Obrazy na stronie
PDF
ePub

niam in carne mortali agentes, nostris sensibus di- A veritatis ascenditur, non est facile cuilibet evehi ad vinare non possumus. Lumen autem mentis humanæ Deus est, quem qui cognoverit, et in pectus admiserit, illuminato corde mysterium veritatis agnoscet: remoto autem Deo cœlestique doctrina, omnia erroribus plena sunt. Recteque Socrates, cum esset omnium philosophorum doctissimus, tamen ut cæterorum argueret inscitiam, qui se aliquid tenere arbitrabantur, ait se nihil scire, nisi unum, quod nihil sciret. Intellexit enim, doctrinam illam nihil habere in se certi, nihil veri; nec, ut putant quidam, simulavit ipse doctrinam, ut alios refelleret; sed vidit ex parte aliqua veritatem. Testatusque est etiam in judicio (sicut traditur a Platone) quod nulla esset humana sapientia adeo doctrinam, qua tum philosophi gloriabantur, contempsit, derisit, abjecit, ut id ipsum pro summa doctrina profiteretur, quod nihil scire didicisset. Si ergo nulla est sapientia humana, ut Socrates docuit, ut Plato tradidit, apparet esse divinam, nec ulli alii, quam Deo veritatis notitiam subjacere. Deus igitur noscendus est, in quo solo veritas est. Ille mundi parens, et conditor rerum, qui oculis non videtur, mente cernitur. Cujus religio multis modis impugnari solet ab iis, qui neque veram sapien. tiam tenere potuerunt, neque magni et coelestis arcani comprehendere rationem.

summum. Caligantibus enim veritatis fulgore luminibus, qui stabilem gressum tenere non possunt, revolvuntur in planum. Primus autem gradus est, intelligere falsas religiones, et abjicere impios cultus deorum humana manu fabricatorum. Secundus vero, perspicere animo, quod unus sit Deus suminus, cujus potestas ac providentia effecerit a principio mundum, et gubernet in posterum. Tertius, cognoscere ministrum ejus ac nuntium, quem legavit in terram; quo docente, liberati ab errore, quo implicati tencbamur, formatique ad veri Dei cultum, justitiam disceremus. Ex quibus omnibus gradibus, ut dixi, pronus est lapsus et facilis ad ruinam, nisi pedes inconcussa stabilitate figantur.

B

CAPUT II.

De veritate, deque ejus gradibus, atque de Deo. Nam cum sint gradus multi, per quos ad domicilium

VARIORUM NOTE.

C

Nostris sensibus. Mss. 7 præmittunt de. Recteque Socrates. Francius, forte Itaque. In Em. est Recte ergo.

In quo solo veritas est. 1 Reg. rec. et 7 editi, in quo sola.

Stabilem gressum tenere. Lucanus lib. 1:
Inconcussa tenens dubio vestigia cursu.
Senec. in Thiest. 5:

Stabilem in plano figere gressum.

Inscitiam. Reimm. Justitiam. Prave. Pierr., Parrh., insaniam. Rost. Ven. 1471, utraque 78, Paris., Ald., et hoc recentiores omnes, inscitiam. Lond., Reg., Goth., Ven. 1493, inscientiam. Recepi vocem Ciceroni et nostro gratam. Vid. lib. v. Confer. Gronov. ad Liv. xx, cap. 25. BUNEMAN.

Se nihil scire. Apud Platon. in Apolog. Socrat. sub initium, et Cic. 1 Acad. quæst.

Putant. Ita ms. Bov. quam lectionem probat Heumannus; alii putabant.

De primo gradu eos excuti videmus, qui, cum falsa intelligant, tamen verum non inveniunt, contemptis que terrenis fragilibusque simulacris, non ad colendum se Deum conferunt, quem ignorant: sed mundi elementa mirantes, cœlum, terram, mare, solem, lanam, cæteraque astra venerantur. Sed horum imperitiam jam coarguimus in secundo Divinarum Institutionum libro. De secundo vero gradu eos dicimus cadere, qui cum sentiant, unum esse summum Deum, iidem tamen a philosophis irretiti, et falsis argumentationibus capti, aliter de unica illa majestate sentiunt, quam veritas habet; qui aut figuram negant

Simulavit ipse doctrinam. Mss. 7, ipse. Scripti 9 et 2 vet. edd. Rom., dissimulavit ipsam.

Ex parte aliqua veritatem. Lond., Reg., Ex parte aliquam veritatem. Non male. Reliqui, ex parte aliqua, ut lib. m, cap. 5: Potest fieri, ut omnes ex parte aliqua crraverint, ex parte attigerint veritatem. Idem ex Cicerone lib. I, aliqua ex parte. BUN.

