Obrazy na stronie
PDF
ePub

testate maxima præditus: Sibyllam Erythræam car- A cationem attinet, fierent. Neque sane aliter interpremen suum a summo Deo fuisse exorsam; sic a prin cipio processisse dispositionem summi Dei, ut esset necesse, etc.; Deum summum ad restituendum justiti domicilium, et ad tutelam generis humani Constantinum excitasse; illum providentiam summæ divinitatis ad fastigium principale provexisse ;› denique, ne te nimia exemplorum salietas capiat : « hominem, ni summum Deum per eum, qui missus est, cognoverit, pœnas daturum. At, quod aliqua dignum est observatione, idem epithetum in hoc opusculo non minus frequenter, si voluminis ratio habeatur, invenitur. Nam capite 1:‹ Scirent quatenus virtutem ac majestatem suam in... delendis... nominis sui hostibus Deus summus ostenderet; nostro vero, oraret Deum summum; et quadragesimo septimo, eos Deus summus jugulandos subjecit inimicis. › Quin hæc enim, inter alia, Lactantium istius quoque libelli parentem esse suadeant, dubitari non potest.

tes acceperunt. Que l'on distribue aux colonels et aux capitaines, pour l'apprendre à leurs soldats, MAUCROIX. Ad verbum, quæ (precationis exemplaria) præpositis tribunisque distribuuntur, ut eam suos quisque milites doceat. Which were sent aboul to all the Officers, etc. Anglica versio. Ad verbum etiam, quæ quidem precationis exemplaria ad omnes præfectos missa sunt. De præpositis porro et tribunis, quid differant, tum quid eorumdem nomina valeant, videantur Cuperus et Columbus.

aut

Crevit animus, etc. Non minus egregium hoc Licinii stratagema, atque illud, de quo supra, Constantini. Eodem ferme astu usus est Sertorius, apud Plutarchum; nec Scipionis in templum Jovis secessus, Numæ ad deam Egeriam aditus diversi sunt generis. TOLLIUS. Sed unde constat Tollio, neque Constantinum, neque Licinium ea vere somniasse, quæ professi sunt, ut pro meris stratagematibus habenda sint? Num ipse, ut olim Josephus in Ægypto, Tzophnathpahaneach est? Id est, vertente Mattathiade, κρυπτῶν εὑρετής? At Deum somnia vel ipsis Gentilibus immittere, agnoscebat Jacobi filius Josephus; quod non videtur Tollius admittere.

B

Cum surgere sibi visus esset, et cum ipso, qui monebat, adstaret, tunc docebat eum quomodo et quibus verbis esset orandum. Hujus loci, qui a multis forsitan pro bene sano habitus est, duas video proponi emendationes ab eruditis viris: unam unius tantum litteræ ; alteram vero, ex pluribus simul emendationibus constantem. Corrigo: cum surgere sibi visus esset, et `cum ipsa, qui manebat, adsteret, tunc, etc. BоHerellus. --Lege: Consurgere sibi visus est, et cum ipso, qui monebat, adstare. Tunc, qurque postea. TOLLIUS. - Nos primam, vel eo nomine, quod veteris codicis lectionem levissime immutat, alteri longe præferendam esse, arbitramur.

Notarium, etc. Hoc est atrique interpreti, unum ex iis, qui Licinio a secretis erant: Un de ses secrétaires. MAUCROIX. One of his secretaries. Versio anglica. Asciri. Id est, adhiberi. Alias et accersiri, vel acciri legi possit. ToL.

Summe Deus, te rogamus, etc. Triplicem hujus orationis compellationem, summe Deus, cateris bujus tractatus locutionibus, quæ ipsum Lactantio vin- C dicare possunt, col. præc. non adjecimus; quoniam hæ compellationes ne hominem quidem proprie, sed angelum auctorem habuisse censendæ sunt, ut ex antecedentibus liquet.

In libellis pluribus. Ut schedula nempe, qua quis paucissimis verbis in foro, vel templorum valvis proponit se quidpiam invenisse, eique, cujus est redditurum, libellus vocatur ab Ulpiano in Digestis :

Solent plerique etiam hoc facere, ut libellum proponant continentem invenisse, et redditurum ei qui desideraverit. Neque vero multo amplior, aut non multo certe amplior hujus capitis oratione, libellus repudii, βιβλίου ἀποστασίου, de quo apud Matthæum Dominus noster cap. xix,7,quandoquidem repudii libellus duodecim tantum versibus, haud pluribus, inquam, nec paucioribus debuit conscribi, ut ex Rabbinis a Lightfooto ad Matth. v, 51, laudatis, cognoscere est.

Et per præpositos tribunosque mittuntur, ut suos quisque milites doceat. Audio. Sed ad quosnam mittebantur, qui postea et confestim ex acceptis memoratæ orationis exemplaribus suos quisque milites Deum summum orare docerent? Nam de hujusmodi hominibus altissimum in recepta lectione silentium est. Omnino vel dicendum aliquid deesse, quale sit, verbi gratia, ad Centuriones, isto pacto, et per præpositos tribunosque mittuntur ad Centuriones, ut suos quisque milites doceat, si per præpositos tribunosque mittere, ex vulgatissimo loquendi usu, præpositorum tribunorumque opera willere significat. Vel, quod malim, ponendum, sicut Justino lib. vi, cap. 3, per regna mittere, el Latinis alibi, per plateas et quadrivia mittere, idem prorsus, atque ad regna mittere, vel ad singulas plateas et singula pariter quadrivia mittere sonant: ita hic loci per præpositos tribunosque mittere, proprie esse ad singulos cum præpositos, tum tribunos mittere, ut qui militum præpositi tribunique erant, eorumdem doctores, quod ad illam pre

