Obrazy na stronie
PDF
ePub

inde? Non quærimus utrum sublata ea particula, A itaque illorum verborum sensus est Galerium ea omnia medio hyemis præparasse, quæ ad profectionem suam necessaria erant. Ubinam autem Lactantius ita umquam locutus est?

sensus sit clarior: sed utrum tota hacc phrasis profecia sit a Lactantio, qui Cicero christianus habetur. Nescio sane utrum aliquis, qui elegantia Ciceronianæ gustum habeat, id umquam dixerit.

Numquid etiam Lactantii stylum magis redolent hæc de Galerio imperatore Cecilii (Cap. 9) verba : Sed differo de factis ejus dicere, ne confundam tempora. Postea enim quam nomen imperatoris accepit, exuto socero, tum demum furere cœpit, et contemnere omnia; Diocles enim ante imperium vocabatur. › Quænam autem, obsecro, est horum verborum connexio, tametsi copula enim conjungantur? Quid ibi facit mutatum aut Dioclis nomen, aut hujus mutationis commemoratio? Nonnulli quidem suspicantur

Visne et alia obscurioris orationis exempla? Lege, si placet,quid de horrendis ejusdem Galerii exactionibus Cecilius tradiderit (Cap. 24) : « Censitores alii, inquit, super alios mittebantur, tanquam plura inventuri. Et duplicabatur semper illis non invenientibus, sed ut libuit addentibus. Numquid ullus similem, et tam obscurum scribendi modum in genuinis Lactantii libris hactenus animadvertit? Alibi vero hæc Cecilius totidemque de nobilibus feminis, adulterii falso accusatis, et ductis ad supplicium, habet verba (Cap. 40) Invenitur quidam Judæus..... qui ad

in textu aliquid esse hiulcum, aut depravatum. Ita B versus insontes mentiatur. Judex æquus et diligens

sane et hic et alibi corruptionis ea insimulant, et loca,
et dieta, quæ excusare non possunt. Nam fœde etiam
corrupta arbitrabantur non magis clara, et explicatu
facilia Cecilii verba, quibus Diocletianum inter et
Herculium quid fuerit discriminis, sic exponit: «Hoc
solum, inquit (Cap. 8), differebat, quod avaritia
minori altero fuit plus, majori vero minus, sed plus
timiditatis, plus vero animi, non ad bene faciendum,
sed male. Neque minus etiam suspecta, propter
similem obscuritatem, illis videtur integritas horum
de Galerii matre verborum: Mulier admodum su-
perstitiosa quæ cum esset, dapibus sacrificabat pene
quotidie, ac vicariis suis epulis exhibebat (Cap. 11).
Verumtamen iis omnibus in locis nec ulla prorsus in
manuscripto codice corruptionis nota, nec ullum plane C
vestigium. Esto tamen. Hæc et alia, si velis, passim
omnibus obvia, quæ brevitatis ergo prætermittimus,
tenebricosa, ambigua, atque explicatu difficillima
hujus libri loca, a librario fœdata, corrupta, adulte-
rata, detruncata, transposita fuerint: quid inde,
quæso, conficies; nisi certo affirmari non posse
Lactantium esse hujus libri auctorem, donec alius
codex plane integer et incorruptus inveniatur?

Quid vero, quod plures loci, pari caligine consper-
si, nequeunt ullius corruptionis notari. Post citata
etenim ultima verba, Cecilius narrare pergit con-
ceptum a Galerii matre in christianos odium, quod
in filium transtulit. Tum autem continenter adjicit :
Ergo habito inter se per totam hyemem consilio.... diu
senex furori ejus repugnavit. Dic, quæso, ad quos, D
putas, referuntur prima Cecilii verba? Numquid ad
Galerii matrem, de qua proxime locutus est? Mi-
nime (Cap. 10). Nam de illa ibi non loquitur, sed de
Galerio et Diocletiano, de quo factum longe antea
sermonem omnino interruperat.

