Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nisi forte illis credendum putabimus, qui affectum A dicere. Sed omnia, quæ ad motus animi animæque iracundiæ in felle constitutum putant, pavoris in corde, in splene lætitiæ. Ipsius autem jecoris officium volunt esse, ut cibos in alvo concoquat amplexu et calefactu suo quidam libidines rerum venercarum in jecore contineri arbitrantur.

pertineant, tam obscuræ altæque rationis esse arbitror, ut supra hominem sit, ea liquido pervidere. Id tamen certum et indubitatum esse debet, tot res, tot viscerum genera, unum et idem habere officium, ut animam contineant in corpore. Sed quid proprie muneris singulis sit injunctum, quis scire, nisi artifex, potest, cui soli opus suum notum est?

Primum ista perspicere acumen humani sensus non potest, quia horum officia in operto latent, nec usus suos patefacta demonstrant. Nam si ita esset, fortasse placidiora quæque animalia, vel nibil fellis omnino, vel minus haberent, quam feræ; timidiora plus cordis, salaciora plus jecoris, lasciviora plus splenis habuissent. Sicuti igitur nos sentimus audire auribus, oculis cernere, naribus odorare: ita profecto sentiremus, nos felle irasci, jecore cupere, splene gaudere. Cum autem, unde affectus isti veniant, minime sentiamus, fieri potest, et aliunde veniant, et aliud viscera illa, quam suspicamur, efficiant. Nec tamen convincere possumus, falsa illos, qui hæc disputant, VARIORUM

[ocr errors]

Muneris. Ms. 3 rec. numeris, corrupte : scripti sex et quinque editi,nervis τοῦ ἐπιθυμιτικοῦ,sicut cur τοῦ θυμοειBous, sicul nyepovizov in capite. Et Democrit. ad Hippcratem scribens, καρδίαν dicit βασιλίδα ὀργῆς τιθηνὸν.

Jecore cupere. Galenus non dicit nos jecure cupere, sed hepar facit sedeni

Colbert., Tax. et Baluz. addunt, qui vivus sanguinis fons est. In 1 Colb. et Clarom, ad marg., unius; in 15 exensis qui unus sanguinis fons est. Unus, id est solus. Ai hæc 5 verba absunt ab antiquissimis mss. Cauc., 2 Reg. et 22 aliis, nec non ab edit. 2 vet. Rom. eaque expunxi ut Glossema. Apud Platonem in Timæo, paulo ante finem, cor dicitur venarum origo, fonsque sanguinis per omne corpus impetu quodam manantis; quo in loco nou est vivus, nec unus. Concoquat. Ita ms. Bov. coquat, idque recte. Patefacta. Scilicet, cum aperiuntur.

C

Placidiora quæque, etc. Que animalia fel habeant, docet Arist. lib. de Hist. Animal. 1, cap. As, lib. u, cap. 17. Item lib. de Partibus Animal. v, cap. 2. Plin. in Chersoneso, fel non omnibus datum animalibus esse scribit, in Eubœe Chalcide nullum pecori, in Naxo prægrande geminumque, etc. Sed hæc, ut

Aerem spiritu verberatum, etc. Seneca in n Natur. quæst. de tonitruis agens: Præter hæc, inquit, natura est aptus aer ad voces. Quidni? cum vox nihil aliud sit, quam ictus aer. Idem paulo superius: Quid enim est vox, nisi intensio aeris audiatur, linguæ formata percussu? Hæc philosophus, et quidem stoicus. Ex Grammaticis Diomedes, lib. : Vox est (ut stoicis placet) spiritus tenuis, auditu sensibilis, quantum in ipso est. Fit autem vel exilis auræ pulsu, vel verberati deris ictu. Priscianus: Philosophi definiunt, vocem esse acrem tenuissimum ictum. BETUL.-De Vocis formatione lege Cordomasium (Gordemoy) in oratione Physica de loquela. Grammatici quidem ac philosophi vocem esse definiunt, aerem spiritu verberatum. Grammatici quidem, Diomedes, lib. 1; Priscian. ubi de Voce; ex Philosophis, Plato in Timæo docet, vocem esse pulsationem quamdam ab aere per aures, cerebrumque et sanguinem usque ad animam penetrantem; Arist. de Anim. tex.90 percussionem respirati aeris ab anima, que est in iis partibus ad vocatam arteriam. Idem habet v de Gener. Animal., cap. 7; Senec. n Natural. quest., cap. 29. Vide Plutarch. quest 6 Platonicar. quæst. et lib. IV de Placitis, cap. 19; Gellium, lib. v, cap. 15. Laert. in Zenon. IS.EUS.

alia, ex Aristotele babet. Placid ora quæque. Ita omnes jungunt hoc loco ut cap. 4.: Imbecilliora et timidiora quæque. Cyprianus lib. II, 10: Adversarius fortiorem quemque magis aggreditur. Valla Lactantium reprehendit ob pronomen quisque comparativo janctuin: sed defendit nostrum ex Cicerone et aliis Vossius de Construct, cap. 16. BUNEMAN.

