Obrazy na stronie
PDF
ePub

mus. Ac denique, quoniam ex nulla trium anglicarum editionum sat perspicue patebat, quos potius parentes notulæ, quæ plerisque omnibus paginis subjectæ sunt, agnoscerent, editiones ipsas pro notularum parentibus nominavimus. Tanto magis, quod licet in priore Oxoniensi, quæ cæterarum Anglicarum mater est, reverendissimus præfationis auctor antea nominatus simpliciter scripserit, sese Lactantii librum de Mortibus persecutorum, utpote male mulciatum, et lacunis sæpius hiulcum, partim ex suis, partim doctissimorum virorum episcopi Asaphensis, et Isaaci Vossii, conjecturis subinde restituisse, haud solum v. g. non suas accurate distinxerit a Vossianis, sed Sparkianas aliquot, ut facile esset probare, præter omnem expectationem admiscuerit; quin et complures, ut legitima mihi suspicio, Galeanas, cum non paucas in Galei apographo, quo nos vir clarissimus per Boberellum nostrum beavit, haud aliter deletas invenerimus, quam ut sua quisque solet damnare. Adde Cantabrigiensem editionem, etsi plures ei insint notulæ quam duabus Oxoniensibus, anonymi utique esse editoris, seu ἀδέσποτου.

gnissime impetrata, quin et maximam partem labo- A auctorum nomina suis notis, cum licuit, subjunxiriose descripta accepimus: tertio, omnes notulæ, quas idem Colomesius sua quoque manu ex Vossiani exemplaris margine curiosissime expressit, et ad nos iterum pro sua benevolentia per eumdem amicum transmisit; tum quæ aliunde serius ocius humanissimi Toinardi beneficio, aut bibliopola nostri opera, a doctissimis viris Jacobo Tollio, et Abbate a S. Ililario, canonico Bellovacensi, habuimus: denique, quidquid ipsi potuimus proprio marte, et ex jam editis aliorum laboribus conferre. Ac sane, cum inter illos, tam propter semetipsas, quam propter additas notas, anglica tres editiones nullo pacto prætereun dæ forent, eminerentque itidem propter talia versiones duæ laudatissimæ, una Gallica clarissimi Maucroixii, canonici Rhemensis, et altera anglica Gisberti Burneti, reverendissimi hodie episcocopi Sarisberiensis, quin et postremo eruditissima Dodwelli dissertationes Cyprianica, necnon doctissima Pagii Critica in Annales Baronii, plurima haberent, quæ ad certa sequentis opusculi loca commodissime referrentur, quid aliud tibi, obsecro, in hujus generis libro erat expectandum, quam ut identidem ea opera laudari, aut describi cerneres? Ad alia, quæ restant, festinamus. A nobis, non diffitemur, editæ sunt inconsultis prorsus clarissimis auctoribus, dissertatio de Ripa Striga, præfatio in Acta martyrum, atque singula insuper, que tot locis ex Dodwello et Pagio excerpsimus. Sed ne multis, quæ jam antea facta fuerant separatim juris publici, et ad rem nostram quovis pacto spectabant, nullatenus iniquum, aut inurbanum putavimus, etiani insciis, qui vulgaverant, recudere et adunare, licet interdum viros doctos non leviter inter se commissura sint; ita enim melius aliquando ubi veritas lateat pateatve appariturum. Nec tacendum duco, primarium recudenda præfationis auctorem fuisse amplissimum Cuperum, qui inopinantem typographum de ea re ad majorem veri disquisitionem monuerit. Atque nos quidem titulum illi de Multitudine martyrum pene imposuimus; C præcipue quod (ob supprimenda studio suis locis nonnulla, in quibus Ruinartus singulariter rationem reddidit novissimæ suæ editionis Actorum Martyrum) superfutura essent tantummodo, quæ ad multitudinem martyrum totis viribus asserendam facerent. Sed ne forte videretur illius præfationis ratio temere a nobis interpolata, vetus titulus servatus est, nec aliud quidquam, sancte possum dicere, ex toto opere abjectum, quam dura illa inter eruditos, et ut minimum, inter utriusque partis homines controversia, hæretici appellatio, qua Ruinartus aliquoties voluit adversarium infamare, et pro qua nos humanius certissimam, nec invisam doctissimi nuncupationem substituimus, aut aliquid tale. Accipe nunc in hunc modum cum nobili vetustissimi ecclesie Patris monumento amplissimam omnium collectionem, quæ ad illud quomodocumque pertinebant; et si minus diligentiam aliquam in ea re, propter tantas procrastinationes que intervenerunt, memorandam esse existimas, audi saltem amplius, quanta fide suum cuique tributum voluerimus. Primum omnium, cum primæ partis animadversiones, quas ab aliis accepimus, non omnes simul in nostras manus venerint, sed quædam citius, quædam tardius, priores passim priori loco, nisi casu posteriorum censuræ essent, collocavimus. Postea, singula quæ undecumque de scribenda erant, tanta cura descripsimus, ut ne ipsos quidem ablativorum circumflexos et adverbiorum graves omiserimus, quoties adhibitos fuisse vidimus a doctis; nullos vero addiderimus, quoties contra ab illis cum Jo. Frid. Gronovio (In Observatis ad Eccles. Scriptor. cap. 14, p. 152 el seq.) elementariis, vel pueris, vel etiam senibus relicti fuerant; servata nimirum unicuique sua scribendi methodo, etiamsi ex ista accuratione duo plerumque diversissima scripturæ genera, prorsusque insociabilia in hoc libro conspicienda forent. Postea rursum, studiose quoque

