Obrazy na stronie
PDF
ePub

ter meus a me tam diu peregrinatur, quam mihi quærit, quam non possum habere si hanc habuero. Sufficit mihi lana ovis meæ, sufficit mihi color quem natura attulit, sufficit mihi textus insumptuosus : cæterum vestem illam desidero, quæ dicitur non absumi, non atteri, non scindi. At vero si tibi margarita offeratur aut suspendenda collo, aut digito coaptanda, dices ita, Non mihi impedimento sint istæ inutiles et sordida margarita: sed exspecto illam pretiosissimam, pulcherrimam et utilissimam. Credo patri meo, quia et (4) ille ei, qui hanc spopondit sibi, credidit, propter quam mihi significavit se etiam mori velle hanc exspecto, hanc desidero, quæ mihi præstabit salutem et æternitatem.

capere non possit. Sed illi dabo eam, quæ contenta A fert: Ego vestem alteram exspecto, propter quam pasit, non serico habitu, sed (a) nativis coloribus et insumptuoso textu vestiri: ita ut propter consuetudinem, purpuram (b) perangustam vestis habeat : non etiam purpura ipsa (c) diffundatur in vestem. Margarita vero, quam a me petis, naturæ ejus est, ut habere eam nemo possit, qui margaritam aliam habuerit: quia aliæ margaritæ aut de terra aut de mari sunt; mea autem, ut ipse tu vides, speciosa et pretiosa est, incomparabilis et cœlestis est, nec dignatur ibi esse ubi aliæ sunt. Non enim rebus meis convenit cum rebus, hominis: quia qui veste mea et margarita utitur, in æternum sanus est; non febre exardescit, non vulneri patet, non annis demutatur, non morte dissolvitur; (d) æqualis enim semper et æternus est. Ego tamen hanc vestem et hanc marga- B ritam meam petenti tibi dabo, ut eam filiæ tuæ perferas. Sed prius scire debes quid velit filia tua. Si se hujus vestis et margarite meæ dignam faciat, id est, si vestes sericas et auratas et infectas habere noluerit, si omnem margaritam alteram oderit; tunc hæc quæ me rogas tibi præstabo.

6. Filiam hortatur ut modestis utatur vestibus. - Post quam vocem, filia, lætus exsurgo, et secretum hoc habens, hanc ad te epistolam feci rogans te per multas lacrymas meas, ut te huic vesti et margaritæ reserves, neque miserum senem tali damno tuo (e) facias, si hanc vestem et hanc margaritam 528 non habueris. Testor (f) autem tibi, filia, Deum cœli et terræ, quia nihil hac veste atque hac margarita pretiosius est; et tui juris est, ut hanc habeas. Tu C modo, (g) si quando tibi vestis alia afferatur, vel serica, vel infecta, vel deaurata, dicito ei qui tibi, ofepist. vi ad Lætam, ubi narravit quas poenas dederit Prætextata nobilissima, quod viro Hymetio jubente filiæ Deo consecratæ habitum cultumque mutasset, concludit: Sic ulciscitur Christus violatores templi sui, sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. Quod autem ibi de virginum cultu habet, maxime vero illud, Habeat alias margaritas, quibus postea venditis emplura est preliosissimum margaritum, haud mediocriter confirmat hanc epistolam Hilarii ætatem redolere, neque ipsius stylo esse indignam. V. tract. ps. cxvm, lit. 16, n. 16.

(a) Nativos habituum colores commendant, et arte quæsitos damnant etiam alii Patres. Neque enim, inquit Cyprianus de Discipl. et Habitu virg. Deus coccineas aut purpureas oves fecit, aut herbarum succis et conchyliis lingere et colorare lanas docuit. Quod ex Tertulliano, lib. 11 de Cultu femin. n. 10, expressit Cyprianus.