De eodem insuper Galerio postea dixit (Cap. 14): Tunc Cæsar medio hyemis profectione parata prorupit. At quis non credat his verbis significari illum Cæsarem medio hyemis Nicomedia, ubi constiterat, repente aufugisse? Certe hunc Cecilii esse sensum varii ejus interpretes arbitrati sunt. Sed perperam. Nam prius ab eo dictum videmus: Habito inter se, et Diocletianum, per totam hyemem consilio. Verus

extra civitatem cum præsidio, ne lapidibus obruatur, protulit. De quonam, putas, id dictum, ne lapidibus obruatur? An de Judæo accusatore, aut de iniquo judice? Tam obscura profecto et ambigua sunt hæc verba; ut ea alii de primo, alii de secundo intelligenda esse censuerint. At uno addito vocabulo, vet ipse, vel ille, aut aliquo simili, affectatæ ab Auctore brevitati minime opposito, tolli poterat omnis obscuritas, et amphibologia.

Perge adhuc, obsecro, et lege quomodo Cecilius narrat eversas fuisse a Constantino Diocletiani et Maximiani Herculii statuas atque imagines. Eodemque, inquit, tempore senis Maximiani statuæ Constantini jussu revellebantur, et imagines cum quo pictus erat. Et quia senes ambo simul picti erant, et imagines simul deponebantur amborum. Nonne Cecilius longe clarius et brevius, omissis his verbis: cum quo pictus erat, scribere poterat: Eodem tempore Diocletiani, et senis Maximiani statua et imagines simul pictæ, etc. Hæc utique clara et perspicua forent, et ab omnibus facile intelligerentur. Quid autem id ipsi proposita brevitati officiebat?

Finem certe dicendi non faceremus, si omnia transcribenda essent paris ambiguitatis, et obscuritatis exempla. Neque id magna profecto est necessitatis. Quis enim ex his, quæ retulimus, aperte non videat Cecilii stylum a Lactantiano plano, perspicuo, dilucido, esse prorsus alienum ?

Verum quia difficillimum est ex plurium animis gratam de singulari eruditissimi et antiquissimi, uti ipsis videbatur, Scriptoris Opere, quod per tot sæcula deperditum fuit, a se tandem invento, evellere opinionem, aliud exemplum subjiciemus, quod vel uni cum omnibus æquis rerum æstimatoribus persuadere poterit hunc librum, ea scribendi ratione esse compositum, ut aperte clamet alium omnino, quam Lactantium, se habuisse parentem. Ab eo autem argumentum illud ducimus colloquio, quo Galerius Diocletianum ad purpuram et imperatoris dignitatem deponendam coegit. Primo itaque Cecilius mitiora quædam refert Galerii verba, responsaque Diocletiani contra reclamantis. Tum deinde sic auctor noster prosequitur (Cap, 18): His auditis senex

peratoris nomen adjicere? Quid hoc contra sermonis brevitatem, quantumvis exquisitam faciebat? Sed tale procul dubio erat Cecilii ingenium, quod ab ipso, sicut ab aliis, scribendo proditur. Non male igitur quidam nos admonuit nostrum auctorem in illud orationis vitium incidisse, quod notatur hoc Horatii carmine:

languidus, qui jam Maximiani litteras acceperat, seri- A identidem, et ubi maxime opus erat, loquentis imbentis quæcumque locutus fuisset. Quis, oro te, bic Maximianus, et quæ locutus erat? Non intelliges sane, nisi animum ad ea reflectas, quæ antea dicta fuerant, Galerium prius conflixisse cum Maximiano Herculio, quem injecto armorum civilium metu terruerat. Pergit deinde Cecilius: ‹ Et didicerat augeri ab eo exercitum, lacrymabundus: Fiat, inquit, si hoc placet. Supererat ut communi consilio omnium Cæsares legerentur. Quorum omnium? Nam de solo Maximiano Herculio jamdudum mentionem fecerat. At ambiguis his vocibus Cecilius designavit Diocletianum, utrumque Maximianum, Herculium, et Galerium, ac Constantium, de quo jam a longo tempore lacuerat.

