Obrazy na stronie
PDF
ePub

ROBERTI CARDINALIS BELLARMINI

OPERA OMNIA

TOMUS SEXTUS

[blocks in formation]

Folio

Pert. Aug. 23, 1871.

PREFATIO

AD LECTOREM

Ante annos circiter quadraginta, cum me ad Sacram Theologiam in Scholis explicandam compararem: in lectionem veterum Scriptorum non indiligenter incubui; tum ut eorum doctrinam haurirem. tum ut legitima el vera eorum opera a falsis el supposititiis separarem. Itaque scripsi libellum de Scriptoribus Ecclesiasticis, addita censura, qua notabam, quae illorum opera essent certa, quae du. bia, quae manifeste supposititia. Hic meus liber, me partim nesciente, partim etiam nolente, et probibente, ad manus multorum devenit. Quare ne forte post obitum meum in lucem edatur imperfectus, et mutilus, ut solent eiusmodi libri frequenter emitti; eum in hac mea ultima aetate recognovi, expolivi, et auxi, atque in lucem dare constitui, ut vel communi utilitati deserviat, vel saltem inemendalus et imperfectus neminem offendal. Propositum autem mihi in hoc opere fuit, non omnes omnino Scriptores in Catalogum redigere: sed eos tantum, qui de rebus Ecclesiasticis quoquo modo tractant. Itaque Scriptores Ethinici, et qui de rebus tantum profanis, aut etiam honestissimis quidem, sed politicis, et humanis agunt, quales sunt legum Civilium Tractatores, Philosophi, Medici, Oratores, Poetae, Historici, Mathematici, locum in hoc Calalogo non habebunt. Ac ne omnes quidem Scriptores Ecclesiastici ad meum Catalogum pertinebunt, sed illi solum, quorum opera adhuc supersunt. Plurimi enim sunt Scriptores optimi, quorum opera perierunt. Quos auctores poterit lector apud sanctum Hieronymum, Eusebium, Gennadium, san elum Isidorum, Photium, Ilonorium, Sigebertum, ac Trithemium, facile reperire. Denique non omnes Scriptores Ecclesiastici, quorum libri extant, in Catalogo meo ponentur: sed ij tantum qui ab anno millesimo quingentesimo ante Christi adventum, usque ad annum Christi millesimum quingentesi mum, idest, a Mose primo Scriptore Ecclesiastico usque ad nostrum seculum, Sapientiae Ecclesiasticae laude floruerunt. Omisi enim Scriptores nostri seculi, non quod nulli, aut pauci, aut obscuri sint; sed quod pene innumerabiles sint, et satis noti hominibus doctis; et quod nulli sint libri, quod sciam, illis falso suppositi: ob quorum discretionem a legitimis et germanis, hunc laborem praecipue ego suscepi. Si quis tamen cupiat hos etiam aucto. BELLARMINI Vol. VI

res cognoscere, habet Antonium Possevinum nostrum, qui in suo apparatu Sacro tribus tomis distincto, Scriptores pene omnes, veteres, et recentiores, per alphabeti ordinem enumeravit. Quia vero in hoc Catologo solius temporis rationem habui, et miscul Theologos cum iuris Canonici peritis; et historicos ecclesiasticos cum oratoribus, el Poëtis sacris: propterea ad maiorem lectorum commodi. tatem, subieci indices decem, praeter indicem Alphabeticum, qui ad initium operis ponitur. In primo indice erunt Explanatores sacrae Scripturae. In secundo, ii qui scribunt adversus haereses. In tertio, doctores Scholastici. In quarto, sacrorum canonum collectores, vel expositores. In quinto, qui casus conscientiae tractant. In sexto, oratores christiani. In septimo, Poëtae, qui res sacras canunt. In octavo, historici Ecclesiastici. In nono, Chronologi item ecclesiastici. In decimo, qui pios libellos ad alendam animi devotionem scribunt. Adieci quoque ad finem operis brevem Chronologiam ab Orbe condito usque ad nostra tempora, ut omnes intelligant, quid secutus sim, cum sua tempora prophetis atque alijs scriptoribus assignavi. Illud postremo admonendum esse censui, me in hoc Catalogo non posuisse Pontifices Romanos, qui solas epistolas ediderunt, nisi quando probabile fuit, cas epistolas ab ipsis vel dictatas fuisse, vel scriptas. Si quidem epistolae pontificiae. ut plurimum, non partus sunt ingenij Pontificum, sed corum, qui ab epistolis illis sunt Certe sanctus Hier. in epistola ad Geruntiam de Monogamia, testatur se iuvisse Damasum Pontificem in chartis Ecclesiasticis; et Orientis atque Occidents Synodicis consultationibus respondisse.Ex quo intelligimus, epistolas illas partum ingenii Hieronymi fuisse, non Damasi. Sanctus quoque Gregorius auctor est insignis epistolae, quae sub nomine Pelagii sccundi Pontificis habetur post quintam Synodum generalem. Erat enim tunc sanctus Gregorius Pelagii Papae Diaconus, eumque iuvabat in chartis ecclesiasticis, ut Hieronymus Damasum. Constat etiam epistolam Alexandri tertii Pontificis ad Soldanum Iconii, non ab Alexandro, sed a Petro Blesensi fuisse compositam. Quod idem de multis aliis affirmare possumus.

« PoprzedniaDalej »