Sed quam verendum, quantumcumque æstimande sint, ut id operis, ni novi suppetant mss. codices, possit perfici! Vale; ac dum meliora, spero, molimur, animos adde, si potes. Nam ut nonnulla, quo. rum ratio divinatu facilis, non præloquimur : ita nec omnia nostra, denuo dicam, valde commendabilia esse volumus; et amabimus semper, quæ meliora videbimus et probabimus, sequi. Nostris porro, quod pene exciderat, notulis longioribusve animadversionibus, nomen nostrum non subjungimus. Sed vulgo figura crucis præfixa; cam enim typographi plurimis

D

De cætero, scio nos, quantacumque fuerit religio nostra in istis, parum proculdubio religiosos visuni iri in locis, ubi toties Cecilii verba suspecta reddere tentavimus, vel aliorum conjecturas ac sententias, prolatis confirmatisque pro virili nostris, in dubium vocare et evertere. Sed verbo dixero; ut in religione, primorum Christianorum exemplo, religiosi crucis non sumus (1): ita nec crucium in auctoribus; et ut iterum in religione veritatem supra omnia sectamur: sic quoque semper in rebus criticis et scientiis. Imitare tu, vel nostri laboris dispendio, si peccavimus. Nec enim nostra nobis ipsis oracula sunt, et uni om. nes veritati debemus litare: atque ut sæpius nosmet libere et candide, occasione data, in museo reprehendimus ita per alios ab erroneo tramite in viam reduci, si candor et ratio benigne adsint, libentissime patimur, et magnopere gaudemus. Quin confide, si, allata modo potiori auctoritate vel ratione, cur hic aut illic aberraverim ostenderis, te tantam a me gratiam initurum, quantam a te initam vellem, si vel propter solas doctorum notas, quas tanto numero partim recentes, partim veteres collegimus, et jam nunc demum vulgavimus, feliciter tibi tutoque ab omni parte esset exclamandum :

Unus homo nobis cunctando restituit rem.

locis omiserunt.

Viro perillustri atque reverendissimo D. EMMANUELI A SCHELSTRATE, Eccl. D. Petri canonico, et Vaticane bibliothecæ primo custodi, Jacobus Tollius S.

