Obrazy na stronie
PDF
ePub

sic argumentantur: ex eo posse intelligi, aliud esse A quibus cogitat, repente somnus obrepit, et in spe

mentem, aliud animam, quia incolumi aniina mens possit extingui, quod accidere soleat insanis; item, quod anima morte sopiatur, animus somno, et quidem sic, ut non tantum, quid fiat, aut ubi sit, ignoret, sed etiam rerum falsarum contemplatione fallatur. Quod ipsum quomodo fiat, non potest pervideri; cur fiat, potest. Nam requiescere nullo pacto possumus, nisi mens visionum imaginibus occupata teneatur. Latet autem mens oppressa somno, tamquam ignis obducto cinere sopitus, quem si paululum commoveris, rursus ardescit, et quasi evigilat. Avocatur ergo simulacris, donec membra sopore irrigata vegetentur; corpus enim, vigilante sensu, licet jaceat immobile, tamen non est quietum, quia flagrat in eo sensus, et vibrat, ut flamma, et artus omnes ad se adstrictos tenet.

cies proximas sensim ipsa cogitatio declinat: sic ea, que sibi ante oculos posuerat, videre quoque incipit. Deinde procedit ulterius, et sibi avocamenta invenit, ne saluberrimam quietem corporis interrumpat. Nam ut mens per diem veris visionibus avocatur, ne obdormiat, ita falsis nocte, ne excitetur. Nam si nullas imagines cernat, aut vigilare illam necesse erit, aut perpetua morte sopiri. Dormiendi ergo causa tributa est a Deo ratio somniandi; et quidem in commune universis animantibus: sed illud homini præcipue, quod cum eam rationem Deus quietis causa daret, facultatem sibi reliquit docendi hominem futura per somnium. Nam et historiæ sæpe testantur extitisse somnia, quorum præsens et adB mirabilis fuerit eventus; et responsa vatum nostrorum ex parte somnii constiterunt. Quare neque semper vera sunt, neque semper falsa, Virgilio teste, qui duas portas voluit esse somniorum. Sed quæ falsa sunt, dormiendi causa videntur; quæ vera, immittuntur a Deo, ut imminens bonum aut malum hac revelatione discamus. j

Sed postquam mens ad contemplandas imagines ab intentione traducta est, tunc demum corpus omne resolvitur in quietem. Traducitur autem mens cogilatione cæca, cum cogentibus tenebris secum tantummodo esse cœperit: dum intenta est in ea, de

VARIORUM NOTÆ.

Consilium, quod nos animurn mentemque vocamus.

C

Sunt qui Actianam hanc sententiam huc referunt: Sapimus animo, fruimur anima: sine animo anima est debilis. Cicero prim. Tusc. quæst. philosopho rum de anima dogmata recitans, inter cætera sic scribit: Animum autem animam etiam fere nostri declarant nominari. Nam et agere animam, et efflare dicimus, et animosos, et bene animatos, et ex animi sententia. Ipse autem animus ab anima dictus est. Actianæ sententiæ similem Nonius Marcellus effert his verbis: Animus est quo sapimus, anima qua vivimus. Cornelius Fronto: Animus qualitas viventis, anima causa vitæ. Sed audiamus ex catholicis aliquem, et quidem Augustinum, diu in philosophicis studiis versatum. Is in libro de Spiritu et anima cap. 34 sie scribit Spiritus pro spiritali anima, vel pro eo quod spirat in corpore. Item animum idem dicimus, quod animam sed anima viti, animus consilii. Unde aiunt philosophi, et sine animo vitam manere, et sine mente animam durare, sicut in amentibus. Ad mentem enim pertinere videtur, ut sciat ; ad animum, ut velit. Betul. Alterum poetam Epicureum creditur a Lactantio Virgilium fuisse designatum. Virgilius enim in Ciris vers. 3 et 4 ipse se Epicureum profitetur. Hinc Fabricius, lib. I, cap. 33 Biblioth. Græcæ Virgilium retulit inter Epicureos. Alii tamen Horatium putant, quem inter Epicureos poetas numerant, præcipue ex Ode 3 libri 1, et Sermonum lib. 1, Satyr. 3.

:

Aliud animam. Sic ms. Bov., in editis vero minus bene legitur aliud esse animam.

Fiat. In ms. Bov. Faciat. et BUN. - Quid faciat. Rost. Ven. 1471, 72, utraque 78 - 1515. Paris., Junt., Crat., Gryph., Thomas., Isæus, Gallens, Spark., quid fiat, Heumanno approbante. At Emm., Cant., Goth., Lips., Reimm., quid faciat. BUN.