D

Timidiora, plus cordis, etc. Ironie genus est: quia cum pavor tribuatur cordi, plus cordis, idem est ac plus pavoris haberi.-HECQUET. In ms. Reg.-Put. est timidiora plus jecoris; male. Siquidem auctor noster in jecore nonnisi virtutem coctionis ciborum, et libidines rerum venerearum locat.-Timidiora, plus cordis, etc. Imo ob id cervi maxime timidi. Plin.: Cæteris corruptis vitalitas in corde durat. Bruta existimantur animalium, quibus durum rige; audacia, quibus parvum est; pavida, quibus praegrande. Maximum autem est, proportione omnibus, lepori, asino, cervo, pantheræ, mustelis, hyenis, et omnibus timidis, aut propter melum maleficis, etc. BUN. Salacioru, plus jecoris. llæc desunt in ms. Bov. sicut et in multis aliis.

Non enim vox, etc. Hæc ratio huic definitioni confutandae non sufficit; nam hæc verberatio non extra os, sed intra fauces fit. Neque enim illa verberatio in auribus andientis, sed est in gutture loquentis. Betul.

-Veluti cum in patentem cicutam. Vide Theodoretum præclare disserentem sermone vi de Curat. Græcar. Affect. qui est de providentia divina, quomodo ars naturæ imitatrix organa musica ad vocis humanæ organorum similitudinem effinxerit. Esse autem in instrumentis humanæ vocis commistam quandam tibiæ lyræque musices similitudinem ostendit præclare Nyssen. De hominis opific. cap. 9. IsæuUS.

Demittimus spiritum. Ita reposui ex mss. 2 Reg., 2 Colbert., Brun. et edit. Betul. Cæteri vulgati'et decem scripti rec. ferunt dimittimus. In optimo et vetustissimo Regio-Put. est mittimus, quod magis placeret. Versio enim Latina Platonis in Timro ante finem sic habet: Pulmo distillatione occlusus, libera et expedita spiracula nobis non exhibet, et hinc quidem nullus mittitur spiritus.

Tot viscerum. Ms. Bov. tanta viscera. Tanta bic numerum significat: sic lib. 1 Divin. Inst., c. 3, circa finem, Tantarum rerum gubernationem, pro tot rerum,

Vocem esse definiunt. Rectius et elegantius legeres delendo esse. Sic etiam legendum esse putat Heumannus.

CAPUT XV.
De Voce.

B

De voce autem quam rationem reddere possumus? Grammatici quidem ac philosophi vocem esse definiant, aerem spiritu verberatum: unde verba sunt nuncupata, quod perspicue falsum est. Non enim vox extra os gignitur, sed intra; et ideo verisimilior est illa sententia, stipatum spiritum, cum obstantia faucium fuerit illisus, sonum vocis exprimere: veluti cum in patentem cicutam, labroque subjectam demitNOTÆ.

Unde verba sunt, etc. Lactantio subscribunt Priscianus et Diomedes, inter Latinos Grammaticos coryphæi. Sed Quintilianus exsibilat. Varro a veritate deduci mavult. Græci Tò pňμa àñò To pé deducunt. Unde Epicurei, teste Gellio, vocem pɛữμæ λóyor dixerunt. BETUL.

CAPUT XVI.

De mente, et ejus sede.

timus spiritum, et is cicuta concavo repercussus ac A revolutus a fundo, dum ad descendentem occursu suo redit, ad exitum nitens, sonum gignit, et in vocalem spiritum resiliens per se ventus animatur. Quod qui- Mentis quoque rationem incomprehensibilem esse dem an verum sit, Deus artifex viderit. Videtur enim quis nesciat, nisi qui omnino illam non habet, cum non ab ore, sed ab intimo pectore vox oriri. Denique ipsa mens quo loco sit, aut cujusmodi, nesciatur? et ore clauso, ex naribus emittitur sonus qualis po- Varia ergo a philosophis de natura ejus ac loco dis. test. Præterea et maximo spiritu, quo anhelamus, vox putata sunt. At ego non dissimulabo, quid ipse sennon efficitur, et levi, et non coarctato spiritu, quo- tiam; non quia sic esse affirmem (quod est insities volumus, efficitur. Non est igitur comprehen- pientis in re dubia facere ), sed ut exposita rei diffi sum, quemodo fiat, aut quid sit omnino. Nec me cultate, intelligas, quanta sit divinorum operum manunc in Academiæ sententiam delabi putes, quia gnitudo. Quidam sedem mentis in pectore esse voluenon omnia sunt incomprehensibilia. Ut enim faten- runt. Quod si ita est, quanto tandem miraculo digdum est multa nesciri, quæ voluit Deus intelligen- num est, rem in obscuro ac tenebroso habitaculo tiam hominis excedere: sic tamen multa esse, quæ sitam, in tanta rationis atque intelligentiæ luce verpossint et sensibus percipi, et ratione comprehendi. B sari? tum quod ad eam sensus ex omni corporis parte Sed erit, nobis contra philosophos integra disputatio. conveniunt, ut in qualibet regione membrorum præConficiamus igitur spatium, quod nunc decurrimus. sens esse videatur. Alii sedem ejus in cerebro esse VARIORUM NOTÆ.