(b) Par. purpuram per augustam vestis. Editiones alia, purpuream per augustas vestes. Duo mss. purpuram per angustas vestes. Melius alii, perangustam vestis: ad distinctionem scil. latioris purpuræ, cujus meminit Tertullianus, de Pallio num. 4, unde est clavus latus ab eodem memoratus, n. 13 de Corona. Iliero

D

7. Filiæ exspectat rescriptum. Hymnus matutinus et serotinus. Abræ mater.—Ergo, filia, subveni sollicitudini mex, et hanc epistolam meam semper lege, et huic vesti et margarita te reserva. Et ipsa tu mibi, nullum interrogans, quibu-libet potes litteris rescribe, utrum vesti huic et margarita te reserves, ut sciam quid juveni il!i respondeam: et ut si illam desideras, si exspectas, lætus possim ad te reditum cogitare. Cum autem mihi rescripseris, tunc tibi et ego quis sit hic juvenis, et qualis sit, et quid velit, et quid promittat, et quid possit, indicabo. Interim tibi hymnum matutinum et serotinum misi, ut memor mei semper sis. Tu vero si minus per ætatem hymnum et epistolam intellexeris, interroga matrem tuam, que optat ut te moribus suis genuerit Deo. Deus qui te genuit, hic et in æternum custodiat opto, filia desideratissima.

nymus vero, epist. 22, ad Eustochium depingens et carpens quasdam virgines, quæ in publico notabiliter incedebant, inter alia ait, purpura tantum in veste lenuis. Nonnihil confert hic Hilarii locus ad explorandam generis illius nobilitatem.

(c) Editi, defundatur in veste emendantur ex scriptis.

(d) Ita omnes fere mss. Editi vero, æqualis æternis. Codex Ottob. æqualis enim est vestis mea el æterna et paulo ante non vulnera patitur, pro non vulneri palel.

(e) Beccensis codex, efficias. Cenom. conficias. Boherianus et aliquot alii, neque misero seni tale damnum tuum facias. Unus Colb. neque miserum semen tali damno tuo te facias. Cui consentit Germ. nisi quod ab eo abest te.

Hujusmodi obtestationis exemplum legimus lib. de Synodis, num. 91, puta, Testor Deum cœli atque terræ, me cum neutrum audissem, etc.

(g) Ita ms. Ottob. At editi, tu modo quando ibi vestis alia affertur.

(h) Excusi, ille qui spopondit ei se credidit : corriguntur ex ms. Boher.

529-530 SANCTI HILARII

HYMNUS FILIE SUE ABRE MISSUS.

Lucis largitor splendide (al. optime),
Cujus sereno (al. sermonis) lumine,

Post lapsa noctis tempora,
Dies refusus (al. refulsus) panditur.

Tu verus mundi lucifer, Non is qui (a) parvi sideris, Ventura lucis nuntius, Angusto fulget lumine:

Sed toto sole clarior, Lux ipse totus et dies, Interna nostri pectoris Illuminans præcordia.

Adesto rerum conditor, Paterna lueis gloria, Cujus (b) admota gratia, Nostra patescunt corpora;

Tuoque plena spiritu,

Secum Deum (supple, sunt) gestantia :

(c) Ne rapientis perfidi

Diris pafescant fraudibus:

CENSURA ALTERIUS HYMNI In ms. alias Cardin. Sirleti, tum Altempensis bibliothecæ, nunc Cardinalis Ottoboni, hunc hymnum sequitur alter prolixior, qui serotinus existimari possit in superiore ad Abram epistola memoratus. Certe in serotinum tempus apprime convenit. Ab astris enim exordium ducit, estque generalis quædam confessio animi, qui lasciviæ, superbiæ, invidiæ, discordiæ, inanis gloriæ, gulæ ac gestientis lætitiæ vitiis se impetitum ingemiscens, una Dei misericordia Christique meritis fretus veniam precatur. Præterea Arianæ hæresis tempora in hoc saINITIUM.

Ad cœli clara non sum dignus sidera
Levare meos infelices oculos

Gravi depressos peccatorum pondere:

(e) Parce redemptis.

Bonum neglexi facere quod debui,
Probrosa gessi sine fine crimina,
Scelus patravi nullo clausum termino:
Subveni, Christe.

(a) Editi, purvus oritur.

(b) Ita ms. Germ. ubi Ottob., duo Colb. et alius sancti Petri de Cultura, amota gratia nostra pavescunl corpora: male In Vulgatis autem, ad nutum gratiæ nostra patescunt corpora. Tum in alio ms. German. subjicitur:

Tuaque sancta dextera,
Tuere nos per sæcula.
Post hujus vitæ terminum,
Vitam perennem tribue,

531-532

[blocks in formation]

IN SEQUENTEM LIBRUM ADMONITIO.

