per Christum creata memoraret; de Spiritu sancto A mei dona mibi hanc conscientix mex vocem : ut quod sufficientem sibi significationem eam existimavit, quod hunc Spiritum tuum diceret. Cum his ego proprie electis tibi viris hæc ita sentiam, ut sicut nihil aliud ultra 444 sensum intelligentiæ meæ secundum eos de Unigenito tuo dicam, quam esse natum; ita quoque ultra ingenii humani opinionem secundum eos nihil aliud de sancto Spiritu tuo loquar, quam Spiritum tuum esse. Neque sit mihi inutilis pugna verborum, sed incunctantis fidei constans professio. in regenerationis mex Symbolo, baptizatus in Patre et Filio et Spiritu sancto, professus sum, semper obtineam Patrem scilicet te nostrum, Filium tuum (a) una tecum adorem sanctum Spiritum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promercar. Quia mihi idoneus ad fidem testis est, dicens : Pater,omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. xv, 10), Dominus meus Jesus Christus, maneus in te et ex te et apud te semper Deus: qui est benedictus in sæcula sæculorum. Amen. (b) 57. Oratio. Conserva, oro, hanc fidei mex incontaminatam religionem, et usque ad excessum spiritus (a) Verba, una tecum adorem: sanctum, desiderantur in mss. Colb. ac Germ. tatis feliciter in Silv. Explicit liber x Hilarii episcopi de fide sanctissimæ Trinitatis adversus hæreticos: iu Vindocin. Expliciunt libri x11 sancti inimitabilis viri Hilarii de fide Patris et Filii et Spiritus sancti. (b) His subjicitur in ms. Corb.: Explicit liber x11. Lege cum pace Domini nostri Jesu Christi feliciter in uno Sorbon. Explicit liber xn Hilarii episcopi Trini 445-446 IN LIBRUM DE SYNODIS PRÆFATIO. I. Ubi et quando scriptus sit hic Tractatus. Non est sejungendus a libris de Trinitate hic tractatus, quem mss. prope omnes cum illis ita conjungunt, ut in duobus Colbertinis et Germanensi, imo a Cassiodoro liber decimus tertius nuncupetur. Neque etiam distat tempore aut materia. Nam et fidei illustrandæ causa susceptus est, et exsilii, non secus ac ¡lli, partus fuit. Jam enim Hilarius, uti declarat ipse num. 2 et 63, totum triennium in exsilio exegerat, C et adhuc intra decem Asiæ provincias consistebat, cum illum edidit. Quocirca postremis hujus libri verbis fratres suos, ut in orationibus sanctis exsilii sui memores sint, rogat. Si tamen Scultetum (in analysi, pag. 393) audias, scriptus est hic liber vel Seleuciæ in synodo, vel Constantinopoli, vel in ipsa reformatione ecclesiarum Italicarum, cum jam ab Orientis partibus, in quibus exsulaverat, redisset. Usque adeo animis dominatur inolita de rebus, non secundum ipsas, sed secundum propria placita, judicandi consuetudo! Eodem vitio implicatus Erasmus non multum attendit quid diceret, cum quem memorat Hieronymus Hilarii librum Ariminensis et Seleuciensis concilii historiam continentem, huic forsitan tractatui admixtum pronuntiavit. Quid enim in co D reperit, quod non ante prædicta concilia sit gestum, aut quod per se ad eorum historiam pertineat (Erasm. præfal. in Hilar.)? Verum ex Hilarii ipsius verbis num. 8, perspicuum est, scriptum esse hunc librum, cum jam propter terræ motum, qui an. 358, die Augusti 24, contigerat, concilium Nicomedia, vel etiam Nicæ in Bithynia congregandi immutatum esset propositum; cumque nondum decretum esset, ut omnes quotquot possent Ariminum atque Seleuciam cogerentur; sed tantum ut bini aut singuli ex singulis provinciis, iique Ancyram atque Ariminum conve nirent. Quod cum anno 558 desinente statutum fuerit; nemo non facile concedet, hunc tractatum anno 359 ineunte, vel etiam exeunte 358, fuisse editum. lloc certe constat, et post mensem Augustum an. 358, el ante Maium an. 359, epocham illius esse figendam. Litteræ a Gallicanis II. Qua occasione. Quo fine. episcopis paulo post damnatam ab iisdem Sirmiensem formulam secundam, nec longe ante Ancyranæ synodi celebrationem, adeoque circa mensem Martium anni 358 acceptæ, rescripto huic occasionem præbuerunt. Cujus scopus, 1° communionis dominicæ reddere vicem; 2° nonnullorum