Obrazy na stronie
PDF
ePub

CURSUS COMPLETUS

SIVE BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE

ECCLESIASTICORUM

QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD USQUE INNOCENTII III TEMPORA

FLORUERUNT;

RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUE
EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER DUODECIM

PRIORA ECCLESIÆ SÆCULA ,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAY

DILIGENTER CASTIGATA;
DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA ;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS

DETECTIS, AUCTA;
INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS, SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI

SUBSEQUENTIBUS, DONATA ;
CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINĄRUN MARGINEM SUPERIORE

DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAN SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA;
OPERIBUS CUM DUBIIS TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEM

ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;
DUOBUS INDICIBUS GENERALIBUS LOCUPLETATA : ALTERO SCILICET RERUM, QUO CONSULTO, QUIDQUID
UNUSQUISQUE PATRUM IN QUODLIBET TIENA SCRIPSERIT UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO
SCRIPTURÆ SACRÆ , EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN
QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM SCRIPTURÆ

TEXTUS COMMENTATI SINT.
EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR : CHARACTERUM NITIDITAS,
CHARTÆ QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO OPERIS DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA. METUODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM , PRIMUM
AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS

FORMASQUE PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES PRIMA,
IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQLE ECCLESIÆ LATINÆ

A TERTULLIANO AD GREGORIUM MACNUM.
ACCURANTE J.-P. MIGNE, Cursuum Completorum in SINGULOS SCIENTIÆ

ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

PATROLOGIÆ TOMUS VII.

ULTIMUS.

LACTANTII TOMUS SECUNDUS ET APPENDICES AD SCRIPTA SS. PP. MARCELLINI, MARCELLI, EUSEBII ET MELCHIADIS,

QUI IN SEXTO TOMO MEMORANTUR.

PARISIIS, EXCUDEBAT VRAYET,
IN VIA DICTA D'AMBOISE, PRÈS LA BARRIERE D'ENFER,

OU PETIT-MONTROUGE.

1864.

C550.1

1875, March 22.
Bequest of

James Walker, D. D., L. L.D.
(H.2.1814.)
President of Harv. Univ.

7381 41-136

29-1

LUCII CÆCILII FIRMIANI

LACTANTII

OPERA OMNIA,

AD PRÆSTANTISSIMAM LENGLETII-DUFRESNOY EDITIONEM EXPRESSA ;
BUNEMANNI, 0. F. FRITZSCHE, N. LE NOURRY CUM EMENDATIONIBUS TUM

DISQUISITIONIBUS CRITICIS AUCTA :

EDITIO NOVISSIMA,

QUÆ OMNIUM INSTAR ESSE POTEST, AD OCTOGINTA ET AMPLIUS MSS. CODICES EDITOSQUE

QUADRAGINTA COLLATA NOTISQUE UBERIORIBUS ILLUSTRATA.

SEQUUNTUR

APPENDICES AD SCRIPTA SS. PP. MARCELLINI, MARCELLI, EUSEBII ET MELCHIADIS,

QUI IN SEXTO TOMO MEMORANTUR.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

LUCII CÆCILII FIRMIANI

LACTANTII

DE OPIFICIO DEI, VEL FORMATIONE HOMINIS,

LIBER,

AD DEMETRIANUM AUDITOREM SUUM.

CAPUT PRIMUM.

Prooemium et adhortatio ad Demetrianum. Quam minime sim quietus et in summis necessitalibus, ex hoc libello poteris existimare; quem ad te rudibus pene verbis, prout ingenii mediocritas tulit, Demetriane, perscripsi, ut quotidianum studium meum et nosses, et non deessem tibi, præceptor etiamnunc, sed honestioris rei meliorisque

A doctrinæ. Nam si te in litteris, nihil aliud quam linguam instruentibus, auditorem satis strenuum præbuisti: quanto magis in bis veris, et ad vitam pertinentibus, docilior esse debebis? Apud quem nunc profiteor, nulla me necessitate vel rei, vel temporis impediri, quominus aliquid excudam, quo philosophi nostræ sectæ, quam tuemur, instructiores doctioresque in posterum fiant; quamvis nunc male audiant, castigenturque vulgo, quod aliter

VARIORUM NOTÆ.

B

De Opificio Dei, vel Formatione hominis. Geminum hunc ad imitationem Platonicam titulum ex lliero nymo, Honorio Augustodunensi, Lactantii veteribus editis, ac plurimis mss. codicibus restituimus. In quibusdam est solum de Opificio Dei; in aliis, de Opificio hominis dumtaxat; in duobus vero recentioribus, uno scilicet Oxoniensi, altero Colb. et lib. 11 cap. 9 Div. Instit. legitur, Opus mundi ac Opificium Dei. De omnibus corporis humani_partibus optime etiam disserit Theodoretus Serm. 3 et 4 de Providentia. Vide præterea, si lubet, Gregor. Nyssen. de Creat. hominis.- Liber de Opificio, qui omnium Lactantii librorum maxime est depravatus, et quem vellem ad l. scriptos accuratius exigi, separatim prodiit Colon. ex offic. Quentell. 1506 (ad ed. Ven. 1497), deinde cum notis Des. Erasmi Basil. 1529, Paris. 1529, et Willichii 1542. Fritzsche.

Ad Demetrianum auditorem suum. Hunc librum Demetriano fuisse inscriptum indicant ipsemet Lactantius infra, initio cap. 1 et 20, ac lib. 1 Div. Institut. cap. 10, post inedium, et Hieronymus, lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis ; nec abludunt omnes ferme editi et plures mss. non ad Demetrium, nec ad Donatum, ut cuidam viro erudito visum est.

C

Quam minime sim quietus. Quoties auget quam, eleganter præponitur nominibus superlativis, ut quam plurimis sive cum plurimis. Cæterum cuni usurpatur pro quantum, non memini apud caste loquentes auctores jungi nisi positivis. Hoc igitur loco dixissem, quam non sim quietus, aut, quam nihil mihi sit quietis. ERASMUS.

Et in summis necessitatibus. Monet Erasmus in quibusdam codicibus vitiose legi etiam, pro, et. Quod indicio est postremam particulam in aliis haberi. Quam hic requiri inde arguit, quod non novum sit PATROL. VII.

[blocks in formation]

Excudam.Ms.Reg. Put.et 3 rec.exlundam; nec male. Philosophi. Immemor hic Erasmns fuit, etiam a Justino Martyre, Clemente Alexandrino et aliis doctrinam christianam philosophiam, et doctores christianos dici philosophos. Demonstravit hoc multis Kortolt. in Comment. ad Justin. Mart. BuN.

Nostræ sectæ. Eleganter quidem, sed parum theologice annotavit christianos, quod hunc libellum fere contexuit stylo philosophico, quemadmodum Boetius librum de Consolatione philosophia. Sectam autem usurpavit in bonam partem, quod facit aliquoties Tertullianus, quum idem apud Græcos sonet hæresis, quod nobis secta; et pios appellat sapientes, pietatem sapieniiam, novam professionem christianismum. ERASM.- Sed pullulantibus in Ecclesia extraneis dogmatibus, sectar nomen odiosum fieri cœpit.- Nostræ sectæ. Alibi noster sectam in malam partem sumpsit, ex gr., lib. iv Institut. cap. 30, el de Ira, cap. 2. Hic sumit in bonam partem; quomodo Tertullianus in Apolog. cap. 1, 21 et 40, Christiano sectæ origo. BuN.

Castigenturque. Castigare dixit, non pro emendare, sed pro corripere, sive flagellare. ERASM.

1

« PoprzedniaDalej »