NONNULLA DE LIBRIS ALIIS AD CONSTANTIUM PRÆLIBANTUR.

I. Librorum ad Constantium ordo, Tres libros subsequentes, quo eos ad manum habere quisque valeat, ab invicem non separamus: quamvis ordo temporum postularet, ut eorum primus libro de Synodis præponeretur. In illis tamen inter se ordinandis habita est temporum ratio, quæ prius neglecta fuerat.

II. An aliqui libri ad Constantium exciderint.—Am-
PATROL. X.

bigi possit, an plures, quam qui nunc exstant, sub iisdem titulis ab Hilario scripti sint. Namque post Sulpicium Severum Fortunatus testatur, ipsum, dum Constantinopoli opperiretur regis voluntatem, tribus libellis regis audientiam poposcisse: nec jam nobis superest nisi unicus Constantinopoli editus, quo audientia postuletur. Deinde in nullo librorum sequentium reperire est fragmentum, quod Ililarii nomine ut

18

scribentis ad Constantium imperatorem in concilio A non modo Paulinus ex Arelatensi synodo an. 354,

laudavit Coelestinus papa I, et Arnobius lib. 11 de conflictu cum Serapione inseruit. Postremo Hieronymus librum Hilarii in Constantium jam vita functum memorat cum vivo Constantio tres istos scriptos fuisse constantissimum sit.

sed et ex Mediolanensi an. 355, Eusebius ac Dionysius in exsilium ejecti narrantur, neque etiam primam, qua egregiorum sacerdotum ab exsilio reditus suppliciter postulatur. Non enim ante prædictas synodos sacerdotum suorum exsilia novit Occidens; cujus præsertim malis Hilarium hic commoveri quis non assentiatur? Neque minus constat, hunc libellum ab eo ante exsilium ipsius scriptum esse. Nam præter quam quod in iis, quos exsul scripsit, tacere non solet exsilium, certe non satis idoneus esset exsul, qui aliorum ab exsilio reditum deprecaretur. Cum autem sub anni 356 initium relegatus sit: ad Baronii sententiam redeundum.

III. Quæ licet ita sint, alios tamen ab his minime desiderandos arbitramur : et Fortunatum quidem a Sulpicio deceptum esse; hunc vero nimio brevitatis studio tres libros, quos habemus, sub titulo eorum uni dumtaxat conveniente comprehendisse, aut potius, sicut et multa alia, confudisse. Neque ullum fere dubium est, quin Hieronymus librum, qui tertio loco exhibetur, contra Constantium vita functum dixerit. Fragmentum autem a Cœlestino et Arnobio memoratum cum ultro recipiamus, ut Hilarii calamo B ex Constantii litteris nata videtur occasio. Cum et ingenio prorsus consentaneum, neque falso inscriptum putemus; facile tamen opinamur, illud ad eam primi libelli partem pertinere, quæ manifeste mutila atque truncata est.

IV. In primo libro aliquid deest. An aliquid habeatur aliunde adsutum. - Nonnulla enim in hoc primo libro deesse jam adverterunt eruditi, et perspicuum est vel ex his num..7: Moveret enim absolutionem ejus, etc., quæ cum ad Athanasium referri necesse sit, in animum inducunt sermonem de sancto illo viro antea habitum desiderari. Rursum num. 8, Nicænæ fidei mentio jam facta memoratur; quamvis nullum in superioribus de ipsa verbum occurrat. Aliqui etiam dubitarunt, an non huic libello aliunde adsuta sint, quæ a num. 4 supersunt. Nam neque cum superiori- C bus, neque inter se satis cohærere videntur : nusquam ab hinc ad imperatorem convertitur oratio: tractandi autem ratio magnam affinitatem habet cum iis quæ in Fragmentis historia Ariminensis concilii disseruntur. Quocirca non satis certam putant Baronii opinionem, hunc librum anno 355 scriptum non aliunde probantis, quam quod Hilarius num. 8, de Eusebii Vercellensis exsilio locuturus, rem recens gestam aggredi se prædicet. Sed et ei opponunt Fragmenti 1, num. 6, verba, ubi Synodi Arelatensis acta sex septemve post annis narraturus, ea tamen dicat proxime gesta.