Testatusque. Abest que a Colbert. 1 et 9 editis. Plato scripsit pro Socrate Apologiam, quemadmodum etiam Xenophon et Lysias. In ea Plato Socratem causam suam contra calumniatores defendentem inducit, ac ut elevaret cujusdam sapientiæ titulo turgentis opinionem, pulcherrima et modesta syncrisi sapientiæ illius suam præfert, quod ipse de nulla sapientia gloriaretur, ille vero cum nihil sciat, sapiens tamen videre velit. Aristophanes Comicus, a Socratis æmulis pecunia corruptus, eum ludo scenico indignis modis præscindit, inter cartera calumnians, quod pepproGopistas pro mercede æquum et iniquum doceat.' Hanc calumniam Commentator fideliter (ut cæteras quoque) retundit. BETUL.

Platone. Plato in Apolog.

Adeo doctrinam. Sic omnes mss. et plerique editi. In & impressis est adeoque,

Conf. not. infra. BUN.

D

Fabricatorum. Scilicet deorum. Sic emendavi ex cunctis fere mss. et vulgatis Gymnic., Is., Cellar., Walch., multo melius quam fabricatos 4 manuscriptorum rec. et 11 editorum. Quid enim sibi vult cultus deorum fabricatos? Sed et supra lib. vn Div. Inst., ad impios cultus manufactorum deorum.-Cultus deorum humana manu fabricatorum. Voces humana manu quæ sunt in omnibus, non puto sollicitandas, libenter Latini istas voces conjungunt. Noto ad Lact. lib. v, cap. 22: Non sacrificare lapidibus humana manu factis: Lib. vi, cap. 11: Manibus humanis laboratum. BUN. Cognoscere ministrum ejus ac nuntium, etc. Angelum nimirum magni consilii, Hæc est enim vita æterna, inquit ipse Dominus. Joan. xvi, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti JESUM Christum. Si missus, ergo legatus, nuntius, angelus, seu apostolus, salva tamen majestate divina. Item eadem conditione minister. Rom. xv.

Implicati. Ms. Bov.

Verum. At ms. Bov. legit vera.

Horum imperitiam jam coarguimus in secundo Divinarum Institutionum libro. Inde patet Divinarum Institutionum libros ante librum de Ira Dei fuisse conscriptos.

Qui cum sentiant. Ita emendatum ex omnibus pene mss. et edit. Rom. 1470 et Gymuic. Vide seq. Reg. 1 rec. et edit. Crat., qui cum itiunt. Multi impressi, qui consentiunt.

habere ullam Deum, aut nullo affectu commoveri pu- A quenda partitio est, cum diversa et repugnantia sint, tant, quia sit omnis affectus imbecillitatis, quæ in Deo nulla est. De tertio vero ii præcipitantur, qui cum sciant legatum Dei, eumdemque divini et immortalis templi conditorem, tamen aut non accipiunt eum, aut aliter accipiunt, quam fides poscit : quos ex parte jam refutavimus in quarto supradicti operis libro, et refutabimus postea diligentius, cum respondere ad omnes sectas cœperimus, quæ veritatem, dum disputant, perdiderunt.

ira, et gratia. Aut ira tribuenda est Deo, et gratia detrahenda; aut utrumque pariter detrahendum. Aut ira demenda est, et gratia tribuenda, aut utrumque tribuendum. Aliud amplius, præter hæc, nihil potest capere natura, ut necesse sit in uno istorum aliquo verum, quod quæritur, inveniri. Consideremus singula, ut nos ad latebras veritatis, et ratio et ordo deducat.

Nunc vero contra eos disseremus, qui de secundo gradu lapsi, prava de summo Deo sentiunt. Aiunt enim quidam, nec gratificari eum cuiquam, nec irasci; sed securum, et quietum, immortalitatis suæ bonis perfrui. Alii vero iram tollunt, gratiam relinquunt Deo; naturam enim summa virtute præstantem B ut non maleficam, sic beneficam esse debere. Ita omnes philosophi de ira consentiunt; de gratia discrepant. Sed ut ad propositam materiam per ordinem descendat oratio, hujusmodi facienda nobis, et se

VARIORUM

Qui aut figuram negant habere ullam Deum. Deum nemo vidit unquam. Quæ ergo est illa figura, ad quam homo, inquies, creatus est? Sed ne ipsa quidem humanis oculis occurrit, quæ, ut ipse fateris, vix mente concipitur. Nos figuram Dei nullam cognoscimus. Vide Tertullianum adversus Marcionem, et Basilium Homil. 10.- Figuram... habere... Deum, Statuit quidem alibi, Deum esse incorporeum, e. g., lib. vii, cap. 3 et alias; figuram tamen Deo tribuit. Confer. cap. 11 et 18, in quo erravit cum aliis. BUN. C Aut nullo affectu commoveri. Sie lego cum mss. 7 Vaticanis, Regio-Put., 2 al. Reg., 5 Colb., Marm., Clarom., Brun, et 4 impressis. Mendum irrepsit in 3 Reg., 2 Vatic., 1 Colb, et multis editis, ubi pro nullo legitur ullo, quod res ipsa repudiat; nam Lactantius eos arguit, qui nullo affectu Deum commoveri putant.

