Obrazy na stronie
PDF
ePub

intelligant, quæ ab ejus auctore non sine magna am- A tuor partes divisi, fecit participes, qui quidem, ut biguitate, variisque verborum ambagibus pertractata

sunt.

1. Ab ipso autem hujusce libri exordio Cecilius Donatum alloquitur, asseritque illius et aliorum confessorum preces exauditas fuisse a Deo, qui reddita christianæ Ecclesiæ pace, pristinum illi splendorem restituerat. Qui vero in eam sævierant, hi, inquit, a principibus divinitus excitatis prostrati, digna scelesuorum morte pœnas æquissimo scelerum judici ac vindici Deo dederunt. Quod quidem se hoc in libro demonstraturum pollicetur.

rum

2. A Nerone autem antequam ordiatur, breviter ille explicat quomodo extremis Tiberii Cæsaris temporibus, Christus duobus Geminis consulibus mortuus, ac die tertio ad vitam revocatus, discipulos suos divi- B nis præceptis imbuerit, ac postea raptus sit in cœlum. Tum deinde undecim ejus discipuli, assumptis Matthia et Paulo, in omnibus provinciis et civitatibus per annos viginti quinque fundamenta Ecclesiæ jecerunt. Ad postquam Petrus, editis quibusdam miraculis, multos ab erroribus gentilium ad veram Christi fidem traduxisset, hunc Nero cruci affigi, et Paulum interfici præcepit. Sed crudelis ille tyrannus tantum ob crimen de medio repente sublatus est, nec inventus umquam sepulturæ ejus locus. Inde vero deliri quidam homines finxerunt illum reservatum ; ut in fine mundi sit Antichristi præcursor.

magnos cogerent alerentque exercitus, immensis exactionibus, tributis, atque vectigalibus provincias omnes, in frusta concisas, sanctioribus etiam legibus conculcatis, penitus obruerunt. Majore tamen et in satiabili avaritia Diocletianus thesauros suos nolebat imminui, et alias opes innumeris exactionibus, ac capitalibus pœnis congregabat. His porro opibus iniquissime extortis, circos, basilicas, domos, palatia, monetam, et arma fabricandi infinitæ vix satisfecit cupiditati. Ea autem erat, ut Nicomediam Romae coæquare voluerit.

8. Neque illi plane absimilis fuit Maxiinianus Hercu lius, nisi quod de custodiendis opibus non adeo sollicitus erat. Verum impotenti libidine labefactavit ac pervertit mores, primorumque filias atque alias, quacumque iter faciebat, virgines a parentum conspectu avulsas constupravit.

9. Tametsi porro Cecilius plura hoc in libro de Constantio narraverit, nos tamen ibi admonet eum nunc a se ideo prætermitti; quia cæteris omnino dissimilis, dignus fuit, qui totius imperii Romani fræna moderaretur. Transit itaque ad Maximianum Galerium Diocletiani generum, aliis omnibus pejorem. Is autem matre Transdanuviana natus, ingenita barbarie, horrendaque corporis mole formidabilis, aspectu, verbis, actibus terrorem unicuique incutiebat. Ab eo igitur omnia metuebat Diocletianus, ac potissimum postquam ille insignem reportavit de Narseo Persarum rege victoriam. Tunc enim insovolebatlentior factus, detrectabat Caesaris nomen, que se Marte genitum videri,

10. Nec plura ibi Cecilius de nefariis illius actis, ne temporis ordinem perturbet, ac persecutionis a Diocletiano, qui prius Diocles vocabatur, in christianos excitatæ causam sic exponit: Cum in Oriente pecudes falsis diis ille immolaret, facto a quibusdam adstantibus signo crucis, fugati sunt dæmones, turbata sacra, et hostiarum mactationes frustra repetitæ. Aruspicum vero magister tantam confusionem perturbationemque sacrorum rejecit in adstantes christianos. Quamobrem ira furens Diocletianus primum jussit universos palatinos, atque etiam milites ad sacrificandum compelli.

