Obrazy na stronie
PDF
ePub

ipsa illa præsens nunc subscriptio non caret falsitate. Excusant enim se idcirco homousion et homousion taceri voluisse, quia unum atque idem significari verbo utroque existimarent. Rudes credo episcopi et ignorantes homousii significationem: quasi numquam de hoc aut synodus fuisset, aut lites. Sed esto ignoraverunt homousion, (f) ant nesciebant homœnsion id significari, quod similis esset essentiæ. 507 Jam si hoc nesciebant, cur nesciri volebant generationem Filii? (g) Numquid si inenarrabilis est, ideo et ignorabilis est? Sed si ignoratur quo modo natus est; numquid ignorari vel hoc potest, quod Filius Deus non ex alia substantia, sed ex Deo natus, non diversam habeat essentiam? Numquid non legerunt,

tim mussitabat, nunc (a) non clam victrix gloriaba- A tres charissimi, fallunt; quia semper fefellerunt : et tur. 506 Quibus enim antea cuniculis in catholicam Ecclesiam non tentavit irrepere? Quas non (b) exseruit, false religionis blandimento, sæculi potestates? Homines enim perversi eo usque proruperant, ut cum hoc ipsi prædicare publice non auderent, Imperatorem tamen fallerent ad (c) audiendum. Fefellerunt enim ignorantem regem, ut istiusmodi perfidiæ fidem bellis occupatus exponeret, et creden. di formam Ecclesiis nondum regeneratus imponeret. Contradicentes episcopos ad exsilium coegerunt. Coegerunt enim nos ad voluntatem exsulandi, dum impietatis imponunt necessitatem. Sed exsulemus semper, dummodo incipiat verum prædicari. Domino enim gratias, quod ignorationem per vos admonitus Imperator agnovit, et errorem non suum, sed B sicut Patrem, ita et Filium honorificandum (Joan. v, (d) adhortantium, per has fidei vestræ sententias recognovit et se invidia apud Deum atque homines impia voluntatis exemit, cum legationem vestram honorifice habens, falsitatem eorum, quorum auctoritate in invidiam deducebatur, coacta (e) a vobis ignorantiæ suæ professione, cognovit.

[blocks in formation]

(a) Editi, nunc victrix: tum Mir. gloriabitur; Lips. et Par. gloriatur. Veteres mss. Colb., Carn. et Germ., nune jam victrix gloriabatur. Magis placet cum Corb., Prat., Faur., Rom., Rem., Silv., etc., nunc non clam victrix gloriabatur: scil. post concilium Sirmiense an. 357. Antea enim, ut Sulpicii Severi verbis utamme lib. n, pag 243: Ariani perfidiam suam occultabant : non ausi palam erroris sui dogma prædicare, catholicos se gerebant. Quo spectat illud Luciferi sub finem lib. 1 pro Athanasio, ubi Constantio exprobrat quod egerit more meretricum, quæ primo clam scortentur, postea vero ita sunt inverecundæ, ut velint scortari in propatulis.

(b) Sic mss. At Editi, exercuit.

C

(c) Longe mallemus ad audendum. Certe cum his apprime convenit, quod Sulpicius Sever., lib. 11, narrat Mediolanensi synodo an 355 factum esse: quod nimirum Valens et Ursacius cæterique metu plebis non ausi piacula profiteri, epistolam sub Imperatoris nomine mittunt omni pravitate refertam, eo nimirum consilio, ut si ea æquis auribus populus recepisset, publica auctoritate cupitu proferrent. Sin aliter fuisset excepta, omnis invidia esset in rege, et ipsa etiam venialis, quia etiam tum catechumenus sacramentum fidei merito videretur potuisse nescire. Ex hac porro synodo Luci- D fer Calarit. ut ipse narrat initio libri, quem Moriendum esse pro Dei filio inscripsit, cum Constantio intra velum stanti contradixisset, in exilium pulsus est. Pulsi etiam sunt eamdem ob causam Eusebius Vercell., Dionysius Mediolan. ac postmodum Liberius.

(d) In excusis, astantium. Concinnius in mss. adhortantium, scil. Eudoxii, Acacii, Uranii, Valentis, etc., quorum hæresis per Basilium, Eustathium, Eleusium et Leontium Ancyranæ synodi legatos patefacta, continuo ab Imperatore damnata est, ut narrat Sozomenus, lib. iv, c. 12 et 13.

(e) Editi, coacta a nobis: mendose. Sermo enim est ad legatos Ancyranos, qui Valentem et Ursacium coegerunt ignorantiam fateri, uti jam indicatum est num. 3 et 63.