1

Divini et immortalis templi conditorem. Templi vivis constructi lapidibus, I Pet., ш, cujus templi dicatio divini Spiritus opus est. Sacerdos vero idem qui et conditor, æternus ille nimirum, secundum ordinem Melchisedech, ut ad Hebræos scriptum est. BETUL.

Quos ex parte. Mss. 2, Qued.

Supradicti. Vide de hac voce not. lib. vi, cap. 5. Usus eadem Vopiscus in Aureliano cap. 9 et 56, licet satis commode possint esse duæ voces. BUN.

Et refutabimus postea, etc. Videtur Lact. in animo habuisse ad omnes sectas tum in christianismo ortas respondere. Rivetus in Notis mss.

CAPUT III.

De bonis et malis in rebus humanis, eorumque auctore.

Quæ veritatem, dum disputant, perdiderunt. Sic legunt plerique mss. sic etiam editi. At Janus Guilielmi mavult legere cum antiquis suis codicibus dissipant, quibus etiam similes sunt mss. Ultr., Em., Br., 2 Reg., 3 Colb. Ratio ejus est, quod veritas disputatione invenitur, non perditur. Sed ego nihil mutandum censui; elegans enim et scopo est apta lectio. GALLÆUS.

Primum illud nemo de Deo dixit unquam, irasci eum tantummodo, et gratia non moveri. Est enim disconveniens Deo, ut ejusmodi potestate sit præditus, qua noceat, et obsit, prodesse vero, ac benefacere nequeat. Quæ igitur ratio, quæ spes salutis hominibus proposita est, si malorum tantummodo auctor est Deus? Quod si sit, jam majestas illa venerabilis, non ad judicis potestatem, cui licet servare ac libeNOTÆ.

Alii vero iram tollunt. Ita legendum esse ex omnibus mss. et 6 impressis textus ipse suadet, non ut in 12 editis, Illi vero.

Ut non maleficam, sic beneficam esse debere. Lond., Reg., Goth., Lips., 2 Reimm. Ut non maleficam esse debere. Cant., id est, Subl., Rost., Ven. 1471, utraque 78, 93, 97, Parrhas.: Et non maleficam esse de bere. Paris, 1513: Præstantem, non maleficam esse debere. BUN.

Et sequenda partitio est. Sic lego ex antiquioribus. et melioribus mss. 2 Bon., Regio-Put. et 2 al. Reg., 3 Colb. multisque aliis. In scriptis 6 Reg. et editis est, et exsequenda. quod idem est; sequi enim, pro exe qui legitur apud Ciceronem.

Utrumque pariter detrahendum. Ex omnibus mss. et 13 vet. editis addidi pariter, quod cæteris impres

sis deest.

Aut utrumque tribuendum. Ita meliores et antiquio res mss. In 1 Reg. rec. et multis vulgatis est aut neutrum tribuendum. Plurimi mss. et edili 2 vet. Rom. et Betul. ferunt aut neutrum detrahendum.-Aut utrumque tribuendum. Hæc lectio tenenda est, vel alia alterius codicis S. Salvatoris minus antiqui, Tax. et P. aut neutrum detrahendum, que sensu eadem est cum priori. Quod si legatur ut in Aldina, et cæteris editionibus, aut neutrum tribuendum, hoc quartum membrum idem fuerit cum eo, quod ille secundo loco posuit, videlicet, aut utrumque pariter detrahendum; hoc animadvertit quoque Thomasius in notis. IsæUS.

Dum disputant. Janus Gulielmus ad Plant. Menæchm. cap. 4, testatur, in quibusdam exemplaribus haberi, dum dissipant, quam lectionem probat ipse. ISUS.-Buneman. quoque hanc ultimam lectionem habet, et sic illam probat.-Veritatem dum dissipant, perdiderunt. Idem toties inculcavit Lactantius; maxime de sectis, ad quas respicit, dixit lib. 1v, cap. 30: Dissidium facerent, et ecclesiam (in qua veritas) dissiparent; lib. 11, cap. 10: ut veritas... solet variis sermonibus dissipata corrumpi; lib. VI, cap. 22: opinio veri veritatem per diversa ora sermonesque varias dissipatam mutavit. BUN.