[ocr errors]
[ocr errors]

--

Statuit imperator prælium diei kalendarum maiarum. Quis imperator? Licinius, an Maximinus? Maximinum versio anglica disertissime nominat: Maximin resolved to give battel on the first of May. Neque etiam de alio intelligendæ editiones Oxonienses et Cantabrigiensis in subjicienda paulo post annotatione. Sed quid planius, cum de Licinianis militibus proxime præcesserit Crevit animus universis victoriam sibi credentibus de cœlo nuntiatam, quam recta pertinere subsequentia verba, Statuit imperator, ad eorum imperatorem Licinium? Præcipue, cum quæ paucis abhinc versibus legentur, aperte ponant, Maximinum neutiquam die ipso kalendarum maiarum pugnare voluisse, sed uno die citius, et, ut cum nostro loquar, pridie. Fateor interim rem, si aliunde spectetur, non omni prorsus carere difficultate, sed que non sit insolubilis, ut patebit e sequentibus. Diei kalendarum maiarum. Lege : inire die, seu potius in diem kalendarum maiarum, TOLLIUS. Quod putat in ipsa suæ notæ clausula Columbus, ferri utcumque posse, statuere alicui diei prælium, vti toũ constituere in illum diem prælium, adeo mihi non displicet, ut valde affine credam loco capitis 38, ubi Gothi Maximiano se tradidisse dicuntur malo generis humani, pro in malum, ut palam est: au grand intérêt de l'empire. MAUCROIX.Nil itaque bic interpolandum censeam. Galli dicerent: Il résolut là bataille pour le premier jour de mai. Aliorsum tamen abire Cuperum, et suæ quoque notæ initio Columbum, dissimulare nec volu mus, nec debemus. Diei kalendarum maiarum. Quo die factus est imperator anno 305, a quo cum octo jam anni effluxerint, robur exinde accedit iis, quæ supra dicta sunt de tempore, quo periit Diocletianus. Edit. Oxon. et Cantabr. addente etiam postrema: Vide Annotationes Valesii in lib. vin Eusebii Eccles. Hist. cap. ult. Sed male certe, (vel si cætera, de quibus jam non ago, bene habeant) quod memoratis editionibus, et Baluzio ipsi ante illas imperator in his verbis, Statuit imperator, Maximinus est. Potius enim Licinium intelligendum esse, paulo ante probavimus, et porro ostendemus.

D

Quæ octavum annum nuncupationis ejus implebant. Locus, de quo quid unquam commode fieri possit non video, nisi cum supplemento legatur, quæ octavum annum nuncupationis hostis ejus, vel inimici ejus implebant, aut aliquid tale. Prima ratio est, quod eo pacto hæc verba, octavus annus nuncupationis ejus, non videbuntur amplius ad eumdem imperatorem referri, de quo noster proxime ante, Statuit Imperator (Licinius scilicet, ex modo dictis) prælium diei kalendarium maiarum. Secunda auteni, quod revera kalendæ illæ maiæ octavum annum nuncupationis Maximini, qui Licinii hostis erat, impleverint: at

non itidem Licinii, quod quisquam, opinor, valeat A ostendere. Ac tertia denique, quoniam eo ipso, quod illæ kalendæ dies natalis fuerunt imperii Maximini, potuit sane optime Licinius prælium in eum diem constituere, ut quemadmodum antea Maxentius natali die, non Constantini, sed suo proprio victus fuerat, Maximinus pariter propriis imperii sui natalibus debellaretur. Verum quomodo vicissim recte dici posset Maximinus, prælium diei kalendarum maiarum statuisse, quæ octavum annum nuncupationis ejus implebant, ut suo potissimum natali vinceretur, sicut Rome victus fuerat Maxentius; cum, si, ut decet, non ex eventu, sed ex Maximini mente loquendum est, nequaquam vinci voluerit Maximinus, sed vincere; ne que id etiam ipsissimis kalendis maiis, verum uno die maturius, ut mox tradetur? Putem itaque, hunc locum, non secus ac alios multos hujus opusculi, mutilum esse, et supplemento aliquo, qualia supra proposui, indigere.

B

Quæ octavum annum nuncupationis ejus implebant. Ideoque gesta hæc anno 313 quo kalendis maiis imperii Cæsarei annus octavus complebatur. PAGIUS.

Ut suo polissimum natali vinceretur. Maximinus nempe; quod etsi jam satis alieno loco monitum debet hic denuo, vel ob anglicam versionem, quæ id nomen rotunde supplevit, observari.

-

Sicut ille victus est Roma. Id est, Maxentius. PAGIUS. - Confer tralationem anglicam: It happened, that as Maxentius was defeated at Romæ, etc. Item Baluzium et Toinardum.

Maximinus voluit præire maturius. Corrigo, prodire, vel perire. GALE. Posterius malebam, hoc sensu : Sed Maximinus uno die citius pugnare voluit, adeoque, rem ex eventu putando, perire maturius. Only Maximin would needs anticipate his owm ruin ; for he would needs fight the day before it. Anglica versio. Ad verbum: Tantummodo Maximinus noluit anticipare suam ruinam. Noluit enim eo die, qui illam præcessit, præliari. Ut appareat, clarissimum interpretem pro Maximinus voluit præire maturius, inter alia legisse, Maximinus noluit. Plura enim divinare nequeo.