Laudem, quæ præclaris studiis tuis atque consummatissimæ in Eccles. Historia eruditioni, vir perillustris ac reverendissime, debetur, in commodiora tempora occasionemque aptiorem differam. Nunc paucis animum tantum meum ostendam tuorum memorem meritorum. Plurimum enim tuæ me debere candidissimæ humanitati ac benevolentiæ lubens pro fiteor dolere vero maximopere, quod nec tibi,

(!) Vid. Tertullian, in Apolg. cap. 16. Tertull. non dicit christianos religiosos crucis non esse, dicit tales eos putari (qui crucis nos religiosos putat), nec refellit, sed explicat.

nec amicis cæteris, quorum cumulatissimum ani- A etsi vix dignæ illæ sunt, quæ conspectum tuum sub

mi in me propensi affectum itinere meo Italico expertus sum, meritissimas, ac tantas, quantas cupio, referre gratias non liceat. Sed de his post videro. Tuo vero nomini, vir perillustris ac reverendissime, hoc, quidquid est, mearum in Lactantium de Mortibus persecutorum notularum, inscriptum volui: tam

eaut. Sunt enim opera tumultuaria raptim et absque libris in gratiam amici bibliopole breviter conscriptæ. Verumtamen placituras credo, quia meæ sunt. Me enim amas: quod ut perpetuum facias, rogo. Vale. Dabam Amstelodami, anno 1688, postrid. kal. decembris.

PAULI BAUDRI NOTÆ .

Lucii Cæcilii. Paulo aliter ms. codex Colbertinus. Neque enim ille Cæcilii per æ, quod Columbus perperam ponebat, sed Cecilii cum e simplici, ut monuit disertis verbis clarissimus Baluzins, oculatus testis. Atque ita nos in prima hujus editionis pagina, et ab hac deinceps in istis notis, partim curiosa cujusdam B simplicitatis gratia, partim quo melius possint, qui volent, hoc opus Lactantio abjudicare; partim deni que, quod Cecili: scriptura per e simplex, quam vetus membrana suggerit, hand ea sit forsan, ex qua Cơcilii per diphtongum debeat cudi.

Longino certe rhetor ille, qui primus epi fous scripsit, vocatur perpetuo Kezikos, non Kaizikuos; et singulis locis, quæ plurima sunt, latinus illorum interpres, quem clarissimus Tanaquillus Faber, vir olim, si quisquam alius, emunet naris, cæteris tralatoribus præferebat, diligenter Cecilium sine diphthongo reddidit, non Cæcilium per primam diphthon. gum. Et, quo magis urgeam, apud Dionem Cassium, lib. xLll, κεκίλιος ὁ Μάρκος illi quoque prætori Romano nomen est, qui primus omnium τοῖς τοῦ Καίσαρος, ut loquitur, resistere ausus, non autem, Kazidos; quamquam ibi loci, semperque alibi, Kaioapos scripserit a Romanorum Cæsare, non Kécapos; itemque haud scmel Aipos, ab eorumdem Emilio, non 'Epiko5, et Atos, ab eorumdem Ælio, non "Eko5. Imo, quod præcipuum, Ceciliam Prognen, Cecilium Dexterum, Cecilium Saturum, Cecilium Felicem, Quintum Cecilium, in ipsis Romanorum lapidibus sine diphthongo reperies apud Gruterum in inscriptionibus. Utcumque sit, neutrum scribendi modum anonymus editor Cantabrigiensis secutus est: sed utrumque in Cæli, aliquanto, opinor, confidentius mutavit: quod ideo dico, quia duobus mss. codicibus, iisque non vulgaribus, qui Baluzio pridem laudati fuerant, patel haud insolens esse, ut Lactantius Cæcilius vocetur, non Cœlius.

C

Firmiani Lactantii. Ita editio Latina Paris., Oxon. et Aboensis, cum una atque altera tralatione. Sed omnes tandem, ni paulo liberius et incautius, saltem ex meris conjecturis. In veteri enim codice, inquit Baluzius, ita simpliciter conceptus est titulus istius operis: Lucii Cecilii incipit liber ad Donatum confessorem de Mortibus Persecutorum. Quam Lectionem si in fronte hujus quoque pagina non vides, scito nos jam primo- D genitam, ut sic loquar, Baluzii editionem summa fide repræsentare, aut quam utique in iis tantum quæ ipse mutasset, cupiebat a nobis interpolari. At nulla nobis, quod ad titulum, mutatio a viro docto missa. Et veterem illum Colbertina scheda quod spectat, habuisti superius a nobis, ubi licuit, ne in malas oras prorsus ablegaretur. Vide nunc Columbum, col. 389, sed multo magis Baluzium, col. 500, qui varia doctissime de Lactantio ipso, de ejus patria et similibus tradit.