Nisi mens, etc. Est enim, ut Cicero alicubi docet, mentis incredibilis videndi veri cupiditas. Sed ea pars quæ pavraoia Græcis, latinis imaginatio dicitur, erroribus obnoxia, mentem sæpe secum in errores trahit. Lactantius ait, animum rerum falsarum contemplatione falli, falli etiam insomniis. Phantasma, Lactantius cogitationem cæcam nominat. BETUL.

Nam requiescere..... imaginibus teneatur. Quid qui non somniant, et tamen dormiunt et quiescunt, ut scribit Arist. in libell. de Somno in fin. et Iv de

Histor. animal., cap. 10, sed et in eo falsus Lactantins est, quod et somnium et insomnium mentis affectus esse putat, cum sint phantasiæ, ut lib. de insomn. c. p. et dixi sup. lib. vit Institut., cap. 12. IS.EUS.

Sopore irrigala vegetentur. Quod caret alterna requie, durabile non est; inquit Ovidius. Necesse est etiam mentem quiescere: quæ quies somnus dicitur, cum somnus nihil aliud sit, quam animi quies.

Hic reparat vires, fessaque membra novat.
Ovid. ex BETUL.
Mens cogitatione cæca. Scilicet phantasia.
Avocamenta. In ms. Bov. adnotumenta.

Necesse erit. Sic reposui ex mss. Regio-Put., 3 al.
Reg., 6 Colbert., Marm., Em., Baluz., Clarom.,
Brun., ed. Cellar. In 1 Reg. et cunctis pene vulgatis,

necesse est.

Illud homini præcipue. Heumannus putat legendum esse, sed illud hominis præcipuum est, juxta hane Ciceronis locutionem Orat. pro Ligario n°9: Hoc certe præcipuum Tuberonis fuit, quod.

D

Futura per somnium. Ut Josephus et Daniel somniorum interpretes fuerunt, et Dominus per Jobelem hoc divinationis genus mortalibus promisit. Sed et in Gentilium historiis sæpe insomnia minime vana occurrunt; qualia Valerius, lib. 1 aliquot collegit, quanquam peripatetici omnem fere divinationem ex somniis tollunt. Circumfertur Artemidori, liber de somniorum interpretatione, meris refertus nugis. Macrobius, cap. 5, lib. 1 de Somnio Scipionis, quinque somniandi genera diserte et copiose prosequitur. BETUL.

Vatum nostrorum. Id est prophetarum. FRANCIUS. Ex parte somnii constiterunt. Ita omnes mss. et editi Rom. 1470, 1474, Cellar., Walch. In cæteris impressis est ex parte somniis constituerunt: quod magis placeret si manuscriptorum fulciretur auctoritate; quasi diceret Oraculorum nostrorum pars maxima, vaticinantium somnia fuerunt, sed quædam vera, et quædam falsa.-HECQUET. Attamen editiones Aldi, Erasmi, Thomasi, Thysi:, etc., habent somniis constituerunt.

:

Virgilio teste. Vide Virgil. Æneid. vi circa finem : hanc somnii fictionem primus expressit Homerus, Odysseæ lib, 7., ubi Penelopes describit insomnium,

CAPUT XIX.

De anima, eaque a Deo data.

Illud quoque venire in quæstionem potest, utrumne anima ex patre, an potius ex matre, an vero ex utroque generetur. Sed ego id in eo jure ab ancipiti vendico. Nihil enim ex his tribus verum est, quia neque ex utroque, neque ex alterutro seruntur animæ. Corpus enim ex corporibus nasci potest, quoniam confertur aliquid ex utroque; de animis anima non potest, quia ex re tenui et incomprehensibili nihil potest decedere. Itaque serendarum animarum ratio uni ac soli Deo subjacet.

Denique, cœlesti sumus omnes semine oriundi : Omnibus ille idem pater est,

ut ait Lucretius. Nam de mortalibus non potest quidquam nisi mortale generari. Nec putari pater debet, qui transfudisse, aut inspirasse animam de suo nullo modo sentit; nec, si sentiat, quando tamen, aut quomodo id fiat, habet animo comprehensum.

Ex quo apparet, non a parentibus dari animas, sed ab uno eodemque omnium Deo patre, qui legem rationemque nascendi tenet solus, siquidem solus efficit. Nam terreni parentis nibil est, nisi ut humorem

VARIORUM NOTÆ.