3. Interjectis dehinc aliquot annis, Domitianus diu tutoque regnavit. Ast ubi christianos cœpit vexare, statim domi interfectus est. Post illius vero cædem, C rescissa sunt a senatu acta illius, excise imagines, eversi honorum tituli, ac postea Ecclesia Christi longo pacis tempore sub bonis principibus floridius enituit.

[ocr errors]

4. Pacem hanc post annos plurimos Decius fregit quidem, sed non impune. Nam commisso cum Carpis prælio, et fusa majori exercitus sui parte, ipse occisus est; atque insepultum ejus corpus feris ac volucribus pastui fuit et pabulo.

5. Posthæc autem Valerianus multum quidem, tametsi brevi tempore, fudit christiani sanguinis: sed tantæ inhumanitatis pœnas summo cum dedecore diu persolvit. Persarum enimvero rex Sapor, a quo bello captus fuerat, numquam equum conscendebat aut currum, nisi imposito, non sine conviciis, supra dorsum ejus pede. Quin etiam ipsi, turpissima hac D in servitute mortuo, detracta pellis, quae in barbarorum templo ad sempiternam tantæ ignominiæ memoriam appensa est.

6. Aurelianus tamen hoc exemplo minime permo tus, cruentas adversus christianos tulit leges. Sed vix eæ ad ulteriores provincias pervenerant, cum ille Cœnofrurio in Thracia mortuus jacuit.

11-12. Venit deinde Nicomediam, quo accurrit Maximianus Galerius, qui matris suæ, mirum plane in modum superstitiosa, querelis et instigationibus expugnatus, eumdem Diocletianum ad tollendos penitus christianos acerrime incitavit. Verum ei diu ille restitit, donec habito ea de re per totam byemem cum amicis, ac judicibus, aliisque consilio, tunc tantummodo cessit, postquam acceptum est Apollinis Milesii responsum. Noluit tamen ullum christianum mortis puniri supplicio.

7. His leviter perstrictis, Cecilius venit ad Diocletianum, et multo fusius de illo aliisque ad Constantinum usque Magnum, ac Licinium, Imperatoribus disputat. Scelerum autem, inquit, inventor, et machinator malorum Diocletianus, avaritia et timiditate corrupit omnia. Tres enim Romani imperii, in quaPATROL. VII

13. At die septimo kalendas Martii, quo Terminalia celebrabantur, profectus cum ducibus et tribunis perrexit ad ecclesiam, cujus revulsis foribus, ac frustra quæsito Dei simulacro, sacræ Scripturæ crematæ sunt, ac tota ecclesia solo adæquata. Postridie 27

vero promulgatur adversus christianos edictum, quod A Constantium ob valetudinis infirmitatem aspernabaa quodam scinditur, qui idcirco post varia tormenta

exustus est.

tur. Jam vero suum in animum induxerat post illius mortem, quam brevi futuram sperabat, Licinium imperatorem, et novennem filium suum Cæsarem creare, ac post celebrata vicennalia sua, Severo et Licinio Augustis, Maximino et Candidiano Cæsaribus relictis, securam ac tranquillam, deposito imperio, degere senectutem.

14-15. Galerius tamen neutiquam contentus hujus edicti legibus, ut Diocletianum adversus christianos magis irritaret, curavit eos incendii, palatio a suis subjecti, ac læsæ majestatis accusari. Quapropter Diocletianus, ut tanti sceleris rei agnosci possent, præcepit innocentes plurimos, tam se præsente quam absente, cruciari, excarnificari, ac igne torqueri. Galerius vero ira adhuc incensus, aliud quindecim post diebus molitus est incendium. Sed cum cito extinctum fuisset, media hyeme abiit, ne vivus, inquiebat, exureretur.