Cicuta. Fistulæ, ut apud Virgil. in Ecl.
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula.

Theodoretus in Serm. 3 de Providentia Dei artem naturæ vel ipsius adeo sapientiæ divinæ imitatricem esse dicit in eo, quod organa musica, ad vocis humanæ modulationem exprimendam, industria humana effiuxerit.

Dum ad descendentem occursu suo redit. In pluribus editis deerat dum, quod restitui ex inss. ex quibus novem habent redit; alter reducit. Decem mss. et 14 excusi, descendentem occursu suo reddit; male.

C

Deus. Deest in ms. Bov.

Ab intimo pectore, etc. Sic Homerus Ulyssem, virum sapienti facundia præditum, vocem mittere ait, non ex ore, sed ex pectore, II. 7.

Vox oriri. Abest vox ab uno Reg. rec. et edit. Ald. Paris. 1525.

Ex naribus. Ita restitui ex quampluribus impressis, et omnibus mss. præter 2 Reg. et edd. 6 in quibus est et naribus.

El maximo spiritu. Ita omnes fere mss. At editi ex.
Et levi. Heuman. legit ex levi.

Non est igitur comprehensum, etc. Imo satis comprehensum. Nam animalium vox quæ quyuyos dicitur, aut est pauuatos: atque hæc est sermo, vel loquela, διάλεκτος Galeno; aui est ἀγράμματος, (quam homo cum animantibus pulmonem habentibus communem habet. Utraque fit respiratione, ut nos Aristotelis definitio docuit. Auλextiza, hoc est, sermonis instrumenta Galenus de locis affectis primum assignat linguam, quam κυριώτατον ὄργανον nominat; deinde

nares, et labra et dentes. Haec enim suis il!isionibus vocem alioquin hiantem consonantibus stridere facit, et reddit ἔναρθρον καὶ ἐγγράμματον. Arist. guttur et pulmonem respirationis instrumenta facit. BETUL.

Omnino. Hanc vocem, quæ extat in veterrimis optimisque mss. Regio-Put. Bonon. aliisque, et in cunctis fere editis, retinui in textu, licet absit a 15 mss. rec. et 2 edd. Rom.

[blocks in formation]

lib. et m de Placit. Hippocrat. et Platon, vide Lucret. lib. m; Plutarch. Iv Placit., cap. 2 et seqq. Isæus.

At ego. Ita mss. et plerique edd. Vulgati 5 Ac ego, minus apte; et proxime præcessit.

Quidam sedem mentis in pectore, etc. Parmenides et Epicurus, videlicet ev do to búspɑz: Stoici ad ununr toto in corde. Diogenes in arteriaco cordis ventriculo, qui animalis, id est, spiritalis est Plutarcho. Et in hac sententia fuisse apparet eos, qui prudentes cordatos appellarunt. De quo audiamus Ciceronem in 1 Tuscul. quæst. disserentem: Quid sit porro ipse animus, aut ubi, aut unde, magna dissensio est. Aliis cor ipsum animus videtur: ex quo excordes, vecordes, concordesque dicuntur. Empedocles autem animum esse censet, cordi suffusum sanguinem. Aliis pars quædam cerebri visa est animi principatum tenere. Aliis nec cor ipsum placet, nec cerebri quamdam partem esse ani. mum sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem et locum, etc. Plurimæ sunt passim apud auctores locutiones, quibus consilium et cogitatio in pectore et corde ponuntur.Sed missis illis, videamus quid Sacræ littere dicant, in quibus vocabulum vous varie usurpatur. Paulus etiam utitur pro animi principatu, quem povezov appellant, Rom. vII, v. 23; Mentem Christus, Matth. vi, v. 22, Lumen appellat. Anima non semel et spiritus mentem significat, ut in hoc divæ Virginis apud Lucam, cap. 1, 46 et 47. Nous pro intellectu ponitur, 1 Cor. xiv, 15. Cæterum quod Scripture phrasis cor mentis sedem, et cogitationum consiliorumque quasi officinam quamdam faciat, minime obscurum esse potest iis, qui in ea non oscitanter versantur. Corde creditur ad justitiam, inquit Paulus. Credere autem mentis officium est, et quidem defecatæ, et per Spiritum S. illuminatæ. Foret infiniti negotii, hujus rei testimonia colligere ; sufficiat ergo unum hoc, quod Dominus zaporodotus appellatur, Act. 1 et xv. Obtrudenda itaque et objicienda Scripturæ auctoritas iis est, qui rationibus nixi, dogmatibus inter se pugnant. Theodoret., Serm. 3 de Providentia, cordi totius corporis imperium, sen regimen assignat; et Hieronymus multis in locis hoc asserit. Atqui non desunt Scripturæ testimonia, quibus demonstrari potest cor affectuum sedem esse. Nam Dominus non minus renes, quam cor scrutatur; et cum cor explorat, probat an contritum satis et humiliatum sit, an æstuet livore seu odio. Nam ric majori ex parte dominatur lex carnis. Betul.