Sed ego id in eo jure ab ancipiti vendico. Ita ms. Bov. quasi dicas: At ego in re dubia et ancipiti id judicandum puto, nihil ex his tribus verum esse. Vulgati ita scribunt, sed ego id meo jure ab ancipiti vendico; quod nullum efficit sensum.

C

Nihil ex his tribus verum est. Vides in toto hoc capite negari anime per traducem propagationem : unde falsum est, quod Ruffinus apud Hieron. lib. n adv. Ruffinum, scripsit: Legi quosdam dicentes, quod pariter cum corpore per humani corporis traducem etiam animæ diffundantur, et hæc, quibus poterant, adsertionibus confirmabant, quod putointer Latinos Tertullianum sensisse, vel Lactantium fortasse, et nonnullos alios. Rectius Hieronymus refutat Ruffinum: Quantum memoria suggerit, nisi tamen fallor, nescio, me legisse, Lactantium vapouívny (al. ex traduce faciam) animam dicere. Cæterum qui legisse te scribis, dic, in quo libro legeris, ne ut me dormientem, sic illum mortuum calumniatus esse videaris. Lactantii opinionem cognoscas ex cap. 17, lib. vii, Institut., cap. 5 et lib. n Institut., cap. 10. BUN.

A corporis, in quo est materia nascendi, cum sensu voluptatis emittat, vel recipiat; et citra hoc opus homo resistit, nec amplius quidquam potest: et ideo nasci sibi filios optant, quia non ipsi faciunt. Cætera jam Dei sunt omnia, scilicet conceptus ipse, et corporis informatio, et inspiratio anima, et partus incolumis, et quæcumque deinceps ad hominem conservandum valent; illius munus est, quod spiramus, quod vivimus, quod vigemus. Nam præterquam quod ipsius beneficio incolumes sumus corpore, et quod victum nobis ex variis rebus subministrat, sapientiam quoque homini tribuit, quam terrenus pater dare nullo modo potest. Ideoque et de sapientibus stulti, et de stultis sapientes sæpe nascuntur; quod quidam fato, ac sideribus assignant. Sed non est nunc locus de fato disB serendi. Hoc dicere satis est, quod etiamsi astra efficientiam rerum continent, nihilominus a Deo omnia fieri certum est, qui astra ipsa et fecit, et ordinavit. Inepti ergo, qui hanc potestatem Deo detrahunt, et operi ejus attribuunt.

Seruntur animæ. Ms. Cauc. et 10 editi addunt corporibus, quod cæteri respuunt, sicut et mss. Francius forte, inseruntur. Ms. Lips. seruntur anima et corpus. - Quia neque..... Seruntur animæ. Quæritur, utrum anima sit ex traduce, id est, utrum anima cum semine traduci et transmitti possit. Lactantius negat. Rectissime. Nam contraria assertio damnata est. Vid. Aug. in lib. de hæresibus ad Quod vult deum, cap. 86, in epist. ad S. Hieronym. per Oros. presbyterum missa, et in epist. ad Optat.; Eucher., 1 super Genes. ad ea verba, Et ædificavit Dominus Deus costam; Hieronym. ad versum 15 psalm. xxxu; S. Thomam. i contr. Gent., cap. 86, p. p. quæst. cxvmi, art. 2. IS.EUS.

Denique cœlesti, etc. Præter Lucretium habes Arati auctoritatem, quam Atheniensibus olim obtrusit Doctor gentium : Τοῦ γὰρ καὶ γένος ἐσμέν; Ipsius enim et genus sumus. Locus Lucretii est libro in vers. 990.

an

Hoc igitur Dei munere cœlesti atque præclaro, utamur, an non utamur, in nostra esse voluit potestate. Hoc enim concesso, ipsum hominem virtutis sacramento religavit, quo vitam posset adipisci. Magna

Pater. Subaudi animæ.

De suo. Mss. 10 et edd. 5, de sua. Utraque lectio bona. Quando tamen, aut quomodo. Abest tamen a sex PATROL. VII.

mss. et 4 editis; in tribus est quantum, pro quando; in ms. Pen., qua ratione tamen.

Non a parentibus dari animas. Certum est, Deum vocari patrem spirituum, quia ipse animas creat et corporibus infundit. Per generationem nullo modo potest produci anima rationalis; non enim virtus corporea, qualis est generatio, potest assurgere ad productionem rei spiritualis. Hoc etiam argumentum rem hanc evincit: quidquid fit, est vel ex aliqua præjacente materia, vel fit ex nihilo, vel, secundum illos, qui modos tanquam medios inter ens et nihil ponunt, ex modis rei. Anima autem non est ex materia, quia ita esset corporalis, quod repugnat ejus actionibus, quas independenter a materia producit; neque ex modis, modi enim nihil producunt: saltem hoc certum est, non posse producere spiritum qui etiam post corporis interitum subsistit. Restat itaque ut fiat ex nihilo homo autem ex nihilo non potest producere aliquid, quia inter ens et nihil infinita est distantia, quæ non potest superari, nisi vi infinita. GALL.