(f) In aliquot mss. hic additur, numquid ignora

25): ut Patrem honore præferrent? Numquid incognitum habebant Patrem in Filio videri (Joan. xiv, 9): ut Filius apud eos dignitate, claritate, majestate differret? An et hoc ex ignorantia venit, ut cum cœteris Patri subjectus sit Filius: ut dum cum cæteris subjicitur, non discernatur a cæteris? cum subjectio Filii naturæ (h) pietas sit, subjectio autem cæterorum creationis infirmitas sit. Passum quidem sciebant : sed dicant, oro, compassum (i) quando cognoverunt? Evitant homousion et homœnsion, quia nus

verunt homæusion? Apud Ancyranæ synodi legatos, qui homousion respuerant, ea valebat excusatio, qua homousii et homocusii unam et eamdem significa tionem se existimasse reponebant.

(g) Haud aliter Africani jussu Hunerici in unum coacti subjecto Esaiæ loco respondent apud Victo rem Vit., lib. I de Persec. Afric.: Divina enim, inquiunt, generatio inenarrabilis est, non ignorabilis. Nam usque adeo non est ignorabilis, id est, non ignoratur unde sit, ut et Pater de se ipso genuisse, et Fi lius de Patre se natum sæpissime protestetur. Altera catione Phobadius Sirmiensis formule auctores sie sugillat Illud autem quis ferre possit, ut quem initium habere pro certo asserunt, hujus nativitatem ha beant in incertum? Eodem speciat illud Victorini initio lib. I contra Arium: Addit Eusebius principium Filii sciri nec ab homine posse, nec ab aliqua superiore vel potentia vel excogitatione: et audet tamen dicere figmentum esse Filium, voluntate et sententia Patris subsistere. Apposite Leontius hanc hæreticorum in divinis mysteriis ignorantiæ professionem, qua ineffabilia ea esse volunt, vocat reverentiam a reverentia revera alienam: quippe qui ut licenter impietate abutantur, ad honesta nomina tamquam ad propugnaculum quoddam validum et inexpugnabile confugiunt. Contra christiana pietas, in divinis mysteriis, magnum inter rem reique moduan novit ponere discri men; neque rem in dubium vocat eo obtentu, quod modum nesciat; sed de cæteris sentit, quod de Deo sentiendum tradit Hilarius, lib. n de Trin. n. 7: Perfecta scientia est, sic Deum scire, ut non ignorabilem, tamen inenarrabilem scias.

(h) Hic locus apud Bad., Er. et Mir. est omnino depravatus. In editionibus aliis, naturæ proprietas, non pietas: quod malumus cum mss. Sic supra, n. 51 Pietatis subjectio non est essentiæ diminutio.

(i) Editi, quomodo cognoverant. Eadem Sirmiensis blasphemiæ verba pariter agnoscit Phœbadius fraude ac veneno referta, eaque prope simili ratione convellit. Primum, inquit, non video cur maluerint compassibilem dicere, quam libere passibilem confiteri. Quasi vero aliud sit compati,quam pati. Porro autem si

quam scriptum sit: quæro compassum esse unde A
præsumpserint? Aut numquid volunt duos esse qui
passi sunt? id enim compassio testatur. Ubi illud
est Jesus Christus Filius Dei? aut numquid alius est
Jesus Christus, alius filius Dei? Si non idem atque
unus intra extraque Dei filius est; credite (a) in ho-
mousio ignorationem, si hæc ignorari licet. Si au-
tem in his ipsis ipsa illa ignoratio impia est, quæ
tamen non potest, nec falso, excusari; vereor ne et
(b) homæusii ignorationem professio mentiatur. Non
queror admodum de venia quam 508 dedistis:
religiosum est Deo sua reservare, et ignorationis
error humanus est. Sed ignoscant mihi jam duo epi-
scopi Valens et Ursacius, quod eos (c) pro ætate at-
que exercitatione sua ignorasse non credo. Et diffi-
cillimum est ne mentiri existimentur, qui se in alio
(d) negotio non possunt nisi mendacio purgare. Sed
Dominus hoc magis tribuat, ut nos male opinemur,
quam illi (e) non ignoraverint. Malo enim ego male
existimans judicari, quam fidem vestram hæretica
conscientiæ communione violari.