D

Sedem cjus in cerebro. Plutarch. Πλάτων, Δημόκριτος, ἐν ὅλῃ τῇ κεφαλῇ, Στρατων ἐν μεσοφρύῳ. Vide disputautonem bene longam in Vesalii Anatomico, lib. vi. BETUL.

dixerunt. Et sane argumentis probabilibus usi sunt: A omne collustret, et si velit, maria pervolet, terras, ac

urbes peragret, omnia denique, quæ libuerit, quamvis longe lateque summota sint, in conspectu sibi ipse constituat.

oportuisse scilicet, quod totius corporis regimen haberet potius in summo, tamquam in arce habitare; nec quidquam esse sublimius, quam id, quod universum ratione moderetur, sicut ipse mundi dominus et rector in summo est. Deinde quod sensus omnis, id est audiendi, et videndi, et odorandi ministra membra in capite sint locata, quorum omnium viæ non ad pectus, sed ad cerebrum ferant : alioqui necesse nos esset tardius sentire, donec sentiendi facultas longo itinere per collum ad pectus usque descenderet. Ii vero aut non multum, aut fortasse non errant.

Videtur enim mens, quæ dominatum corporis tenet, in summo capite constituta, tamquam in cœlo Deus : sed cum in aliqua sit cogitatione, commeare ad pectus, et quasi ad secretum aliquod penetrale secedere, B ut consilium, tamquam ex thesauro recondito, eliciat ac proferat; ideoque cum intenti ad cogitandum sumus, et cum mens occupata in altum se abdiderit, neque audire quæ circumsonant, neque videre, quæ obstant, solemus. Id vero sive ita est, admirandum profecto est, quomodo id fiat, cum ad pectus ex cerebro nullum iter pateat. Sin autem non est ita, tamen nihilominus admirandum est, quod divina nescio qua ratione fiat, ut ita esse videatur. An potest aliquis non admirari, quod sensus ille vivus atque cœlestis, qui mens, vel animus nuncupatur, tantæ mobilitatis est, ut ne tum quidem, cum sopitus est, conquiescat; tantæ celeritatis, ut uno temporis puncto cœlum C

VARIORUM NOTÆ.

Tamquam in arce habitare. Sic mss. 2 Reg. et Cant. cum ed. pene omnibus. Mss. 25, inter quos sunt duo antiquissimi, habent in arce corporis sed perperam ; siquidem vox corporis mox præcessit linea superiori.

Audiendi, et videndi, et odorandi ministra membra in capite sint locata. In tribus mss. rec. et omnibus editis legitur sunt. In optimis mss. Regio - Put. aliisque 13 sint; recte. Vide præcedentia, quod haberet... quod moderetur.

Sed cum in aliqua sit cogitatione. Ita restitui ex antiquissimis mss. Regio-Put., Bonon., Cauc. aliisque 16. In 3 rec. et vulgatis est, sed quando in aliqua sit cogitatione.

Secedere. Sic reposui ex cunctis mss. et veteribus editis. In 3 vulgatis rec. est, cedere.