V.Quando scriptus sit.-Recens non est libelli hujus plaga, quam neque ex codice S. Petri de Urbe sæculo quinto ineunte exarato resarcire licuit. At cum D in vetusto illo exemplari non solum in fronte exstet: Incipit ejusdem ad Constantium; sed et ad calcem ad scribatur: Explicit liber 1 S. Hilarii ad Constantium. Incipit l. n ejusdem ad eumdem, quem et Constantinopoli ipse tradidit: non videtur facile dandum, aliunde quidquam adsutum esse. Certe 533-534 utraque pars easdem deflet calamitates, eadem ratione perstringit Arianorum violentiam. Et neutram quidem ante annum 355 scriptam esse liquet : non postremam, qua

VI. Qua occasione.

Porro libelli hujus scriben di

enim an. 355, teste Ammiano lib. xvi, frequentes essent in Gallias barbarorum incursus, propter quos reprimendos Julianus eodem anno exeunte Cæsar creatus est; verisimile est, Constantium Gallorum dissidia et seditiones veritum ad eosdem scripsisse, quo eos in officio contineret. Imo commotæ seditionis suspicionem jam sibi ab improbis susurronibus injectam eum Gallis significasse innuunt hæc num. 2: Non quisquam perversus aut invidus maligna loquatur: nulla quidem suspicio est, non modo seditionis, sed nec aspera abmurmurationis. Quieta sunt omnia et verecunda. Hanc igitur opportunitatem nactus Hilarius, plus ab Arianis timendum rescribit, a quibus perturbantur omnia et ab iis illata Ecclesiis mala enixe deprecatur.

VII. Cur primus dicatur. Hilarii de fidei libertale sententia. - Hieronymus libelli hujus non meminit : qui primus inscribitur, non quod cum secundo connexus, sed quod prior editus. Illum epistolæ nomine libenter donaremus, si cum auctoritate liceret. Quod autem in eo edisserit sapientissimus Præsul ad libertatem fidei commendandam, non ita intelligendum est, ut hæreticos ad profitendam fidem veram cogere numquam licere existimarit. Nam lib. de Synodis Orientales laudat, quibus suffecit, post blasphemiæ voluntatem, coactæ saltem fidei subscriptio: quæ licet in multis suspecta ipsi merito videatur, gratulandum tamen putat, saltem aliquem ex his suscipi pœnitentem. Sed dissuadet licentiam, qua hæretici Catholicos cogunt, ut avita et apostolica fide deserta, commenta nuper inventa amplectantur. Cogunt nempe, inquit num. 6, non ut Christiani omnes sint, sed ut Ariani. Quamquam episcopalem considerans animum, quem ad clementiam semper pronum esse, ac veram et non fictam populorum fidem quærere deceat; ipsi convenientissimum esse prædicat, ut ne ad veram quidem fidem, vim eam, quam Ariani per varia tormenta catholicis inferebant, adhiberi patiatur.

[ocr errors]

535-536

SANCTI HILARII

AD CONSTANTIUM (a) AUGUSTUM

LIBER PRIMUS.

(Scriptus anno 355 aut 356.)

1. Ecclesiæ ne a fratribus affligantur. Judices A corrupta semina adspergere. Idcirco laboratis, et salusæculares ne cognoscant causas clericorum.-Benignifica natura tua, domine beatissime Auguste, cum benigna voluntate concordat. Et quoniam de foute paternæ pietatis tue misericordia largiter profluit; quod rogamus, facile nos impetrare posse confidimus. Non solum verbis, sed etiam lacrymis deprecamur, ne diutius catholicæ Ecclesiæ gravissimis injuriis afficiantur, et intolerabiles sustineant (b) persecutiones et contumelias, et quod est nefarium, a fratribus nostris. Provideat et decernat clementia tua, ut omnes se (abundat se) ubique judices, quibus provinciarum administrationes creditæ sunt, ad quos (c) sola cura et sollicitudo publicorum negotio. rum pertinere debet, a religiosa se observantia abstineant: neque posthac præsumant atque usurpent, et putent se causas cognoscere clericorum, et innocentes (d) homines variis afflictationibus, minis, violentia, terroribus frangere atque vexare.

