Obrazy na stronie
PDF
ePub

in missæ ejus celebratione quantocius legi. Sit itaque A sed ad præcedens verbum petiverint pertinuerit, plane

id adverbium, si non vox optimæ notæ, longe tamen melioris, itemque sæculi, quam credidit vir doctissimus. Maxime cum et paulo post Licinius iterum jubeat, ut præceptum suum quantocius compleatur.

ut in Græcis, aitńowoí tɩ; eritque adeo per Vicarium homo aliquis, qualis ab amplissimo Cupero indicatus est, intelligendus. Vel fuit olim in Licinii litteris uti hodie habemus, quantum ad vocabula, exaratum : Si putaverint de nostra benevolentia aliquid vicarium postulent; tuncque necessario Columbi distinctionem sententiamque simul amplecti oportebit : Si putaverint, de nostra benevolentia aliquid vicarium postulent, cujuslibet generis indemnitatem intelligendo. Vel ista denique, de qua nemo hactenus cogitavit, interpunctio erit advocanda, qui dono erant consecuti, si putaverint de nostra benevolentia (hoc est, si tamen ii esse possint, qui de rei pretio, quam ipsis pro mera nostra benevolentia dedimus, rationes nobiscum velint putare), aliquid vicarium, id est, quod priorum donationum vicem suppleat, postulent. Eligant, qui hæc lecturi sunt, quod maluerint. Verum equidem Eusebii lectionem cæteris præferendam arbitror; quanquam putare de re aliqua, debuerit phrasis esse familiarissima apud Romanos, neque sit insolens, ut benevolentia non de ipso benevolentiæ affectu, sed de benevolentie signo, aut gratificatione usurpetur. Nam sic, verbi gratia, Spartianus in Caracallo: Non ille in litteris tardus, non in benevolentiis segnis. Confer, si pluribus opus est, Diazium. Baloz., Cuperum et Columbuin.

Etiam vel hi qui emerunt. Suspicabar primo intuitu, corrupta hæc esse, legendumque Cæterum vel hi, etc. Sed nunc nihil muto. TOLLIUS.- Ut libuerit. Sed jampridem mutavit clarissimus Gale rò etiam et in jam, ad marginem sui exemplaris, et infra quoque cum eo vir maximæ dignitatis et eruditionis, Petrus Valerus Diazius. Conjiciebam ego, nec una ratione inductus, veterem lectionem fuisse et ita, pro et deinde. Prima erat, quoniam eo pacto omnia apte cohæserint: Qui Christianorum conventicula quocumque modo emerint, reddunto quantocius. Qui eadem dono acceperint, reddunto pariter quantocius. Ac deinde utrique de indemnitate, ut æquum sibi visum fuerit, cogitanto. Altera vero, nec minus valida, quoniam non videtur omnino Eusebius aliter legisse, quam emendamus. Quid hacc enim : ὅπως, εἰ τοῖς αὐτοῖς χριστιανοῖς τὴν ταχίστην ἀποκαταστήσωσιν, οὕτως ἢ οἱ ἡγορακότες τοὺς αὐτοὺς τόπους, ἢ οἱ κατὰ δωρεὰν εἰληφότες (εἰ) αἰτῷσί τι παρὰ τῆς ἡμετέρας καλοκαγαθίας, προσέλθωσι τῷ ἐπὶ τόπων ἐπάρχῳ δικάζοντε ; nisi ad verbum: Ut si hisdem Christianis quantocius restituerint, ita (hoc est, deinde) vel hi, qui eadem loca emerunt, vel qui dono fuerunt consecuti, si petiverint de nostra benevolentia aliquid, accedant ad locorum præfectum, qui jus dicit. Ostensum autem jam antea a nobis multiplicique exemplo, tam Græcorum OUTs, quam Latinorum ita, pro eira, vel deinde, non insolenter usurpari. Et quod nunc in Eusebii loco adverbium ei ante aito supplevimus, ita faciendum fuisse arguit haud solum collatio cum nostro, si putaverint, sed quod insuper non proxime sequatur apud Eusebium porέ20σi te, aut aliquid tale, verum sine ulla copula, poor, ut pendeat manifesto a præcedenti ὅπως.

B

Corpori Christianorum. To the Christians. Versio anglica. Ad Verbum, Christianis. Recte. Nam ut Sabini et Sabinorum corpus omnino confunduntur apud Livium in his verbis: Oriundi ab Sabinis, ne, quia post P. Tatii mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate æqua possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant, › (id est, qui esset ex Sabinis): ita Licinio in hac epistola, Christianis et corpori Christianorum, locutiones sunt synonymæ prorsus et promiscuæ, quas tantum, he semper iisdem Christianis diceret, intermiscuit. Alque infra tamen pro Christianorum corpori, videas uno loco in eadem versione: The Corporations or Assemblies of the Christians; id est, corpora, vel cœtus Christianorum; et alibi rursum: The Bodies corporate of the Christians; › hoc est, collegia, vel societates Christianorum.