Disconveniens Deo. Mss. 2 Bon., 1 Reg. rec., Tax., 1 Sorbon., 2 Colb. et ed. Betul. et Is. emendationis gratia præferunt inconveniens Deo. At vox disconveniens, quæ legitur in caeteris mss. et 12 editis, est Ciceroniana, ut existimant grammatici quidam.-Inconveniens Deo. habet Bun. et notam sequentem exhibet: Angl. etiam Lond., Reg., Goth., Guelf., Memb. Disconveniens Deo. Novi quidem Horatii, disconvenit; et Tertull., disconvenientiam, ab aliis observatam. Ita lib. 1, cap. 11 : Quanto id magis inconveniens Deo. Epist. Taurin., putant inconveniens fuisse. BUN.

Si malorum tantummodo auctor est Deus? Theologi distinguunt inter malum pœnæ et malum culpæ; prioris auctor est Deus, culpæ non item. GALLÆUS. Si malorum tantummodo auctor est Deus? loquitur de malis poenarum, quæ Deus iratus infligit, quoruni auctorem et causam Deum esse fatetur quoque sanctus Thomas, p-p, quæst. 49, art. 2. Isæus.

[ocr errors]

rare, sed ad tortoris et carnificis officium deducetur. A que nocere, quod ex affectu iracundiæ plerumque Cum autem videamus, non modo mala esse in rebus humanis, sed etiam bona, utique si Deus est auctor malorum, esse alterum necesse est, qui contraria Deo faciat, et det nobis bona. Si est, quo nomine appellandus est? aut cur nobis, qui male faciat, notier est, quam ille, qui bene? Si autem nihil potest esse præter Deum, absurdum est et vanum, divinam putare potestatem, qua nihil est majus, nihil melius, nocere posse, prodesse non posse. Et ideo nemo extitit, qui auderet id dicere; quia nec rationem habet, nec ullo modo potest credi. Quod quia convenit, transeamus et veritatem alibi requiramus.

nascitur, ademit ei etiam beneficentiam, quoniam videbat consequens esse, ut si habeat iram Deus, habeat et gratiam. Itaque ne illi vitium concederet, etiam virtutis fecit expertem. Ex hoc, inquit, beatus et incorruptus est, quia nihil curat, neque habet ipse negotium, neque alteri exhibet. Deus igitur non est, si nec movetur, quod est proprium viventis: nec facit aliquid impossibile homini, quod est proprium Dei, si omnino nullam habet voluntatem, nullum actum, nullam denique administrationem, quæ Deo digna sit. Et quæ major, quæ dignior administratio Deo assignari potest, quam mundi gubernatio, maximeque generis humani, cui omnia terrena subjecta

CAPUT IV.

sunt.

sione.

De Deo, deque ejus affectibus, Epicurique reprehen- B Quæ igitur in Deo potest esse beatitudo, si semper quietus, et immobilis torpet? si precantibus surdus, si colentibus cæcus? Quid tam dignum, tam proprium Deo, quam providentia? Sed si nihil curat, nihil providet, amisit omnem divinitatem. Qui ergo totam vim, totam Deo substantiam tollit, quid aliud dicit, NOTÆ.

Quod sequitur, de schola Epicuri est; sicut iram in Deo non esse, ita nec gratiam quidem. Nam cum putaret Epicurus, alienum esse a Deo malefacere at

VARIORUM

Versus sunt Lucretii: sed sententia est Epicuri. Lactantius enim nos admonet, lib. de Opificio, cap. 6, Epicuri esse omnia quæ delirat Lucretius; eumdemque errorem Epicuro adscripsit Cicero, lib. 1 de Natura deorum. Hac prima est tv xupiwv dožwv : Quamquam, inquit Cicero, video nonnullis videri, Epicurum, ne in offensionem Atheniensium caderet, verbis reliquisse deos, re sustulisse. Itaque in illis selectis ejus bre

Utique si Deus est auctor malorum, esse alterum necesse est, qui contraria Deo faciat. Ita reposui ex mss. 2 Bonon. 1 Reg., 3 Colb., 1 Sorbon., Tax., edd. Thom. et Walch. In mss. 11 et 5 editis legitur: Utique si Deus est, auctorem esse alterum necesse est, qui; in 3 editis rec. Utique si Deus non est, esse alterum necesse est qui; in scriptis 9 et totidem impressis: Utique si Deus non est, auctorem esse alterum necesse est qui. -Utique si Deus est... qui contraria Deo faciat. Reti-vibusque sententiis, quas habet, quas appellatis xvpias nui communem lectionem, quamvis B. et T. habeant, Utique si Deus est auctor malorum, esse alterum necesse est qui contraria, etc. Si Deus, inquit, non est auctor, scilicet tam bonorum, quam malorum, ita ut solum malefaciat hominibus, alterum igitur constituere auctorem beneficiorum necesse est, cum et bona et mala experiamur. Sed alius præter Deum constitui non potest: ergo idem Deus auctor est tum malorum, id est, pœnarum, tum bonorum, id est beneficiorum, atque præmiorum. ISÆUS.