Sed Auctorem nostrum sequamur, qui ad institutum dialogum continenter huncque rediit in modum: Quid opus est consilio, cum sit necesse illis duobus, qui nec ibi nominantur, placere quidquid nos fecerimus. Ita plane. Nam illorum filios nuncupari necesse est. Cujusnam hæc sunt verba? An unius tantum? Neutiquam. Priora enim sunt Galerii, et posteriora Diocletiani, qui ci respondet; Ita plane. Tum ibi interrupto adhuc colloquio, nullaque rursus colloquentis facta mentione, Cecilius sic prosequitur :

B

Obscurus fio.

Brevis esse laboro,

(Horat., de Arte poet., v. 25.)

At quis umquam in scriptis Lactantii illud tam obscuræ et ambigua brevitatis vitium umquam deprehendit? Nihil profecto eloquentiæ et perspicuitati, in ejus libris ab omnibus, uti alibi ostendimus, agnitæ magis oppositum (Dissert. in Lact. cap. 1, art. 2).

Quid ergo recentiori cuidam scriptori facias, qui dum illud lectoris indagini relinquit, ipse tamen profitetur se nihil toto hoc in loco deprehendisse, Lactantio indignum? Cur enim lectoris judicio id statuendum relinquit, quod ille suo præoccupat? Nonne potius debebat sinceram exspectare lectoris sententiam, ad quam nos provocat, ac nos vicissim eum provocamus. A quolibet autem, cui per otium licebit, hoc unice petimus, ut hunc librum, quantumvis brevem, cum nuper edita a doctissimo Pffafio Lactantianorum operum breviori Epitome æquo animo componere velit, ac nisi nobiscum agnoscat valde dissimilem esse utriusque stylum, tum illi lubenter subscribemus.

Scimus quidem ab uno eodemque scriptore pro argumentorum et lucubrationum diversitate suum variari dicendi genus, atque aliud esse in scribendis historiis, aliud in epistolis, aliud in orationibus, aliud in polemicis disputationibus. Sed nullus scriptor, qui sicut Lactantius eloquentia, et clare ac perspicue dicendi gratia polleat, in ulla sua lucubratione, qua etiam aliud, quam in aliis, argumentum quantumlibet diversum pertractavit, ab eleganti, plano, et aperto ubique scribendi genere ad tantum obscuritatis vitium umquam dilapsus est.

in

Quid ergo fiet? G. Ille, inquit, dignus non est. Qui enim me privatus contempsit, quid faciet, cum imperium acceperit? D. Hic vero et amabilis est, et ita imperaturus; ut patre suo melior et clementior judi◄ cetur. c. Ita fiet, ut ego non possim facere, quæ velim. Eos igitur oportet nominari, qui sint in mea C potestate, qui timeant, qui nihil faciant, nisi meo jussu. D. Quos ergo faciemus? G. Severum, inquit. D. Illumne saltatorem, temulentum, ebriosum, cui nox pro die, et dies pro nocte? G. Dignus, inquit, quoniam militibus fideliter præbuit, et eum misi ad Maximianum, ut ab eo induatur. D. Esto. Alterum quem dabis? G. Hunc, inquit, ostendens Daiam..... fidem summa religione præstabat. D. Quis est hic, quem mihi offers? G. Meus, inquit, affinis. d. At ille gemebundus: Non, inquit, eos homines mihi das, quibus tutela reipublicæ committi possit. G. Probavi eos, inquit. D. Tu videris, qui regimen imperii suscepturus es. Perge adhuc, si velis, et in verbis, hoc colloquium subsequentibus, in idem adhuc obscurioris sermonis vitium offendes. Quis autem, nisi maxi- D elegantia loquitur. Esto sane. At negari etiam non ma animi contentione singula quæque dialogi hujus verba ponderaverit, facile agnoscet, quæ a Diocletiano, aut Galerio dicta sint? Et certe hoc ita difficile plurimis visum fuit; ut quidam in editionibus, quibus præfuerunt, alii in suis animadversionibus primas, uti vides, nominis cujusque imperatoris loquentis litteras, ejus verbis præfigendas esse censuerint. At quorsum, quæso, harum additio litterarum, et totius illius dialogi in notis descriptio? Non alia procul dubio causa proferri potest, nisi quia eruditi viri probe intellexerunt quanta sit in discernendis colloquentium imperatorum verbis difficultas. Quid tamen ad eam penitus tollendam facilius erat, quam

Quosdam tamen audire nobis videmur contra reclamantes plura, quam quæ retulimus, in hoc Cecilii libro inveniri loca, ubi ille clare et perspicue, nec minori, quam Firmianus Lactantius sermonis

potest in his, quæ a nobis transcripta sunt, et aliis bene multis, tantam esse difficilis et inculte locu tionis obscuritatem; ut illa ad abjudicandum a Lactantio hunc librum plane sufficiat.