Non in ea loca. Dele in. BоHERELLUS; item Gale. - Delenda hic præpositio, uti et supra faciendum monui. TOLLIUS.

Vel qui dono erunt consecuti. Potius, qui dono fue- C runt consecuti. GALE.

Si putaverint de nostra benevolentia aliquid, vicarium postulent. Locus haud parum difficilis, sive propterea quod de ejus integritate et distinctione non convenit inter doctos, sive quoniam per vicarium alii cum Eusebio certum hominem intelligunt, alii vero non hominem, sed aliquid vicarium. Res tota sic breviter habet.

Scribendum censeo: Si optaverint de nostra benevolentia aliquid vicarium, postulent. Diazius. Credideram antea, hunc locum mutilum esse, legendumque : Si putaverint de nostra benevolentia aliquid sperandum, vicarium postulent. Sed nunc nihil muto, et accipio to vicarium pro eo, quod pro restitutione bonorum Christiani deberi sibi putabant, uti illustris fecit Diazins. Eam mox indemnitatem vocat. TOLLIUS. Sic legendum: Si poscendum, putaverint de nostra benevolentia aliquid, vicarium postulent. Nil nisi distinguo Si putaverint de nostra benevolentia aliquid vicarium postulent. Gale; item Columbus.— Vicarium postulent. pooσi tą śπi Tóпwv ŠTάρxy Sixáčovci. D Eusebius. Id est : ii præsectum, qui in illa provincia jus dicit, adeant. Valesius. Vicarium postulent. Nempe, qui jus dicat. Edit. Oxon. et Cant.-Se pourvoiront par devers les vicaires. MAUCROIX. Quasi dicas: vicarios, ut suis rationibus provideant, rogabunt, annotante eodem in margine suæ versionis, Vicarios fuisse lieutenants du préfet du prétoire; quod nequeo melius, quam vicarios præfecti prætorio vertere.- Shall go to some magistrate. Tralatio anglica. Ad verbum, aliquem magistratum convenient. Nobis liceat, vel post tot eruditorum sententias de hoc loco allatas, judicium nostrum, qualecumque sit, interponere. Aut lectio, quam evidenter Eusebius secutus est: Si petiverint de nostra benevolentia aliquid, Vicarium postulent, germana est et genuina; et tunc non modo hodierna, si putaverint, aperte mendosa fuerit, verum etiam rò aliquid non ad sequentem vocem vicarium,

[ocr errors]
[blocks in formation]

· •

Ad jus corporis eorum. pertinentia. lloc est, secundum tralationem anglicam, pertinentia ad illos, tanquam ad commune corpus: That belonged to them as a Body corporate.› Quis enim tanquam ad corpus corporatum de verbo ad verbum transferri ferat?

Ea omnia lege, qua superius comprehendimus citra, etc. Scribe levem distinctionem post comprehendimus, quod eodem sensu explicandum, quo comprehensum est, in sequentibus. BOHERELLUS.- Emenda: comprehendimus, eaque citra, etc. quæ vocula excidisse mihi visa; alias, quam comprehendimus legendum, quemadmodum mox: sicut superius comprehensum est. TOLLIUS. -- Malebam, partim cum Boherello nostro, cui Aboensis quoque editio adstipulatur, partim mutato amplius, sed leviter, ordine; Ea omnia, qua lege superius comprehendimus, citra ullam prorsus ambiguitatem vel controversiam hisdem Christianis; id est, corpori et conventiculis eorum reddi jubebis. Ita quippe facili opera integra erit lectio, et optime cohærens.

>

Sumus. Summis. Editio Aboensis. Mendosissime. Prospere successibus nostris. Malim, prosperis successibus nostris, vel prospere fluentibus successibus nostris. › TOLLIUS.

Ut autem hujus sanctionis benevolentiæ nostræ forma ad omnium possit pervenire notitiam, prolata

programmate tuo hæc scripta et ubique proponere, A tres, dies novemdecim. Ideoque pax universæ Ecclesiæ anno tantum 313 reddita. PAGIUS.

et ad omnium scientiam te perferre conveniet. ›
Quod jam Licinius sanctionem suam, et hæc scripta
nuncupat, id ipsum paulo ante præceptum suum,
quin et tacite statutum suum et ordinationem suam
nominaverat. Sed, quod notandum, nuspiam pa-
riter edictum appellavit, uti nec noster, qui con-
tra semel atque iterum mero epistolarum nomine
ad hanc Licinii dispositionem indigitandam usus
est. Primo nempe, in hujus fere capitis initio,
de restituenda Ecclesia (Licinius) hujusmodi
litteras ad præsidem datas proponi jussit; atque
denuo propemodum in fine: His litteris. Unde nunc
haud ingrata oritur quæstio, utrum recte hic loci
edictum ab utroque interprete, atque alibi a multis,
cum veteribus, tum recentioribus vocentur; quod
equidem non putaverim, si sit accuratius loquendum:
sed veras esse e contrario litteras cum mandatis ad
To deiva Bithyniæ præsidem datas, ex quibus ille
confestim mandata excerpere, tum edictum suum,
secundum ea mandata, addito programmate, confi- B
cere et proferre debuerit. Ut autem hujus sanc-
tionis benevolentiæ nostra forma ad omnium possit
pervenire notitiam, prolata programmate tuo hæc
scripta et ubique proponere, et ad omnium scientiam
te perferre conveniet, inquit nostro loco verbisque
disertissimis ipsemet Licinius; multoque disertius
ante ipsum Plinius ad Trajanum, libro x, ep. 97:

Quibus peractis, morem sibi (Christianis) disce-
dendi fuisse rursusque coeundi ad capiendum cibum,
promiscuum tamen et innoxium; quod ipsum facere
desisse post edictum meum, quo secundum mandata
tua hetarias esse vetueram: ubi non tantum Tra-
jani mandata, et Plinii edictum, tanquam res diver-
sas nominari vides, sed imperatoris mandata mate-
riam fuisse edicti præsidis; quod et ideo non Tra-
jani edictum, sed edictum suum appellavit, post edic-
tum meum. Ingenue autem agnoscere debemus prius-
quam hinc progrediamur, nos, quod in hoc argu-
mento laudata Plinii verba adduximus, debere epi- C
stolæ amplissimi Cuperi ad clarissimum Grævium 7
id. apr. anni 1691, datæ, in qua, ad suæ in hunc
locum notæ confirmationem : Locus, ait, hanc in
rem elegans apud Plinium, lib. x, ep. 97: Quibus per-
actis morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeun-
di ad capiendum cibum, promiscuum tamen et in-
noxium; quod ipsum facere desisse post edictum
meum, quo secundum mandata tua heterias esse ve-
tueram; nam hinc, pergit, clarissime pater, præsi-
dem publice testatum esse, sese ejusmodi edictum
accepisse. Atque hactenus perillustris Cuperus.

Etiam verbo hortatus est. Nempe Licinius. PAGIUS. Et sine ulla circuitione: When the Edict was published, Licinius did likevise by word of mouth entreat all persons,

etc.

Conventicula. Les églises. Maucroix. Hoc est, ecclesias.

Sic ab eversa Ecclesia. Nicomediæ nimirum, secundum versionem anglicam: And from the destruction of the hurch of Nicomedia: sed melius sine dubio D Maucroixius, ut latina sonant. Ainsi depuis la ruine de l'Eglise. Confer hæc capitis 3: In statum pristinum Ecclesia restituta est. Ab eversa Ecclesia. A die scilicet 23 februarii anni 305. PAGIUS.

[ocr errors]

Usque ad restitutam. To he rebuilding of it. Tralatio anglica. Id est, usque ad restaurationem illius (Nicomediensis ecclesiæ).

Usque ad restitutam. Usque ad diem videlicet 13 mensis Junii anni 313, qua propositum est Nicomedie edictum de restaurandis ecclesiis. PAGIUS.

Anni decem, menses plus minus quatuor. Cœpit itaque persecutio septimo kalendas martias, a quibus si subducatur numerus usque ad diem 13 mensis Junii, qua propositum est edictuin hoc, effluxisse constabit annos 10, menses tres, dies 19, id est, annos decein, menses plus minus quatuor. Edit. Oxon. et Cant.

Menses plus minus quatuor. Nempe menses

CAPUT XLIX.

Sequenti autem Licinio, etc. Corrige et lege: sequente. TOLLius.

Tyrannum. Versio anglica, Maximinum, quem certum est intelligi.

Profugus concessit. Malim retrocessil. TOLLIUS. Quid opus est mutatione? Terentius in Eunuch. act. 1, sc. 2:

Ego impetrare nequeo hoc absque, biduum
Saltem ut concedas solum.

Et in Hecyra, act. iv, sc. 2:

Hic video me esse invisam immerito; tempus est con

[cedere. Latinis itaque Tò concedere simpliciter positum, inter alia, loco cedere, seu alicui locum abeundo dare significat; quæ ultima phrasis a Terentio quoque usurpala in Heaut. act Iv, sc. 2:

SY. Jube hunc

Abire hinc aliquo. CL. Quo ego hinc abeam? SY. Quo lubet; da illis locum.

Abi deambulatum.

Petit. Præferam cum Columbo, petiit. TOLLIUS.
Munimentis ibidem, etc. Potius, munimentisque ibi-
dem, uti et clarissimus Columbus legendum putat.
TOLLIUS. Columbum ipsum, si etiamnum opus est,

visere potes.
Iter obstruere. Licinio nimirum ; quod anglica ver-
sio, perspicuitatis causa, addidit.