Nuntiatur in castra, etc. Forte delendum in, ut alibi. BOHEREllus.

exhibito, gladio loramenta cædit, atque ita resolutis nexibus, latentia in nodis capita invenit. ›

Virtute jam pleni. Bellica illa scilicet, quæ vulgo fortitudinis nomine cognita, et ignaviæ contraria est. Neque quidquam Justino familiarius, etsi eam lib. ix, cap. 2, haud simpliciter virtutem, sed virtutem animi vocaverit his verbis: Scythas virtute animi, et duritia corporis, non opibus censeri, quam ut alibi virtutem sine ulla adjectione nominet. Sic ibidem paulo post: Cum virtute et numero præstarent Scythe, astu Philippi vincuntur; et sequenti capite: Athe nienses... virtute Macedonum vincuntur; › et lib. v, cap. 11 Per tanta itineris spatia virtute se usque terminos patriæ defenderunt; et lib. x, cap. 1: Agis rex cum suos terga dantes videret, dimissis satellitibus, ut Alexandro felicitate, non virtute inferior videretur, tantam stragem hostium edidit, ut agmina interdum fugaret: quibus plurima talia possint adjici. The Soudiers being now wonderfully animated. Anglica versio. Id est, cum jam milites mire animati essent.

CAPUT XLVII.

C

Maximinus aciem circumire, etc. Suam-ne? an Licinii? Non suam certe. Nam, uti mox patebit, adeo procul a suis Maximinus, quando aciem, de qua agitur, circumibat, abierat, ut facto semel in ipsum per Licinianos impetu, coactus fuerit ad suos refu. ere Fit impetus in eum, et ad suos refugit, qui suos ergo nequaquam prius circumibat, sed Licinianos eosque cunctos. Quod ideo addimus, quia, ut res sunt, videtur omnino noster aciem, cujus meminit, a Licinianis militibus, de quibus proxime loquitur, aperte distinxisse: Maximinus aciem circumire, ac milites Licinianos nunc precibus sollicitare, nunc donis. Acies ergo, universus sit Licinii exercitus, tam præfectos omnes, quam omnes simul gregarios milites complectens sint vero Liciniani milites, gregarii milites tantum; ut universum quidem Licinii exercitum ex præfectis et gregariis militibus constantem Maximinus circumiverit, sed solos gregarios milites, ut ad defectionem proniores, nunc precibus, nunc donis sollicitaverit. Scribuntur hæc in libellis pluribus, et per præpositos tribunosque mittuntur, ut suos quis. que milites doceat: › verba sunt superioris capitis; unde non parum roboris proposita modo distinctio mutuatur. Maximin tournait autour des bataillons de Licinius, et tâchait de les ébranler par ses prières el par ses promesses. MAUCROIX.-Tanquam vulgata lectio sit, Maximinus aciem Licinii circumire, ac eam nunc precibus sollicitare, nunc donis.

D

Galeas resolvunt. Resolutis nempe nexibus ligaminum, quibus galex capiti aptabantur, et constringebantur ne exciderent. Cassides autem, monente Isidoro, de lamina erant, galeæ de corio, cum hac, secundum Josephum Scaligerum, differentia, quod que ex caninis pellibus fiebant, zuvéa proprie vocabantur a poetis græcis: quæ vero ex lupinis, Xxɛ; et quæ ex felinis, yaliai, galeœ; yakin quippe, in prosa yan, felis. Sed hoc sine dubio præcipua observatione dignum, Licinii milites nonnisi depositis galeis, nudoque proinde capite, precem, quam edocti fuerant, dixisse. Sive quod ita faciendum esse idem Dei angelus, qui Licinium, quibus verbis orandum esset, monuerat, una opera præscripsisset: præcessit enim: Tunc docebat eum, quomodo et quibus verbis essel orandum; sive quod, ipsa docente natura, omnis vir, qui Deum suum velato capite orat, eo ipso suum Deum dedecoret. Paulus certe in priore Epistola ad Corinthios: Omnis vir orans. . . velato capite, dedecorat caput suum; paucisque interjectis: Vir enim non debet velare caput, εἰκὼν καὶ δόξα θεοῦ ὑπάρχων; quod alibi, Deo dante, ut vulgo perperam acceptum explicabo. Apponebantur ad sedem fluentem cocta et calida animalia, ut vermiculos eliceret calor. Queis resolutis, inestimabile scatebat examen. › Item hunc Justini : ‹ Jugum plaustri requisivit; quo

Tantus numerus legionum... tanta vis militum a paucis metebatur. Usus est alicubi simili translatione Justinus.

Nemo nominis, nemo virtutis, nemo veterum præmiorum memor. Horatius de milite Crassiano, 1. III, Od. 5.

Capiunt milites arma, etc. Liciniani nempe, quomodo simpliciter post paucula nominabuntur. Neque in diversum abeunt interpretes.

Quem vocant Serenum. Thraciæ locum inter Hadrianopolim et Heracleam, contra Zozimum, qui pugnam hanc in Illyriis pugnatam refert. Edit. Óxon. et Cant.

Scula tollunt. They took up their Schields. Eadem. Ad verbum, scuta attollunt. Sensu sane optime expresso, sed propter quem nil necesse sit ila legere. Tollere enim non raro est de terra attollere, seu de plano. Cicero ad Atticum: Quid si tu velis, inquis? Age, quis est, cui velle non liceat? Sed ego hoc ipsum velle miserius esse duco, quam in crucem tolli: › quod, ut omnes norunt, haud aliter factum, quam de terra attollendo. Idem., lib. 11 Offic. : Sol Phaetonti filio, ut redeamus ad fabulas, facturum se esse dixit, quicquid optasset: optavit ut in currum patris tolleretur; sublatus est insanus: ubi pariter tolleretur, pro de plano attolleretur.