D

Cum ad pectus ex cerebro, etc. Ergo, Lactanti, tua censura, Pythagoras longe aberravit, qui animæ imperio fines, seu terminos cor et cerebrum constituit. Deus spiritus est; mens divinum quiddam est. Unde sequitur, mentem seu animam esse àσóμatov. Ergo circumscriptione locorum mens opus minime habet. Taceo jam, quod cerebrum mentis sedes, non modo spiritum animalem ita tenuem parat, ut rebus divinis exequendis sit idoneus sed etiam sensuum instrumenta per nervos, veluti per funiculos distribuit. Utrilibet animæ parti non sensus modo parent dictanti : sed ad ipsarum nutum omnes corporis particulæ excubias agunt, jussum expectantes. Nam si voluntas, id est rectæ rationis dictamen aliquid videre jubeat, tusc in promptu oculorum officium est. Eadem ratio in cæteris quoque sensuum organis, artubus, et cæteris inembris est. Betuleius.

Sin autem non est ita. Ex vetustissimis mss. RegioPut., 2 Bonon., Cauc., septemque aliis ita restitui. In

Et miratur aliquis, si divina mens Dei per universas mundi partes intenta discurrit, et omnia regit, omnia moderatur, ubique præsens, ubique diffusa; cum tanta sit vis ac potestas mentis humanæ intra mortale corpus inclus ut ne septis quidem gravis hujus ac pigri corporis, cui alligata est, coerceri ullo pacto possit, quominus sibi liberam vagandi facultatem, quietis impatiens, largiatur? Sive igitur in capite mens habitat, sive in pectore, potestne aliquis comprehendere, quæ vis rationis efficiat, ut sensus ille incomprehensibilis aut in medulla cerebri hæreat, aut in illo sanguine bipartito, qui est inclusus in corde? ac non ex eo ipso colligat, quanta sit Dei potestas, quod animus se ipsum non videt, aut qualis, · aut ubi sit; nec si videat, tamen perspicere possit, quo pacto rei corporali res incorporalis adjuncta sit? Sive etiam mentis locus nullus est, sed per totum corpus sparsa discurrit, quod et fieri potest, et a Xenocrate Platonis discipulo disputatum est, siquidem sensus in qualibet parte corporis præsto est, nec quid sit mens ista, nec qualis, intelligi potest, cum sit natura ejus tam subtilis ac tenuis, ut solidis visceribus infusa, vivo, et quasi ardenti sensu, membris omnibus misceatur.

Illud autem cave, ne unquam simile veri putaveris,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Animus se ipsum non videl, etc. Purgatus et defecatus hoc secundum Plotinum poterit: sed juxta Catholicos, anima a corpore libera. BETUL.

Quod et fieri potest. Sic restituo ex potioribus mss. et ed. Graph. In aliis est quod et etiam; vel et quod etiam.

Xenocrate. Cicer. iv Academ. quæst. varias variorum sententias enumerans: An (inquit) ut Xenocrates, mens nullo corpore, quod intelligi quale sit vix potest, etc. Cæterum Xenocratis argumentum, ut a Nemesio refertur, est hoc :

Omne corpus alitur. Anima non alitur;
Anima itaque corpus non est.

BETUL.

Nec quid sit mens ipsa, nec qualis. Addidi ipsa ex vetustiss. et optimo ms. Regio-Put. alio item Reg., 2 Colb., Em., Brun., et ed. Graph.

quo Aristoxenus dixit: Mentem omnino nullam esse, A
sed quasi harmoniam in fidibus, ex constructione
corporis, et compagibus viscerum vim sentiendi exi-
stere. Musici enim intentionem concentumque nervo-
rum in integros modos, sine ulla offensione conso-
nantium, harmoniam vocant. Volunt igitur animum
simili ratione constare in homine, qua et concors
modulatio constat in fidibus; scilicet, ut singularum
corporis partium firma conjunctio, membrorumque
omnium consentiens in unum vigor, motum illum
sensibilem faciat, animumque concinnet, sicut sunt
nervi bene intenti ad conspirantem sonum. Et sicut
in fidibus, cum aliquid aut interruptum, aut relaxatum
est, omnis canendi ratio turbatur, et solvitur : ita in
corpore, cum pars aliqua membrorum duxerit vitium,
destrui universa, corruptisque omnibus atque turbatis,
occidere sensum, eamque mortem vocari. Verum ille,
si quidquam mentis habuisset, non harmoniam de fi-
dibus ad hominem transtulisset. Non enim canere
sua sponte fides possunt, ut sit ulla in his comparatio
ac similitudo viventis. Animus autem sua sponte et
cogitat, et movetur. Quod si quid in nobis harmo-
ni simile esset, ictu moveretur externo, sicut nervi
manibus, qui sine tactu artificis pulsuque digitorum,
muti atque inertes jacent. Sed nimirum pulsandus ille
manu fuit, ut aliquando sentiret; quia mens ejus ex
membris male compacta torpebat.

CAPUT XVII.'