Et inde dextrorsum perrumpentibus omnia victoribus.
Distinguo, et inde, dextrorsum perrumpentibus. GALE.
Perterreretur (vel peteretur). Scripsisse Lactantium
credo, peteretur. GREVIUS.

Perterreretur. Supra, Maxentianus proterretur; quod verbum etiam hic rectius mihi videtur, quam illud alterum. TOLLIUS.

Refugium. Effugium. GALE. Usi tamen etiam refugii voce idonei auctores. Cicero: Regum, populorum, nationum portus erat, et refugium senatus. Suetonius: Eos easque omnes, ne quod refugium in tali fraude cuiquam esset, exilio affecit. Neque noster a refugiendi verbo superius abhorrebat; cujus cap. 47, verba sunt: Fit impetus in eum, et ad suos refugit.

Ut solent hi, qui hoc ultimo, etc. Exempla sunt apud Florum et Livium. GALE. Mirum, quam faciat ad hunc locum alter plane geminus Lactantii de Vita beata, quem nos hactenus cum cæteris commentatoribus prætermiseramus: ‹ Quanto quisque annis in senectutem vergentibus appropinquare cernit illum diem, quo sit ei ex hac vita demigrandum, cogitet, quam purus abscedat, quam innocens ad judicem veniat; non ut faciunt quidam cæcis mentibus nixi, qui jam deficientibus corporis viribus, in hoc admonentur ultimæ necessitatis, ut cupidius, ut ardentius hauriendis libidinibus intendant. ›

Et sic hausit venenum. Non itaque periit morte simplici, ut tradit epitome Victoris. Edit. Oxon. et Cant.

Et sic. Id est, et deinde, quem sensuin jam antea indicatum voluimus. Conspirant interpretes. Après quoi il prit la boisson mortelle. MAUCROIX. And then he took poyson. Versio anglica. Sed nil forte melius Tò sic interdum ordinis adverbium esse ostendere queat, quam locus iste Vulcatii Gallicani in Avidio Cassio:

Mater mea Faustina patrem tuum Pium ejusdem in defectione Celsi sic hortata est, ut pietatem primum circa suos servaret, sic circa alienos. › Verbum, cum res ipsa loquatur, non addo. Audiatur solum Cicero primum et postea simili ordine et significatu adhibens: Ego incolumitati civium primum, et postea dignitati (consulo).

Non potuit in præsens. Exemplum, quod, qui volent, iis adjicient, in quibus præsens neutiquam de tempore nunc præsenti, sed de tempore tunc præ

senti, adeóque, una voce liceat dicere, præsenti præ· ▲ lorii Africæ munere fungebatur, apud Carthaginem terito, usurpatum; qualia exempla apud Ciceronem et alios occurrunt.

imperator fit, Valens imperator creatur, inquit Victor in epitome, qui postquam Maximini mortem narravit, subjungit: Valens a Licinio morte mulciatur. De hoc Valente loquitur Lactantius lib. de Mortibus Persecutorum cap. 50, ut primus omnium observavit eruditissimus Abbas Ludovicus du Four in litteris ad me scriptis. Ibi Lactantius, Maximini morte recitata, ait :

Licinius summa rerum potitus, in primis Valerium, quem Maximinus iratus ne post fugam quidem, cum sibi videret esse perenndum, fuerat ausus occidere, necari jussit. Nec dubitari potest, quin Valerius ille idem sit cum Valente a Victore memorato, cum Goltzius inter nummos triginta Tyrannorum, qui imperante Gallieno rempublicam Romanam afflixere, hunc relerat ATT. K. HOY. OYAAEP. OYAAENC. CEB. L. A. id est, Imperator Cæsar Publius Valerius Valens Augustus. Anno primo. Nummus tamen ille ad Valerium Valentem Licinii jussu occisum, non vero ad Valen tem, qui post Valerianum in præsidem abductum tyBrannidem arripuit (ut testatur Pollio lib. de Triginta Tyrannis cap. 19), omnino pertinet, licet Mediobarbus huic Valenti, qui brevi in Macedonia imperitavit, altribuat. PAGIUS, ubi supra, ad an. Chr. 314, num. 12, el 306, num. 15.

Confer nunc, primum omnium, assentientem propugnantemque Toinardum, tum nec dissentientem istam Maucroixi versionem: Car premièrement Licinius fit mourir Valère; in qua scilicet, ut sequentia et linguæ simul genius ostendunt, non Valeria, sed Valerius intelligitur: postremo amplissimum Cuperum varia Pagio et sequacibus objicientem in epistola ad perillustrem Voetium.

Item Candidianum. Ms. codex, quem cæteræ hactenus editiones secutæ fuerant, idem Candidianum. Sed omnino, vel cum Baluzio item Candidianum corrigendum est; vel nobiscum, adverbium ordinis adhibendo, inde Candidianum; aut per meram fere litterarum transpositionem, dein Candidianum.