[ocr errors]
[ocr errors]

Consenuit socerorum in armis

Sub rege Medo Marsus et Appulus,
Anciliorum, nominis, et togæ
Oblitus, æternæque Vestæ.

TOLLIUS.

Nemo virtutis. Id est, fortitudinis; proindeque eodem sensu, quo in præcedenti capite: Illi, oratione ter dicta, virtute jam pleni; et quo rursus in quadragesimo quarto Senatus Constantino virtutis gratia

primi (nominis dicam, an numinis?) titulum decrevit, A die, Nicomediam alia nocte pervenit. Post die, deest quem sibi Maximinus vindicabat.

aliquod vocabulum, quod sit nomen mansionis, ad quain kalendis maiis, id est, una nocte atque una die, venerit Maximinus, unde 'Nicomediam alta nocte pervenit. BOHERELLUS. - Post die, deest ad fretum. TOLLIUS.

―――

Ad devotam mortem. Devota mors hic loci est, mors destinata ; quomodo apud Virgilium Æn. 1 :

Præcipue infelix, pesti devota futuræ, Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo Phoenissa:

pro, amori destinata, qui futurus erat Didoni pestiferus. — A une mort volontaire. Maucroix. Hoc est, ad mortem voluntariam, sensu feliciter declarato.

Deus summus. Ut supra, oraret Deum summum : quod suo loco pro virili illustravimus. Plura tibi Baluzins et Cuperus suppeditabunt.

B

Projecit purpuram. Vestem in fine capitis simplicissimo nomine appellabit: Ita vestem resumpsit. Sed utrobique purpuream vestem intelligendum esse, manifestum est. Eoque pertinet, quod quam vestem Marcus semel atque iterum in historia passionis Christi roppupuy, ad verbum purpuream nuncupavit (xai évôúquσly aúτòv Toрpúpay, cap. xv 17. zai öt évé παιξαν αὐτῷ, ἐξέδυσαν αὐτὸν τὴν πορφύραν, eodem capite, commate 20), illam ipsam Joannes duobus pariter locis ipation Toppupov, id est, de verbo ad verbum, pallium purpureum, nominavit: iuάtov roрφυροῦν περιέβαλον αὐτὸν ; c. XIX, 2 : ἐξῆλθεν οὖν ὁ Ἰησοῦς ἔξω, φέρων τὸν ἀκάνθινον στέφανον καὶ τὸ πορφυροῦν ἱμάς TO, ibid. 5. Noster supra, fere uti hic (Daiœ ) purpuram Diocletianus injecit suam, qua se exuit.

Sumpta veste servili fugit. Confirmat Eusebius, 1. ix, cap. 10, et lib. 1 de Vila Constantini, cap. 58. Pagius.

C

Fretum trajecit. Idem nempe, de quo in antecedentibus: Sed (Maximinus) transjecto protinus frelo, ad Byzantii portas accessit armatus: cum hoc discrimine, quod Maximinus, dum prima vice fretum illud trajiciebat, contenderet ex Bithynia in Thraciam ad quascumque posset Licinii provincias urbesve occupandas; quando vero secunda, regrederetur e contrario ex Thracia in Bithyniam, ut se intra suos fines reciperet. Colligo ex capite 45, et ex his Eusebii verbis : οὕτω ἔπειτα αἰσχύνης ἔμπλεως ὁ τύραννος ἐπὶ τὰ καθ' ἑαυτὸν ἐλθὼν μέρη πρῶτον μὲν ἐμμανεῖ θυμῷ, el. Hoc est, Sic igitur tyrannus, cum ad imperii sui partes ignominia plenus (ita enim Græca ad verbum) venisset, primum quidem animo furens, quæque deinceps. Adde Baluzium, et post illum quoque, si volueris Pagium in Critica Baroniana ad an. Ch. 314, num. 5. Ac in exercitu, etc. Melius, at in exercitu. TOLLIUS. Lego: Ac ita exercitus pars dimidia prostrata est. Pars altera vel dedita, vel in fugam versa est. BOHE- Accedit quam proxime versio anglica in hunc modum fer now the one half of his Army was destroyed, and the other half either fled or rendered it self. Jam enim ejus exercitus pars dimidia prostrata fuerat, et pars altera dimidia vel dedita, vel in fugam

rellus.

:

versa.

Ademerat enim pudorem deserendi desertor imperator. Deserendi quid? his interests. Eadem versio; quasi dicas, ejus partes, vel, ejus causam : cui conira desertor imperator desertorem sui exercitus imperatorem sonat. And since the emperour had deserted his Army, the souldiers were not at all ashamed of deserting his interests.

D

Malebam in commune vocem prælii, quæ præcessit, hoc pacto repetere ademerat enim pudorem deserendi prælium desertor prælii imperator. Quam turpis vero et imperatori, et militibus ea desertio esset, ostendit, cum odiosissimum desertoris elogium, quo jam Maximinus notatur, tum insignis ista Atheniensium, ut ut prælio casorum, commendatio apud Justinum, lib. ix, cap. 3: Non tamen immemores pris · tinæ gloriæ cecidere: quippe adversis vulneribus, omnes loca quæ tuenda a ducibus acceperant, morientes corporibus lexerunt. Imo, quod memoria exciderat, eidem Justino, lib. xxi, cap. 8: exemplum est flagitii singulare rex exercitus sui desertor.