optatis facere satis, qui quid Orientales in fidei professionibus gerant aut gesserunt, quidve super omnibus eorum dictis ipse sentiret, rescire cupierant; 3° id elaborare, ut Orientales et Galli, qui contra erumpentem novissime Anomœorum hæresim conspirarant, sed mutuis tamen inter se suspicionibus laborantes, etsi forte non admodum sententiis, certe verbis adhuc 447-448 dissidebant, in synodis proxime habendis jam in unum convenirent, ac suspicione omni deposita fidem unam complecterentur. III. Libri summa. Hujus rei gratia, postquam Gallis de illæsa et constanti illorum fide verbis amicissimis est gratulatus, primum Sirmiensem blasphemiam refert eique opponit quas Orientales Ancyræ contra Anomœos ediderant fidei definitiones; iis tamen suppressis, quas eorum legati Sirmium venientes reticuerant. Tum fides omnes subjicit post sanctam synodum Nicænam diversis temporibus et locis conscriptas, Antiochenam videlicet an. 541, pseudo-Sardicensem an. 317, et Sirmiensem contra Photinum an. 551, quas omnes sese complecti episcopi Ancyræ congregati in sua synodica epistola apud Epiphanium hær. LxxII, n. 2, non semel testi- A nis. Saltem negari nequit Sirmiensem, quæ præcificantur. Hos enim potissimum Hilarius Orientalium puum in hoc libro locum obtinet, non contra Arianomine intelligit. Quos amice ad veritatem revocare studens, ita laudat eos, qui avita et apostolica fide contenti scriptas fides nesciunt, ut tamen professionum pluralitatem excuset, et quidquid in eis defendi potest benigne interpretetur atque defendat. Imo quidquid contra dμoovσov solet opponi, non tacet; nec dissimulat quod in gratiam verbi ὁμοιούσιον potest afferri. Postmodum tamen subjecto Nicæno symbolo, retinendum esse poovatov validissimis rationum momentis conficit atque concludit. nos, sed contra Photinum, Antiochenam vero contra Athanasium, ac demum pseudo-Sardicensem adversus eumdem aliosque catholicos convenisse. Minus male in antiquissimo basilica Vaticanæ codice inscribitur: Liber catholicæ fidei 449-450 contra Arianos et præv. Arianis acquiescentes : maxime cum non contineat ille codex, nisi primam hujus libri partem cum Ancyranæ fidei definitionibus, quibus auctores Sirmiensis blasphemiæ iisque acquiescentes refelluntur. Neque sufficientem libri hujus notitiam præstat inscriptio de Synodis,quæ in mss. ab annis 500 obtinet. Hujus auctorem esse conjectamus Hieronymum, qui cum non haberet quo nomine hoc Opus breviter indi IV. Non fuit versus e græco, sed tantum Symbola Orientalium. Symbola illa ad litteram vertit. Haud scio an propter prædictas fidei confessiones latine redditas, a Sculteto post Gillotium (præfat. B caret, appellarit de Synodis, puta ad imitationem in Hilar.) dicatur hic liber versus de latino in libri Athanasii cadem ratione inscripti, cum quo VI. Tractatus hic auctoritate commendatur. Hunc tractatum, quem orationis fructum, pacis semen, et germen caritatis cognominare licet, Vigilium Taps. vidisse liquet ex libro ipsius v contra Eutychen, num. 5, nec satis advertisse quo spectaret. Eumdem laudavit Facundus non solum lib. x, cap. 6, sed et lib. xi, cap. 3, Augustinus vero epist. xc, num. 31 et 32, adversus Vincentium Rogatistam vindicavit. Tanti autem illum fecit Hieronymus, ut propria eum manu descripserit. Prolixum valde, inquit epist. VI, ad Florentium, librum de Synodis sancti Hilarii, quem ei apud Treviros manu mea ipse descripseram, æque ut mihi transferas peto. VII. Speculum est virtutum Hilarii. Præsertim lenitatis. - Neque ob hoc solum commendandus est, quod plura continet gesta quæ historiam illustrant ―― sed et quod veram ac vivam præ se ferat sanctissimi A X. An sint fragmenta, an notæ. An nullum amplius desiderandum. De his ambigere licet, selectanc sint amplioris apologiæ fragmenta a studioso aliquo suis locis aptata, an vero sint tantum notæ et appendices ad illustrandos hujus libri locos, qui reprehensioni locum dederant, ab ipsomet Hilario adtextæ, et ad censores suos cum libro iis notis illustrato missæ. Probabile