16. Diocletianus ergo immani tunc furore in omnes bacchatus, Priscam conjugem suam, et Valeriam B filiam, præfecti vero ejus alios coegerunt nefandis sacrificiis pollui. Renuentes autem cujuslibet sexus et ætatis homines vario mortis et tormentorum, hactenus inauditorum, genere interemerunt. Datæ sunt interim ad Herculium et Constantium littera; ut eadem ubique facerent. Paruit quidem mandato adeo crudeli Herculius: sed Constantius passus tantum est conventicula dirui, hominesque incolumes servavit. Tum itaque christiani per universam terram, exceptis Galliis, tot tantisque excruciati sunt suppliciis; ut a nemine umquam describi queant. Donatus vero varios sub Flaccino præfecto, et præsidibus Hierocle ac Priscilliano, acerbissimos verberum, ungularum, ignis, ac ferri cruciatus mirabili plane invictaque patientia perpessus est.

21-23. Interea intento ad vexandum orbem animo, meditabatur quidem Romanos Persarum instar sibi in servitutem addicere. Verum quia id palam non audebat, nobilium virorum honores in primis ademit, jussitque primores civitatum torqueri, ingenuas ac nobiles matresfamilias rapi in gynæceum, alios coram se, et oblectationis causa ferocissimis, quos ha bebat, ursis objici. Denique immanissimus ille tyrannus non sine humano cruore effuso coenare consue. verat. Christiani vero in exilium, datis ab eo legibus, primo quidem acti; sed postea lentis ignibus membratim combusti sunt, atque eorum corpora, in favillas et cineres redacta, in mare et flumina projiciebantur. Nulla insuper levis apud eum non modo in christianos, sed in cunctos etiam gentiles poena fuit. Eloquentia etiam et litteræ ab illo extinctæ, sublati causidici, relegati aut necati jurisconsulti, ac pessumdatæ leges universe. Tantis præterea vectigalibus, ac capitationibus, pro iis etiam qui mortui erant, exigendis, omnes cujuslibet ætatis et conditionis homines opprimebat; ut plurimi fame perierint. Soli itaque supererant mendici, qui cum solvendo non essent, hos simu! congregatos, et laviculis impositos, in mare mergi mandavit.

C

17. Verum Diocletianus tanta ob scelera meritis calamitatibus affligi coepit. Enimvero paucis post acta Romæ duodecimo kalendas Decembris vicennalia sua, elapsis diebus, Ravennam venit; ut nonum ea in urbe consulatum susciperet. Tunc autem imbre et frigore sævientibus, per illud iter levi quodam morbo correptus fuit. Ibi itaque æstate transacta, Nicomediam per circuitum ripæ strigæ contendit; ut Circum ibi dedicaret. At eo adhuc in itinere sic recruduit ejus morbus, ut paulo post suum in hanc urbem ingressum mortuus crederetur. Neque porro mortis suæ suspicionem prius amoliri potuit, quam cum se idibus Decembris omnibus videndum præbuit, ita tamen ut a nemine potuerit amplius cognosci. Quamvis autem melius se haberet; certis D pit, Severumque imperatorem creavit, eumdemque nihilominus horis insaniebat.

24. Interim Constantius graviter ægrotans, Constantinum filium ab hoc Galerio, qui sæpius vitam ei eripere tentaverat, datis litteris petit sibi remitti. Postulanti annuere se simulat tyrannus, datque Constantino, quem retinere volebat, sigillum, ut postridie proficiscatur. Sed statim post coenam hic elapsus, sese itineris commisit periculo, ac publicis equis per singulas mansiones, ne quis illum insequeretur, sublatis, ad patrem evolavit. Per illius vero jam jam morituri manus accepit imperium, confestimque primam pro christiana religione dedit legem.

25, 26. Laureatam autem ejus imaginem Galerius sibi paulo post, ac de more allatam, ægerrime susce

Constantinum Cæsarem. At milites qui sublata ab ipso Galerio castra prætoriana, et Romani qui diros censitores ad describendam plebem missos impatientissime ferebant, Maxentium purpura induunt. Quamobrem Galerius Severum cum Herculii patris sui exercitu Romam mittit adversus novum Cæsarem. Verum hic cum ad Urbis muros propius accessisset, a suis desertus est, fugitque Ravennam. Veritus autem ne traderetur Herculio, qui oblatam a Galerio Augusti purpuram, lubentissime resumpserat, suam ille deposuit, ac venis incisis, vitam cum imperio amisit.