Sous, hæc (ut opinor) prima sententia est : Quod 'beatum et immortale est, id nec habet, nec exhibet cuiquam negotium, etc. Adscribendus simul, notandusque Tertulliani de hac re locus est, ex Apologetici, cap. 46. Alii incorporalem asseverant, alii corporalem, ut tam Platonici, quam Stoici; alli ex atomis, alii ex numeris, sicut Epicurus et Pythagoras; alii ex igne, qualiter Heraclito visum est. Et Platonici quidem curantem rerum, Epicurei otiosum et inexercitum, et (ut ita dixerim) neminem humanis rebus, positum vero extra_mundum, etc. In primo membro videri possent et Platonici et Stoici Deum corporalem facere, cum utrique incorporalem faciant. Nam Plato μatov Deum dixita Sed cur Tertulliano sum iniquior, quod Stoicos dicit Deum corporeum facere, cum hoc idem etiam faciat Origenes contra Celsum? Adde quod Stoici Deum ignem dicunt: ignis autem corpus. BETULEIUS.

Nocere posse, prodesse non posse. Tria postrema verba absunt a 20 mss. et 3 ed.

Quod quia convenit. Id est, quia in co conveniunt omnes; sive nostri verbis de Opif., cap. 17: Quod quia inter philosophos convenit. Ita Cicero, fib i invent., cap. 9: Quid factum sit, convenit. Lib. 1 de Natura deor., cap. 32: Conveniat id quoque. BUN.

Malefacere. Sic Lactantius infra cap. 5, et sic omnes mss.; duobus rec. demptis, in quibus est malum facere, ut in excusis.-At Bun.: Malefacere. Restituo ex Bon., Tax., Lond., Reg., Goth., Lips. 2, 3 Reimm., Heumanno consentiente, malefacere, ut cap. 3: Cur qui male facit, notior est, quam ille, qui bene; cap. 5: nec quicquam male facial; cap. 1:ex maleficentia. Ven. 1695 97: malum, quod, reliqui, malum facere, quod. Lib. m, cap. 17, ex sententia Epicuri Sapientis est... malefacere.., Deus non irascitur quicquam. BUN.

Atque nocere. Hæc, quippe haud necessaria, Emm., Cant., Lond., Reg., Lips. 2, 3, Reimm., Subl., Rost., Ven. 1471, 72, utraque 78, 95, 97, Pier., Parrh., Paris., Isæus delent; addunt vero Ald., Crat., Gymn., Fasit., Torn., Betul., Thomas., Thys., Gall., Spark., Cell., Walch., Heumann. BUN.

Ex hoc inquit. Lucret., l. 1, v. 56 :

Omnis enim per se Divum natura necesse est.
Immortali ævo sum ua cum pace fruatur,
Semota a nostris rebus, etc.

D

Nec movetur. Vide infra, nullum motum. Lact., nisi in eo, quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod lib. 1, cap. 8: Potestas faciendi aliquid non potest esse, movetur... Quod insensibile est, iners el torpidum semper jacet, et nihil inde oriri potest, ubi nullus est motus voluntarius. BUN.

Quod est proprium Dei. Ut supra, lin. præced. quod est proprium viventis. Mss. 3 rec., Deo.

Quam mundi gubernatio. Mss. rec. et edd. addunt, quam cura viventium, quod non cohæret cum aliis Lactantii verbis, et abest ab antiquioribus mss. RegioPut., Bonon. et Tax.

Immobilis torpet. Vide Notas ad lib. 11, cap. 8. Conf. Not. lib. VI, cap. 17: Immobilis stupor mentis; de Ira, cap. 17: Qui Deum faciunt immobilem. BuN.

Sed si nihil curat. Id est in multis mss. Extat autem in 1 Reg., 2 Bon., 2 Colb. aliisque, et in omnibus fere impressis. Vide infra semel et iterum, ergo nec cura ullius rei, nec providentia est in eo.