Cruciamenta. Nec hic quoque Cicero exemplum quærentibus deerit. Philipp. xi: Nec vero graviora sunt carnificum tormenta, quam interdum cruciamenta morborum.

Insustentabili. Ignoro, ecquis ita olim ante nostrum fuerit locutus. Sed jam certe nequit hoe epithetam ex Cicerone defendi.

Haustam manibus terram, etc. Id est, ut optime Versio anglica expressit, manibus effossam: He cat earth, which he dug up with his hands.

Cum capul suum parietibus infligeret. Impatientia cruciatuum scilicet. Nam jam quatuor insaniæ dies abierant. Neque aliter fere Augustum caput foribus ex impatientia doloris amissarum Vari legionum illidentem inducit Suetonius in Octavio, cap. 25. Vide locum et que ad illum Casaubonus notavit; item quæ Baluzius supra.

Exilierunt oculi ejus de caveis. 'Os toũ μèv tús zápas ἔτι ζῶντος αὐτομάτως ἐκπηδῆσαι τῶν ὀφθαλμῶν, Μαξιμῖyos outs v. Chrysost. in oratione de S. Babyla contra Gent. Vide Euseb. Eccl. Hist. lib. x, cap. 10. Edit. Cant.

Deum videre cœpit candidatis ministris, etc. Il vit Dieu environné de ses Anges. Maucroix, quem apparet ergo voluisse emendari, Deum videre cœpit circumdatum ministris. - A vision represented himself to his imagination, as standing to be judged by God, who see. med to have hosts of ministers about him all in white garments, tralatio anglica. Quasi jam potius prisca lectio fuerit, Deum videre cœpit circumdatum candidatis ministris de se judicantem.

Candidatis ministris. De eodem Maximino Simeon Metaphrastes apud Surium, t. vi, p. 929, ait eum ab angelis fuisse flagellatum. COLOMESIUS.

Deinde quasi tormentis adactus fatebatur. Se fecisse nempe, repetendo άπò тoυ xowoυ, quomodo interpretes acceperunt. Nisi cum clar. Gale malueris Christum C Supplere ex sequentibus, distinguendo, deinde quasi tormentis adactus fatebatur Christum.

Nocentem spiritum.... efflavit. Baluzius recte in notis observat, non statim mortuum esse Maximinum ac Tarsum pervenit: sed aliquanto tempore gravissimos dolores sustinuisse, sicque non videri, eum ante mensem Augustum periisse. Cum enim ei peragranda fuerint aliquot milliaria, ut Tarsum Cilicia urbem pervenerit, in Cappadocia primum, dein in Tauri montis angustiis substiterit, ubi munimenta ac turres fabrica vit, ad arcendos nempe insequentium Licinianorum impetus, fieri vix potuit ut is qui kalendis mais pervenit Nicomediam, Tarsum venerit aute niensem Julium sequentem; adeo ut Maximinus ante mensem Augustum non periisse videatur. PAGIUS.

CAPUT L.

D

Summa rerum potitus. Anno nempe 312. PAGIUS. In primis Valeriam, quam, etc. Ita hodie clariss. Baluzius, qui prius cum veteri scheda in primis Vale rium, quem ediderat; unde paulo post Sparkius in Oxoniensi editione anni 1680: Scribendum, inquit, ex emendatione viri rever. Valeriam, quam. Ut frustra sít Baluzius, qui Valerium quærit sollicita indagine, Cui censuræ, iterumque postea in sequentibus editio

ibus repetita, subscribit supra, nec invitus, Baluzius, itemque Cuperus, nec non versio anglica in hunc modum For Licinius being now setled in the Empire, gave oder to put both Valeria and Candidian to death. Sed interim praeter hanc editionem nulla est, que non cum ms. codice in auctoris verbis habeat, Valerium quem. Et, quod magis notandum, stare optime posse manuscripti lectionem ponit, pugnatque Pagius in Critica sua Baroniana, uti sequitur. In primis Valerium. Valerium scilicet Valentem, de quo anno 306, num. 14 (imo, 15), sic locuti sumus: Eodem fere tempore, quo Alexander, qui præfecti præ

Candidianum. Filium Galerii et concubinæ, observante Maucroixio ad marginem suæ versionis.—Candidian was her adopted Son, for his mother was a Concubine of Maximians. Tralatio anglica. Ad verbum, Candidianus erat adoptivus Valerie filius: fuit enim ejus mater concubina Maximiani.

Valeria. Pro quo mulieris nomine, crassissimo errore typographico, Valerius legitur in Pagii Critica Ba roniana, ad annum Ch. 314, num. 12, ubi totum hocce caput describitur. Conferto modo eamdem ad annum Chr. 303, num. 6.