Et certe quo minus, uti jam diximus, ex quadam styli similitudine, duobus in libris deprehensa, confici potest hosce libros ab eodem auctore fuisse compositos, eo magis ex styli discrepantia ac dissi militudine certo evidenterque probatur diversos esse illorum auctores. Quis enim nescit haud semel contigisse, ut scriptor aliquis alium ita imitatus sit; ut eodem plane modo latine scripsisse videatur? Nonne aliqui, ac præcipue ejusdem ætatis scriptores lati

nam linguam, quod quidem infinitæ non est operæ, A viri ratione in mentem suam induxerunt eum, cui

hoc de perseculorum Mortibus opusculum inscribitur, eumdem esse Donatum, cui Lactantius suum de Ira Dei librum nuncupavit. Duo quippe illi Donati ita sibi dissimiles sunt; ut præter nomen nihil prorsus commune habere videantur. Quod quidem ex utriusque libri ætate, et rebus ab uno et altero Donato gestis evidenter probari potest. Nam liber de Mortibus persecutorum, uti supra ostendimus, absolutus est aut circa finem anni 313, aut certe antequam Licinius christianos vexare cœpisset. Donatus autem ille, de quo Cecilius ibi loquitur, cum aliis Confessoribus, anno Christi 305, in carcerem conjectus, per sex postea annos, usque ad annum 311 plurima propter Christi confessionem tormenta pertulerat. Donatus

ita callebant; ut vix discernas a quo scripti sint eorum libri? Non tanti igitur momenti et ponderis est sermonis similitudo, ut ex ea sola variæ commentationes uni eidemque Scriptori adjudicentur. Contra vero ex styli dissimilitudine ac differentia longe certius et efficacius demonstratur quasdam commentationes a diversis scriptoribus esse profectas. Atqui diversam esse Lucii Cecilii, et Firmiani Lactantii scribendi rationem inde colligimus, quod varios iste edidit libros, in quibus, etsi varia pluraque difficilia tractavit argumenta, in iis tamen omnibus idem stylus, idemque elegans et politus dicendi modus ubique deprehenditur. Unicum vero habemus Cecilii opusculum, in quo de historicis tantummodo rebus disputat. In eo autem aliquando clare et nitide, ac B autem cui Lactantius librum suum de Ira Dei dicavit, si vis etiam eleganter, sed sæpius ambigue, confuse, et obscurissime loquitur. At ea in una nec longa lucubratione, tam diversa scribendi ratio, non aliunde oritur, nisi quia Cecilius aut mediocri ingenio erat, aut nondum satis in libris componendis exercitato. Is ergo Lactantius dici non potest.

nondum in doctrina christiana satis obfirmatus fuerat. Timebat enim Lactantius (Lib. de Ira Dei, cap. 1, et cap. 22), ne ille auctoritate hominum, qui se putabant sapientes, deceptus, in eorum laberetur errorem, qui Deum ita faciebant immobilem, ut non posset aut ira excitari, aut tangi gratia. Quin etiam hunc Lactantius de Ira Dei librum ad illum scripsit, quo posset discere, quemadmodum hosce impios homines refelleret. Nondum igitur hoc documento, in quo, ut ait Lactantius, religionis ac pietatis summa et cardo versatur, satis imbutus erat. At quis in animum sibi facile inducat Donatum, martyrem sanctissimum, qui varia verborum, ungularum, ferri, et ignis pro christianæ religionis confessione tormenta

verat, ignorasse utrum Deus ira in improbos, et in pios homines gratia commoveatur.