At ille kalendis maïis, id est, una nocle atque una

Nicomediam alia nocte pervenit. Lege, alta nocte. ALLIX. Quid si nec quidquam desit, nec aliud quidquam, præter ordinem verborum, sit corruptum; ut hic ordo scilicet genuinus olim fuerit : At ille kalendis maiis, id est, una nocte, una die, atque alia nocte, Nicomediam pervenit.

Millia centum sexaginta. Soixante lieues. Maucroix. Id est, sexaginta leucas; cum, si sibi constare voluisset, debuisset tantum ponere, cinquante-trois lieues, leucas quinquaginta tres.

Raptisque filiis, etc. Hoc est, raptim, seu cum summa festinatione captis. Livius in eumdem sen. sum Propiorque excusanti transitionem ut necessariam, quam glorianti eam velut primam occasionem raptam. Sed nec alio sensu forsitan Christus apud Mattharum c. 11, 12 : ̓Απὸ δὲ τῶν ἡμερῶν Ἰωάννου τοῦ Βαπτιστοῦ ἕως ἄρτι, ἡ βασιλεία τῶν οὐρανῶν βιάζεται, καὶ βιασταὶ ἁρπάζουσιν αὐτήν. Vulgata : c A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

Petivit Orientem. Sed in Cappadocia, etc. Id est, primum quidem in Orientem proprie dictum recipere se decreverat, adeoque Cappadociam prætergredi, et Syriam v. gr. petere, ex qua haud multo antea tanquam ad se pertinente exercitum in Bithyniam ad vicinas Licinii provincias, si posset, invadendas moverat. Verum cum, iter faciendo, non paucos milites præter spem in Cappadocia tam ex fuga, quam ab Oriente collegisset, in Cappadocia aliquandiu substitit. Quod dum limito, inter alia propter Zozimi locum facio, quem apud Baluzium invenies. Ex his autem, vel me tacente, intelligis Cappadociam huic auctori non fuisse in notione Orientis specialiter dicti comprehensam.

Ita vestem resumpsit. Ces légers secours lui donnèrent le courage de reprendre encore la pourpre. MAUCROIX. Hoc est, breviter, ita purpuram resumpsit. And there he took the purple again, versio anglica : tanquam vulgata lectio sit, ibi purpuram resumpsit.

[ocr errors]

- Omnino, vel ibi vestem resumpsit legendum, vel, quod præferam, sensus est: Deinde vestem resumpsit; uti jam supra plus semel, Tò ita idem esse atque deinde, vel postea monuimus. Confer, si pluribus adhuc exemplis opus est, Justinum, lib. v, cap. 3 in fine; item lib. xi, cap. 7, in fine quoque : ne et alia rursum indicem.

CAPUT XLVIII.

Accepta exercitus parte ac distributa. Sui-ne exercitus? an hostilis? Nam variant interpretes. Ego hostilem cum Maucroixio intelligo: quia si de accepta a Licinio sui proprii exercitus portione, eaque simul in varias, puta, civitates distributa sermo esset, nequaquam proxime sequeretur, trajecit exercitum in Bithyniam, sed trajecit alteram in Bithyniam ; cum qui pone se sui exercitus partem de industria relinquit, non amplius exercitum, sed solummodo partem alteram exercitus trajiciendam habeat. Atqui diserta nostri narratio est: Licinius, accepta exercitus parte ac distributa, trajecit exercitum in Bithyniam paucis post pugnam diebus. Accedit, quod cum sub finem præcedentis capitis diserte dé Maximini exercitu scripserit: Pars dimidia prostrata est, pars autem vel Licinio dedita, vel in fugam versa, optime invicem cohæreant, partem aliquam Maximiani exercitus voluisse se Licinio dedere: Licinium autem eamdem primo libenter accepisse in deditionem; paulo post vero prudenter in diversas suorum militum seu turmas, seu catervas, distribuisse, ac tum denique exercitum, ita ex suis et Maximianis constantem, trajecisse in Bithyniam,

Die iduum juniarum. Die quidem iduum juniarum A Nicomedia proposita sunt litteræ de restituenda Ecclesia ad præsidem missæ, ut testatur Lactantius: sed datæ fuerant Mediolani eodem anno, Christi scilicet 313, circa mensem martium, ut Constantinus et Licinius in iisdem diserte asserunt. PAGIUS.

Die iduum juniarum. Le treizième de juin. MAUCROIX.-Id est, die decimo tertio junii. On the thirLecnth of June, versio anglica : quæ diversæ tantum ejusdem rei notationes sunt.

Constantino atque ipso ter consulibus. Anno nempe Christi 313. PAGIUS.