Divinitatem. In ms. Bov. dignitatem.

f

Deo substantiam. Heumanno legendum videtur,

nisi Deum omnino non esse? Denique Marcus Tullius A cadere non potest. Quod si nullus affectus in Deo est, a Posidonio dictum refert, id Epicurum sensisse, quia quidquid afficitur, imbecillum est; ergo nec cura nullos deos esse, sed ea, quæ de diis locutus sit, de- ullius rei, nec providentia est in eo. pellenda invidiæ causa dixisse: itaque verbis illum deos relinquere, re autem ipsa tollere, quibus nullum motum, nullum tribuit officium. Quod si ita est: quid eo fallacius? quod a sapiente et gravi viro debet essé alienum. Hic vero si aliud sensit, et aliud locutus est, quid aliud appellandus est, quam deceptor, bilinguis, malus, et propterea stultus? Sed non erat tam versutus Epicurus, ut fallendi studio ista loqueretur, cum hæc etiam scriptis ad æternam memoriam consignaret sed ignorantia veritatis erravit. Inductus enim a principio verisimilitudine unius sententiæ, necessario in ea, quæ sequebantur, incurrit. Prima enim sententia fuit, iram in Deum non convenire. Quod cum illi verum et inexpugnabile videretur, non poterat consequentia recusare, quia uno affectu amputato, etiam cæteros affectus adimere Deo necessitas ipsa cogebat. Ita qui non irascitur, utique nec gratiá movetur, quod est iræ contrarium: jam si nec ira in eo, nec gratia est, utique nec metus, nec lætitia, nec moror, nec misericordia. Una est enim ratio cunctis affectibus, una commotio, quæ in Deum

Hucusque pervenit sapientis hominis disputatio; cætera, quæ sequuntur; obticuit: scilicet, quia nec cura sit in eo, nec providentia; ergo nec cogitationem aliquam, nec sensum in eo esse ullum: quo efficitur, ut non sit omnino. Ita cum gradatim descendisset, in extremo gradu restitit, quia jám præcipitium videbat. Sed quid prodest reticuisse, ac periculum dissimulasse? Necessitas illum vel invitum cadere coegit. Dixit enim quod noluit, quia argumentum sic ordinavit, ut ad illud, quod evitabat, necessario deveniret. Vides igitur quo perveniat, ira sublata, et Deo adempta. Denique aut nullus id creB dit, aut admodum pauci, et quidem scelerati, ac mali, qui sperant peccatis suis impunitatem. Quod si et hoc falsum invenitur, nec iram in Deo esse, nec gratiam, veniamus ad illud, quod tertio loco posi

tum est.

[blocks in formation]

Quid eo fallacius? Eo, scilicet Epicuro, quid fallacus? Quod (fallacem esse) a sapiente... debet esse alienum. Mox infra Epicurum fallendi studio ista dixisse negat. Hinc Cicero lib. 1 de Nat. deor. cap. 31: pr. Sunt qui existiment, quod ille plane inscitia loquendi fecerit, fecisse consulto de homine minime vafro (Lact. non versuto) male existimant. BUN.

:

Consignaret. Ita restitui ex 9 impressis cunctisque D mss. præter Lips. in quo est consignaretur. In carteris editis est consignemus. Francius malebat, consignarit.

Inductus enim. Sic emendavi ex omnibus mss. et octo editis veteribus. Et res ita poscit. Cæteri impressi habent indoctus. · Inductus. Lib. 1, cap. 17: Cum hæc igitur cogitaret Epicurus, earum rerum velut iniquitate inductus... existimavit. Lips. 2 et Reimm. Inductus enim... vero legunt.

Unius sententiæ. Expunxi ut inutilem falsæ vocem, quam inserunt quamplurimi editi: respuunt autem omnes scripti, tres vet. edit. Rom., Parrhas., Cellar., Walch. Unius sententiæ. Ald., Crat., Gymn., Fas., Gryph., Betul., Torn., Thomas., Isæus, Thys., Gall., Spark. unius false sententiæ. Et erat omnino falsa: unde eam Lactantius refutat; at antiquiores libri non agnoscunt. Bun.

Iram in Deum non convenire. Hanc locutionem,

[ocr errors]

CAPUT V.
De Deo stoicorum sententia; de Ira et gratia ejus.
Existimantur stoici, et alii nonnulli, aliquanto

NOTÆ.

quae omnino Ciceroniana est, restitui ex omnibus prope mss. codicibus. In tribus rec. est in Deo; in 15 editis est Deo sine præpositione.

Consequentia recusare. Sic reposui ex cunctis fere scriptis. In tribus miss. et 2 vet. edit. Rom. est recusuri; in 5 rec. manu exaratis et multis editis resecare. Nec ira. Ita omnes mss. præter 2 Reg. rec. in quibus est non ira, ut in editis.

Quæ in Deum cadere non potest. Scribit Lactantius hæc verba ex mente Epicuri, non sua. Bux.