Citra hoc opus homo resistit. Ita omnes fere editi: quidam tamen mss. hic legunt citra hoc opus humoris D istum homo resistit. At hac ultima lectio mendosa est, etiam teste Heumanno, In 8 vulgatis est et circa. Post opus mss. 1 Bonon., Regio-Put. et 6 al. Reg., 6 Colb., Vict., Gat., Marm., Baluz., Em., Brun., edd. Kom. 1470. Ald., Graph., Crat. addunt humoris istius, ut jam dictum est.-Homo resistit. Id est, sistit, verbum compositum pro simplici; nihil amplius agit. Vel, hoc opere omisso, homo non nasceretur.

Incolumes sumus corpore. Ex miss. et priscis vulgatis sex et 2 rec. reposuimus incolumes; in editis novem est incolumi.

An utamur, an non utamur. Posterius membrum, quod in mss. 2 Bonon., Tax. et 4 rec. desideratur, huc ex 21 scriptis et ex ed. Rom. 1468, Cellar. et Walch. revocavimus.

Religavit. Vide supra lib. IV Div. Institut. cap. 28, initio, id est, obligavit.

Quo vitam posset adipisci. Post hæc verba, oratio posita in inferiore libri ora extat in mss. 6 Reg., 8 Vaticanis, 6 Colbert., 2 Sorbon., 4 Oxon. ac 15 aliis,

3.

servierit, vitam merebitur sempiternam.
CAPUT XX.
De seipso, et veritate.

est enim vis hominis, magna ratio, magnum sacra- A derit, si terræ, quam calcare ac vincere debet, non
mentum a quo si quis non defecerit, nec fidem suam
devotionemque prodiderit; hic beatus, hic denique
(ut breviter finiam) similis Deo sit necesse est. Er-
rat enim quisquis hominem carne metitur. Nam cor-
pusculum hoc, quo induti sumus, hominis recepta -
culum est. Nam ipse homo neque tangi, neque aspici,
neque comprehendi potest, quia latet intra hoc quod vi-
detur. Qui si delicatus magis ac tener in hac vita fuerit,
quam ratio ejus exposcit, si virtute contempla, desi-
deriis se carnis addixerit, cadet, et premetur in ter-
ram. Sin autem (ut debet) statum suum, quem rec-
tum recte sortitus est, prompte constanterque defen-

Hæc ad te, Demetriane, interim paucis, et obscurius fortasse quam decuit, pro rerum ac temporis necessitate peroravi; quibus contentus esse debebis, plura, et meliora laturus, si nobis indulgentia colitus venerit. Tunc ergo te ad veræ philosophiæ doctrinam, et planius, et verius cohortabor. Statui enim, quam multa potero, litteris tradere, quæ ad vitæ beatæ statum spectent; et quidem contra philosoVARIORUM NOTÆ.

in 8 vet. edit. Rom. in Ald. 1515, Paris. 1525 et 10 B enim Lactantius permanet opinione, quod mens hominis sit ipse homo, de qua late dictum est ad c. 3 1. I Div. Instit. Isæus. · Nam ipse homo. Rem conficiunt loca gemina. Lib n, cap. 3. Cum ipsi ne hominem quidem videant, quem videre se credunt. Hoc enim quod oculis subjectum est, non homo, sed hominis receptaculum est; et paulo post : Qui colunt simulacra, corpora sunt hominibus carentia; lib. v Institut., cap. 21: Animus, in quo solo est homo; de Opif. cap. 1: (Corpus) vas est quodammodo fictile, quo animus, id est, homo ipse verus continetur. Nec aliter Macrobius ib. II Somu. Scip. cap. 12: Anima, qui verus homo est, ab omni conditione mortalitatis aliena est. BUN.

Quia latet intra hoc. Mss. 4 rec., in hoc. Post hæc verba in 1 Lips. codice adduntur hæ duæ voces animal homo; in aliis mss. desunt,

Qui si delicatus magis. Desideratur adverbium in 19 mss. et ed. Rom. 1470.

Sin. In ms. Bov. legitur si.