Nobis itaque Baluzius aliique frustra objiciunt in hoc de persecutorum Mortibus libro, ac genuinis ipsiusmet Lactantii commentationibus locutiones plane similes sæpius inveniri. Nam pares apud media et infimæ etiam latinitatis scriptores, atque apud Ciceronem loquendi modi reperiuntur. Numquid ergo inde concludi potest genuinos libros Ciceronis ab illis fuisse compositos? Nemo certe sani capitis homo id umquam dixerit. Ut aliqua igitur verisimili C constantissime perpessus,novies de tyranno triumpharatione probetur hunc librum eodem, quo vera Lactantii opera, scriptum esse stylo, notandæ procul dubio erant dictiones et locutiones ita eidem Lactantio propriæ; ut ab ipso solo, non autem ab aliis usurpatæ fuerint. At quis hactenus hoc demonstravit? Quamvis etiam id demonstraretur, tunc dici posset illud casu aliquo evenisse, aut illa ex iisdem hausta esse fontibus. Denique ex paucissimis, immo vero pluribus, si velis, similibus Lactantii et Cecilii dictionibus colligi numquam poterit librum de Mortibus persecutorum breviloquentia, ambigua, difficili, planeque obscura, passim circumfusum, illius ejusdemque esse Lactantii, qui omnibus aliis suis in libris, eleganter, enucleate, et perspicue locutus est. Neque magis etiam ii audiendi sunt, qui urgent D hunc Cecilii librum Lactantio idcirco tribuendum, quia Virgilii versus, in eo, sicut in Lactantii libris inseruntur. In aliorum quippe tam sacrorum, quam prophanorum auctorum libris versus Virgilii similiter citati sunt. Nemini autem mirum videri debet, si duo, aut plurimi etiam scriptores Virgilii carmina, quæ inter omnium manus versabantur, suis in scriptis pariter citaverint.

ARTICULUS IV.

Exponuntur alia argumenta, ex variis Cecilii opinionibus petita, quibus ostenditur hunc librum a Firmiano. Lactantio non esse scriptum.

Neque respondeas hunc de Ira Dei librum a Lactantio compositum, quando nihil adhuc Donatus pro Christi confessione passus fuerat, aut dubitabat, aut satis compertum non habebat quid de ira et gratia Dei statuendum sit. Etenim præterquam quod probatu id difficillimum est, dicendum foret hunc de Ira Dei librum a Lactantio divulgatum fuisse ante aut circa annum 305, quo Donatus inclusus in carcere, et quæ sit ira Dei, vel ignarus, vel incertus, eam minus, quam inflictas sibi a tyrannis quaslibet plagas timere debebat. Atqui in superiori dissertatione ostendimus hunc de Ira Dei librum longe postea, et anno circiter 321 publicam prodiisse in lucem. Donatus itaque eximius Christi confessor, quem Cecilius maximis laudibus exornat, alius omnino esse debet ab eo, cui Lactantius librum de Ira Dei obtulit. Falluntur ergo, qui unum et eumdem Donatum esse putant, et inde perperam inferunt Lactantium duorum horumce librorum fuisse verum auctorem. At hoc argumentum si eis eripitur, nonne potiori jure confici potest, sicuti diversi professione et tempore sunt Donati, ita duos et diversos esse horum librorum parentes Cecilium videlicet et Lactantium. Quis porro fuerit Donatus ille martyr in sequenti articulo fusius explicabimus. Præterea hic ipse Cecilii liber plura alia nobis sub

Satis sane mirari non possumus qua docti quidam ministrat rationum momenta, quibus adhuc demons

colloquentibus imperatoribus erat presens, illos eo usque fuisse comitatum, ubi noverat, aut certe non minimum dubitandi locum habebat, fore ut a Cæsarea dignitate indignissime repelleretur? Quis tandem in animum haud ægre inducet Lactantium asseruisse Diocletianum, Galerij minis ac comminationibus coactum, cessisse imperio, quod plerique omnes etiamh coævi scriptores sponte ab eo depositum asseverant? Contra tamen Cecilius, arguet aliquis, Lactantio coavus esse conceditur. Ergo tam ille ea scire potuit, quæ Nicomedia agebantur, quamn Lactantius. Quid autem mirum si non eadem atque alii ejusdem ætatis Scriptores tradiderit, cum illi sæpe sæpius a se invicem dissentiant? Verum quamvis utrunque