81. Epistola Sirmium delata de homousii et homæusii expositione. Homousion ob nativitatem male respuitur. - Epistolam, quam a vobis de homousii et de homæusii expositione apud Sirmium Valens et Ursacius et Germinius poposcerunt legi, intelligo in quibusdam non minus 509 circumspectam esse, quam liberam. Et ipsa homousii et homousii demonstratio nihil reliquit difficultatis. Et quidem de homæusio, quod est similis essentiæ, commune judicium est. De homousio vero, quod est unius essentiæ, tractantes, primum idcirco respuendum pronuntiastis, quia per verbi hujus enuntiationem substantia prior intelligeretur, quam duo inter se partiti essent. Intelligo vitium in intelligentia. Et profanus hic sensus est, et communi judicio ab Ecclesia reB spuendus. Secundo quoque id addidistis, quod patres nostri, cum Paulus (g) Samosateus hæreticus pronuntiatus est, etiam homousion repudiaverint: quia per hanc unius essentiæ nuncupationem solitarium atque unicum sibi esse Patrem et Filium prædicabat. Et hoc sane nunc quoque profanissimum Ecclesia reco. gnoscit, Patrem et Filium in his nominum professionibus ad unionis ac singularis solitudinem negata personarum proprietate revocare. Tertio etiam hæc causa improbandi homousii commemorata a vobis est: quia in synodo, quæ apud Nicæam fuit, coacti patres nostri propter eos qui creaturam Filium dicebant, nomen homousii indidissent: quod non recipiendum idcirco sit, quia nusquam scriptum reperiretur. Quod a vobis dictum satis miror. Si enim homousion propter novitatem repudiandum sit; vereor ne et homæusion periclitetur, quia nusquam (h) scriptum reperiatur.

80. Oro autem vos, sanctissimi viri, ut cum bona venia sollicitudines meas æstimetis. (f) Testis enim Dominus est conscientiæ meæ, in nullo me expositiones has, quas Sirmium detulistis, fidei vestræ velle convellere. Sed date veniam, si quædam intel-ligere non possum, et consolabor me: quia legi: Spiritus prophetarum prophetis subjectus est (I Cor. XIV, 32). Ex quo forte non impudenter etiam a me præsumitur, ut et ego intelligam, quod alius ignoret. Non quod quidquam vos secundum mensuram scien- C tiæ ignorare ausus sim dicere: sed super fidei catholicæ unitate, patimini non minus in nobis esse sollicitudinum, quam in vobis.

impassibilis Deus, utique incompassibilis. Tam ergo compassus non est, quam nec passus est, ex ea tamen conditione qua Deus. Ex quo, ut et ex nostro Hilario manifestum est, hæreticos dicentes filium Dei hominem de Maria suscepisse, per quem compassus est, duos in Christo asseruisse, quorum unus esset suscipiens, alter susceptus, uterque vero passibilis. Nam si dixissent per quem passus est; sequeretur tantum Christum passum esse secundum naturam hominis : at cum scribunt per quem compassus est, passione hominis naturam Verbi similiter affici significant.

(a) Omnes mss. in homousion.

(b) Nonnulli mss. cum excusis, homousii. Rectius Colb., Corb., Pratel., Faur., etc., homæusii. Hic redit Hilarius ad id quod jam delibarat dicens, Et ipsa illa nunc præsens subscriptio non caret falsitate: homæusii autem, non homousii professioni subscribere coacti sunt. Sed quam vere de Ursacio et Valente subodoratus sit, eos non ex animo homæusion suscepisse, testis est Germinius Fragmento xv, n. 3: Miror autem, inquit nominatim de Valente, prædictum Valentem aut oblitum esse, aut certe subdole dissimulare quod in præteritum gestum sit, etc., quando Filium similem Patri per omnia esse manu nostra subscripsimus. Quippe isti duo, ut notat Socrates, lib. u, cap. 37: Semper ad eorum partes transibant, qui plus posse viderentur.

(c) Ut pote qui anno 335 Tyrio conciliabulo interfuerant, et abhinc per 23 annos innumeris prope conventibus, in quibus solemnes erant de prædictis vocibus controversiæ.

(d) Satis advertunt prudentes, hic indicari litte

D

[ocr errors]

82. Quo sensu judicio communi damnetur. Sed ras a Valente et Ursacio ad Julium post Sardicense concilium conscriptas, quibus expresse confessi sunt falsa esse omnia quæ adversus Athanasium divulga

rant.

(e) Abest non a quibusdam mss. male.