C

aliis. Que tamen cum in antiquissimis optimisque
mss. Bononiensi, Regio-Put., Cauc. aliisque a Tho-
masio et Gallao laudatis, et pluribus editis non re-
periatur, multaque contineat Manichæismum redo-
lentia, qualia plurima scriptis Lactantianis a vetera-
toribus istis inserta fuisse olim monuimus; idcirco
tanquam adulterina manu adjuncta, a textu in infe-
riorem libri oram a nobis rejecta est, ne nos mala fi-
de egisse videamur, qui ejusdem criminis eos insimu-
lamus qui tam indignis modis Lactantium accepe-
runt. Sic autem prodit isthæc Oratio: Dedit ei et con-
stituit adversarium nequissimum et fallacissimum spi-
ritum, cum quo in hac terrestri vita sine ulla securitatis
requie dimicaret. Cur autem Deus hunc vexatorem ge-
neri hominum constituerit, breviter exponam. (flic in-
cipit in vulg. caput 20.) Ante omnia diversitatem vo-
luit esse; ideoque vulgo non aperuit veritatem, sed eam
paucissimis revelavit: quæ diversitas omne arcanum
mundi continet. Hæc est enim, quæ ( 5 Colb. et Bov.,
facit etsi) faciat virtutem, quæ scilicet sine ipsa non mo-
do non esse, sed ne apparere quidem posset; quia vir-
tus esse non poterit, nisi fuerit compar aliquis, in quo
superando vim suam vel exerceat, vel ostendat. Nam,
ut victoria constare sine certamine non potest: sic nec
virtus quidem ipsa sine hoste. Ita, ( ms. Bov., Itaque)
quoniam virtutem dedit homini, statuit illi ex contrario
inimicum, ne virtus otio torpens naturam suam perde-
ret. Cujus omnis ratio in eo est, ut concussa et labe-
factata firmetur, nec aliter ad summum fastigium possit
venire, nisi (ms. Torn., trudenti ) prudénti manu sem-
per agitata, se ad salutem suam dimicandi tenore ( 1
Bonon. rec., sudaverit) fundaverit. Noluit enim Deus
hominem ad immortalem illam beatitudinem delicato iti-
nere pervenire. Daturus ergo virtutem, dedit hostem
prius, qui animis hominum cupiditates et vitia immitte-
rel, qui esset auctor errorum, malorumque omnium ma-
chinator; ut quoniam Deus hominem ad vitam vocat,
ille contra, ut rapiat et traducat ad mortem. Hic est, D
qui aut inducit, aut decipit eos, qui veritati student, aut
si dolo et studiis non quiverit, virilem gerit animam, quo
(qua ms Bov.) sublimium vigorem labefactare conetur,
infanda dictu et execrabilia moliens: vexat, interficit;
et tamen, ut prosternit multos, sic a multis victus pro-
stratusque discedit. Hæc sunt quæ aliena manu Inc
inserta fuerunt.

Hominis receptaculum. Videtur Lactantium naturam hominis in sola anima constituere, cum tamen ex duabus hisce partibus essentialibus constet. Qui corpus hominis videt, videt etiam, et tangere potest aliquid hominis, Lactantius igitur nimis generaliter asserit, corpus tantum hominis esse receptaculum. GALLEUS.

Nam ipse homo. Ms. 1 Bonon. antiquior, Nam mens hominis quam lectionem probat Thomasius. Ego a vulgata lectione, quæ est codicum mss. 6 Reg., 8 Vatic., 6 Colbert., Tax., Pen., 1 Bon. rec., Clarom., Baluz, Brun. editorumque 19 non recedo. In illa

Quem rectum recte sortitus est. Hunc locum ita restitui ex 16 mss. et 12 editis. Mirum quam hic varient tum scripti, tum excusi codices. In aliis mss. rec. 1 Reg., 1 Colbert. et Marm. pro rectum, est rectus, in Regio-Put., quem rectum rectus; in 1 Sorbon. et Brun., quem rectum ratione. A Baluz. abest rectum; a 2 Bonon. et Tax. editisque rec, quatuor recte. Post sortitus est, 20 miss. ac vulgati 5 addunt conjunctio nem et, quam respnunt alii, quamque inutilem judicavi. Attamen voculam recte Gallaus delevit, delendamque judicat Heumannus.

Debebis. Sic reposui ex vet. mss. 2 Bonon., RegioPut., Cauc. aliisque 8 et edd. 4, faventibus 4 aliis scriptis, in quibus est debetis, corrupte. In mss. decem rec. totidemque editis legitur debeas.