tratur eum ab alio, quam Firmiano Lactantio fuisse A suadebitur Lactantium dixisse Constantinum, qui compositum. Primo enim hic solet suis, ut annotavimus, in libris alios citare, quos aut jam ediderat, aut deinceps elucubrare meditabatur. Atqui nec hic de Mortibus persecutorum liber in veris Lactantii Operibus, vicissimque in hoc Cecilii libro nulla plane ejusdem Lactantii commentatio ullibi citatur. Plures tamen occurrerunt occasiones, ubi hic liber à Lactan tio, vel Lactantii libri a Cecilio, si unus idemque illorum auctor sit, poterant, debebantque revera citari. Nam ut plura omittamus, nonne opportunissimam, ne dicamus necessariam; hunc librum, aut in eo alios de divinis institutionibus libros citandi occasio sese obtulit, ubi uterque de immanissima tyrannorum crudelitate, dirissimisque martyrum suppliciis, invictissima ad mortem usque patientia toleratis B Lactantium et Cecilium eadem ætate vixisse concedisseruit? Cur ergo Lactantius contra morem suum ab uno libro ad alium nos non misit, nisi quia hic de Mortibus persecutorum liber neutiquam ab ipso, sed ab alio scriptore confectus est?

Neque est quod quis causetur inde inferri posse falsa et adulterina esse omnia scriptorum opera, quæ in aliis non citantur eorum libris. De his quippe scriptoribus agimus, qui solent alios suos libros citare, eosque citandi opportunam et necessariam, quemadmodum Lactantius, occasionem nacti, non prætermittunt.

Sed acrius urgere possumus non pauca in hoc de Mortibus persecutorum libro tamquam certa narrari que Lactantii opinionibus adversantur, aut ab ilo dici nequaquam potuerunt. Talia procul dubio ea C sunt, quæ Cecilius tradidit de anno, quo Christus cruci affixus fuit, de millenario illius regno, de Sibyllis, et de pace Ecclesiæ, quam asserit nullos a Domitiani imperatoris morte usque ad Decium passam esse gentilium inimicorum impetus.

Deinde vero nullus plane dubitandi locus est, quin Lactantius, sicuti suo loco diximus, Nicomediam ab imperatore Diocletiano accitus, ibi rhetoricam docuerit. In ea autem urbe adhuc consistebat, quando ecclesia Nicomediensis jussu ejusdem imperatoris incensa est. Posthæc tandem et sua extrema in senectute in Gallias a Constantino Magno accersitus, Crispum Cæsarem illius filium latinis litteris imbuit. Cum autem hæc omnia, quemadmodum vidimus, certa

datur; non ita tamen certum est utrum uterque Nicomedia habitaverit, cum Diocletianus ibi deposuit imperium. Constat quidem tunc ibi mansisse Lactan tium, sicuti a nobis alibi satis probatum est. At nullus umquam ostendit Cecilium illuc venisse, aut ibi adfuisse sub imperii Diocletiani finem immo vero hine illum longe remotum fuisse satis hæc ipsa probant, quæ ab illo, sicuti diximus, narrantur de modo, quo Diocletianus imperiali dignitate sese in eadem urbe abdicavit. Ea quippe non solum a coævorum scriptorum sententiis, sed ab omni etiam verisimilitudine sic aliena sunt; ut credi non possint ab aliquo scriptis tradita, qui tum in eadem ac Diocletianus, urbe commorabatur. Sed hæc et alia similia infra a nobis, et opportuniori loco fusius explicabuntur.