Sapientis hominis. Epicuri, per ironiam sic dieti. Restitit. Ms. Goth. perstitit; 2 Reg. rec. et edd., constitit. Restitit. De Opif. c. 14: Circa hoc opus homo resistit; et cap. 7: Quibus mens si... resistere velit, tanquam retinaculis uteretur. BUN.

Quo perveniat, Mss. habent pervenias ; 2 perveniret ; plurimi editi, perveniatur. Quamplurimi mss. et 2 vett. edd. Rom. ut in textu perveniat, Epicurus scilicet.

Impunitatem, etc. Hane sperare non potest, qui Deum novit omniscium, et justissimum. Nam et magistratus sæpe, et ludimagister, et pater suorum delicta sine ira puniunt, promptiores ad veniam, nisi disciplina vel publica, vel domestica alind flagitaret. Neque enim unus duntaxat finis puniendi, ratiove castigandi est, sed plures que, ut reipsa, ita_nominibus quoque inter se distant. De quo lege Gell. 1. vi, c. 14. BETUL.

Existimantur stoici, etc. Reprehendit stoicos, quod Deo gratiam tribuant, clementem solum sibi fingart Deum, non item severum, iracundia ipsum privantes. Argumentum potissimum quo nititur, est : Quod omnia que moventur, moveantur in utramque partem: Deum itaque, si moveatur gratia, moveri etiam ira. Hoc concederem, si sensus corporis utriusque affectionis opposite particeps esset, ut Quidquid sentit calorem, idem frigus quoque sentit. Sed in Deum (quia incorporeus est) nulla passio cadit: Ira passio est, et ob id imbecillitas. Gratia vero non modo, non passio est, sed virtus insuper, et virtus divina: quia xpnotóτntos pars quæ Deo soli recte, non ut accidens, sed ut propriam ¿zópos tribuitur. Ex quibus apparel, gratiam et iram in Deo, nou

89

LIBER DE IRA DEI.

melius de Divinitate sensisse, qui aiunt, gratiam in A maximus dici poterit, quod expetit divina cœlestisDeo esse, iram non esse. Favorabilis admodum, ac popularis oratio, non cadere in Deum hanc animi pusillitatem, ut ab ullo se læsum putet, qui Jadi non potest; ut quicta illa, et sancta majestas concitetur, perturbetur, insaniat, quod est terrena fragilitatis. Iram enim, commotionem mentis esse ac perturbationem, quæ sit a Deo aliena. Quod si hominem quoque, qui modo sit sapiens et gravis, ira non deceat (si quidem, cum in animum cujusquam incidit, velut sæva tempestas tantos excitet fluctus, ut statum mentis immutet, ardescant oculi, os tremat, lingua titubet, dentes concrepent, alternis vultum maculet nunc suffusus rubor, nunc pallor albescens): quanto magis Deum non deceat tam foeda mutatio? Et si homo, qui habet imperium ac potestatem, late no- B ceat per iram, sanguinem fundat, urbes subvertat, populos deleat, provincias ad solitudinem redigat; quanto magis Deum, qui habeat totius generis humani, et ipsius mundi potestatem, perditurum fuisse universa credibile sit, si irasceretur?

que natura. Nam si inter homines laudabile videtur
prodesse potius quam nocere, vivificare quam
occidere, salvare, quam perdere, nec immerito
innocentia inter virtutes numeratur et qui hæc
fecerit, diligitur, præfertur, ornatur, benedictis omni-
bus votisque celebratur, denique ob merita et beneficia
Deo simillimus judicatur; quanto magis ipsum Deum
par est, divinis perfectisque virtutibus præcellentem,
atque ab omni terrena labe summotum, divinis et
cœlestibus beneficiis omne genus hominum prome-
reri? Speciose ista, populariterque dicuntur, et
multos illiciunt ad credendum: sed qui hæc sentiunt,
ad veritatem quidem propius accedunt; sed in parte
labuntur, naturam rei parum considerantes. Nam si
Deus non irascitur impiis et injustis, nec pios utique
justosque diligit. Ergo constantior est error illorum,
qui et iram simul, et gratiam tollunt. In rebus enim
diversis, aut in utramque partem moveri necesse
est, aut in neutram. Ita qui bonos diligit, et malos
odit, et qui malos non odit, nec bonos diligit: quia
et diligere bonos, ex odio malorum venit; et malos
odisse, ex bonorum charitate descendit. Nemo est
qui amet vitam sine odio mortis, nec appetat lucem,
nisi qui tenebras fugit. Adeo natura ista connexa
sunt, ut alterum sine altero fieri nequeat.