Meliora laturus. Ita miss. 2 Bon., 4 Reg., 4 Colb., Vict., Gat., Marm., Christ., Em., Cant., Clarom., Brun. et alii, ac vet. edd. 7. In 6 scriptis et 10 impressis est lecturus.

Tunc ergo. Sic legunt editi a Thomasio, Thysio, et Galleo, verum in 16 mss. et 7 vulgati: alii 2 scripti et 7 vet. edd. Tunc et ego; 4 mss. Tum ego; plures editi, Tunc ego.

Planius et verius. Ita omnes mss. et impressi : Francius, forte plenius.

Et verius. Claror

a prima manu, et melius. Quæ ad vitæ beatæ statum spectent, etc. Hinc constat, hunc librum prius fuisse scriptum, quam illos V libros contra Philosophos. THOMAS. -Pollicetur se quam multa poterit litteris traditurum, quæ ad vitæ beatæ statum spectant; atque hoc munere defunctus fuit in septem libb. Institut. ac præsertim de Vita beata libro vi conscripsit: talis enim titulus illi libro dandus, ut constat ex ejusdem lib. cap. 5. non ille quem editi, de Divino Præmio, præ se ferunt. GALL. Philosophos. Eos Hæreticorum Patriarchas vocat Tertullianus.

phos, quoniam sunt ad perturbandam veritatem per- A dem sese patronos veritatis profiteri solent : sed quis

niciosi et graves. Incredibilis enim vis eloquentiæ, et argumentandi disserendique subtilitas, quemvis facile deceperit quos partim nostris armis, partim vero ex ipsorum inter se concertatione sumptis revincemus; ut appareat, eos induxisse potius errorem, quam sustulisse.

potest eam rem defendere, quam non didicit, aut illustrare apud alios, quod ipse non novit? Magnum videor polliceri: sed cœlesti opus est munere, ut nobis facultas ac tempus ad proposita persequenda tribuatur. Quod si vita est optanda sapienti, profecto nullam aliam ob causam vivere optaverim, quam ut aliquid efficiam quod vita dignum sit, et quod utilitatem legentibus, etsi non ad eloquentiam, quia tenuis in nobis facundiæ rivus est ad vivendum tamen afferat: quod est maxime necessarium. Quo perfecto, satis me vixisse arbitrabor, et officium hominis implesse, si labor meus aliquos homines ab erroribus liberatos ad iter cœleste direxerit.

Fortasse mireris, quod tantum facinus audeam. Patiemurne igitur extingui, aut opprimi veritatem? Ego vero libentius vel sub hoc onere defecerim. Nam si Marcus Tullius, eloquentiæ ipsius unicum exemplar, ab indoctis et ineloquentibus, qui tamen pro vero nitebantur, sæpe superatus est, cur desperemus veritatem ipsam contra fallacem captiosamque facundiam sua propria vi et claritate valituram? Illi qui

VARIORUM NOTÆ.

Incredibilis enim vis eloquentiæ. In scriptis 3 rec. et pluribus editis, Incredibilis est enim.. In cæteris est

non extat.

Qui tamen. Ita ms. Bov. et sic eruditi Francius et Heumannus suspicabantur esse legendum. Alii vero habent, quia tamen.

Capliosam. Mss. 3 Colbert. et Brun., copiosam.
Quod ipse. Ita restitui ex veterrimis et optimis

B mss. Regio-Put., 2 Bonon., Tax. In 1 Regio, 3 Colb. et Clarom. est quæ ipse. Plures rec. manu exarati et typis vulgati habent quam. Relativum deest in 2 Colbert. rec. et Vict.

Ad vivendum. Bene scilicet.

ANALYSIS LIBRI DE IRA DEI.

C

Questio hujus libri: An Deus vere irascatur? Philosophi nonnulli negarunt, eo quod Deum vel beneficam esse tantum naturam, vel nibil omnino curare statuerent. Lactantius contra, Deum vere irasci hoc libro demonstrat his argumentis :

I. Aut ira tribuenda est Deo, et gratia detrahenda; aut utrumque detrahendum: aut ira demenda est, et gratia tribuenda; aut utrumque tribuendum. Primum falsum est, quia nemo de Deo unquam dixit, irasci eum tantummodo, et gratia non moveri. Alterum est Epicureum. Statuit enim Epicurus, nee iram Deo esse, nec gratiam, ut qui nihil omnino curet : sed falso; Deus enim non esset, nisi moveretur: nec dignior Deo administratio assignari potest, quam mandi gubernatio. Nulla etiam beatitudo est rei immobilis. Tertium est stoicum, gratiam in Deo esse, iram non esse falsum id quoque. Nam si Deus non irascitur impiis, nec pios diligit. Relinquitur igitur quar tum, quod est verum, nempe iran et gratiam Deo tribuendam (Cap. 1, 2, 3, 4, 5, 6).

