sed viro subjecta esse, et ei parere jussa est. Deinde aliam rationem adjungit, ut hujusce præstantiæ fœminam exortem faciat: Non enim vir, inquit, ex muliere est, sed mulier ex viro. Ergo etiam ratione creationis viri primas partes obtinent. Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Hoc etiam sufficit ad ostendendum, virum jure principatum tenere: non enim hic propter illius usum, sed ipsa propter ejus usum producta est. Eadem tradiderat quæstione xx in Genesim ( in veteri editione, interprete Joanne Pico). Et de duabus his quæstionibus satis.

QUÆSTIO QUINTA.

An Angelus ad similitudinem et imaginem Dei factus sit.

80. Hujus quoque quæstionis solutio a I et II quætionis ac secundæ præsertim solutione derivatur. Si enim similitudinem et imaginem in gratiæ donis colloces, quis ad similitudinem et imaginem Dei factos esse Angelos neget, cum hi in ipsa creatione

XI, ad verba illa: Vir non debet velare caput suum (interprete Gentiano Herveto).

uberrimis amplissimisque gratiæ donis ditati sint: A
et ea de causa Filii Dei appellati (a)? Ad imaginem
Dei pariter factos dices, si imaginem in spiritu, il-
liusque potentiis, ac sublimibus qualitatibus pones.
Nam hæc procul dubio non modo in Angelis sunt,
verum etiam in his excellunt, et præstant. Hac, ut
arbitror, de causa non modo Angelum ad imaginem
Dei factum, verum etiam excellentiori quadam ratione
ad eamdem imaginem factum docet Gregorius Magnus,
cujus verba referre hic placet (lib. xxxn Moral. cap.
18). Scilicet ad diabolum referens quod Ezechiel de
rege Tyrio ait: Tu signaculum similitudinis Dei, hæc
subjicit: De sigillo quippe anuli talis similitudo ima-
ginaliter exprimitur, qualis in sigillo eodem essentia-
liter habetur. Et licet homo ad Dei similitudinem crea-

tus sit, Angelo tamen quasi majus aliquod tribuens, B
non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum
signaculum Dei similitudinis dici, ut quo subtilior
est natura, eo in illo similitudo Dei plenius credatur
expressa.

(a) Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino. Job. 11, 1. Cum jubilarent astra matutina, et me laudarent omnes filii Dei. Job. XXXVIII, 7. Ad hæc, Paulus hæc scribit, I Cor. vii, 5: Nam etsi sunt, qui dicantur filii Dei, sive in cœlo, sive in terra: quo quidem in loco Angelos inuuere videtur. Qui enim sunt filii Dei in cœlo,

81. At si vel in ea perfectione, et excellentia collocas, quam numero 46, et subsequentibus exposui, vel expresse in dominio supra cæteras creaturas, procul dubio ab Angelis ea arcenda est, ideoque imago Dei, de qua agimus.

Sane Theodoretus (quæst. xx in Gen.) in eo totus est, ut eam imaginem ab Angelis arceat, et in solo homine statuat. Ad quem quidem finem cum alias rationes afferat, tum hanc sane, quod Angelus in creaturas reliquas nullam exercet potestatem, quam tamen maximam exercet homo. Sed ipsa Theodoreti verba referre præstat, ex quibus scilicet ea, quæ diximus, lector per se percipiat, Quidam ad imaginem Dei hominem creatum esse arbitrantur secundum potentiam animæ invisibilem, non intelligentes, quod et Angelus invisibilis est, sicut et Dæmon.... Quod si solus homo ex omnibus creaturis imago Dei est, peculiarem quamdam rationem hujusce denominationis oportet esse, etc.

Atque hic II dissertationi finis sit.

si Angeli non sunt? Tamen quia Jobi loca aliter a nonnullis vertuntur, et Pauli locus accipi secus potest, mirum non est, si Chrysostomus palam neget, filios Dei Angelos aliquando appellari. Homines quidem, inquit ille, filii Dei dicti sunt, Angeli autem nunquam. Homil. xxn in Genes. n. 2, pag. 195 Tomi IV editionis Montfaucon.

JOANNIS CHRYSOSTOMI TROMBELLI

IN SEQUENTEM SERMONEM PRÆFATIO.