tamen putamus, illum a Lucifero de iis quæ tum sibi, tum aliis in hoc Tractatu displicuerant admonitum, eumdem ipsi Tractatum brevibus illis responsis auctum misisse, quibus omnes de fidei suæ sinceritate certiores faceret. An vero ex illis responsis nullum amplius desiderandum sit, non ausim asserere : si quidem vel ex iis, que nunc primum eduntur, codices alii alia habent, nullus qui omnia. In multis nullum occurrit. In pluribus reperire est primum sine aliis secundum autem uni ms. S. Petri de Urbe debemus: denique in Carnutensi et aliis, in quibus cætera exstant, desiderantur duo priora. XI. Unde se purget Hilarius. Singula autem ad suspiciones amovendas eo magis sunt idonea, quod ex iis ipsis locis sese purget Hilarius, in quibus reprehensus fuerat. Necessarium certe erat hoc scandalum : ut ab ipso cum jucunda quadam animi admiratione audiremus, quanta in temperandis omnibus libri sui verbis prudentia usus esset. Quis enim jam non miretur simul et amet demonstrantem, se Orientales quidem laudasse, sed absque adulationis vitio, utpote quos objurgare suo loco non præterierit; ae licet blandos eos sermone allocutus sit, id se præsertim fecisse, ut procacia effugiens convicia, occulta corum expositionum scandala utilius deinde prode. ret: neque vero se omnem ab eis suspicionem ademisse, quos non veram fidem, sed tantum veræ fidei revocandæ spem attulisse dixerit: se denique homœusion invitum ac solo pacis studio, ne videlicet a Lucifero illud prædicante dissideret, cautela quanta maxima suscepisse? VIII. Unde eruta siut apologetica hujus libri responsa. In codice Carnutensi Romanis litteris scripto ante annos, uti videtur,900, necnon in MichaeJino hunc librum invenimus variis in locis auctiorem. Ea, quibus auctiores sunt, neque orationi reliquæ satis cohærent, neque omnino ad 451-452 eam non pertinent, Hilarium vero prorsus spirant, quem exhibent pro se proprio nomine respondentem. Eadem additamenta iisdem in locis præ se ferunt mss. C Tellerianus et recentior Carnutensis, sed ad marginem dumtaxat adscripta. Remigianus vero alia in ipso textu, alia in ora libri habet, præmissa admonitione quod ea exstent in quibusdam exemplaribus, Denique in pervetusto basilica Vaticana exemplari, quod primam tantum hujus libri partem continere jam diximus, duo hujusmodi additamenta reperire est ipsi textui pariter inserta. IX. Eorum utilitas. Ea autem omnia Hilarii esse tam perspicuum est, ut id probare velle supervacaneum videatur. At sicut ipsis libri dictis im mixta, corum ordinem confundunt; ita seorsim suis locis posita, magno præsidio sunt ad enodandas quaestiones nonnullas, de quibus etiamnum disputatur. Aliqua etiam nos docent Hilarii gesta scitu di- D lico intellectas quodam modo ferri posse; laudavit, gnissima, quæ hactenus latuerant, nimirum piissimum Præsulem male apud quosdam ob hune tractatum audiisse, eumque nominatim a Lucifero, haud dubie Calaritano (quem indolis paulo durioris atque austerioris fuisse nemo nescit), culpatum fuisse tamquam verbi duotoútov approbatorem, et adulatorem nimiumque laudatorem Orientalium, quibuscum remissius agens, illos veluti veræ fidei prædicatores celebrasset. Neque a majoribus auditum erat, eum apologeticum opus instituisse ; quod saltem ex parte nobis repræsentant prædicta corollaria, quæ apologetica ad reprehensores libri de Synodis responsa nuncupare placet. XII. Falso creditur Orientales ut orthodoxos habuisse. · Ex quibus jam manifeste refellitur volgaris opinio, qua Hilarius Orientales, qui Semiariani vulgo cognominantur, velut orthodoxos habuisse, eorumque formulas tamquam catholicas approbasse existimatur. Vidit quidem eos ad veram fidem progressum facere, vidit eorum formulas sensu cathe et quantum potuit promovi! accedentes, iisque verum confessionum suarum sensum (ut ita dicam) digessit, et quasi liquatum blande propinavit : at ut prorsus catholicos habuit numquam, neque suspicionem ab eis adimere voluit. - 453-454 XIII. Falso creditur de corum formulis diversa ab