Ad Donatum confessorem. De quo plura cap. hujus libri xvi, ed. Oxon et Cant. Recte. Sed plura adhuc cap. 35 et 52. Vide quoque supra Baluzium, col. 301, et Columb., col. 389. Imo faciunt hujus

Donati ante et post redditam Ecclesia pacem pietas, simulque Columbi ad istam tituli particulam observatio, ne hinc etiamnum discedamus. Nam, Hodie sane, quod Columbus monebat, Pontifici romano addicti, confessores vocant nullis quidem persecutionum turbinibus agitatos, præ reliquis tamen mortalibus, ut isti autumant, vitæ sanctitate conspicuos. Sed, quod tacuit vir doctus, vexatos illos veteris ævi confessores ejusdem ætatis Ecclesia non minore sanctitate cum in acie, tum in pace, volebat esse præditos; ipsisque ea de causa coronas, vel ex opere candidas, vel ex passione virtutisque consummatione purpureas obtinendas proponebat. Sciunt qui Cyprianum legerunt, quo respiciam; et verba ipsa beati martyris suo deinceps commodiore loco describentur. Interim, fuisse Donatum nostrum, dum in fide Christi viveret, unum e sanctioribus Ecclesiæ confessoribus, clamant ipsummet Opusculi initium et finis. Principium enim est: Audivit Dominus orationes tuas, Donale charissime, quas in conspectu ejus per omnes horas tota die fundis: clausula vero ferme extrema, Tu præcipue, Donate charissime, qui a Deo mereris audiri, Dominum deprecare.

De cætero, confessores, si Beckius ad Ecclesiæ Germanica martyrologium esset audiendus, fuere proprie per ea tempora Christiani, qui interrogati a judice, Christum confessi erant ; neque tamen vel carceres, vel tormenta, nedum ipsum supplicium mortis senserant, a sola sua igitur Jesu Christi confessione confessores vocati. Sed hæc nimis zułóλov dicta; adeoque falli primo de carceribus virum doctum, manifeste ostendit caput 35 istius operis, ubi noster: Tunc apertis carceribus, Donate charissime, cum cæteris confessoribus e custodia liberatus es, cum tibi carcer sex annis pro domicilio fuerit. En enim palam, si nullæ aliunde suppeterent auctoritates, confessores nonnunquam in custodiam conjectos. Deinde vero de tormentis quoque errasse pari de causa Beckium, apparet rursus ex istis hujus auctoris verbis: Verum quid opus est illa narrare? præcipue tibi, Donate charissime, qui præter cæteros tempestatem turbidæ persecutionis expertus es... Novies enim tormentis cruciatibusque variis subjectus, novies adversarium gloriosa confessione vicisti... Nihil adversus te verbera, nihil ungulæ, nihil ignis, nihil ferrum, nihil varia tormentorum genera valuerunt. Cave igitur confessorem vel confessores, quando in veterum libris nominantur, aliter accipias, quam variæ rerum, temporum et personarum TEpiotάosis requirunt. Maxime cum præter tria priscorum confessorum genera, quæ ex antedictis colligere facile est, primum nempe simpliciter interrogatorum, secundum conjectorum in carceres, tertium tormentis vexalorum, duos insuper eorumdem ordines Cyprianicæ epistolæ nobis commodum in memoriam revocent. Unum illorum quibus, quod in Christi confessione perstarent, exilii pœna solemniter indicta et inflicta fuerit a judicibus; uti nuperrime in nostra patria tot fortissimis fratribus nostris, seu Verbi divini præconibus (1), sive aliis. Exulto lætus et gratulor, fortissimi ac beatissimi fratres, cognita fide ac virtute vestra, in quibus mater Ecclesia gloriatur, gloriata el nuper quidem, cum confessione perstante suscepta pœna

(1) Seu potius persecutoribus, saltem in Eucharistia.