De Anima, deque ea sententia philosophorum. Superest de anima dicere; quamquam percipi ratio ejus et natura non possit. Nec ideo tamen immorta lem esse animam non intelligimus; quoniam quidquid viget, moveturque per se semper, nec videri, aut tangi potest, æternum sit necesse est. Quid autem sit anima, nondum inter philosophos convenit, nec unquam fortasse conveniet. Etenim alii sanguinem esse dixerunt, alii ignem, alii ventum; unde anima, vel animus nomen accepit, quod Græce ventus epos dicitur; nec illorum tamen quisquam dixisse aliquid videtur. Non enim, si anima sanguine aut per vulnus effuso, aut febrium calore consumpto, videtur extinB gui, continuo in materia sanguinis animæ ratio ponenda est: veluti si veniat in quæstionem, lumen quo utimur, quid sit, et respondeatur oleum esse, quoniam consumpto illo, lumen extinguitur; cum sint utique diversa, sed alterum sit alterius alimentum. Videtur ergo anima similis esse lumini, quæ non ipsa sit sanguis, sed humore sanguinis alatur, ut lumen oleo.

В

VARIORUM NOTE.

Quod Aristoxenus dixit, etc. Priora hujus dogmatis C pars Dicaæarcho magis attribuitur, quam Aristoxeno: tribuitur tamen utrique. Cic. in 1 Tusc. quæst.: Dicæarchus quidem et Aristoxenus, quia difficilis erat animi, quid, aut qualis esset intelligentia, nullum omnino animum esse dixerunt. Sed in eodem paulo ante: Die@archum vero cum Aristoxeno, æquari ei condiscipulo suo, doctos sane homines omittamus, quorum alter ne condoluisse quidem unquam videtur, qui animum se habere non sentiat; alter ita delectatur suis cantibus, ut eos etiam ad hunc transferre conetur, etc. BETULEIUS. De Aristoxeni opinione vide Lactantium, lib. vII Div. Institut. cap. 13.

Omnino. Deest in mss. Bov.

Scilicet. Restitutum ex omnibus mss. et 8 vet. editis. In 5 vulg. leg. ut est.

Sicut sunt nervi bene intenti ad conspirantem sonum. Sic reposui ex mss. veterr. Cauc., Regio-Pet., 5 al. Reg., 4 Colb., Vict., Tax., Em., Cantabrig., Gat., Marm., Clarom., Brun. et 10 vet. impressis, et 2 rec. D Cellar., Watch. In 7 mss. et 6 vulgatis legitur, sicut nervi bene intenti conspirantem sonum.

Interruptum. Ita restitui ex supradictis miss. et édd. Betul. ac Cellar. In 6 rec. scriptis et 14 vulgatis est interceplum.

Duxerit vitium. Notior phrasis est, facere vitium. Cicero Topic. In: Si ædes eæ corruerunt vitiumque fecerunt. Vide cap. 4 et Rhellican., Glandorp. et Brant. ad Cæsar B. ispan., cap. 19: Turris ab imo vitium fecit. BUN.

Occidere sensum. Hoc est, mentem. FRANC.

Non harmoniam. Mss. 9 ac Bonon. præcipue a Thomasio inspecti, cum ed. Graph. nunquam harmoniam. Cæteri tam manu exarati, quam impressi, ut

in textu.

Similitudo viventis. Id est, similitudo cum vivente.
FRANC.
Sine tactu artificis. Sic undecim mss. et 15 typis
vulgati in 7 scriptis cum ed. Rom. 1468 est tractu ;

Qui autem ignem putaverunt, hoc usi sunt argumento, quod præsente anima corpus caleat, reccdente frigescat. Sed ignis et sensu indiget, et videtur, et tactu comburit. Anima vero et sensu ancla est, el

in 6 aliis tractatu.-Sine tractatu artificis. Sic edo ex Bonon. et Taxaq. adstipulante Heumanno. Parrh. et seqq., sine tactu, notiori voce pro rariori substituta ; Tractare, tractabilis, tractatus interdum idem, quod tangere, tangibilis, tuetus. Vide Pierium ad Virg. lib. in Georg, v. 302:

Pellis et ad tractum tractanti dura resistit.

Conf. not. ad Lact., lib. vn Institut., cap. 21, et ad lib. v Institut. cap. 21: Oculis manuque tractabile. BUN.

Alii ignem. Zenon videlicet, ut supra ex Cicerone citavimus: unde Stoicis depμo pa. Sedapud Nemesium Democrito ignis est anima, apud Plutarchum Demetrio, apud Macrobium Hipparcho, sicut Hipponi aqua. Hinc illud Virg. in v

Igneus est ollis vigor et cœlestis origo.
(Item in v En.)