Athanasio sensisse. Conciliatur diversa utriusque loquendi ratio ex scopi diversitate. - Hinc quoque evanescit, quod prope in omnium animis insederat, Hilarium in hoc tractatu de formulis Orientalium diversa ab Athanasio in libro pariter de Synodis inscripto sensisse, et quod ille aperte damnat laudasse. Si enim eos, qui Ancyræ congre gati Anome's acriter restiterunt, Filiique cum Patre ▲ bus si quid vitiose inesse intelligitur, nemo mihi vitium potest assignare dictorum, internuntius enim, ut volui- XIV. Conciliatur ex diversitate temporis. Libri XV. Quam multis hujus librį locis indicet Orientalium fidem sibi non probari. Neque vero ex verbis apologiæ tantum, sed et ex ipsomet tractatu perspicuum est, Orientalium confessiones tunc temporis ipsi non fuisse per se et absolute probatas. Quorsum enim, num. 6, rursumque num. 65, tam enixe obtestatus est, ne de se ante sermonis consummationem judicaretur, nisi quia ex benignis interpretationibus suis de se posse male judicari prævideret? Quam ob cauşanı, num. 7, de formulis a se exponendis ait: In qui XVI. Falsam synodum Sardicensem non habuit pro vera. Quæ cum ita sint, non occurrit nobis qua ratione uitantur, qui volunt sanctum confessorem, cum hunc librum scriberet, falsam synodum Sardicensem pro vera habuisse. An quod fidem illius non vocaverit Philippopolitanam? At hoc prudentiæ fuit, ne quos conciliare peroptabat Orientales alienaret. Sed neque eam Sardicensem dixit, ne deciperet Occidentales. Eo autem temperamento illam inscrípsit: Fides secundum Orientis synodum; ut illæsis Orientalibus, satis significaret illam eorum esse, qui ab Occident libus Sardica congregatis secesserant; quod perinde est ac si Philippopolitanam vocasset. Sardicensem quidem eam dixit libro in Constantium; sed non tam ex sua, quam Constantii ipsius quem alloquebatur sententia. Et sane de rebus Orientis tune erat instructior, quam ut veræ ac false synodi Sardicensis discrimen ignoraret. 1 XVII. Etiamsi autem nonnihil suspectam haberet Orientalium fidem, quam tamen eis hoc libro patefecit benevolentiam, etiam postea Seleuciæ et Constantinopoli conservavit. Nec aliter erga eos sese gessit Athanasins, qui etiam post annum 360, in lib. de Synod. pag. 916, scribit, cum Basilio Ancyrano ejusque similibus sic agendum esse, veluti cum iis qui non longe absunt a recipienda voce consubstantials. Neque enim, inquit paulo ante, adversus eos veluti adversus Ariomanitas aut adversus Patrum hostes contradicimus; sed veluti fratres cum fratribus disceptamus, ul cum quibus nobis eadem sit sententia, controversia autem de verbis. In quo melius de Orientalibus sensisse videtur, quam noster Hilarius : qui cum similia quædam dicat sub finem num. 8, ea se non tam certo asseverasse, quam pia quadam animi propensione, quæ necdum sine formidine erat, locutum esse plu ribus aliis sententiis demonstrat. Ita duo illi clarissi " mi viri nos exemplo docuerunt præclaram illam Gre- A demnemus. Sed ad Hilarium nostrum quod attinet, de gorii Naz. Or. xxi, n. 19, sententiam: Sic enim existimo in dubiis et incertis rebus faciendum esse, ut ad benignitatem et humanitatem propensiores simus, eosque, qui in culpa sunt, absolvamus potius quam con vero illius erga Orientales sensu, nullum ut diximus dubium relinquent ipsius responsa apologetica, quæ et seorsim in notis, et post hunc librum simul in unum collecta exhibebimus. 457-458 SANCTI HILARII LIBER DE SYNODIS, SEU DE FIDE ORIENTALIUM. (Scriptus circa FINEM ANNI 358.) Dilectissimis (a) et beatissimis Fratribus et (b) coepi- B urbibus significassem, quid cum religiosis fratribus nostris Orientis episcopis fidei studiique esset, quantaque, sub occasione temporalium motuum, diabolus venenato ore atque lingua mortiferæ doctrinæ sibila protulisset; verens ne in tanto ac tam plurium episcoporum calamitosæ impietatis vel erroris periculo, taciturnitas vestra de pollutæ atque impiatæ conscientia esset desperatione (g) suscepta (nam ignorare vobis frequenter admonitis non licebat), mihi quoque