27. At Herculius Galerium vicissim metuens, venit

18-19. Paucos vero post dies Galerius, qui Ilerculium, injecto armorum civilium metu, jam terruerat, illuc advolavit. Longo autem, quod Cecilius integrum repræsentat, ipsum inter et Diocletianum colloquio huic tandem, sed ægre persuasit; ut novis Cesaribus creatis, imperio cederet. Miserabilis itaque Diocletianus kalendis Maii Severum et Maximinum Daiam, rejecto Constantino, Cæsares non sine lacrymis et gemitibus renuntiavit, ac purpuram, qua se exuerat, induit Maximinum. Ea porro sic deposita, factus iterum Diocles, remigravit in patriam.

20. At Galerius summum principatum adeptus,

in Galliam, ut Constantinum suæ minoris filiæ nuptiis A ciis instituit deorum suorum pontifices, qui eosdem sibi conciliaret. Ipse vero Galerius Romam, a se nondum visam, invadere frustra nititur. Nam legionibus tantum scelus detestantibus, timuit Severi exitum, ac fuga capta, ad sedes suas se recepit, postquam Italiam militibus crudelissime vastandam reliquisset.

Christi discipulos ad impia sacrificia facienda cogerent. Ab ea tamen christianorum persecutione litteris Constantini deterritus, dissimulavit quidem, sed sinebat illos occulte maris undis submergi. Ad hæc vero, ut eos necaret fame, aut prohibitis escis contaminaret, primus omnium præcepit cuncta animalia, quibus vescimur, ad deorum aras immolari, et omnia ad victum necessaria delibari, aut sacrificari, aut perfundi mero. Denique tantis tributis non modo christianos, sed cæteros omnes oppressit; ut inde exorta fame, et omnibus, quæ Diocles et Herculius reliquerant, abrasis, solum vitæ usum, more latronum, hominibus pro magno dederit beneficio.

28.29. Dehinc Herculius ex Galliis Romam revertit, ubi commune imperium habebat cum Maxentio. Sed quia ab ejus humeris purpuram publica in concione diripuerat, ex hac urbe tamquam Tarquinius Superbus ejectus est. Inde itaque per Gallias ad Galerium profectus, illum reconciliationis specie occidere, et spoliare regno meditabatur. Ast ubi cognovit Licinium, Diocle præsente, factum ab eodem Galerio imperatorem, tunc rursus confugit ad Constantinum. B Quem quidem ut facilius deciperet, deponit purpu ram, illique adhuc juveni persuadet, ut ad barbaros debellandos paucis cum militibus proficiscatur. Nec multo post proditor nefarius, resumpta purpura, expilatisque Constantini thesauris aufugit, occupavitque Massiliam. Verum Constantinus mira celeritate regressus, urbem hanc obsidet, ac pace frustra oblata, eum capit, et detracta rebelli imperatoria veste, noluit illum vita privare.

30-32. Melior nihilo propterea factus, alias struxit Constantino insidias. Sed is a Fausta detectis, spadonem pro Constantino obtruncat. Quapropter tanti sceleris pœnas suspendio solvere cogitur. Galerius interim ut magnos in vicennalium suorum celebratione sumptus facere posset, omnes intolerandis obruit C vectigalibus. Maximini porro, qui se Cæsarem tertio loco nominari molestissime ferebat, victus contumacia, tollit Cæsarum nomen, seque, et Licinium Augustos nuncupat, et Maxentium atque Constantinum Augustorum filios. At Maximinus ei rescripsit se in campo Martio imperatorem fuisse salutatum.

33-35. Agebat tunc Galerius decimum octavum imperii sui annum, cum horrenda plane et insanabili in inferiori genitalium parte plaga percutitur. Morbum hunc Cecilius noster, et remedia per annum integrum inutiliter adhibita, fuse describit. Ibi vero edictum exhibet, quod ab eodem Galerio, jam jam deficiente, in christianæ religionis gratiam, et ut Deum placaret, datum est. Eo autem Nicomedia promulgato, Donatus cum aliis christianis confessoribus e carcere D eductus est. Galerius vero conjuge sua et filio in Licinii manum traditis, horribili tabe consumptus moritur.