Mulier tamen. Forte, mulier statim, vel, mulier namque. TOLLIUS.-Emendo, Mulier tandem. GALE. Ui eum vixisse cognovit. Quem, et quis sensus? De utroque enim miris modis dissentiunt interpretes. — Cette dame ayant appris que Candidiamus n'était point mort. Maucroix. Id est, cum mulier Candidianum non fuisse mortuum didicissel. She had no sooner got the news of Maximins death, etc. Anglica versio. Hoc est, vix mulier nuntium de Maximini morte accepe

rat.--Mihi, primo loco, quod in bonam partem sumi

velim, nulla ratione videbatur sermo nunc esse posse de Maximino. Quid vero amplius cogitem, post pauca dicam.

Vixisse. Lego, vicisse. Eum autem, quod præcedit, intelligo de Licinio. BOHERELLUS.-Vixisse. Repone, vicisse. GALE: nec non Colomesius. Legendum vicisse, referendumque ad Licinium. Corrigendum quoque cognoverat, pro cognovit; et mox itidem miscuerat, pro miscuit. TOLLIUS.-Arridebat magis vi exisse, vel simpliciter exivisse; ut, postquam Candidianum necari jussisset Licinius, Candidianus, mandati gnarus, evadendi prima vice e loco, ubi jugulandus erat, viam invenerit: Valeria autem, cognito eum inde feliciter erupisse, mutaverit habitum, el se adoptivi sui filii comitatui miscuerit, ut ejus fortunam speculare

tur.

[

Comitatui ejus. Hic rursus, et pro contrariis inter

pretum bypothesibus, in contraria abeant versiones; A Gallica nimirum de Candidiani comitibus explicante : Anglica vero de Maximini, novissime defuncti, aula, hoc est aulicis. She had no sooner got the news of Maximins death, then she came to his Court in disguise.

Quia Nicomedia. Scribo, Qui cum, Sparkius, in utraque Oxon. a quibus haud diversa esi Cantabrigiensis.

Quia Nicomedia. Lege cum Columbo, qui quia Nicom. TOLLIUS.

Et illa, exitu ejus audito. Id est, illustrante singula, licet in re minime obscura, Maucroixio: Cum Valeria Candidiani mortem audivisset. Confer, si tanti est, quæ de vocabulo exitu notavimus.

Qui omnes. Atqui duo tantum supra memorali sunt. Candidianus et Severianus. TOLLIUS.-Imo tres; Candidianus, Severianus, et ante utrumque, Valerius, seu, Valeria, prout initio capitis legere malueris: Licinius, summa rerum potitus, in primis Valerium... fuerat ausus occidere, vel, in primis Valeriam; mirumque hanc, aut illum, a Tollio, post tam diserta verba, praetermitti,

Quasi malum metuentes. Hoc est, anglicæ versioni, quasi malum hominem: looking on him as an ill man. --Legendum: quasi æmulum metuentes. GRAVIUS. Forte, quasi iratum. TOLLIUS.-Suspicabar, quasi malum metuentes locutionem esse e medio pelitain, qualis ista Gallorum, il le craignait comme la peste.

Præ Valeria, (vel præter Valeriam) quæ volens, etc. Sed hæc jam superius Licinium fugisse dicta est. Vide quæ viri docti ad caput 39, notaverunt. Ergo tò volens rectius in nolens cum Cupero mutaveris. Hinc liquet, Maximinum non magis libidine quam avaritia accensum, matrimonium Valerie appetisse. ToL.

Præ Valeria, quæ volens, etc. Ita per omnia interpretes, ut, qui adibunt, statim intelligent.

Filium suum maximum agentem in annis octo. Dele suum. BoherelLUS.-Forte rectius, filium tum maxiEmendo, filium C me agentem annos octo. TOLLIUS. natu maximum agentem jam annos octo. GALE.

Mater eorum. Uxor Maximini, de cujus nomine altum est apud eruditos silentium. Edit. Oxon. et Cant.

[ocr errors]

versio. Ad verbum, in rusticorum habitu : quod paulo liberius.

Cum matre. Prisca scilicet. PAGIUS.

Pœnas dedit. Nullone prorsus afficto erimine, quæ sententia viri amplissimi. Vix crediderim, cum propter ipsum pœnarum nomen hic adhibitum, tum propter sequentia, ubi ambæ mulieres ad supplicium, idque gravissimum, dicuntur ductæ. Amputatum enim caput utrique, et mox earum corpora in mare projecta. Accedit, quod ne quidem Valeria amicas damnatas viderimus in antecedentibus, nisi afficto prius adulterio, capite nimirum 39 in fine.

Ita illis pudicitia et conditio exitio fuit. Quia et Licinio et Maximino Valeria nubere recusarat. ToLLIUS. Sed pars igitur pudicitiæ eo quoque sæculo habebatur v. gr. in mulieribus, unius tantum viri fuisse uxores. Suo enim ævo Tertullianum cum Montanistis monogamiam in utroque sexu requisivisse, Omnibus notum ex ejus libro de Monogamia. Observandum interim conditionem, quam hic noster memorat, æqualiter quidem matri et filiæ, seu, quod idem est, Prisca et Valeria, secundum anglicam versionem exitio fuisse : verum additam pudicitiæ mentionem specialiter pertinere ad Valeriam. Verba sunt: fo fatal did their Dignity and Valeria's chastity prove

B

to them.