Quod Græce ventus vepos. Alia ratione, sive spiritum, sive flatum animam nos dicimus; non tanquam aer quidam sit, qualis spiritus ille, quem spirando trabimus, sed spiritum, quia propriam quamdam habet naturam corporis expertem, et mundana molis elementis omnibus excellentiorem substantiam, ut Augustin. epistol. 28: Flatum, quia Deo est insufflante creata, ut ex Mose, lib. 1, cap. 2, vers. 7. Idem de Civit. Dei, lib. xm,cap. 24. Laciant. certe coutra plane quam stoici, quia partu animam in corpus insinuari statuebant, quod et Lactantius monet; Aristoteles, de Animra, lib. 1, cap. 5. Latinis etiam animus et anima raρà Tov aveμov. Serv. ad Æneid. lib. 1. GATAKER.

Consumpto illo. Ms. Clarom. consumpto oleo; sicque legi malebat Francius.

Alatur. Ita ms. Bov. quod rectius juxta Heumannum ex editione 1472. In aliis alitur, sed minus bene.

Sensu aucta. Id est, sensu præcessit oppos. sensu indiget. Vide not. ad lib. It Institut., cap. 5: Sensibile esse, quod sensu præditum gignat, et habere sensum, cujus pars sensu aucta sit. BUN.

videri non potest, et non adurit. Unde apparet, ani- A in utero fuimus, mortui fuisse videamur. Nulla ergo

ex his tribus vera sententia est. Nec tamen in tantum falsos esse dicendum est, qui hæc senserunt, ut omnino nihil dixerint ; nam et sanguine simul, et calore, et spiritu vivimus. Sed cum coustet anima in corpore his omnibus adunatis, non expresserunt proprie quid esset, quia tam non potest exprimi, quam videri.

mam nescio quid esse Deo simile. At illi, qui ventum putant, hoc falluntur, quod ex aere spiritum ducentes, vivere videamur. Varro ita definit: Anima est aer conceptus ore, tepefactus in pulmone, fervefactus in corde, diffusus incorpus. › Hæc apertissime falsa sunt. Neque enim tam obscuram nobis hujusmodi dico esse rationem, ut ne hoc quidem intelligamus, quid verum esse non possit. An si mihi quis dixerit, æneum esse cœlum, aut vitreum, aut, ut Empedocles ait, aerem glaciatum, statimne assentiar, quia cœlum ex qua materia sit ignorem? sicut enim hoc nescio, ita illud scio. Anima ergo non est aer ore conceptus, quia multo prius gignitur anima, quam concipi aer ore possit. Non enim post partum insinuatur in corpus, ut quibusdam philosophis videtur, sed post B enim unum esse dicunt, hanc rationem sequuntur,

CAPUT XVIII.

De anima et animo, eorumque affectionibus, Sequitur alia, et ipsa inextricabilis quæstio : idemne sit anima, et animus; an vero aliud sit illud, quo vivimus, aliud.autem, quo sentimus et sapimus. Non desunt argumenta in utramque partem. Qui

conceptum protinus, cum fœtum in utero necessitas divina formavit ; quia adeo vivit intra viscera genitricis, ut et incremento augeatur, et crebris pulsibus gestiat emicare. Denique abortum fieri necesse est, si fuerit animal intus extinctum. Cæteræ definitionis partes eo spectant, ut illis novem mensibus, quibus

quod neque vivi sine sensu possit, neque sentiri sine vita; ideoque non posse esse diversum id, quod non potest separari, sed quidquid est illad, et vivendi officium, et sentiendi habere rationem. Idcirco animum et animam indifferenter appellant duo Epicurei poetæ. Qui autem dicunt esse diversa, NOTÆ.

VARIORUM

Animam nescio quid esse Deo simile. Sic ferunt quamplures et potiores mss. septemque editi. In 4 scriptis rec. et 12 excusis est similem. Hæc sobrie intelligenda sunt.--Animam... Deo simile. Seite Augustin. in Psalm. LXI: Cum Deus sit vita animæ, anima vero vila corporis, sicut corpus vivere non potest absque anima, ita non nisi Deo præsente anima vivere valet. BUN.

Ventum putant. Mss. 9 et 5 rec. edd. addunt esse; sed perperam. A cæteris abest. Vide supra, ignem putaverunt.

Videamur. Ita tres mss. rec. cunctique impressi. Vide supra, quod... corpus caleat, recedente frigescat. In 17 scriptis est videmur; in Cantabrig. videantur.

Varro ita definit. Sic reposui ex vet. ms3. 2 Bonon., Cauc., Regio-Put., alio item Regio, 3 Colbert., Lips., Ultr., Clarom., Vict., Brun., ed. Betul., Cellar. Mss. 9 rec., itaque diffinit.