36-37. Tum Maximinus accepto mortis ejus nuntio, ut provincias omnes ad fretum usque Chalcedonicum facilius sub ditionem suam subjungeret, censum tollit, atque in Bithyniam ingreditur. Oborta exinde ipsum inter ac Licinium discordia, ire ad arma jam parati erant : sed pacem in hoc ipso freto certis conditionibus fecere. Rebus ita compositis, Maximinus securior inde regressus, animum ad cruciandos christianos appulit. Jussit itaque cis effodi oculos, et manus amputari, statimque novos in provin

38-42. Ea autem tamque effrenata erat, descripta a Cecilio, illius libido; ut nullius ingenuæ fœminæ, aut virginis, nisi ob deformitatem, tuta esse potuerit integritas. Nuptiarum præterea omnium ille prægustator, corruptas a se virgines servis, atque violatas ab aliis primarias mulieres, in matrimonium cuivis petenti concedebat. Recusantibus vero vis allata ab stipatoribus suis, plerisque omnibus Gothis, quorum opera Romanos et orientem ludibrio habuit. Quin etiam improbus vir Augustam, nuptias ejus deprecantem, huc illucque cum matre sua projecit in exilium. Ejus autem amicas falso condemnavit adulterii. At tres potissimum ex iis nobiles fœminas recenset Cecilius, quæ a quodam Judæo hujus criminis immerito accusatæ, ad supplicium inter cuneos armatorum deducta sunt. Impudens vero calumniator Judæus postea patibulo affixus, earum innocentiam palam quidem declaravit, sed tardius. Maximinus porro Diocletiano, Augustam in Syria solitudines relegatam, variis legationibus sibi remitti postulanti, semper denegavit. Eodem porro tempore imagines et statue Herculii et Diocletiani adhuc viventis, jubente Constantino, evertuntur. Quamobrem Diocletianus intolerabili dolore inde percitus, vitamque exosus, mortem sibi et fame conscivit, et angore.

43-44. Ex omnibus itaque Dei adversariis solus supererat Maximinus, qui cum Licinii sororisque Constantini sponsalia suspecta omnino haberet, legatis Romam missis, fœdus cum Maxentio, nihil magis in votis habente pepigit. Romæ autem tunc hic morabatur, et bellum eidem Constantino indixerat. Verum ubi cum hoste prælio decertandum fuit, tunc quodam territus oraculo, pedem extra Urbem ferre minime ausus est. Duces itaque misit, qui majoribus, quam Constantinus, copiis instructi, primo impetu prævaluerunt. Confirmato tamen Constantinus animo, milites propius ad Urbem e regione pontis Mulvii admovit, ac viso cœlesti crucis signo, atque in scutis notato, in certamen descendit, quo paribus animis pugnatum. Nuntiatur id Romæ, fitque seditio; increpatur Maxentius, et in Circensibus ludis Constantinum vinci non posse conclamatur. His clamoribus permotus Tyrannus, et responso ex libris Sibyllinis accepto, procedit in aciem, pugna recrudescit, terretur ille, et fugatur, ac dum elabi connititur,

e ponte deturbatur in Tiberim. Victor autem Con- A vero, quæ Candidianum secuta, post necem ejus

fugerat, Thessalonica tandem comprehensa, capite cum matre sua ob pudicitiam et conditionem plexa

est.

stantinus in urbe Roma cum summa lætitia exceptus, titulo primi nominis a Senatu decoratur. At Maximinus, his etsi summo non sine dolore auditis, non potuit a conviciis jocisque plane intempestivis abstinere.