De restituenda ecclesia. Nicomediensi scilicet, cœterisque, quæ ante decennium per totam Bithyniam, cujus Nicomedia princeps erat civitas, fuerant eversa. Nam Nicomediensis quidem prima omnium eversa fuerat et solo adæquata, ut ex capite xi certum est at idem postea multis aliis per amplum Bithynie tractum accidisse, vel hinc constat, quod noster, descriptis in hoc capite Licinii ad Bithyniæ præsidem litteris, continenter subjicit: His litteris propositis, etiam verbo hortatus est, ut conventicula in statum pristinum redderentur; plurium, uti vides, conventiculorum, seu, quod idem est, ecclesiarum, qua restituendæ essent, mentione facta, non unius Nicomediensis.

pervenire. Colligit, scio, Baluzius ex codice Justiniani imperatoris, lib. xi, tit. 57, lib. 1, Constan> tinum Roma digressum non esse ante mensem Januarium exeuntem, quod vulgo legis subscriptio sit, Datum 15 kalend. Jebr. Romæ, Constantino A. III, et Licinio coss. Sed jam antea alios codices in hunc modum legere monuimus, Proposita 15 kal. feb. Rom. Constantino A. IV, et Licinio II Coss., unde contra quam putavit vir clarissimus, adeo non causæ jugulum petit subscriptio, ex qua adversus Dodwellum, virum pariter clarissimum, argumentatus est, ut ex illa nihil omnino possit legitime inferri, propter variantem lectionem, quæ Constantinum non magis Romæ præsentem ponit, quam alibi. Adde quod si revera ea lex data Romæ fuisset a Constantino 15 kal. feb. seu, quod idem est, die 18 Januarii, anni Christi 31, sequeretur Constantinum non bimestri fere cura quidquid mali sexennio toto dominatio feralis Maxentii inflixeral, sanavisse, que diserta tamen Nazarii affirmatio est, sed propemodum irimestri. Convenerint ergo Mediolanum, Constantinus quidem ab urbe Roma profectus, Licinius vero ab Illyrico, mense potius Januario anni 514 haud multum decurso, quam decurrente, v. gr. februario ejusdem anni, aut decembris superioris anni 313. Vide interim quid in utramque partem scripserint Dodwellus in diss. Cypr. x1, num. 86.

B

Litteras. Illas Eusebius lib. x Hist. Eccles. cap. 5, describit e lingua latina, qua primum editæ sunt, ut ipsemet docet. PAGIUS.

Litteras. Id est, ex utriusque interpretis versione, edictum. Et Pagius quidem exerte in hoc ipso argumento: Epistolam, inquit, et edictum hic non distinguo. Sed esse, accurate loquendo, nonnihil discriminis inter edicta, et litteras imperatorum ad præsides datas, jam ante, ni fallor, ostendimus; patebit que rursum amplius ex dicendis ad ultima fere verba hujus capitis.

Apud Mediolanum, etc. Ibi conditum decretum pro pace, quod nobis conservavit latine hodie Lactantius cap. 48. Illud extemplo una cum victoriæ nuntio mittuit Maximino. Ille vero μὴ δοκεῖν ἑτέροις εἶξαι βουλό μvos, novum, ut auctorem habemus Eusebium, idias avbarreias emisit edictum. Ægre enim admodum et invitus senatus-consulto cessit, quo Constantinus primi tituli Augustus renuntiatus est. Dodwellus.

Securitatem. Tranquillitatem. MAUCROIXIUS. Quasi nulla sit prorsus differentia inter has voces; quod non ita esse, duo locorum genera apud Ciceronem ostendunt. Unum est illorum, in quibus securitas et tranquillitas tanquam res a se invicem, etsi non muuitum quidem, diversæ nominantur. Alterum vero eorum, in quibus diversam utriusque vocabuli definitionem Cicero tradit. Primi generis ista sunt : lib. 1, de Offic. cap. 20: Vacandum autem est omni animi perturbatione, tum cupiditate, et metu, tum etiam ægritudine, et voluptate animi, et iracundia; ut tranquil. litas et securitas adsit. Lib. v, de Finibus: Democriti autem securitas, quæ est animi tanquam tranquillitas, etc. Pertinent vero sequentia loca ad secandum genus. Lib. IV Tuscul. Qu. Qui animum in duas partes dividunt, alteram rationis participem faciunt, alteram expertem : in participe rationis ponunt tranquillitatem, id est, placidam quietamque constantiam. › Lib. v earumd. Qui autem illam maxime optatam el expetitam securitatem (securitatem autem nunc appello, vacuitatem ægritudinis, in qua vita posita est) habere quidquam potest, cui aut adsit, aut adesse possit multitudo malorum? ›

C

Ad præsidem datas. Sed quem præsidem? Nicomediæ ? an Bithyniæ ? Nam utraque vox præcessit, trajecit exercitum in Bithyniam... et Nicomediam ingressus, etc. Nicomediæ præsidem Maucroixius intellexit : On l'adressa au président de Nicomédie. Sed huic sup plemento graviter repugnat Justiniani codex, ex quo liquet, præsides fuisse provinciarum præsides. Vide, verbi gratia, lib. 1, tit. 40, 1. 1 et . Adde quoque Salmasium in Hist. Aug. scriptores. Nec obstat quod apud nostrum, capite 40. Eratineus, qui paulo post initium dicitur præses, appellatur judex in sequentibus. Nam ex eodem codice, qui provincias, regebant, etiam judices erant, seu, ut nobis Lactantius suggerit in epitome, non simpliciter provinciarum præsides, sed una quoque præsides legum. Verba sunt: Siquidem ipsi præsides legum præmiis muneribusque corrupti. Hincque merito Galli, qui præsidem simpliciter reddunt président, reprehensi suo loco ab amplissimo Cupero.

D

Proponi jussit. At non sine præsidis programmate, ut Licinius ipse in extrema fere subjectarum litterarum clausula imperabit, quo nempe de Licinii litte ris edictum, secundum data mandata, conficeretur, Sicut Plinii epistola ad Trajanum inferius confirmabit. Cum feliciter, etc. Vid. Euseb. Ecclesiastic. hist. lib. x, cap. 5. Editio Cant.