apud vos tacendum arbitrabar, dominicæ sententiæ admodum memor, qua post primam atque iteratam conventionem, eos, qui etiam sub testimonio 459 Ecclesiæ inobedientes exsisterent, haberi sicut ethnicos publicanosque jussisset (Matth. xvIII, 15 et seqq.). scopis, provinciæ Germaniæ primæ, et Germaniæ secundæ, et prima Belgica, et Belgica secunda, et (c) Lugdunensi primæ, et Lugdunensi secundæ, et provincia (d) Aquitanicæ, et provinciæ Novempopulanæ, et (e) ex Narbonensi plebibus et clericis Tolosanis, et provinciarum (f) Britanniarum episcopis, Hilarius servus Christi, in Deo et Domino nostro eternam salutem. 1. Hilarii de Galliæ episcoporum fide anxii proposilum. Constitutum mecum habebam, Fratres carissimi, in tanto silentii vestri tempore nullas ad vos ecclesiastici sermonis litteras mittere. Nam cum fre quenter vobis ex plurimis Romanarum provinciarum (a) Sic omnes mss. uno excepto Vaticana bas. et C recentiore Carn. qui cum vulgatis præferunt Dominis, non dilectissimis. At epistola adversus Auxentium magno codicum consensu dilectissimis fratribus inscribitur. (b) Plures mss. non tamen potiores, et episcopis, omisso deinde provinciæ vocabulo. At in recentiore Carn. totus titulus sic interpolatur: Coepiscopis Germaniæ primæ, in qua est prima Maguntia; el Germaniæ secundæ, in qua prima est Agrippina, id est Colonia; et prima Belgicæ, in qua prima est Treveris; et Belgica secundæ, in qua prima est Remis; et Lugdunensis primæ, in qua prima est Lugdunum; et Lugdunensis secundæ, in qua prima est Rotomagum, et Narbonensi plebi, in qua prima est Narbona; et Clericis Tolosanis, etc., quod desumptum videtur ex his, quæ in mss. monasterii Silvæ majoris et S. Remigii Remensis, in fronte totius Tractatus sic prænotantur : In Germania prima est Maguntia, in secunda Agrippina, id est Colonia, in Belgica prima Treveris, in Belgica secunda Remis, in Lugdunensi prima Lugdunum, in Lugdunensi secunda Rotomagus, in Novempopulana est Tolosa: mendose, quantum ad postremam hanc metropolim. Nam Novempopulanæ primaria civitas Elusalium in Corbeiensi codice sæculo sexto exarato consignatur Tolosatium autem in prima Narbonensi post Narbonam ordinatur. D (c) Editi hic et infra, Lugdunensis refragantibus potioribus mss. (d) In novem mss. desideratur et provinciæ Aquitanica. In vetusto Colb. et Germ, habetur, et pro. vinciæ Aquitanæ in duobus aliis, et provinciæ Aquivaniæ : in Garn, et provinciæ Aquitanicæ primæ. Sane in provinciarum Gallicanaram partitione, quam exhibet jam dictus codex Corbeiensis medio sæculo sexto exaratus, duæ recensentur Aquitanicæ, et primæ quidem metropolis civitas Biturigum, secundæ autem Burdigalensium. Ita etiam memorantur quatuor Lugdunenses ac Narbonenses duæ. An data opera Hilarius provincias illas non distincte nuncuparit? (e) Corb. aliique complures mss. et Narbonensi plebi. Retinenda cum vetustioribus Colb., Carn., etc., vulgata lectio: quasi diceret Hilarius, et ex omui Narbonensi provincia (cujus metropolis Narbona et sub ea Tolosa recensetur), præsertim Tolosanis plebibus et clericis de quibus præcipua ipsi cura fuit, quod Rhodanium illorum episcopum, qui, Sulpicio Severo teste, natura lenior non tam suis viribus quam Hilarii societate Arianis non cesserat, eadem exsilii conditio implicuerat. (f) Britannias jam sua ætate Christianas fuisse testatur Tertullianus adversus Judæos n. 4, ubi Britannorum inaccessa Romanis loca Christo vero subdita memorat. Hos medio sæculo secundo, Lucii regis et Eleutherii Papæ temporibus fidem suscepisse scribit Beda, lib. 1 hist. gentis Anglorum cap. 4. Neque alios spectare videtur Hilarius in Psal. xiv, n. 3, ubi narrat etiam in Oceani insulis plurimas Deo habitationes ab Apostolis paratas.Nunc vero indicat ipsos Britanniarum episcopos cum Gallicanis conspirasse, ut decertarent adversus Arianam pestem, quæ ipso Beda teste, libro laudato, cap. 8, perfidiæ suæ virus non solam orbis totius, sed et insularum ecclesias adspersit. (g) Editi, suspecta; emendantur ex melioribus mss. |