Si quis Dominus habens in familia servos, bonum

, Abesse igitur ab eo tam magnum, tam perniciosum malum oportere. Et si absit ab eo ira, et concitatio, quia et deformis, et noxia est, nec cuiquam malefaciat, nihil aliud superesse, nisi ut sit lenis, tranquillus, propitius, beneficus, conservator. Ita enim demum et communis omnium pater, et optimus

VARIORUM NOTÆ.

ut in magistratu, seu principe, contrario ex diametro C esse. BETULEius.

Gratiam in Deo esse, iram non esse. Ut qui non velit obesse, me possit, ut ait Senec. lib. u de Ira, ubi de hoc disserit. Isæus.

Favorabilis admodum. Ita antiquissimi et optimi mss. Regio-Put., 2 Bonon., 3 Colbert., Tax., Pen. Auctor noster favorabilis active posuit, quod rarum est. Admodum abest a 10 mss. et à 13 editis.

Popularis oratio. Id est, quæ populo grata est et accepta, quæ studet voluntati populi. WALCH.

Animi pusillitatem. Mss. 6 rec. et 3 edd., pusillarimitatem.

Iram enim, commotionem mentis esse. Sufficiat semel monuisse, quoties iram Deo tribuimus, co id sensu nos intelligere, quo Durandus lib. II, dist. 30, quæst. 2, ubi ait: Deus dicitur iratus, non secundum affectum, sed effectum, in quantum præparat alicui pænam vel infligit. Duriuscule enim loquitur. Lactanlius, cum ire affectum ita Deo competere affirmet, quatenus illi motum quemdam imprimat. SPARKIUS.

Ut sic alternis infinita omnia reddat.

Plinius lib. v, ep. 18. Quæ interdum alternis, et in-`
BUN.
terdum simul facio.

Perditurum fuisse universa credibile sit. Duas voces
postremas addidi ex omnibus ferme mss. et 12 vet.
editis. Absunt autem a mss. 5 et totidem impres-
sis. Credibile sit. Hæc videntur necessaria. Ut
enim modo supra dixit: Quod si hominem... non de-
ceat... quanto magis Deum non deceat; sic in appli-
BUN.
catione.

Siquidem cum in animum cujusquam incidit, elc. Hieroa. in Epist. ad Titum cap. i de irato homine: Torvo vultu, trementibus labiis, rugata fronte, effræalis conviciis, facie inter pallorem ruboremque variata. Seneca de Ira, lib. 1, cap. 1: Mullus ore toto rubor, exæstuante ab imis præcordiis sanguine: labia quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac subriguntur capilli, spiritus coactus, stridens articulorum seipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque, et parum explanatis vocibus sermo præruptus, el comploso sæpius manus, el pulsata humus pedibus, et totum concitum corpus, magnasque minas agens, fœda visu et horrenda facies depravantium se atque intumescentium. ELMEN

HORST.

Communis omnium pater. Ut lib. v, cap. 8: com-
munem omnium patrem Deum. Elegantia Terentiana.
BUN.
Vide Not. ad Lact. lib. 1, cap. 18.

Et optimus maximus. Ita mss. 5 Reg. inter quos
D
est antiq. Regio-Put. et ed. Rom. 1470, Cellar.,
Maximus. In
Walch. Aliis est, et vere maximus.
ms. Bov. est maximusque.

Ornatur. Ita cum editis Rom. 1470 ac Cellar. omnes mss. præter 2 rec. in quibus est honoratur, ut in impressis multis.

Malefaciat. Mss. 3, malefacit; Clarom., malefaciet. Nihil aliud superesse. Sic lego ex mss. 2 Bonon., 1 Reg. aliisque et edit. Is. Et sic legendum esse patet ex præcedentibus. In multis tum scriptis, tum impressis legitur abest.

Excitet fluctus. Francius, excitat.

Ardescant. Vide Senec. de Ira, initio lib. 1, cap. 1. Alternis. Eleganter alternis absolute dicitur, pro eo quod fit per vices. Lucretius 1, 1010 :

Benedictis omnibus votisque celebratur. Sic lego cum editis cunctisque mss. præter 2 rec. quibus est, ornatur benedictis, votisque omnibus celebratur. At prius est In parte. Lond., Reg., in partem. rectius. Lib. m, cap. 6: in parte sustulerant. Lib.vn, cap. 22 in parte corruperint... in parte consenBUN. liunt.

Naturam rei. Francius. Forte legendum Dei. Ms. Clarom., rerum.

Ita qui bonos diligit, etc. Tres mss. Reg. sequentia verba respuunt, et malos odit, et qui malos non odit.

Natura ista connexa sunt. Lond., Reg., Reim.,

« PoprzedniaDalej »