(1) Animadvertendum est Paulum Baudri, cujus sunt hæ notæ, ad reformatorum religionem pertinuisse, ac proinde loca Scripturæ Sacræ juxta reformatorum versiones citavisse.

est, quæ confessores Christi fecit extorres, Cypr., ep. 9. A in contrariæ significationis vocabulo Biovs, Latinos Alterum vero eorum, qui non a judicibus quidem, vero vitas usurpasse certum est. sed a Deo tentati et probati, hoc est, ad id per divinam providentiam adducti, ut privatim et coram Deo CAPUT PRIMUM. deliberandum haberent, suaue desererent, an Dominum, Dominum sequi et sua relinquere malebant. Sæculo renuntiaveramus, cum baptizati sumus: sed nunc vere renuntiavimus sæculo, quando tentati et probati a Deo, nostra omnia relinquentes, Dominum secuti sumus, et fide ac timore ejus stamus et vivimus, Cypr., ep. 7, e secessu data, quem ipse sibi, quo se simili pacto persecutioni subduceret, elegerat.

De mortibus persecutorum. En summo cunctarum editionum cum ms. codice consensu quale sit hujus libri argumentum. Nisi quod in Aboensi, p. 78, CoJumbus ita ad suas notas descendat : Incipiunt notæ in L. Cal. Lact. Firm. librum de Persecutione, seu de Mortibus Persecutorum, respiciens nempe ad illa Hieronymi, Freculphi et aliorum loca, ubi scriptum esse a Lactantio, De Persecutione librum unum legimus; unde statim Columbus cæteraque doctorum turba colligere non dubitavit, hujus titulum etiam pridem fuisse simpliciter De Persecutione, nec posse igitur hoc quoque argumento opus ipsum alii cuiquam legitime tribui, quam Lactantio; sed infirmum satis præsidium. Non omnis liber De Persecutione continuo liber est De Mortibus Persecutorum. Ille, v. gr. Tertulliani, quem idem et in eodem opere Hieronymus tanquam De Persecutione inscriptum laudabat ne ypu qui dem de Persecutorum Mortibus disserit, sed ex professo De Fuga in persecutione, qui et hodiernus libri titulus, et unicus. Quare, stricte loquendo, nil prohibeat, quominus Lactantii liber de Persecutione paulo post ab eodem Hieronymo commemoratus, vel De Fuga quoque in persecutione cum Tertulliano tractaverit; vel De Causis persecutionum, aut si quæ alia hujus generis in mentem venire possunt minime autem de illorum obitu, qui Ecclesiam christianam ad Constantinum usque fuerint persecuti. Absit nihilominus, ut ex istis conjecturis ullam velim egregie asserendam suscipere, nedum ut de singulis cogitem. Disputo tantum, non esse in Hieronymi et aliorum verbis, Habemus (Lactantii) De Persecutione librum unum, unde liquido eruditi ostendant quod volunt de genuino hujus libri auctore. Alias enim, sicut eum fuisse Lactantium haud inviti concedimus: ita pariter duplicem fuisse apud Veteres libelli titulum, non ausimus negare. Unum scilicet, De Mortibus Persecutorum, quoniam qua ratione plerique ex primævæ Ecclesiæ persecutoribus vitam finierint, tetigit. Alterum vero, De Persecutione, ob persecutionem illam, ut ita dicam, xat' toy, seu decennalem, de qua præ cæteris omnihus disserere studuit, quamque adeo a capite 20 usque ad 52, seu ultimum, tam videre est; quin et postremo illo capite perstrictam his verbis: Victoriam Domini cum laudibus frequentemus, diurnis nocturnisque precibus celebremus, ut pacem post aunos decem plebi suæ dalam confirmet in sæculum. Vel potius, De Persecutione, id est, de D variis persecutionibus in priores Christianos usque ad auctoris tempora exortis eo modo, quo de Consolatione apud Senecam plus semel, simili loço, pariterque de Consolatione philosophiae apud Severinum Boetium, et de Fuga in persecutione apud Tertullianum, aptissime De consolationibus, et De fuga in persecutionibus, exponi queunt.