Apud Mediolanum convenissemus. Quod non accidit, meo judicio, ante primum mensem anni Chr. 314 plus minus inchoatuin. Partim primo, quia cum, ex Nazario, quidquid mali sexennio toto dominatio feralis Maxentii urbi Romæ inflixerat, bimestris fere cura Constantini, statim a victoria de Maxentio ad 6 katend. novembris, proindeque die 27 octobris reportata, sanaverit, inde apparet Constantinum Romæ, ist minimum, ad medium usque decembrem moratum esse. Partim vero deinde, quoniam cum urbs Roma, unde Constantino ad condictum locum, Mdiolanum, proficiscendum fuit, tongissimo itineris intervallo dissita fuerit, vix potuit commode Constantinus Mediolanum ante initum Januarii mensem

Quod quidem divinitas in sede cœlesti nobis atque omnibus qui sub potestate nostra sunt constituti, placatum ac propitium possit existere. Subesse niendum suspicor. Quare sic lego: Quod divinitus quidem, etc. propitium possit efficere. Sparkins, credo, in editionibus Oxon. et Cant. Pro quod quidem divinitas, legendum forte, quod quidem divinitus, etc. BOHERELLUS. Lactantii verba se male habent. Curatio est anceps. Cogitabam tolerabiliora futura esse, si sic refingantur ut quidem divinitas in sede cœlesti nobis, atque omnibus qui sub potestate nostra sunt constituti, placata atque propitia possit existere, GREVIUS.-Lege, quo numen divinitatis, et mox posset, pro possit. ToLScribendum putem, vel, quo quidem divinitas in sede cœlesti nobis atque omnibus qui sub poles tate nostra sunt constituti, placatum ac propitium possit existere, ut neglexerit Syntaxin: vel, quo quidem divinum numen in sede cœlesti, etc. Divinitas certe in

LIUS.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

829

:

veterum libris divinum numen est. Marcellinus 1. xxvII, A cap. 7 Parcius, inquit Eupraxius, agito, piissime principum; hos enim, quos interfici tanquam noxios jubes, ut martyres, id est, divinitati acceptos, colit religio christiana; et in Codice, imperator Justinianus; Cum propitia divinitate, ail, Romanum nobis sit delatum imperium. GALE.

Ut possit nobis summa divinitas, cujus religioni liberis mentibus obsequimur, etc. Verba notatu digna, quoniam si Licinius Jovem, ut certum esse debet, per summam divinitatem, de qua loquitur, intelligebat, Jovi ergo, non Deo Christianorum, memoratam supra precem cum toto suo exercitu dicebat, Summe Deus, le rogamus. Sancte Deus, le rogamus, quæque postea. Quo fit, ut si quid fraudis forsitan in ea re fuerit admissum, contextum dici nequeat in gratiam summi Christianorum Dei ab hoc Cecilio, aut ab aliis scriptoribus.

B

Liberis mentibus. Volontairement. MAUCROIX; id est, Recte. Cuinam ultro, seu, ad verbum, voluntarie. enim per licenter interpretari, in animum posset venire? Quam mirum vero (1), Summe Christianorum Deus, cum per te ethnico homini, qui non te, sed Deum nihili colebat, licuerit palam, liberisque mentibus religioni divinitatis falsæ obsequi, non licere idem hodie tot tuorum millibus, qui te verum Deum spiritu ac veritate adorare in propatulo gestiunt! Sed judicia tua sunt abyssus magna, Rex Sanctorum.

Dicationem tuam. Id est, dignationem. Edit. Oxon. · Lege, digna et Cant. Hoc est, te. Interpretes. tionem. ALLIX.

17

rum, etc. aut aliquid denique istius modi, quale sit, videbantur tricæ ac severa. Eusebii verba, quo melius tota res intelligatur, sic concepta sunt: άteva oûtws péonei nuir avṛrypafai àxólovtov ŵy, iv' àquipetero παντελῶς τῶν αἱρέσεων, αἵτινες τοῖς προτέροις ἡμῶν γράμμασι τοῖς πρὸς τὴν σὴν καθοσίωσιν ἀποσταλεῖσι περὶ τῶν χριστιανῶν ἐνείχοντο, καὶ ἅτινα πάνυ σκαιὰ καὶ τῆς ἡμετέρας πραότητος ἀλλότρια εἶναι ἐδόκει, ταῦτα ὑφαρ μεθῇ, καὶ νῦν ἐλευτέρως τε καὶ ἀπλανῶς ἕκαστος τῶν τὴν αὐτὴν προαίρεσιν ἐχηκότων τοῦ φυλάττειν τὴν τῶν χριστιανῶν θρησκείαν, ἄνευ τινὸς ὀχλήσεως, τοῦτο αὐτὸ παραφυλάττοι.

-

Nunc cavere (vel nunc vere) ac. Legendum: Nunc cavere, ut. Edit. Oxon. et Cant. item Allixius.-CorNunc cavere. rigo Nunc caveres, ut. BOHERellus. Emendatius legas: Nunc revocentur. TOLLIUS.

Amotis omnibus omnino conditionibus. Recte explicuit cultissimi vir ingenii atque eruditionis BaJuzius. Et hinc mox, liberam iis atque absolutam colendæ religionis facultatem a se concessam dicit. Conferatur Maximini edictum præcedens, ubi illa facultas certis legibus circumscribitur atque coercetur : ita, inquiens, ut ne quid contra disciplinam agant, etc. quæ in epistola ad judices data continebantur. Tollius.