Reliquis humanitatis ac benevolentiae officiis, C clamante scilicet locutione ipsa, ab ea quam Hilaquibus RR. PP. DD. Joannes Gualbertus Beccari, et Philippus a Turre, Cassinensis Congregationis amplissimi Præsules, me apud eos Florentiæ degentem cumularunt, hoc etiam addi voluere, ut, cum scirent me inedita Patrum scripta perquirere, ut ea pervulgarem, Sermonem in Codice complectente S. Hilarii Pictaviensis Opera eidem Hilario tributum, in celeberrima sui Monasterii Bibliotheca inventum, ad me mitterent diligentissime exscriptum manu doctissimi Patris D. Petri Aloysii Galletti Philosophia Lectoris, et de veteri litteratura, cui summo studio etiam incumbit, præclare meriti. Novi statim, Hilario Pictaviensi adscribi Sermonem hunc minime posse, re

(a) Inter æstivales Bede sermones (pag. 169 Tomi vi editionis Coloniensis anni 1612) eum invenies. At dubitatur a multis, num omnes, qui in hac editione Bede tribuuntur Sermones, a Beda compositi sint; eorum enim nonnulli alium videntur habuisse auctorem.

(b) In iis, quos consului, vetustis libris jam evulgalis (Vide paginam 718 Tomi u Martene de antiquis Ecclesia Ritibus, editionis Antuerpiensis, seu potius Mediolanensis anni 1736); in iis quoque, quos apud nos servamus, sæculi xi et xn codicibus ea Evangelii portio, quæ in dedicatione Ecclesiæ legebatur, et adhuc legitur, desumpta est ex Capite XIX Luce: Ingressus Jesus perambulabat Jericho. Sed in Galliis videtur per ea tempora fuisse lecta portio de

D

rius Pictaviensis persequitur, valde remota. At cuinam adscriberem, ignorabam. Porro dum Concionatoriam Combefisii Bibliothecam ad eum finem revolvo, ut perquiram num is Serino evulgatus sit, an non, comperio evulgatum eum esse quidem, et Bede adscriptum (a), sed additis immutatisque nonnullis periodis; vel scilicet ut sermo accommodaretur loco illi Evangelii, qui eidem Sermoni in ea editione præponitur (b), vel ut uberius analogia, quæ Judaicum inter templum et Christianam Ecclesiam interest, explicetur : qua quidem re ejusdem Sermonis puritati ac venustati nonnihil detrahi videtur (c). Euni itaque, ut habet Florentinus, quem diximus,

sumpta ex Matth. vn, 17: Omnis arbor bona, etc., et huic lectioni sese etiam accommodat Beda, si is est ejus sermonis auctor, quem secundo loco apponimus. Aliud etiam Evangeliuin fuisse nonnunquam in dedicatione lectum, indicat Beda in Homilia in dedicatione Ecclesie. In illo tempore facta suul Eucœnia in Hierusalem, et hyems eral, etc., pag. 174 Tomi vu Operum Bedæ qua in re prorsus congruit antiquissimum Lectionarium Gallicanum Mabillonii. Vide lib. 1 de Liturgia Gallicana, pag. 168.

(c) In sermone jam edito hæc præ cæteris haben. tur Columnæ stant ante ostium Templi; quia adventum Redemptoris nostri, qui ait: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur, præcesserunt doctores egregii, de quibus dicit Apostolus: Jacobus,

dem conjecturæ ac suspicioni me ipsa Hilarii Arelatensis scriptio hujusce Sermonis scriptioni haud absimilis plurimum favet. At cuicumque tandem sermo hic tribuatur, laudabilis est utique, et procul dubio vetustus, ideoque is, qui antiquam formam ac candorem pristinum recipere mereretur.

Codex, evulgandum censui. At quoniam Pictaviensi A rum loca allegare consuevisse (c). Atque huic quiHilario abjudico, si Hilario alteri tribuere vis (quod per me quidem licet), Arelatensi Hilario tribue, quem certo novimus et sacra templa erexisse (a), ideoque dedicasse, et sermones ad populum recitasse non paucos (b); ex vulgata quoque interpretatione, qua sane utitur hujusce Sermonis auctor, Scripturaet Cephas, et Jounnes, qui videbantur columnæ essa, qui eidem adventui ejus testimonium perhiberent. An vero adventum Domini præcesserunt, et eam ob causam columnæ stantes ante ostium templis fuerunt Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui Christum non prænuntiarunt, sed illius fuere discipuli? Profecto columnas eos propterea vocat Paulus, quod stabiles, columnarum instar, in fide essent, et veluti præcipua christianæ Religionis fulcimina.

(a) In cap. 8 Vitæ S. Hilarii Arelatensis hæc habentur In mediatore jugiter permanere... instituere monasteria, ædificare templa, confirmare Monachos institutione sua.