D

II. Quæcumque opinio tollit religionem, vana est et falsa.

Opinio quæ Deo sive gratiam, sive iram, sive utrumque detrahit, tollit religionem; igitur opinio illa vana est et falsa.

Majorem probat cap. 7

religionem nempe non posse dissolvi, quia sit propria hominis. Minorem confirmat cap. 8. Si enim Deus nihil cuiquam boni tribuit, stultum est eum colere.

Excipiunt quidam : Prodesse quidem hoc credere, sed utilitatis, non veritatis gratia, ut conscientiae terreantur, quas leges punire possunt.

Lactantius negat hoc; et religionem, non utilitatis tantum, sed veritatis gratia fuisse institutam, asserit cap, 9, 10, 11.

III. Si in rebus humanis sunt bona et mala, necesse est ad utramque partem› moveri Deum, et ad gratiam, cum justa fieri videt, et ad iram, cum cernit injusta.

Homines. Rectius et elegantius est, si deleatur, juxta lleumannum. Hoc verbum, inquit, e margine in textum irrepsit.

[blocks in formation]

Respondet Lactantius, Deum non esse quietum, quia nec dormiat, nec moriatur. Curare igitur eum hominum vitam, et vi consequentis irasci malis, favere bonis. Deinde, sicut crudelitatis est potius, quam pietatis, si quis homo contumelias non vindicet: ita, inquit, non virtutis est in Deo, ad ea, quæ injuste fiunt, non commoveri (Cap. 17).

Objectio: Atqui Deus sine hoc affectu peccata potest corrigere.

Respon. Ipse peccati adspectus indignus est. Nam qui non movetur, omnino aut probat delicta, aut molestiam castigandi fugit, quorum utrumque est vitiosum. Hoc loco reprehendit dictum Archite Tarentini, qui cum in agro corrupta esse omnia comperisset, villici sui culpam redarguens, miserum dixit, quem jam verberibus necassem, nisi iratus essem. Nam propter iræ magnitudinem pœnam non donandam, sed differendam fuisse docet (Cap. 18).

IV. Si Deus sanctissimam vivendi legein posuit, voluitque universos innocentes ac beneficos esse, utique non potest non irasci, cum videt legem suam contemni. Verum prius; ergo et posterius.

V. Si est mundi administrator, non utique contemnit id quod est in mundo vel maximum.

VI. Si est pater ac Deus universorum, certe et virtutibus hominum delectatur, et vitiis commove

tur; ergo et justos diligit, et impios odit (Cap. 19). A VII. Si potest ignoscere, potest et irasci: sed potest ignoscere, quia est legis suæ ipse disceptator et judex; potest igitur et irasci (Cap. 20).

Objiciebant: Cur ergo qui peccant, sæpe felices sunt, et qui pie vivunt, sæpe miseri?

Resp. Quia fugitivi et abdicati libere vivunt, strictius autem et frugalius, qui sub disciplina patris sunt. Deinde quia virtus per mala probatur, vitia per voluptatem. Præterea non est perpetua felicitas malorum.

Instantia : Si irascitur Deus, statim debuit vindicare.

Respon. Si id faceret, nemo superesset, nec ex peccatoribus aliqui converterentur (Cap. 20).

Objectio: Deus hominem irasci vetat in lege sua ; igitur nec ipse irascitur.

Liber de ira Dei, ad Donatum. Ita ferunt plerique mss. et editi. In ms Bonon. antiquiore est L. Cælii Firmiani Lactantii incipit de Ira Dei liber vu. In Regio-Puteano, Cælii Firmiani institutionum Divinarum de Vila beata explicit septimus liber, incipit de Ira Divina liber vm. Legitur quoque de 1ra Divina, in 1, Oxoniensi. In 16 mss. deest ad Donatum. Extat de hoc libro honorificum B. Hieronymi testimonium ad cap. IV Epist. ad Ephesios, his verbis: Firmianus noster librum de Ira Dei docto pariter et eloquenti sermone conscripsit, quem qui legerit, puto ei ad iræ intellectum satis abundeque sufficere, etc. Eumdem librum appellat pulcherrimum in libro de Scriptor. Ecclesiast. in Firmiano. Cavendum tamen a themate illius, quod est de Ira Dei; nam toto libro docet, iræ affectum et alios quosdam vere et proprie in Deo reperiri, et præsertim cap. 15, 16 et 17 quod etiam asseruit lib. Div. Institut. cap. 18. Quem locum adi. Isæus.