[blocks in formation]

(a) Deest Augustum in codice Vaticanæ basilicæ : in quo uno deinde, ut in vulgatis, subjicitur benignifica: cum in cæteris mss. habeatur benigna.

(b) In sex mss. passiones Arianis etiam in catholicos crudeliter sævientibus dulce fratrum nomen non denegat Hilarius. Qua ratione Gregorius Naz., Or. xxxm, n. 47 : Fratres, inquit, adhuc vos appello, tametsi parum fraterno erga nos sitis animo. Sozomenus, autem lib iv, c. 26, similem niemorans persecutionem, narrat eam propter infamiam prudentibus visam esse tanto acerbiorem, quam quæ sub ethnicis Imperatoribus grassata fuerat, quod et is qui persequebatur, et ille qui persecutionem sustinebat, ambo de Ecclesia erant... cum tamen divina lex prohibeat, ne adversus extraneos ejusmodi animo simus. Propterca hic adjecit Hilarius, quod est nefarium.

(c) Tellerianus mss. ad quos solos: eo sensu potest admitti, ut sicut soli causas sæculares, ita soli epiScopi causas cognoscant ecclesiasticas. Exstat 1. xi de Episcopis et Clericis cod. Theod. lex Constantii, qua vetat e episcoporum cause apud alios judicontur quam apud episcopos. Baronius ad an. 555, n. 78, eam is Hilarii precibus hoc anno datam arbitratur.

(d) Exemplar Vat. bas., innocenter: quod intelligere sic liceret, nec putent se innocenter vexare homines, etc. Magis tamen placet alia lectio.

(e) In eodem codice, non alia ratione, quam ut quæ turbata sunt componi, quæ divulsa sunt cohærere pos

B

C

taribus consiliis rempublicam regitis; excubatis etiam, et vigilatis ut omnes quibus imperatis, dulcissima libertate potiantur. Non alia ratione (e) que turbata sunt componi, quæ divulsa sunt coerceri possunt; nisi unusquisque nulla servitutis necessitate adstrictus, integrum habeat vivendi arbitrium. Certe (f) vox exclamantium a tua mansuetudine exaudiri debet: Catholicus sum, nolo esse hæreticus; Christianus sum, non Arianus et melius mihi in hoc sæculo mori, quam alicujus privati potentia dominante cas. tam veritatis virginitatem corrumpere. Æquumque debet videri sanctitati tuæ, gloriosissime Auguste, ut qui timent Dominum Deum et divinum judicium, non polluantur aut contaminentur exsecrandis blasphemiis; sed habeant potestatem, ut eos sequantur episcopos et præpositos, qui et inviolata conservant foedera charitatis, et cupiunt perpetuam et sinceram habere pacem. Nec fieri potest, nec ratio patitur, ut repugnantia congruant, dissimilia conglutinentur, vera et falsa misceantur, lux et tenebræ confundantur, dies quoque et nox habeant aliquam conjunctionem. Si igitur, quod sine dubitatione et speramus et credimus, hæc permovent non insitam, sed ingenitam tuam bonitatem; præcipe ut non studium, non gratiam, non favorem, locorum Rectores gravissimis

sint, et ut unusquisque nulla, etc. qued primum arriserat. Sed cum excubiarum regiarum ratio jam hæc præmissa sit, ut omnes dulcissima libertate potiantur; inconcinne venit illud non alia ratione cum superioribus copulandum.