Quanti autem ponderis ac momenti sint illa omnia, quæ hactenus protulimus argumenta, et utrum iis recte conficiatur Firmianum Lactantium libri de Mortibus persecutorum non esse auctorem, eorum omnium, qui semotis præjudiciis, veritati sincere stu dent, judicio definiendum libenter permittimus. At iis certe, nisi nos mens nostra fallat, evidenter demonstratum est maximam profecto esse dubitandi rationem utrum Cecilius hujusce libri auctor idem sit atque Firmianus Lactantius. At si res ita se habeat, illius titulo addendum procul dubio non erat utrum. que Firmiani Lactantii nomen; sed talis relinquendus, qualis in unico manuscripto codice Colbertino exhi betur. Quamobrem nos tota hac in dissertatione hunc

tis causa, solo Cecilii nomine appellandum esse duximus.

sint, Lactantio Nicomediae adhuc commoranti latere D scriptorem non alio, quam Lucii Cecilii, aut brevita non potuit, quæ a Diocletiano, Galerio, et Constantino Magno in hac urbe acta sunt, ac quomodo Diocletianus et purpuram, et imperatoris deposuit dignitatem. Atqui Cecilius multa in libro suo de hac celeberrima abdicatione scripsit tam parum verisimilia, et scriptoribus fide magis dignis adeo contraria; ut hæc a Lactantio, qui ea quæ facta fuerant, ignorare non poterat, tradita fuisse nemo certe dixerit. Qua enim, quæso, ratione tanquam verum describere potuisset memoratum a nobis Diocletiani Galeriique colloquium, in quo exaggerantur ejusdem Diocletiani vix in fœminis toleranda animi imbecillitas, timiditas, ignavia, lacrymæ, et gemitus? Cui etiam facile per

Cæterum quidquid de hoc auctore pronuntietur, fatendum semper erit nos iis plurimum debere, qui hunc librum ex densissimis, in quibus per tot sæcula jacuit, tenebris erutum, publicam in lucem emiserunt. Ab antiquo siquidem scriptore, sicuti dictum est, exaratus videtur, et plura in illo occurrunt, aut ab aliis prætermissa, aut quibus eorum opiniones possunt confirmari.

ARTICULUS V.

De Donato, cui hic liber nuncupatur, ac tribus judicibus, Flaccino, Hierocle, et Priscilliano, quorum

jussu variis ille propter Christi confessionem suppli- A Quod vero spectat ad memoratos a Cecilio judices, ciis affectus est.

Palam in superiori articulo, nisi plane decipiamur, omnibus fecimus duos diversosque esse Donatos, quorum uni memoratus Lactantii de Ira Dei liber, et alteri hic Cecilii nostri de Mortibus persecutorum inscribitur. Quis autem posterior iste Donatus fuerit, qui te doceat, vix alium, præter Cecilium ipsum, invenies scriptorem. At ille ubi de persecutione, a Diocletiano in christianos commota, disserit, sic eumdem Donatum alloquitur: «Quid opus est illa narrare, præcipue tibi, Donate charissime, qui præter cæteros tempestatem turbida persecutionis expertus es? Nam cum incidisses in Flaccinum præfectum, non pusillum homicidam, deinde in Hieroclem ex vicario præsidem, qui auctor et consiliarius ad faciendam persecutionem fuit, postremo in Priscillianum successorem ejus, documentum omnibus invicta fortitudinis præbuisti. Novies enim tormentis cruciatibusque variis subjectus, novies adversarium gloriosa confessione vicisti. Novem præliis Zabulum cum satellitibus suis debellasti; novem victoriis sæculum cum suis terroribus triumphasti... Nihil adversus te verbera, nihil ungulæ,nihil ignis, nihil ferrum, nihil varia tormentorum genera valuerunt... Denique post illas novem gloriosissimas pugnas, quibus a te Zabulus victus est, non est ausus ulterius congredi tecuni, quem tot præliis expertus est non posse superari. Et cum tibi parata esset victrix corona, desiit amplius provocare, ne jami sumeres. Quam licet non acceperis in præsenti, manet tamen integra tibi pro virtutibus tuis, et meritis in regno Dei reservatur. Audisti sane quæ, et quanta, ac quamdiu Donatus ob Christi confessionem tormenta, ac quorum iniquo judicio, quamque constanti fortitudine perpessus sit.