B

(b) Cap. 11 ejusdem Vitæ hæc leguntur: « Si peritorum turba defuisset, simplici sermone rusticorum corda nutriebat: at ubi instructos supervenisse vidisset, sermone ac vultu pariter in quadam gratia insolita excitabatur, se ipso celsior apparebat, ut ejusdem prolati auctore temporis, qui suis scriptis merito claruerunt, Silvius, Eusebius, Domnolus admiratione succensi, in hæc verba proruperint : Non doctrinam, non eloquentiam, sed nescio quid super homines consecutum.... Et licet gratia ejus ex his operibus, quæ eadem dicendi impetu concepit, genuit. ornavit, protulit, possit absque hæsitatione dignosci; vita scilicet antistitis Honorati, homiliæ in totius anni festivitatibus expeditæ, etc. Hac fortasse conjectura, et eo etiam quod idem stylus, ac phrasis appareat, atque ea quæ in vita S. Honorati ab Hilario Arelatensi conscripta eminet, Combefisius aliique permoti non modicam partem eorum sermonum, qui Eusebio Emisseno aut Eucherio tribui consuevere, Hilario C Arelatensi tribuunt. Vide Combefisii biblioth. Conciona. in Resurr. Domini.

(c) Sane in iis sermonibus, quos in resurrectionis Dominicæ solemnitate recitasse Hilarium Combefisius censet, Eusebio Emisseno utique adscriptis, Vulgata Scripturæ interpretatio plerumque eminet. Sed et in

Vita S. Honorati, quæ procul dubio ab Hilario Arelatensi composita est, ad hunc modum Scripturæ loca allegantur, n. 3.› ‹Ne laudes hominem in vita sua, et iterum Ante mortem ne laudes quempiam, n. 8. Ordinate in me charitatem, n. 10. In multa patientia, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in verbo veritatis, in virtute Dei, n. 14 Euge serve bone, et fidelis, intra in gaudium Domini tui, n. 15. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, n. 20. Vende omnia tua, et da pauperibus, et veni, et sequere me, n. 26. Omnibus omnia factus, n. 37. Qui timent te, videbunt me, et lætabuntur. = Quid enim habes quod non accepisti? aut si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? › Porro hæc in Vulgata sic se habent: Ante mortem ne laudes hominem quempiam (Eccles. x1, 30). Ordinavit in me charitatem (Cantic. III, 4). In multa patientia, in tribulatione, in necessitatibus, in angustiis..., in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei (Il Cor. vi, 4, 5, 6). Euge serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. xxv, 21). Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Ps. xc. 13). Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones (Luc. x, 19). Vende quod habes, et da pauperibus..., et veni, sequere me (Matth. xix, 24 ). Qui timent te, videbunt me, et lætabuntur (Ps. CXVII, 74). Quid enim habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? › (I Cor. iv, 7.) Qua quidem locorum collatione plane assequeris, aut ipsissimam, quam nunc sequimur, ab Hilario Arelatensi fuisse allegatam, aut certe tam affinem Vulgate interpretationem, ut pro Vulgata haberi possit.

SERMO B. HILARII

DE DEDICATIONE ECCLESIÆ CUMPTUS (a) PICTAVIS
IN ECCLESIA IPSIUS IBIDEM CONSECRATA.

Quia propitia Deitate, Fratres Charissimi, solem- D sonet. Hi sunt enim fructus bonæ arboris, hic boni nia dedicationis Ecclesiæ celebramus, debemus congruere solemnitati, quam colimus, ut sicut ornatis studiosius ejusdem Ecclesiæ parietibus, pluribus accensis luminibus, ampliato numero lectionum, addita Psalmorum melodia, lætis noctem vigiliis ex more transegimus; ita etiam penetralia cordium nostrorum semper necessariis bonorum operum decoremus ornatibus. Semper in nobis flamma divinæ pietatis et fraternæ caritatis augescat; semper in sanctuario pectoris nostri cœlestium memoria præceptorum et angelicæ laudationis dulcedo sancta re

cordis thesaurus, hæc fundamenta sapientis Architecti, quæ nobis hodierna Sancti Evangelii lectio commendat, nos non formam solummodo, sed virtutem potius habere pietatis : quod etiam mystica veteris instrumenti historia diligenter insinuat, cum vel Moyses tabernaculum, vel templum Domino Salomon in Sanctæ Ecclesiæ typum condidit; uıraque cnim domus firmiter fundata esse refertur: Tabernaculum quidem, quod compactos de tabulis habebat parietes super bases argenteas, templum autem super lapides quadros in fundamento suppositos. Li

(a) Nullius significationis est vox cumptus, quam habet codex. Fortasse legendum est compositus.

« PoprzedniaDalej »