45-47. Constantinus autem res in Urbe composuit, venitque Mediolanum. Ibi dum sororis suæ cum Licinio nuptiæ conficerentur, Maximinus exercitum suum ex Syria in Bithyniam, sæviente hyeme, deduxit, sed prorsus debilitato agmine. Fretum nihilominus trajecit, et redegit in ditionem Byzantium post undecim obsidionis dies, ac paulo post Heracleam. Accurrit autem Licinius, et Adrianopolim prætergressus, obviam illi venit, imparibus tamen copiis. Itaque futurum, prope diem, prælium cum B cerneret Maximinus, votum de christianis, si victor esset, exstinguendis Jovi suo vovit. Licinius vero proxima ante pugnam nocte quiescens, ab Angelo didicit precem, qua facta, hostes vinceret. Tum Maximinus castra movit, ac Licinium, cum quo collocutus erat, aspernatus, ad pacem ferri numquam potuit. Pridie igitur kalendas Maii ad manus venerunt, ac milites Liciniani primo impetu invadunt hostes. Nec minor ab eis in ipsummet Maximinum, precibus ac donis illos sollicitanteni, fit impetus, isque ad suos refugere cogitur. Interim acies ejus cœditur impune, ac pars una exercitus prostrata, atque altera in fugam versa est. Victus itaque Maximinus, abjecit regalem purpuram, ac sumpta servili veste, Nicomediam citissime confugit. Inde uxore liberis- C que suis raptim abductis, cum paucis comitibus venit in Orientem, ac collectis ex fuga militibus, substitit in Cappadocia, ubi resumpsit purpuram.

48. Paucis autem post hanc pugnam diebus Licinius exercitum suum trajecerat in Bithyniam. Ipse vero Nicomediam ingressus, gratias primum Deo, cujus ope vicerat, retulit, ac deinde idibus Junii solemne edictum pro instauranda religione christiana proposuit, quemadmodum hic a Cecilio nostro exhibetur. Hortatus est insuper ut christianorum conventicula pristinum restituerentur in statum. Atque ita pax christianæ Ecclesiæ post decem persecutionis annos, et menses aliquot reddita fuit.

49. Post hæc vero Licinius Maximinum ex Tauri montis facibus expellit, ac Tarsum, quo confugerat, terra marique obsidet. Territus Maximinus, ac refugio saluteque sua desperatis, hausit venenum. Sed cibo et vino cum prius sese ingurgitasset, per dies quatuor maximis præcordiorum doloribus ad rabiem usque percitus, ac Christo frustra invocato, nocentem spiritum detestabili mortis genere efflavit.

50-51. Hunc ergo, inquit auctor noster, in modum exstincti sunt universi christianæ religionis persecutores, quorum nulla prorsus nec stirps, nec radix remansit. Licinius quippe Valerium, et Candidianum a Valeria adoptatum, Severianum Severi filium, atque octennem Maximini filium, filiamque ejus septennem, Candidiano desponsam, jussit interfici. Valeria

52. Porro autem Cecilius profitetur se ea omnia, sicuti gesta sunt, mandasse litteris, ne interiret eorum memoria, aut ab aliis deinceps Scriptoribus veritas corrumperetur. Tum omnes, ac nominatim Donatum adhortatur, ut æternas, propter exstirpatos christianorum persecutores, et redditam Ecclesie pacem, agant Deo gratias, eumque precentur, ut florentes Ecclesias perpetua quiete custodiat.

ARTICULUS 11.

De hujus libri manuscripto codice, quam imperfectus sit, et quam fœde a librario latinæ linguæ penitus ignaro corruptus.

Iniqua plane fuit hujus libelli, sicuti et aliorum quam plurimorum fortuna. Per plurima enim sæcula in bibliothecarum angulis sepultus, neminique cognitus, cum blattis et tineis luctatus est. Sed anno tandem 1678 vir clarissimus D. Foucault, tum in Aquitania regius quæstor, nunc vero Comes Consistorianus, manuscriptum illius codicem invenit in Moissiacensi olim ordinis sancti Benedicti monaste. rio, seu Abbatia mille monachorum, quæ jam a pluribus annis a canonicis, ut aiunt, sæcularibus incoli. tur. Nulla vero, vir eximius interposita mora, illum aliosque complures ibi repertos, transmisit ad illustrissimum virum Joannem Colbertum regni administrum, qui pro summo suo in litteras studio hunc cum aliis undique conquisitis jussit in sua bibliotheca reponi. Paruit itaque nobilissimi viri mandatis Stephanus Baluzius, qui tum ditissimæ illi bibliothecæ præerat, atque anno subsequente 1679, hunc de mortibus persecutorum librum ex illo unico codice typis edi curavit.