Erasmus monet se in recentiore quodam codice reperisse hic additum: Pro prudentia vestra expendite, quid sit a sanctissimis viris poscere, ut cum bona venia audiant dicentem; et an ejusdem sit aduluri, et objurgare. Hoc ideo ita dictum est, quia ea, quæ ad præsens tacita ab his fuissent, eram proditurus, non tamen in his quæ possent tamquam excusabilia defendi, viderer calumniari. Erasmi notam ac verba retinuit Miræus, quæ in sequentibus edit. prorsus suppressa sunt. Qui autem Remigianum codicem ante annos 400 pinxit, eadem ad marginem exscripsit, præmonens ea in quibusdam exemplaribus haberi. Exstant in recentiore Carn. et Tell. ad oram libri; at in altero Carn. ante annos 900 scripto et Mich. etiam in ipso textu. His quarto se purgat Hilarius, ostenditque se non adulationis vitio, sed charitate dictante Orientales sanctissimos viros appellasse: quo scil. prodesset correctio, quam eis adhibiturus erat.

(g) In vetusto codice Colb. et Germ. Noateus. An Paulum sic vocat Hilarius a Noeto, cujus hæresim quodam modo instauravit? Epiphanius enim tradit hær. LXV, n. 1, Paulum opinatum esse, filium Dei subsistentiam habere per sese nullam, sed in Deo subsistere id quod Sabellio quoque placuit, Novato, et Noeto.

(h) Argumentum a vocis novitate petitum Athanasius, Or. II, pag. 316 et 336, et Epiphanius, hær. LXXIII,

hine non calumnior. Malo enim aliquid novum com- A huic sermoni nostro non irreligiose inseremus. memorasse, quam impic respuisse. Prætermissa itaque quæstione novitatis, ne in bis quidem residet quæstio, quæ communi omnium nostrum judicio damnantur. Quis enim sane mentis tertiam substantiam, quæ et Patri et Filio communis sit, prædicabit? Vel quis secundum Samosateum, in Christo renatus, el Filium confessus ac Patrem, quod Christus in se sibi et pater et filius sit confitebitur? Par itaque in condemnandis impietatibus hæreticorum nostra sententia est et hanc homousii intelligentiam non modo respuit, sed et odit. 510 Atque ita non relinquitur vitios intelligentiæ quæstio, ubi in vitii damnatione communis assensus est.

« Credimus in unum Deum patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est, de substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, unius substantiæ cum Patre, (d) quod græce dicunt homousion, per quem omnia facta sunt quæ in cœlo et in terra, qui propter nostram salutem descendit (e), incarnatus est, et homo 511 factus est, et passus est, et resurrexit tertia die, et adscendit in cœlos, venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem, qui dicunt, Erat quando non erat, et ante quam nasceretur non erat, et quod de non exstantibus facB tus est, vel ex alia substantia aut essentia, dicentes convertibilem et demutabilem Deum : hos anathematizat catholica Ecclesia. ›

83. Quod pie a Nicæna synodo susceptum, non debeat improbari. Dicturo autem me tandem de tertia quæstione, oro vos, ne ubi pax conscientia est, ibi sit pugna suspicionum : neque quidquam me nisi ad unitatis profectum proferre existimetis. Inane enim est, calumniam verbi pertimescere, ubi res ipsa, cujus verbum est, non habeat difficultatem. Displicet cuiquam in synodo Nicæna homousion esse susceptum? Hoc si cui displicet, placeat necesse est quod ab (4) Ariis sit negatum. Negatum enim idcirco est homousion, ne ex substantia Dei patris Deus filius natus, sed secundum creaturas ex nihilo conditus prædicaretur. Nihil novum loquimur, pluribus edita litteris ipsa Ariorum perfidia sibi testis est. Si propter negantium impietatem pia tum fuit intelligentia confitentum; quæro cur hodie convellatur, quod tum pie susceptum est, quia impie negabatur? C Si pie susceptum est cur venit constitutio pietatis in crimen, que impietatem pie per ea ipsa quibus (b) impiabatur exstinxit?

84. Nicænæ synodi scopus. Symbolum Nicænum. Videamus igitur quid Nicæna synodus (c) studuerit, homousion, id est, unius substantiæ confitendo non utique hæresim parturire, quæ de homousii vitiosa opinione concipitur. Non, opinor, illud loquentur, quod unam anteriorem substantiam Pater et Filius in substantiam suam partiendo diviserint. Et ipsam quidem religiose tum scriptam fidem, nunc quoque

n. 14 et 19, in ipsos hæreticos pariter retorquent :
quippe qui patrem dixere ingenitum, Filium vero ex
non ente, et non fuisse prius quam nasceretur, et alias
voces excogitarunt Scripturis prorsus incognitas. Ve- D
rum, ut docet Athanasius, lib. de Synod. p. 915, Hila-
rio nostro hic suffragante, nihil id refert, si quis voces
in Scriptura non repertas usurpet, quam diu pias sen-
tentias, complectitur. Contra hæreticus tametsi voces
suas e sacris litteris usurpet, nihilominus suspectus
animoque corruptus audiet a Spiritu, Quare tu enarras
justitias meas?