Resp. Lex refrœnat iram hominis injustam; nec in totum prohibet irasci, quia is affectus necessario datus est sed prohibet in ira permanere. Quin Deus præcepit irasci; itaque et ipse irascitur (Cap. 21).

Animadverti sæpe, Donale. Imitatio est Ciceronis, qui Paradoxa sua sic inchoat: Animadverti sæpe, Brute.-Donate. Hunc nonnulli fuisse censent Donatum confessorem, cui Lactantius suum de Mortibus Persecutorum dicavit librum. Alii volunt fuisse Donatum hæresiarcham Donatistarum, alteri vero Elium Donatum Grammaticum S. Hieronymi præceptorem : quod cum divinari magis, quam certo sciri possit, penes lectorem remitto examen et judicium.

Plurimos id existimare. Ita veteres 2 edit. Rom. et Betul. cum omnibus mss. præter 2 Bonon. et Tax. in quibus est æstimare. Cæteri edit. id tanquam inu

VIII. Prophetæ universi divino Spiritu repleti nihil aliud, quam de gratia Dei erga justos, et de ira ejus adversus impios loquuntur.

LIBER

DE IRA DEI, AD DONATUM.

IX. Sibyllæ et ipse iram Deo attribuunt, Apollo item Milesius (Cap. 22, 23).

Conclusio sequitur parænetica, qua hortatur universos, ut Deum ament, quod pater, eumdemque vereantur, quod Dominus sit. SCULTETUS.

CAPUT PRIMUM.

De sapientia divina et humana. Animadverti sæpe, Donate, plurimos id existimare (quod etiam nonnulli philosophorum putaverunt), non irasci Deum; quoniam vel benefica sit tantummodo natura divina, nec cuiquam nocere, præstantissimæ atque optima congruat potestati; vel certe nil curet omnino, ut neque ex beneficentia ejus quidquam boni perveniat ad nos, neque ex maleficentia quidquam mali. Quorum error, quia maximus est, et ad evertendum vitæ humanæ statum spectat, Unde nobis aliquo lumine opus est ad depellendas coarguendus est a nobis, ne et ipse fallaris, impulsus C tenebras, quibus offusa est hominis cogitatio, quoVARIORUM NOTE.

B auctoritate hominum, qui se putant esse sapientes. Nec tamen nos tam arrogantes sumus, ut comprehensam nostro ingenio veritatem gloriemur: sed doctrinam Dei sequimur, qui scire solus potest, et revelare secreta. Cujus doctrinæ philosophi expertes existimaverunt, naturam rerum conjectura posse deprehendi. Quod nequaquam fieri potest, quia mens hominis, tenebroso corporis domicilio, circumsepta, longe a veri perspectione summota est; et hoc differt ab humanitate divinitas, quod humanitatis est ignoratio, divinitatis scientia.

tile abjecerunt.

Coarguendus est a nobis. Abest præpositio a ms. 1 Bonon. antiq.

Ne et ipse fallaris. Additum et ex omnibus mss. et vet. ed. Rom. an. 1470.

Nec tamen nos tam arrogantes sumus. Tam abest a 21 mss. et 3 vet. editis.

31

Tenebroso corporis domicilio circumsepta. PlatoniDalibi nua nominat, alibi pukazy : Cicero nunc vas, cuni hoc est, qui alibi τὸ σῶμα τῆς ψυχῆς σκΐνης, nunc receptaculum. De quo in Divinis Institut. plura dicta sunt. Pauli philosophia magnificentius de dignitate corporis humani sentit. Sic Corinthiis scribit I Cor. cap. 3, v. 6: Nescitis, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis. Rursus, Nescitis, quoniam corpora vestra membra sunt Christi, cap. 5 v. 15.

Longe a veri perspectione. Ita plures edd. et omnes fere mss, cum Thomasio. Et recte. In 5 mss. rec. et edit. Rom. 1470, a veri perfectione, male; in 6 editis, a Dei perspectione, vitiose; non enim ibi de Dei cognitione sermonem instituere vult Lactantius, sed ostendere Deum esse auctorem cognitionis veritatis. GALLEUS. De hac sententia vide libr. 1 Institut. сар. 9.

Humanitate. Humanitas hic non notat illam virtutem, quam proprie homo alteri homini præstat, sed naturam humanam, ipsum hominem. Minutius Felix in Octavio: Timorem omnem, quo humanitas regitur, penitus sustulerunt.

« PoprzedniaDalej »