Bodl., Cott., Mert., Ball., C. C. C. Emman. Guelf., Goth., Lips. trium, Reimm., Ven. 1472, utriusque 1478, et Cellar., defervefactus in pulmone, temperatus in corde. BUN.

C

Hujusmodi. Mss. 6 et editi octo rec. perperam addunt verum, quod abest a prius cusis, et à mss. Regio Put., aliisque 4 Reg., Cauc., 4 Colb., Vict., Marm., Clarom., Brun., Bov. et ut inutile expunxi.Hujusmodi rerum. Abest a Lips. 2, Goth., Reimm., Cauc., Rost., Ven. 1493, 97, Parrh., Ald., Gryph., Torn., rerum sed addunt Bon., Taxaq., utraque 1478, Erasm. in Frob., Gymn., Thomas., etc. BUN.

D

Anima est aer conceptus ore, tepefactus in pulmone, fervefactus in corde. Vera lectio juxta Vossium, et tres peritissimos Medicos quos consului. Apud plures alios auctores, qui illam ex Varrone locum referunt, Anima dicitur aer susceptus ore, tepefactus in pulmone, accensus in corde, diffusus in corpus. Quod idem est. Tepor ad pulmonem pertinet, fervor ad cor; quod enim calidi habet pulmo, ascititium illi est, utpote a corde profectum; cor enim antiquis caloris vitalis promptuarium habebatur aut officina. Itaque vitiose in mss. 27 reperitur scriptum, defervefactus in pul mone, temperatus in corde; in Marm, made factus in pulmone, temperatus in corde; in 2 Reg. et editis 16, defervefactus in pulmone, tepefactus in corde. Vide Vossium libro 11 de Idololatria, cap. 83. In mss. Bov. Defervescens in pulmone, temperatus in corde.-Bune man vero. Defervefactus in pulmone, temperatus in corde. Subl., Kost., Ven. 1471, 93, 97-1519, Torn., Bet., Thomas., Iscus, Thys., Defervefactus in pul mone, tepefactus in corde. Cum vero Vossius, 1. de Idolatr. Gent. 83: natura rei sic postulante, legendum censeret tepefactus in pulmone, fervefactus in corde, talis viri auctoritate moti Gallæus et Sparkius eam emendationem in textum receperunt; et Heumannus, Ego quoque, inquit, assentior, ipsa re huic scripturæ patrocinante. Ego cum viris doctis anatomia et rerum physicarum peritis nihil certi hic definientibus tutius putavi exhibere scripturam Bon., Tax., Pen., Ultr.,

Aut vitreum, aut ut Empedocles ait, aerem glaciatum. Ita mss. 1 Bonon., antiquior, Cauc, Vict. et typis excusi Gymnic., Graph., Tornes., Soubron., Betul., 2 Paris., Is., Thys., Spark., Gall. In 18 mss. et 8 vulgatis est, aut vitreum, ut Empedocles ait, aerem glaciatum; in Cantabrig. et Em. aut vitreum, ut Empedocles, aut aerem glaciatum; minus apte ut puto.

Ita illud scio. Scilicet non esse id, etc. FRANCIUS. - Ita illud scio.Scribendum, inquit Heumannus, necessario: Ita nec illud scio. Sed omnes libri, ita illud scio, et recte. Sensus est: Hoc nescio, ex qua maleria sit, illud vero scio, non esse cœlum æneum, aut vitreum. BUN.

Crebris pulsibus gestial emicare. Id est, exsilire, prosilire ex utero. Anna Fabri ad Flor. lib. 1, cap. 18: Hostem rati, emicant, proprie, inquit, de piscibus, qui corpora saltu in aera subjiciunt, unde ad alia transfertur. Sic eleganter dicitur, cor micare, emicare, id est, salire, ut Heinsius ad Ovidium et Helmenhorst. Bun.

Mortui fuisse. Ita mss. 2 Bonon., 1 Reg., 2 Colb., Baluz. ac editi 16. At mss. 16 cum edit. Rom. 1470 et Cellar. habent mortui esse.

Quam videri. Rectissime Heumannus supplet, quam non potest videri: unde confirmantur dicta ad lib. vu Institut. cap. 9: Sic vita sine luce. BUN. Ipsa. Deest in ms. Bov.

Neque sentiri. Ita ms. Bov. editi habent nec sentiri. Duo Epicurei poeta. De Lucretio constat, cujus versiculos ex lib. 1 adscribam :

Nunc animum atque animam dico conjuncta teneri
Inter se, atque unam naturam conficere ex se:
Sed caput esse quasi, et dominari in corpore toto

« PoprzedniaDalej »