(a) Excusi hic, quod ab Arianis est negatum ; et infra, Arianorum : dissentientibus mss. Sic et apud Phoebadium Arii, non Ariani nuncupantur. Quomodo hic Hilarius, ita Athanasius, lib. de Syn. p. 920, idem vocabulum homousion recte et ab Antiochena synodo contra Samosateum rejectum, et a Nicæna contra Arianos susceptum probat ex scopo utriusque concilii.

(b) Sic mss. Editi vero, impiebatur. Verbo impiari isus est Plautus: quod quidem ad instar græci

Non hic sanctissima religiosorum virorum synodus nescio quam priorem, quæ in duos divisa sit, substantiam introducit, sed Filium natum de substantia Patris. Numquid et nos negamus? aut quid aliud confitemur? Et post cæteras communis fidei expositiones ait, Natum non factum, unius substantiæ cum Patre, quod græce dicunt homousion. Quæ hic vitiosæ intelligentiæ occasio est? Natus esse de substantia Patris Filius, non factus prædicatur: ne nativitas divinitatis, factura sit creationis. Idcirco autem unius substantiæ : non ut unus subsistat aut solus, sed ut ex substantia Dei natus non aliunde subsistat, neque ut in aliqua dissidentis substantiæ diversitate subsistat. Aut numquid non hæc fides nostra est, ut non aliunde subsistat, neque quod indissimilis subsistat? Aut aliud hic testatur homousion, quam ut una atque indissimilis duum sit secundum naturæ (f) progeniem essentia, quia essentia Filii non sit aliunde? Que quia aliunde non est, unius recte esse ambo credentur essentiæ; quia substantiam nativitatis Filius non habeat nisi de paternæ auctoritate naturæ.

85. Homousion num improbandum, quia vitiose soleat intelligi. Sed forte e contrario dicetur, id

6v, id est, impietatem agere, confictum videtur. Porro illud impiabatur ad Samosatei hæresim referri commode queat: ut qua ille voce nude posita impietatem suam enuntiabat, ea ipsa per alias superiores exposita Arii impietatem Nicæna synodus exstinxerit. Nisi forte quis mallet bic alludi ad eam rationem, qua vocem homousion adversus Eusebii argutias Nice susceptam narrat Ambrosius, lib. m de Fide c. 15, n. 125, quod minus probabile est.

(c) In vulgatis, statuerit. Verius mss. studuerit: cum non tam quæratur an homousion statutum sit, quam quo consilio.

(d) Aliquot mss. ut Fragmento II, num. 27, quod Græci dicunt homousion. Hæc autem verba non habet exemplar Corb. sæculo sexto exaratum, quod hoc Symbolum cum aliis antiquis monumentis continel.

(e) Addunt editi, de cœlis: quod neque hic in mss. exstat, neque Fragmento 11, neque apud Luciferum lib. de non parcendo, etc.

(f) Ita mss.; ubi in vulgatis, propaginem.

circo improbari oportere, quia vitiose intelligi soleat. A Pereant quoque, si videtur (quod non ego dixerim,

Hoc si timemus, deleamus in Apostolo quod dictum est: Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (1 Tim. 11, 5); quia ad auctoritatem hæresis sux Photinus hoc utitur et non legatur a nobis, quia ab illo male intelligatur. Pereat quoque ad Philippenses scripta epistola, aut igni aut spongia: ne in ea Marcion relegat: Et habitu repertus ut homo (Philip. u, 7), phantasiam corporis confitens esse, non corpus. Non exstet Evangelium Joaonis : ne Sabellius discat: 512 Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Neque isti nunc creaturæ prædicatores scriptum habeant : Pater major me est (Joan. xiv, 23). Neque illi, qui dissimilem Patri Filium affirmare volunt, legant : De die autem et hora nemo sit, neque Angeli in cœlis, neque Filius, nisi Pater solus (Marc. XII, 32). Non sint B quoque libri Moysi ne tenebræ Deo, qui innascibilem lucem habitat, coava sint; quia in Genesi (1, 2) post noctem dies cœpta sit ne anni (a) Mathusalæ ætatem dilavii excedant (Gen. v, 26), et non tantum octo sint animæ reservatæ (1 Pet. m, 20): ne clamorem Sodomorum repletis jam peccatis Deus audiens, tamquam ignorans clamorem, descendat ut videat an plena sint cum clamore peccata, et reperiatur Deus nescire quod sciret (Gen. xvin, 24): ne quisquam quoque sepelientium sepulti (b) Moysi scial sepulcrum (Deut. xxxiv, 6); ne per hæc, ut hæretici putant, diversa lex ipsa sibi hostis sit. Et quia hæc ab his non intelliguntur, non legantur a nobis.

