Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

CURSUS COMPLETUS

SIVE

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE

ECCLESIASTICORUM

QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD USQUE INNOCENTII III TEMPORA

FLORUERUNT;

RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUÆ

EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER DUODECIM
PRIORA ECCLESIE SECULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER se cumque NONNULLIS CODICIBUS Manuscriptis collaTAS, PERQUAM
DILIGENTER CASTIGATA;

DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA; OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS DETECTIS, AUCTA;

INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE tomos, sive AUCTORES ALICUJUS MOMENTI
SUBSEQUENTIBUS, DONATA;

CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTum rite dispositis, necnon ET TITULIS SINGULARUM PAĢinarum margiNEM SUPERIOREM DISTINGUENTIbus subjectamQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA ;

OPERIBUS CUM DUBIIS TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO auctoritate in ordine ad traditIONEM
ECCLESIASTICAM pollentibus, AMPLIFICATA;

duobus indicibuS GENERALIBUS LOCUPLETATA: Altero scilicet RERUM, QUO CONSULTO, QUIDQUID
UNUSQUISQUE PATRUM IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN
Quibus operUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM SCRIPTURÆ
TEXTUS COMMENTATI SINT.

EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR: CHARACTERUM NITIDITAS,
CHARTÆ QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTio correctioNIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO OPERIS DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNĄ, METHODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC sparsorum, PRIMUM
AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS
FORMASQUE PErtinentibus, COADUNATORUM.

SERIES PRIMA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A TERTULLIANO AD GREGORIUM MAGNUM.

ACCURANTE J.-P. MIGNE, Cursuum Completorum IN SINGULOS SCIENTIE ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE.

PATROLOGIÆ TOMUS VII.

LACTANTII TOMUS SECUNDUS ET ULTIMUS.

APPENDICES AD SCRIPTA SS. PP. MARCELLINI, MARCELLI, EUSEBII ET MELCHIADIS, QUI IN SEXTO TOMO MEMORANTUR.

XXX

PARISIIS, EXCUDEBAT VRAYET,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PRÈS LA BARRIÈRE D'ENFER,

OU PETIT-MONTROUGE.

[ocr errors][merged small]

C550.1

1875, March 22.
Bequest of

James Walker, D. D., L. L.D.
(H.2.1814.)
President of Harv. Univ.

7381 41-136

29-1

LUCII CECILII FIRMIANI

LACTANTII

OPERA OMNIA,

AD PRÆSTANTISSIMAM LENGLETII-DUFRESNOY EDITIONEM EXPRESSA ;
BUNEMANNI, O. F. FRITZSCHE, N. LE NOURRY CUM EMENDATIONIBUS TUM
DISQUISITIONIBUS CRITICIS AUCTA:

EDITIO NOVISSIMA,

QUÆ OMNIUM INSTAR ESSE POTEST, AD OCTOGINTA ET AMPLIUS MSS. CODICES EDITOSQUE
QUADRAGINTA COLLATA NOTISQUE UBERIORIBUS ILLUSTRATA.

SEQUUNTUR

APPENDICES AD SCRIPTA SS. PP. MARCELLINI, MARCELLI, EUSEBII ET MELCHIADIS,

QUI IN SEXTO TOMO MEMORANTUR,

LACTANTII TOMUS SECUNDUS ET ULTIMUS,

✓ PARISIIS

EXCUDEBAT VRAYET,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PRÈS LA BARRIÈRE D'ENFER,

OU PETIT-MONTROUGE.

1844.

[blocks in formation]

De Opificio Dei, vel Formatione hominis. Geminum hunc ad imitationem Platonicam titulum ex Hiero nymo, Honorio Augustodunensi, Lactantii veteribus editis, ac plurimis mss. codicibus restituimus. In quibusdam est solum de Opificio Dei; in aliis, de Opificio hominis dumtaxat; in duobus vero recentioribus, uno scilicet Oxoniensi, altero Colb. et lib. 11 B cap. 9 Div. Instit. legitur, Opus mundi ac Opificium Dei. De omnibus corporis humani partibus optime etiam disserit Theodoretus Serm. 3 et 4 de Providentia. Vide præterea, si lubet, Gregor. Nyssen. de Creat. hominis. Liber de Opificio, qui omnium Lactantii librorum maxime est depravatus, et quem vellem ad ll. scriptos accuratius exigi, separatim prodiit Colon. ex offic. Quentell. 1506 (ad ed. Ven. 1497), deinde cum notis Des. Erasmi Basil. 1529, Paris. 1529, et Willichii 1542. Fritzsche.

Ad Demetrianum auditorem suum. Ilunc librum Demetriano fuisse inscriptum indicant ipsemet Lactantius infra, initio cap. 1 et 20, ac lib. 1 Div. Institut. cap. 10, post medium, et Hieronymus, lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis; nec abludunt omnes ferme editi et plures mss. nou ad Demetrium, nec ad Donatum, ut cuidam viro erudito visum est.

Quam minime sim quietus. Quoties auget quam, eleganter præponitur nominibus superlativis, ut quam plurimis sive cum plurimis. Cæterum cum usurpatur pro quantum, non memini apud caste loquentes auctores jungi nisi positivis. Hoc igitur loco dixissem, quam non sim quietus, aut, quam nihil mihi sit quietis. Erasmus.

Et in summis necessitatibus. Monet Erasmus in quibusdam codicibus vitiose legi etiam, pro, et. Quod indicio est postremam particulam in aliis haberi. Quam hic requiri inde arguit, quod non novum sit PATROL. VII.

C

hominem in summis necessitatibus, seu persecutionibus versatum, minime quietum esse; cum si conjunctio et retineatur, solum repetetur quod antea dictum est, hoc sensu, et quảm sim. SPARK.

Itaque restituimus, et, postulante sensu, faventibusque editis Graph., Gymnic., Crat., Is. ac miss. Erasm. et 1 Colbertino, in quo a prima manu legitur et, lineola recentiori ac nigriori atramento superscripta, sic indicante secunda manu esse etiam ut in plurimis mss. et editis: nisi legere malis cum alio Colbertino et jam. In tertio Colb. est etc..., cum Signo abbreviationis.

Excudam.Ms.Reg. Put.et 3 rec.extundam ; nec male. Philosophi. Immemor hic Erasmns fuit, etiam a Justino Martyre, Cleniente Alexandrino et aliis doctrinam christianam philosophiam, et doctores christianos dici philosophos. Demonstravit hoc multis Kortolt. in Comment. ad Justin. Mart. Bun.

Nostræ sectæ. Eleganter quidem, sed parum theologice annotavit christianos, quod hunc libellum fere contexuit stylo philosophico, quemadmodum Boetius librum de Consolatione philosophia. Sectam autem usurpavit in bonam partem, quod facit aliquoties Tertullianus, quum idem apud Græcos sonet hæresis, quod nobis secta; et pios appellat sapientes, pietatem sapieniiam, novam professionem christianismum. ERASM.- Sed pullulantibus in Ecclesia extraneis dogmatibus, secte nomen odiosum fieri cœpit.- Nostræ sectæ. Alibi noster sectam in malam partem sumpsit, ex gr., lib. v Institut. cap. 30, et de Ira, cap. 2. Hic sumit in bonam partem; quomodo Tertullianus in Apolog. cap. 1, 21 et 40, Christiano sectæ origo. BuN.

Castigenturque. Castigare dixit, non pro emendare, sed pro corripere, sive flagellare. ERASM.

1

« PoprzedniaDalej »