Monitos autem nos ille fecit huncce ipsum codicem esse quidem integrum, sed mendis infectum pluribus, eumque ab annis circiter octingentis ab imperita manuscriptum videri. Sed quia plures novis illius editionibus postea præpositi; conquesti sunt negatam sibi fuisse ejusdem codicis, vel semel quidem inspiciendi facultatem, nos idcirco breve illius specimen, quo ab omnibus cujus formæ et ætatis sit, agnoscaD tur, hujusce dissertationis initio exhibendum esse censuimus. Nobis autem illius, jubente illustrissimo abbate Colberto, copiam fecit D. Carolus Duchesne, Colbertina bibliothecæ nunc præfectus, vir omnibus utique non minus pietate quam doctrina commendandus.

In illo autem Colbertini codicis specimine jussimus accuratissime excudi integram pene primam illius paginam, iisdem omnino expressam litteris et characteribus, quibus totus ipse a scriba exaratus est. Quæ vero in secunda et tertia linea cernes omissa, hæc glutinoso quodam corpore superinducto deleta legi non possunt. Breviores vero ejusdem paginæ hiatus facti sunt putredine et tabo, quibus

[ocr errors]

discissæ sunt extremæ illarum partes. In aliis quo- A Galliam (cap. 27). › Summam denique librarii impeque nonnullis hujusce libri locis alix lacunæ, his plane similes, eamdemque ob causam reperiuntur. At hæc semel saltem observanda esse idcirco duximus, quia secundæ et aliis deinceps hujus libri editionibus præpositi, cum harumce lacunarum spatium scire non potuerint, in eo conjecturis suis replendo inutilem fere semper posuerunt operam.

ritiam evidentissime probant alia verba ab illo in hunc modum transcripta: Cessere Phillides, cirona, metonius melamphius (cap. 33). Ibi enim Cecilius citat illud Virgilii carmen:

Præterea ex hoc specimine animadvertere poteris hæc verba; Serius quidem, sed graviter, ac digne, in omnibus ad nostram usque editionibus omissa fuisse. Nulla autem hujus prætermissionis mentio ullibi facta est. Sed animum satis non attenderunt unicum in eo subesse librarii errorem, quod seruit, pro serius, ultima littera s in t mutata, scripserit. Nemo autem non videt quantum hæc verba Cecilii instituto ne- B easque sic incertas, et a se invicem discrepantes,

Cum igitur unicus ille Ceciliani libri codex, tot tantisque mendis infectus, hactenus repertus fuerit, nonne ingenue fatendum est huncce librum, tam imperita manu descriptum, ad nos nec incorruptum, nec plane integrum pervenisse? Scimus quidem non parum laboris a doctis quibusdam viris insumptum, ut his omnibus vulneribus mederentur. Sed nihil aliud sæpius protulerunt, nisi meras conjecturas,

ut nullus asserere audeat utrum aliquis, aut quis ex illis veram invenerit auctoris nostri lectionem. Aliis igitur codicibus, Colbertino emendatioribus, aut uno saltem alio iisdem mendis carente opus est; ut hic Cecilii nostri liber pristine et integræ sanitati resti

tuatur.

cessaria sint, et subsequentibus connectantur.

Paulo post in editis legitur: Et eumdem mortem digna ultione superbis et impiis ac persecutoribus inrogare. Sed hæc gratis ficta sunt. In manuscripto enim codice nihil aliud scriptum videtur, nisi et eumdem judicem digna judice (aut digno judicio), supplicia impiis ac persecutoribus inrogare. Nihil quippe aliud in codice scriptum videtur, et hæc sane verba ad auctoris propositum satis aperte conducunt.