(a) De annis Mathusala teste Augustino, lib. xv de C Civ. Dei c. 13, olim fuit quæstio famosissima, iis tamen, ut idem docet lib. 11 de pecc. Orig. c. 25, annumeranda, quæ ignorari salva Christiana fide possunt. Hanc quoque flieronymus in Quest. Hebr. dicit disputatione omnium ecclesiarum ventilatam. Disputato hine nata est, quod secundum LXX interpretum editionem Mathusala 14 annos post diluvium vixisse computaretur: atque adeo animæ plus quam octo fuissent reservatæ. Secundum Hebræam tamen, cui nostra Vulgata consonal, nulla est difficultas: cum ipso diluvii anno defunctus reperiatur. Ubi autem codices dissentiunt, ei potius linguæ credatur, inquit Augustinus, loco jam laudato de Civ. Dei, unde est in aliam per interpretes facta translatio. Quamquam, ut idem ibid. subjicit, in quibusdam codicibus græcis tribus, uno lato, et uno etiam Syro inter se consentienlibus inventus est Mathusalem sex annis ante diluvium fuisse defunctus.

(b) Non negat lilarius, uti Scultetus loquitur, mortem Moysi contra ipsissima Scripturæ verba : sed eam ita in sacris litteris expressam docet, ut summam sub earum verbis difficultatem latere indicet. Videsis quod ea de re annotatum est ad num. 10, cap. 20 comm. in Matth.

(c) Editi, ne mortem et gladium. Rectius mss. ne mortem gladio, scil. usuris."

(d) Id est, baptizasse leguntur in Actis, quorum proinde locutio concilianda est cum præcepto Domini, quo jussit baptizare in nomine Patris, etc. Agnoscit Hilarius hoc apostolis a Christo præceptum: atqui procul abest, ut apostolos præcepti Christi transgressores existimet: superest itaque ut dubitaverit saltem, an apostoli in solo Christi nomine baptizaverint, quidquid adversus Bellarminum reclamet Scultetus. Baptismus in nomine Jesu dici potuit, qui non ut prius Joannis, sed Jesu Christi auctoritate in

D

:

sed responsionis necessitas), omnia divina illa et sancta Evangelia salutis humanæ ne se invicem contraria dictorum opinione compugnent: ne missurus Dominus Spiritum sanctum ipse de Spiritu sancto natus legatur : (c) ne mortem gladio denuntiaturus usuris, emi gladium passurus indicat (Matth. xxvi, 52) ne ad inferos descensurus, in paradiso sit cum latrone (Luca xxII, 56): ne postremo apostoli reperiantur in crimine, qui baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti jussi (Matth. xxvIII, 19), tantum in Jesu nomine (d) baptizaverunt (Act.x, 48). Vobis enim, Fratres, vocis dico, qui jam non lacte alimini, sed firmo cibo valetis (Hebr. v, 12): Numquid, quia ista sapientes mundi non intelligunt, et his stulta sunt, nos cum mundo sapientes erimus, ut hæc stulta credamus? Et quia hæc impiis cæca sunt, nos non lucebimus intellecta veritate doctrina? Male sanctis rebus præjudicatur, si quia non sanctæ a quibusdam habeantur, esse non debent. Non ergo gloriemur cruce Christi, quia scandalum mundo est: neque in vivente Deo mortem prædicemus, ne ab impiis mortuus Deus arguatur.

86. An quia ab 80 episcopis rejectum. Male intelligitur homousion : quid ad me bene intelligentem? Male homousion 513 (e) Samiosatenus confessus est sed numquid melius Arii negaverunt? Octoginta (f) episcopi olim respuerunt; sed trecenti et decem octo nuper receperunt. (g) Et mihi quidem

stitutus sit, quamvis dandus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.

(e) Athanasius, lib. de Synod., p. 919, insinuare velle videtur, Paulum Samosatenum non verbo homousion hæresim suam expressisse, sed cum declinare tentaret condemnationem, illud per sophisma sic objecisse: Si Christus non ex homine Deus factus est; igitur consubstantialis est Patri : et necessario sequitur tres esse substantias, unam quidem quæ prior sit ut princeps, reliquas vero duas ex ea oriundas. Adeoque ille non sincero animo homousion confessus est, quamvis aliud hic asserat noster Hilarius. Cujus tamen sententiam confirmat legatorum Ancyranorum epistola superius summatim relata, qua vocem homousion a Patribus Antioch. ideo repudiatam esse testantur : Quia Samosateus per hanc unius essentiæ nuncupationem solitarium atque unicum sibi esse Patrem et Filium prædicabat. Et vero Athanasius Antiochena synodi contra Paulum congregatæ epistolam sibi hæc scridam a se esse accuratam rei narrationem. Nihilo tabenti defuisse præmonens, satis indicat non exigen

men minus cum Hilario defendit vocabulum homousion eadem fide et ab Antiocheno concilio repudiatum et a Nicæno receptum.

