Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Opus omnibus Theologis speculativis , Polemieis, Moralibus, utriusque Juris studiosis, ac cunctis Litteratis, imprimis verò animarum Pastoribus , verbique Divini Præconibus utilissimum.

E D I T I O NIT ID ISSIMA,
Nunc demùm quàm plurimis mendis expurgata, et ad trutinam

sacrorum bibliorum per singulorum textuum accuratissimam collationem revocata,

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[merged small][graphic][graphic]
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

QuANQUAM supervacaneum videatur plura de pretioso hoc aureoque Thesauro disserere, quàm quæ in ejus fronte, multòque magis in ipsius auctoris præfatione exponuntur, cùm ibi quid sit, quid contineat, quid praestet lucukenter edicatur ; attamen operæ pretium erit quædam addere tum de ipso auetore , tum de hâc nostrâ editione.

Philippus-Paulus Merz, primùm theologus Lutheramus, per seripturam saeram et ex ipsà divinitùs aeceptâ luce, ut ipse testatur, ad fidem catholicam reversus an. 1724, sacros ordines suscepit, et varias paroehias rexit in dioecesi Augustanâ. Defunetns est die 25 octobris, an. 1754. Præter phura opuseala Ascetica et Polemica Germanieo Idiomate conscripta, in compendium redegit quæcumque continebantur catechismis plus quàm viginti, quod edidit sub hoc titulo: quodlibet catecheticum, 5 vol. in-4.° Sed præcipuam famam sibi comparavit per præsentem Thesawrum Biblicum, antea quidem exaratum ab Alotto anglo, et Antverpiæ impressum an. 1581, sed ita auctum ab ipso et locupletatum, ut ejus auctor meritò censeatur, et longè superet quæcumque opera fuerant in eodem genere evulgata. Prodiit primùm Augustæ Windelicorum an. 1731-38;

[ocr errors]

[ocr errors]

postea pluries impressus est, tum in eàdem urbe an. 1751,

1791, tum venetüs an. 1758, et novissimè an. 1818.

Ultimam hanc editionem secuti sumus, non ità tamen quin multa ad ejus perfectionem contulerimus.

Primùm multi inveniebantur Biblici textus , auctoris verbis ac dictis immixti ; quod ab eo factum fuerat vel ut textus ipsos clariores redderet, et quodam modo explicaret; vel ut indicaret ea quæ in extensum referre non opportunum judicabat: at ferè ubique nullo adbibito distinetionis signo , quod verba Dei ab hominis verbis discerneret: ideò, post editorem Italum , necessarium censuimus, diverso saltem charactere illa quæ scripturæ, et illa quæ auctoris sunt discriminare.

Deindè quàm plurimi occurrebant textus ob innumeras varietates, additiones, transpositiones, prætermissionesque ab iis qui in Vulgatà leguntur, dissimiles : multæ locorum scripturæ allegationes haud accuratæ : non pauca hujus modi menda supererant, etiam post correctiones præcedentiumTypographorum: quibus malis ut occurreremus, operâ usi sumus viri, qui, nullo parcens labori, summo studio ac curâ singulos textus revisit, et ad optimarum editionum trutinam revocavit. Idem præstitere plures alii post ipsum ; ità ut affirmare verè possimus , nihil neglectum fuisse , ut opus illam integritatem et incorruptionem obtineret, quæ, juxta Clementem VIII, sacros codices decet.

Prætereà accentibus ea verba notare curavimus, quae alioquin sensum ambiguum et obscurum non rarò exhibent.

« PoprzedniaDalej »