Quædam vero, sed pauca quidem in hoc libro occurrunt, quæ librarius adjecit, nisi aliqua iis a Cecilio præposita omisisse dicatur. Talia profecto sunt hæc verba Ab hoc capite suos persequi (Cap. 26), que nullam cum antecedentibus aut subsequentibus habent connexionem. Cætera porro in co codice C quæcumque aut dempta, aut addita, aut transposita fuerunt, hæc ne eadem repetamus, suo loco annotabuntur.

Cessere magistri Phillyrides Chiron, Amythaoniusque Melampus. (Lib. in Georgic., in fin.)

Tertium, si lubet, exemplum addemus, inde deSumptum, ubi de Herculio, Galerii filii sui insaniam timente, hæc scribuntur: ‹ Urbe munita, et rebus ceptis inimicis diligenter instructis proficiscitur in

ARTICULUS III.

De vero genuinoque hujus libri titulo et argumento.

Quis sit hujus libri titulus non aliunde profecto certius cognoscere possumus, quam ex eo, qui solus, uti diximus, superest, Colbertino codice. At in co inscribitur Lycii Cecilii liber de mortibus persecutorum. Qui autem publicandis illius editionibus præfuerunt, persuasum utique habentes hunc ipsum esse librum, quem Hieronymus (Catalog. Script. Eccles., p. 121) a Firmiano Lactantio de persecutione compositum testificatur, huic titulo addiderunt utrumque Firmiani Lactantii nomen. Nec defuit etiam, qui pari auctoritate duplicem illam inscriptionem, et in manuscripto codice, et ab Hieronymo notatam de mortibus persecutorum, aut de persecutione suis in hunc librum commentariis conjunxerit. Sed nulli unquam licuit libri, a se non compositi, titulum mutare; nisi ipso Sole meridiano clarius ostendat eum ab infidelibus corruptum fuisse librariis. At quia nemo hactenus, ut infra dicetur, demonstravit an depravatus sit libri, quo de agitur, titulus, is talis procul dubio debuit retineri, qualis in illo Colbertino codice exhi

At longe plurima toto passim in eodem codice ostendemus loca, quæ non solum librarii, ut adsolet, aut oscitatione ac negligentia, aut nimia scribendi festinatione, sed magna etiain linguæ latinæ ignoratione depravata sunt, penitusque corrupta. Visne quibusdam saltem exemplis id tibi nunc probari? Animum, quæso, ad hæc verba adverte, quibus Cecilius de nobilibus fœminis, etsi innocentibus, ad supplicium tamen ductis sic loquitur: Ne impetu populi de carnificum manibus raperentur, promoti militari modo instruc tibile mens essagitari persequuntur (cap. 40). › Quis autem primis latinæ linguæ D betur. elementis imbutus, ita umquam scribere potuit? Nec magis sanus est alius Cecilii nostri locus, ubi de inhumanis Maximini imperatoris exactionibus sic disputat Armentorum, ac pecorum greges ex agris rapiebantur ad sacrificia cotidiana, quibus eos adeo corruperat, ut aspernarentur annonam, et effundebant passim sine delictu, sine modo culites universos, quorum numerus ingens erat, pretiosis vestibus nummis expungerent (cap. 37). ›

Porro autem si libri hujus argumentum hacce illius, uti debuit, inscriptione explicatur, inde colligi potest toto hoc in libro de tyrannorum, qui primis Ecclesiæ sæculis christianos crudeliter persecuti sunt, mortibus disputari. Non satis tamen distincte et enucleate intelligitur, quinam sint illi, an omnes, an aliqui tantum Ecclesiæ christianæ persecutores. Decem quippe illius persecutiones ab Eusebiani chronici auctore, Paulo Orosio, Sulpicio Severo, et aliis enumerari solent. Eas vero Augustinus non tam sua, quam cæterorum omnium ætatis suæ Scriptorum, opinione sic recenset: Primam persecutionem computant, a Nerone quae facta est; secundam a

« PoprzedniaDalej »