(f) Septuaginta tantum memorantur ab Athanasio lib. de Synod., p. 918 et 919. Contra Basilius diac. aliique monachi in libello quem in Ephesino concilio obtulerunt, centum octoginta recensent t. in Concil. p. 425; scribit vero Eusebius, lib. vi, c. 29, prope innumerabiles in eam synodum convenisse.

(g) Ita Liberius, apud Socratem, lib. iv, c. 12, ad Orientales rescribens: Non fortuito casu, inquit, sed divino nutu tot episcoporum numerus adversus Arii vesaniam congregatus est; quanto scilicet numero beatus Abraham tot hostium millia per fidem profligavit. Quibus consentiunt prologus Ambrosii in lib. 1 de Fide, 5, et præfatio lib. 1 de Spiritu sancto, qui Paschasio diacono vulgo tribuitur, de quo si quidem in^

n.

I

ipse ille numerus hic sanctus est, in quo Abraham A enim videri potest impie dici, ut quia neutrum scri· victor regum impiorum (Gen. XIV, 14), ab eo qui plum reperiatur, aut neutrum confitendum sit, aut æterni sacerdotii est forma, benedicitur. Illi contra utrumque. hæreticum improbaverunt : numquid et isti non adversum hæreticum probaverunt? Gravis auctoritas est veterum numquid et horum levis sanctitas est? Si contraria invicem senserunt, debemus quasi judices probare meliora si vero et probando et improbando unum (a) utrumque statuerunt, quid bene constituta convellimus?

87. An quod tacendum decrevit Osius, qui Nicæœ interfuit. Sed forte dicetur mihi, Aliqui hodie ex his, qui tum synodo interfuerunt, tacendum (6) de homousio esse decreverunt. Et ego invitus (c) licet respondebo dicenti : Numquid non et ipsi tacendum de homæusio esse constituunt? Oro vos, ne quis- B quam alius ex his præter senem Osium, et ipsum illum nimium sepulchri sui amantem, reperiatur, qui 514 tacendum esse existimet de utroque. Et quo tandem in tantis hæreticorum furoribus recidemus, si dum non utrumque recipimus, neutrum retinemus ? Non cidit sermo, non gravabitur lector, si quædam hic momenta afferamus, quibus duos libros de Spiritu sancto ipsi falso adscriptos esse confirmemus.

Observarunt jam nonnulli, libros illos in Vaticano ms. Fausto Rhegiensi attribui. Cui inscriptioni suffragatur Gennadii auctoritas, duos libros de Spiritu sancto inter Fausti opera recensentis favet vero plurimum mira illorum librorum cum cæteris Fau-ti Operibus consensio. Namque, verbi gratia, lib. 1, c. 5, objectum contra Filii æternitatem eadem diluitur ratione, qua in epistola Fausti xvI. Item lib. I, c.1, non secus ac in prædicta epistola, propugnatur Deum solum incorporeum esse, non animam humanam aut angelos. Plura suppetunt hujusmodi argumenta; sed res non est hujus loci. Nobis tamen ite. rum ignoscat lector, si eum hinc plurimum adjuvari posse moneamus, ad plerarumque pseudo-Eusebii Gallicani homiliarum auctorem indagandum atque recognoscendum. Conferat enim primum horum librorum præfationem cum una pra dicti Eusebii homilia de Symbolo, tum hanc cum altera de Symbolo pariter inscripta, ac deinde utramque cum duabus de Nativitate ac plerisque de Pascha, de Ascensione, etc. tantam porro in iis inveniet consensionem, ut neque de parente amplius dubitaturus sit. Præterea qui Eusebianam homiliam in festo S. Trinitatis cum cap. 9 et 12 prædicti libri 1 de Spiritu sancto, necnon cum lib. 1, c. 4, compararit, utrumque opus ad eumdem pertinere facili negotio deprehendet.

C

(a) Sic cum Bad. mss. nisi quod in Remig. et Mich. uterque. At Er., Lips. et Par. utrique. Utraque illa res, scil. homousi probatio et improbatio, una D est ob unitatem finis, quo in unam Filii divinitatem æternitatemque confirmandam conspirarunt.