Tum deinde Cecilius narrat datum fuisse a Galerio Imperatore, morti jam proximo, in christianorum gratiam edictum; atque postea Donatum his verbis iterum compellat: Tunc apertis carceribus, Donate charissime, cum cæteris confessoribus a custodia liberatus es, cum tibi carcer sex annis pro domicilio fuerit. Ibi porro adjecit propositum fuisse illud edictum Nicomedia pridie kalendas maias, ipso Galerio octies, et Maximino iterum consulibus, id est, anno Christi 311, ut infra ostendemus. Donatus itaque sex antea,

quorum inhumana prorsus crudelitate Donatus in carcerem conjectus, totque suppliciis excarnificatus est, quidam opinantur Flaccinum Bithyniæ tunc præ. fuisse. Quamvis autem nullam opinionis suæ afferant rationem; in eam tamen abiisse videntur, quod existimaverint Donatum in hac provincia, et Nicomedia quidem, aut non ita procul ab hac urbe pœnis, paulo ante memoratis, fuisse affectum, Alii vero putant hunc Flaccinum præfectum fuisse Prætorio, et jure forsitan meliori. Nam is distinguitur a duobus aliis judicibus, qui præsides vocantur. At provinciarum urbiumque præsides solebant quidem præfecti nuncupari, sed addito provinciæ, vel urbis, cui præerant, aut alio insuper nomine. Flaccinus B autem simpliciter, et quasi per antonomasiam præfectus vocatur. Cui autem melius, quam præfecto Prætorio hoc nomen convenire potest?

C

Duo porro alii Hierocles, et Priscillianus, ejus successor, a Cecilio dicuntur præsides, sive rectores et gubernatores illius haud dubie provinciæ, ubi Donatus iniquo eorum furori restitit. In Bithynia autem, uti jam monuimus, id factum arbitrantur. Ab Epiphanio autem scripto traditum legimus Hieroclem tunc Alexandriæ præfectum fuisse, cum Diocletianus et Maximianus in christianos sæviebant. Ad hæc vero, Eusebius narrat Ædesium martyrem, jubente Alexandriæ præside, cujus nomen tacuit, in mare fuisse præcipitatum. In Græcorum etiam Menæo Hierocles Ægypti præses dicitur. Verum ille non in Bithynia tantum, sed in Ægypto quoque, vario tempore præsidis dignitatem obtinere potuit. Denique hunc esse tradunt, qui cum christianam religionem scriptis publicis infamare molitus temere fuisset, Lactantio, ut alibi annotavimus, occasionem dedit libros suos de divinis Institutionibus conscribendi. Tota autem hæc opinio quibusdam nititur conjecturis, quibus et si res ipsa certo non demonstretur, eæ tamen aut vero satis similes videntur, aut nihil habere, quod veritati omnino repugnet.

Tertius demum judex ab Cecilio Priscillianus cognominatur. At in martyrologio Romano legimus Nica in Bithynia Antoninam in Diocletiani persecu⚫ tione a Priscilliano præside jussam fustibus cœdi, suspendi in equuleo, lateribus laniari, el flammis in

uti dictum est, annis, hoc est, anno Christi 305 detrusus D cendi, ac demum gladio necari. An autem is ipse sit, in carcerem, tot tamque variis cruciatibus tortus fuerat.

Eam autem ob causam illum, aliosque similibus tormentis excruciatos, Cecilius appellat glorioso confessorum nomine. At Cyprianus, quemadmodum nonnulli observarunt, hoc nomen, quo sæpe sæpius in epistolis suis utitur, iis tribuit, qui ab ethnicis judicibus interrogati, Christum citra ullas pœnas verum Deum esse constanter profitebantur. Jure ergo longe potiori Cecilius tanti honoris nomen et titulum Donato aliisque dedit, qui ob eamdem Christi confessionem variis dirisque tormentis tamdiu discruciati sunt.

cujus meminit Cecilius, expendant peritiores critici ac pronuntient.

Impio itaque horum judicum jussu Donatus iis, quæ memoravimus, suppliciis ob Christi confessionem excruciatus est. Cecilius autem (Cecil. cap. 1, 35 et 52), illum charissimi nomine sæpius compellat. Arctissimo igitur amicitiæ vinculo conjunctus erat cum illo sanctissimo confessore, cujus mirabilem in tot cruciatibus patientiam, quis alius præter Cecilium prædicaverit, scriptorem nullum hactenus habere potuimus.

Cæterum auctor noster adjecit jucundum fuisse Deo spectaculum cum victorem Donatum cerneret,

« PoprzedniaDalej »