[ocr errors]

In Orientem præcipitata est. In Orontem. Editio Aboensis. In the River Orontes. Id est, in fluvium Orontem. Versio anglica.

Orientem. Scribendum : Orontem, hoc est, fluvium Syriæ, vel torrentem, ex emendatione viri rever. supra laudati. Edit. Oxon. et Cant.—Lege, torrentem: aut potius, Orontem. ALLIX.-Lege, Orontem. VosSIUS. Maucroixius ad verbum; On précipita leur mère dans l'Orient : quod paucissimi procul dubio probabunt.

Ibi sæpe illa castas fœminas mergi jusserat. Ibi mergi, ut supra, capitibus 15 et 37, mari mergi : quare equidem doctissimum virum tò ibi delentem, minus audiendum esse crediderim.

CAPUT LI.

Quindecim mensibus. During the space of eighteen moneths. Versio anglica : quasi nostri verba sint, octodecim mensibus; cujus diversitatis rationem non assequor.

Plebeio cultu. In the habit of a Peasant. Eadem

-

CAPUT LII.

Quæ omnia secundum fidem scientium loquor, ita ut, etc. Post loquor, suppleo et, vel atque: et ita ut gesta Simisunt mandanda litteris credidi. BOHERELLUS. liter versio anglica, and i have thought fit to writte them just as they were transacted. Aliter vero Cupe

rus.

Illa. Corrige, et lege, ille scilicet Maximinus. Respice cap. 38 et ita huic lege talionis evenit, ut D ipsius uxor eodem supplicio interiret, quo ipse alienas conjuges necari jusserat. TOLLIUS.

Illa. Secuti sunt hanc lectionem ambo interpretes. Sic omnes impii, etc. Sarisberiensis in Polycral. lib. viii, cap. 19, de Domitiano : ‹ Et quia Ecclesiam Dei, imo et totum imperium, laceravit Domitianus, eodem in se Dei usus judicio et ipse laceratus est. › TOLLIUS.

Non corrumperet veritatem. Non melius abesset. Bonerellus.

Pietati. Id est, clementiæ, benignitati. Vid. not. ad Ausonium. TOLLIUS.

Respexit in terram. Quomodo capite 5. Respexit enim Deus vexationem populi sui. Dejectus itaque fastigio imperii, etc.

Ubi sunt modo magnifica illa et clara per gentes Joviorum et Herculiorum cognomina, quæ primum, etc., viguerunt? Notandum, ne id nimis oratorie et contra historiæ fidem scriptum fuisse videatur, haud simpli eiter quæri a nostro, Ubi sunt modo Joviorum et Herculiorum cognomina, ac si post mortuos semel Diocletianum et Herculium, a nemine amplius quocumque pacto usurpata sint: sed, Ubi sunt modo magnifica illa et clara per gentes Joviorum et Herculiorum cognomina, quæ primum a Dioclete ac Maximiano insolenter assumpta, ac postmodum ad successores eorum translata, viguerunt? ut neget tantum fuisse æque magnifica et clara per gentes, vigentiaque adhuc, dùm hæc scriberet, atque primum fuerant sub ipsis Diocletiano et Maximiano Herculio; quod ab omni parte certissimum.

Joviorum et Herculiorum. Tanquam si a Jove et llercule genus ducerent, Edit, Oxon. et Cant.

Maximiano. Illo nempe, quem nunc Herculium cognominavimus. Alteri enim, sive Galerio Maximiano, Jovius, Diocletiani imitatione, cognomentum fuit; et hic præterea de eo agitur, qui sibi primus Herculii nomen indidit.

Nempe delevit ea Dominus et erasit de terra. Quatenus nimirum ipsimet Diocletianus et Maximianus, qui sibi primi, alter Jovii, alter Herculi, cognomen tam insolenter sumpserant, et per quos simul eadem tam clara et magnifica per gentes evaserant, deleti sunt divinitus ex viventium terra et numero.

Diurnis nocturnisque precibus celebremus. Præferrem, obsecremus. Celebremus enim paulo ante legitur. BOHERELlus. Putabat vir doctus, qui Aboensi editioni præfuit, aliquid ante diurnis deesse, quod asterisco voluit notatum.

Ut Misericordiam suam servel etiam famulis, etc. Lege, ut misericordiam suam servet, et jam famulis suis

daverat clarissimus Baluzius in indice erratorum sue primæ editionis, aliique postea cum illo, vel aliter, ut subjicio.

propitius ac mitis omnes insidias, etc., deleto res ut. A todiat. Sed eam dudum, uti nunc excusam vides, emenTOLLIUS. - Pro servet etiam, rescribo, servet æternam. BOHEREllus. Quid, si potius auctoris manus fuerit, ut misericordiam suam servet etiam atque etiam famulis suis propitius ac mitis? 'Tum deinde, ut omnes insidias, quæque postea; ac denique cum tertio ut eleganter sine copula repetito, ut florescentes, et quæ deinceps. Capite nimi

Ecclesiæ perpetuæ quiete. Scrib. Ecclesias perpetua quiete. Edit. Oxon. et Cant. item Allixius.