(1) In vulgatis, voces; et mox, decet, pro debet. Tum in mss. Tell. et Mich., clamantium. Hunc fidelium clamorem memorat pariter ac laudat Lucifer, lib. Moriendum pro Dei filio: Cernimus, inquit, una hac voce religiosa : CHRISTIANUS SUM, nolo esse ut tu es Constanti apostata, omne crimen excludi, hac una voce tribui præsidium salutis, vinculum libertatis, etc. De Africanis, cum sub Hunerico ad Arianam pelliceren. tur hæresim, id ipsum a Victore Vit., 1. n de Persec., narratur, illis ingenti vociferatione clamantibus et di. centibus: CHRISTIANI SUMUS, catholici sumus. Quem exclamandi morem a Martyribus didicerunt fideles. Ut enim in actis Martyrum Lugdunensium apud Eusebium, lib. v Hist. c. 1, legitur, Blandine erat refectio et quies, sensumque omnem præsentis doloris adimebat prolatio horum verborum, CHRISTIANA Sum. Ita in iisdem actis Sanctus ad omnes interrogationes respondisse scribitur, CHRISTIANUS SUM; hoc sibi nomen, patriam, genus, omnia denique esse. Responsi D hujus sapientiam probat Chrysostomus sub finem homil. XLVI, ubi S. Lucianum laudat, quod pariter ad interrogata quælibet nihil aliud respondisset, hoc uno ac simplici verbo diaboli caput percutiens. Innumera alia ejusdem rei exempla suppeditant acta Martyrum.

[ocr errors]

hæreticis præstent. Permittat lenitas tua populis, ut A
quos voluerint (mss. volunt), quos putaverint, quos
delegerint, audiant docentes, et divina mysteriorum
solemnia concelebrent, 537 (a) et pro incolumitate
et beatitudine tua offerant preces.

-

5. Ariana hæresis novella. Quis non videt, quis non intelligit? Post quadringentos fere annos, post quam Dei unigenitus Filius humano generi pereunti subvenire dignatus est, quasi ante non apostoli, non post corum martyria et excessus fuerint Christiani, novella nunc et teterrima lues', non corrupti aeris, sed exsecrandorum (f) blasphemorum, Ariana effusa est. 538 Ita illi, qui ante crediderunt, inanem spem immortalitatis habuerunt? Nuper didicimus commenta hæc fuisse inventa et a duobus (g) Eusebiis et a Narcisso et (h) a Theodoro et ab Stephano et Acacio et Menophanto, et (i) imperitis atque improbis duobus adolescentibus Ursacio et Valente : (j) quorum epistolae proferuntur, et idoneis testibus etiam convincuntur, qui eos magis oblatrantes quam

3. Suspicio seditionis eximitur. Arianorum astus. Non quisquam perversus aut invidus maligna loquatur: nulla quidem suspicio (b) est non modo seditionis, sed nec asperæ obmurmurationis. Quieta sunt omnia, et verecunda. Et nunc, qui Ariana et pestifera contagione inquinati sunt, non cessant ore impio et sacrilego animo evangeliorum sinceritatem corrumpere, et rectam apostolorum (c) regulam depravare. Divinos prophetas non intelligunt. Callidi et astuti artificio quodam utuntur, (d) ut inclusam perniciosam corruptelam inquisitorum verborum ve- B disputantes audierunt. (k) Quibus qui communionem lamine contegant, et non prius venenatum virus effundant, quam simplices et innocentes sub prætextu nominis Christiani raptos atque irretitos, (e) ne soli percant, participes horrendi criminis sui reos faciant.

[ocr errors][merged small]

(a) Desideratur et in mss.

(b) In vulgatis, erit: et mox, Quieta sint omnia et verecunda. At nunc. Reponimus est auctoritate ms. Vat. bas. cujus ac cæterorum consensu subsequentia emendantur. His Verbis, uti præmonuimus, sedat Hilarius Constantii animum, ne Galli res novas molirentur, extimescentis.

(c) Quod hic Hilarius Apostolorum regulam, lib. n ad Constant. n. 6, ut et lib. de Synodis n. 63, vocat fidem apostolicam, et dicto lib. II, num. 4, quod in regenerationis sacramento est confitendum. Quo spectat illud lib. x de Trin. n. 56: Regenerationis meæ fidem obtinens nescio. Quibus loquendi modis apostolorum symbolum significari perspicuum est.

(d) Editi hic omisso ut, mox subjiciunt, exquisitorum verborum velamine contegunt, non prius venenatum virus effundunt.

(e) in vulgatis, irretitos involvant, ne soli pereant, sed participes. Removimus verbum involvant cum omnibus mss. et particulam sed cum Carnutensi.

suam imprudenter et incaute commiscent, quia sunt socii scelerum, participes criminum necesse est (4) ctiam eos, qui jam in hoc sæculo abjecti sunt et abdicati, cum advenerit dies judicii, pati supplicia sempiterna.