Super Christianorum nomine, etc. An eodem sensu, C quo capite 14: ingenti invidia simul cum palatio Christianorum nomen ardebat? Aut num per epippeow, pro super Christianis, quomodo breviter interpretes acceperunt, et ante illos Eusebius hac versione, nepi TĀV XALOTIAVOY, ad verbum, de Christianis? Mallem, super Christianorum numine: cujus rei rationem mox reddam. Supplenda et corrigenda, ex Eusebii ChrisGræcis, lib. x, cap. 5, in hunc modum: super tianorum nomine continebantur, et quæ prorsus lævæ, el a nostra clementia alienæ esse videbantur, ea tollantur; et nunc libere ac simpliciter unusquisque, et quæ Absit ut Eusebii verborum versionem, postea. quam vir doctissimus uti buic loco convenientem proponit, alia de causa minus respondere græcis censeam, quam quod incipiat, super Christianorum nomine; cum greca mere habeant περὶ τῶν χριστιανῶν, δuper Christianis, vel, de Christianis. Sed quid si interim ut eatenus Eusebius latina, quæcumque tandem fuerint, contractiora græce vertendo fecit quam erant, sequentia e contrario contractiora latine fuerint, quam Eusebius græce repræsentavit? Suspicor uno verbo, tam quia græcis rà exaid facile nugæ aut tricæ esse possunt, (oxaos enim, inter alia, ineptus, stolidus, turbarum plenus, difficilis), quam quia simul certissimum est, ea quæ latinis severa sunt, verti optime posse ab homine greco πραότητος ἀλλότρια. Suspicor inquam, ob utrumque unaque etiam propter istud tertium, quod hæc lectio videbantur nugæ ac severe, haud multum recedat a veteri videbantur, nunc cavere ac, veterem forte nostri loci scripturam, si paulo altius repetatur, fuisse: Quare scire dicationem tuam convenit, placuisse nobis, ut amotis omnibus omnino conditionibus, quæ prius scriptis ad officium tuum datis super Christianorum numine videbantur nugæ ac severe simpliciter unusquisque eo

(1) Adverte ridiculam furentis hæretici exclamationem.

Qui eandem observandæ religioni Christianorum gerunt voluntatem. Præferam cum editionibus Oxon. et Cantab. Qui eamdem observandæ religionis, etc.

Id ipsum observare contendant. Quid id ipsum? Nihil enim, ut res sunt, præcessit, ad quod grammatice referri queat, quam Christianorum. Absurdum vero est voluisse Licinium edicto statui, ut Christiani Christianorum nomen observare, si cuperent, pergerent. Quid potuit enim Christianis Christianorum nominis observatio esse? Legendum ergo propterea in antecedentibus, ni admodum fallimur, super Christianorum numine. Contendant. Potius, contendat. TOLLIUS.

Dicatio tua. Potius, dignatio tua, ut supra. BoнET RELLUS, item ALLIXIUS.

Ut in colenda quod quisque diligeret habeat hberam facultatem. Melius sine dubio laudanda ima pagina editiones: Ut in colendo quod quisque, etc.

Quod quisque diligeret habeat. Lege : quod quisque deligerit habeat. GRÆVIUS.

Quas (vel quia ). . honori, neque cuiquam religioni aut aliquid a nobis. Sic supplendum: Quia videri nolumus cuiquam honori, aut cuiquam religioni aliquid a nobis detractum. Edit. Oxon. et Cant.-Sed id quoque, nec una ratione, emendare est. Favent cæteroquin allatis supplementis cum Eusebii verba apud Columbum, tum isthæc capitis 43 Postridie propositum est edictum, quo cavebatur, ut religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate. ›

:

In persona Christianorum. Εἰς τὸ πρόσωπον τῶν χριstavov. Eusebius. Hoc est, vertente Valesio, in gra. tiam Christianorom: unde quis baud immerito suspicetur, auctoris manum fuisse, in personam Christianorum, non in persona.-With relation to the Christians. Tralatio anglica. Id est, quod spectat ad Christianos

Eadem loca, ad quæ antea convenire consueverant. Lege ea loca; nec aliter paulo infra, ubi et consueverunt legitur hic autem consueverant, sed minus recte. TOLLIUS.

Priore tempore aliquid vel a fisco nostro, vel ab alio quocumque videntur esse mercati. Imo aliqui. BoHerelLU; item GALE. Recte.

SIUS.

Quantocius reddant. Appone punctum post reddant. BOHERELLUS. Omnino ita facto opus esse, cuncla Devincunt, sed Eusebiana distinctio in primis rite accepta, cui ista quoque editionis Aboensis suffragas tur : üsdem Christianis quantocius reddant. Etiam, etc. Quantocius. Quantocius in Gemma est, pro cito, quamprimum. Sed auctorem requiro. Ger. Jo. Vos. Miror, cum præter duos, quos jam ante nos Columbus partim recte, partim mendose laudavit e veteribus, Sulpicium nempe, Dial. m, cap. 5, et Vulgatum interpretem, Genes. XLV, 19. Mamertinus etiam, non ignobilis scriptor, idem vocabulum hae pericope adhibuerit: Licet, maxime imperator, pu blico judicio et nomine agere tibi gratias debeam, tamen illa, quæ pro summa re domi forisque gessisti, nunc ex parte maxima prætermitiam, ut quantocius ad ea, quæ propria sunt, perveniat oratio. Ita entur, non quanto totius legendum esse, pa'am est; ne et Braulionem, septimi sæculi auctorem, adducam, qui præfatione in Vitam sancti Æmiliani, ut possel, ait,

« PoprzedniaDalej »