1

(b) In mss. de homousion, ac postea de homæusion. Facile quisque advertit objectum illud peti ex Osio, qui cum Nicænæ synodo interfuisset, i conventu Sirmiensi homousion tacendum esse decrevit, aut certe consensit. Quod subinde dicit Hilarius eum sepulcri sui nimium amantem, Baronius ad an. 357, n. 16 interpretatur corporis sui nimium amantem. Sic tamen hoc videtur potius intelligendum, ut morti proximus in exsilio vitam finire, et natalium sepulcro carere metuerit. Quod apertius Marcellinus ac Faustinus in libello eloquuntur his verbis: Osius metuens ne senex et dives exsilium proscriptionemve pateretur, dat manus impietati. Sensum nostrum confirmat Ambrosius, epist. LXXXI ad Vercellenses n. 69, ubi de sanctis Eusebio et Dionysio in exsilium pul

88. Homousion quid intelligat Hilarius. Adversus homousion scrupuli levantur.- Homousion, sanctissimi viri, intelligo ex Deo Deum, non dissimilis essentiæ, non divisum, sed natum, et ex innascibilis Dei substantia (d) congenitam in Filio, secundum similitudinem, unigenitam nativitatem. Ita me antea intelligentem, non mediocriter ad id confirmavit homousion. Quid fidem meam in homousion damnas, quam per (e) homæusii professionem non potes non probare? Damnas enim fidem meam, vel potius tuam, cum damnas intelligentiam ejus in nomine. Sed male alius intelligit? Damnemus in commune vitiosam intelligentiam, non auferamus fidei securitatem. Synodo (f) Samosatenæ subscribendum putas, ne secundum Samosateni intelligentiam quisquam sibi usurpet homousion? Subscribamus et Nicææ 515 synodo, ne homousion (g) improbent Ariani. Sed (h) verendum est, ne secundum fidem non homæusion

sis ait: Non desiderarunt patrium sepulcrum, quibus reservabatur cœleste domicilium.

(c) In hæc verba manifeste cadit apologetica illa nota: Satis absolute, Domine frater Lucifer, cognosci potuit, invitum me homæusii mentionem habere: sed quia tu similitudinem Filii ad Patrem prædicabas, demonstratio ejus a me fuit exponenda sine vitio. In n's. tamen Carnút. et aliis, ex quibus nunc primum eruitur, inserta est proxime post hæc versus superioris verba: Sed forte dicetur mihi.

(d) Par. post Lipsium, coingenitam: male et contra fidem cæterorum librorum. Repugnat quippe ut nativitas sit, et ingenita. Non displiceret congenita. Nativitatem congenitam dicit Hilarius; quia genita est simul atque exstitit innascibilis essentia. Addit secundum similitudinem; ne degener putetur.

(e) In mss. homousii : quod non placet. Hic urgentur Orientales, quod homoeusion vel sincere profiteantur, vel non; si sincere, id intelligant hoe verbo, quod Hilarius voce homousion; ac proinde damnando ac proscribendo homonsion, aut scam ipsorum fidem damnare, aut certe homæusion non sincere profiteri convincantur.

(f) Veteres libri cum Bad., Samosateno. Unns e mss. Colb. Samosathei. Tellerianus, Samosatheni. Plures adversus Paulum coactas esse synodos indicat Eusebius, lib. vrt Hist. c. 27, 20 et 30, sed nullius Samosatenæ mentionem facit. Primam namque et postremam aperte declarat cap. 27 et 29, Antiochie esse celebratam. Et cum dicat cap. 28, Firmilianum uni ex illis interfuisse, postrenie synodi Antiochena epistola narrat eumdem jam antea bis Antiochiam convenisse.

(g) Tellerianus codex, improperent Ariani. Tum cum duobus Carn, uno Remig. et Mich. subjicit: Numquid et hic de homæusione legentem admonui, non aliter ostendens suscipi oportere, nisi ad unitatem substantiæ referretur. Quibus verbis pergit Hilarius ab iniquis se suspicionibus purgare. Mallemus initio : Numquid et hic homæusion elegentem, seu eligentem. Ex Mirei margine posset restitui : Numquid et hic, ne homæusion negligenter suscipiatur, non admonui. Non hoc solum libro, sed et lib. vit de Trinit, ea utitur cautela, ut similitudinem prædicans, eam num. 26 cum æqualitate jungat, et num. 37 ac 39 com

unitate.

(h) Hunc locum in editis diversimode fœdatum, et in aliquot mss. mutilum, resarcimus ope vetustioris exemplaris Golb., Germ., Corb., unius Carn., etc.

« PoprzedniaDalej »