-

6. Litteræ et legatio post absolutionem Athanasii. Arianorum crudelitas. — Jam nemini dubium est, (m) cujuscemodi curam in absolutionem Athanasii, sancti illi viri receperint ut post synodi sententias, quas, pro sacerdotalis judicii reverentia, fas fuerat

ciæ, Stephanus ex Antiochia, Georgius ex Laodicia... Acacius ex Cæsarea Palæstinæ, Menophantus ab Epheso Asiæ, Ursacius a Singiduno Mœsiæ, Valens a Mursa. Neque aliter exstat apud Sulpicium Severum, qui Hilarii quantum ad voces vestigia premens lib. 11, p. 244, sic scribit : Principes mali istius habebantur, a C Singiduno Ursacius, Valens a Mursa, ab Heraclia Theodorus, Stephanus Antiochenus, Acacius a Cæsarea, Menophanes ab Epheso, Georgius a Laodicea, Narcissus a Nerophi. Eamdem ob causam postea retinemus Acacio, non cum Bad., Er. et omnibus mss. Archaico.

() Vat. bas. codex cum carn., blasphemiorum. (9) Nicomediensi nimirum et Cæsariensi, de quibus Athanas. lib. de Synod. p. 886: Eusebius Nicomediensis magnificis verbis Arium in epistola laudavit: Cum recte, inquiens, sentias, op!a cunctos ita sentire, etc. Eusebius quoque ex Cæsarea Palestine in litteris ad D Euphrationem episcopum non veritus est palam dicere, Christum non esse verum Deum. Ita et ab Hieronymo, epist. LXV ad Pammach. et Ocean., Eusebius Cesariensis appellatur impietatis Arii apertissimus propugnator. Duos illos Eusebios hic notat Hilarius juxta epistolam synodi Sardicensis.

(h) In mss. magno consensu, Theodoto. Athanasius quidem, de Synod. pag. 886, inter primarios Arii sectatores memorat Theodotum. Arius ipse epist. ad Eusebium Nicomed. apud Theodoretum lib. i, c. 4, inter suos recenset Theodotum Laodiceae. Nihil tamen immutamus; cum hæc Hilarius expressisse videatur ex epistola Sardicensi, in qua Theodorus legitur, non Theodotus sic enim habet Fragm. 11, n. 7: Sunt autem istorum, post Eusebios duos, auctores etiam THEODORUS ab Heraclia, Narcissus a Neroniade Cili

(i) Eosdem illos sic notat Concilium Alexandrinum, apud Athanasium, p. 733, ubi legatis in Mareotem an. 335, memoratis ait: His addunt duos ætate ac moribus juniores Ursacium et Valentem. Rursum duodecim post annis Sardicensis synodus, Fragm. 11, n. 13, ad Julium de ipsis scribit: Quid autem de impiis el imperitis adolescentibus Ursacio et Valente statutum sit accipe: quæ verba imitatur Hilarius, habita ratione temporis quo commenta Ariana inventa confirmataque sunt, non quo ipse hunc libellum composuit, ut constat ex lib. de Synodis, n. 79, ubi eos jam spectat veluti senes et in rebus valde exercitatos. (j) Illud quorum Scultetus ad unos Valentem et Ursacium, alii ad cæteros etiam prænominatos probabilius referunt. Quod Hilarius hic prænominatorum, hoc Fragm. 11 n. 25 omnium hæreticorum proprium esse significat, scil. adversus catholicam fidem oblatrare.

(k) Excusi, quibusque communionem; et mox quia fient socii: castigantur ex mss.

(1) Abest etiam a mss. ex quibus postea revocamus, jam. Maxime arrideret necesse est cum eis, qui jam etc. Prædicti autem episcopi Narcissus, Theodorus, etc., abjecti sunt sententia synodi Sardicensis Fragm. 1, n. 7 et 13.

(m) Exemplar Vat. bas., hujuscemodi cura absolutionem. Exstat etiam hujuscemodi in aliis tribus: in Mich., quin hujuscemodi. Tum Silv., in absolutionem sancti Athanasii illi viri. Hanc curam in se receperunt episcopi Sardice congregati, qui rerum a se gesta

« PoprzedniaDalej »