Diaboli. Zabuli, ut prius. GALE. rum 16, duobus locis.

Ut florescentes Ecclesiæ perpetuæ quiete custodiat. Nullus dubito legendum esse : Ut florescentis Ecclesia perpetuam quietem custodial; quae et Nicolai Heinsii fuit sententia, ut olim summi et amicissimi viri ore, cum de hoc loco cum superstite agerem, intellexi. GRAVIUS.

[ocr errors]

Ut florescentes Ecclesias perpetua quiete custodiat. Veteris codicis cunctarumque hactenus editionum lectio est, ut florescentes Ecclesiæ perpetuæ quiete cus

DISSERTATIO

IN LUCII CECILII LIBRUM

DE MORTIBUS PERSECUTORUM

AD DONATUM CONFESSOREM, LUCIO CÆCILIO FIRMIANO LACTANTIO

HACTENUS ADSCRIPTUM.

(AUCTORE DOM LE NOURRY. )

B blicis scriptis nostræ subscripseriut sententiæ. Sed a nobis præterea efflagitarunt, ut cuidam respondeamus scriptori, qui argumentorum nostrorum vim suo potius arbitrio, quam validis rationibus infirmare conatus est. Horum itaque voluntati vel potius imperio amplius resistere non potuimus. Quapropter quæ a docto illo scriptore nobis objecta sunt, haec suis in hac dissertatione locis sic excutiemus ac confutabimus, ut nihil tamen velimus debito illius honori detractum. Ab co autem et ab aliis, qui præconceptam semel opinionem deponere numquam volunt, hoc unum petimus, ut si quando et argumenta nostra rursus examinanda, vel refellenda aggrediantur, vim illorum non minuant, sed dignentur ea exponere, quemadmodum, a nobis proponuntur. Tum vero illa si recte refellant, suaque aliis majoris ponderis et momenti rationibus stabiliant ac confirment, cito et lubenter cedemus. Palam enim professi sumus, et adhuc profitemur non aliam scribendo esse nostram mentem, nec alium scopum, quam ut veritas, si fieri possit, ab omnibus perspiciatur.

ADMONITIO.

Duabus potissimum, nec minimi quidem momenti, rationibus ad hanc dissertationem novis curis edendam inducti sumus. Primum enim in toto hoc secundo apparatus nostri tomo, et in superioris parte haud exigua expendimus quibus, et quam invicti plane roboris argumentis antiquissimi christianæ religionis vindices illius veritatem adversus ethnicos demonstraverint. Unum itaque probandum superesse videbatur, quis tantorum certaminum fuerit exitus, et quæ victoria. Cecilius autem illud, in hoc de Persecutorum Mortibus libro, manifestum omnibus fecit. Totus namque in eo est, ut patefaciat quales quantasque christiani nominis hostes poenas omnipotenti Deo et scelerum ultori dederint, ac quam admirabilem vera nostra religio de impiis gentilium superstitionibus triumphum egerit. Superioribus igitur dissertationibus nostris hanc, tamquam illarum complementum, subjungendam censuimus ; ut qui in illis prælia eruditotorum pugilum spectarunt, in hac victorias et triumphum videant et mirentur.

C

Deinde vero clarissimi plures viri, quorum votis ob eximiam eorum eruditionem, et singularem in nos benevolentiam, non satisfacere nefas ducimus, et dictis et scriptis ad hanc dissertationem recudendam nos impulerunt. Non satis enim esse putant, quod aliqui coacti sint palam fateri duo Firmiani Lactantii nomina audacius contra unici, quod superest, manuscripti codicis fidem addita fuisse hujus libri titulo. D Neque sufficere adhuc arbitrantur quod pluribus visum sit ea argumenta, quibus hunc librum Lactantio suppositum fuisse demonstratur, aliis præponderare quæ contrariæ opinionis defensores protulerunt. Quin etiam addunt nec satis etiam esse, quod nonnulli pu

CAPUT PRIMUM.

Analysis hujus libri, et de illius unico codice manuscripto, titulo, atque argumento, et cur ac quo tempore a Lucio Cecilio editus fuerit.

ARTICULUS PRIMUS.

Analysis hujus libri.

Quamvis hic liber ea compositus sit sermonis brevitate, qua ab omnibus cito perlegi possit : quia tamen plurima in eo loca fœde corrupta, lacunis hiulca, et casu excisa, alia vero obscura, atque intellectu difficillima occurrunt; idcirco exhibendam esse censuimus illius analysim; ut lectores minus periti facilius

« PoprzedniaDalej »