Audivit Dominus orationes tuas. Constans erat veterum Christianorum opinio, imo certissima persua sio, quidquid confessores et martyrii candidati a Deo petiissent, impetratum iri. Hinc noster extremo hoc libro, Tu præcipue, Donate charissime, qui a Deo mereris audiri. Ergo et Lapsi, aliique, iis deprecatoribus utebantur: qua de re inter epistolas Cypriani nonnullæ extant notabiles, et in Historia Ecclesiastica complura occurrunt exempla. Quod ad phrasin, eodem modo incipit et Horatius ad Lycen :" Audivere, Lyce, dii mea vota, dii Audivere, Lyce';'

estque ea inter animi exultantis characteres referenda, cujus gaudium plenissime exprimit. TOLLIUS.Aud. Dom. oral. tuas. Loquendi genus haud dubie e

B

medio petitum. Vel, si mavis, e tota veteri vulgata. Cur enim potius ex isto Machabæorum commate, Exaudiat (Deus) orationes vestras, el reconcilietur vobis, quod Columbus suspicabatur, quam ex infinitis ejusmodi locutionibus, quibus sacri codices referti sunt? puta ex ista, Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet, Prov. xv, 29. Imo, quam e Psalmo nominatim cv. comm. 44, ubi in fine, per omnia ferme uti hic, Audivit (Dominus) orationem eorum? Quod autem modo vir clarissimus de Lapsis ponebat, illos usos fuisse efficacissime confessoribus tanquam deprecatoribus apud Deum, et esse in eam rem notabiles aliquot epistolas inter Cyprianicas; favent ei admodum, non uego, vigesima secunda, decima tertia, et decima quarta editionis Pameliana.

Prima quidem, quoniam in ea confessor Lucianus de pace omnibus lapsis ex martyris Pauli præcepto data ad Celerinum scribens, Omnes, ait, quos Dominus in tauta tribulatione arcessire dignatus est, universi ex compacto universis pacem dimisimus.

C

narra

Quidquid sit, docent plurimis exemplis Baluzius, col. 301,, Cuperus, col. 471, et Columbus, col. 390 quam eleganter, et meliorum auctorum imitatione," noster in priore titulo posuerit De mortibus, numero multitudinis. Sed quod viri doctissimi observare, ni fallor, obliti sunt, dixere simili pacto Græci stort θανάτους, viginti mortes; θανάτους αλλοκότους, mortes absurdas, è Ouvάtos toánis, in mortibus sæpius: Hebræi autem D, ad verbum, mories ægrotationum, id est, ægerrimas, Plane ut alibi Græcos

ܙ

Altera autem, quoniam pariter in illa secundum meliores Cypriani editiones, Cyprianus ipse, post hunc titulum, Ad Clerum de lapsis et catechumenis, ne vacui communione exeant. Occurrendum puta, inquit, fratribus nostris, de lapsis loquens, ut qui libellos a martyribus acceperunt, et prærogativa eorum apud Deum adjuvari possunt............

Postrema vero, quatenus in ea quoque Cyprianus, quin et in totidem fere verba desinens, rescribensque ad Clerum de cis qui ad pacem festinabant, Quoniam significastis, ait, quosdam immoderatos esse, et communicationem accipiendam festinanter urgere, el deriderastis in hac re formam a me vobis dari, satis plene scripsisse me ad hanc rem proximis litteris ad vos factis credo; ut qui libellum a martyribus acceperunt, el auxilio eorum adjuvari apud Dominum in delictis suės possunt.... Sed ut brevis sim, videant tamen sedulo eruditi, estipulenturne reapse Tollio ultima duo Cypriani loca, an tantum in speciem. Multa enim suật ob quæ rectius, ni fallor, in utroque adjuvari poscunt legatur, quam adjuvari possunt, sicut paulo ante desiderastis dari, et infra, petierant dari, postulastis dari; quod mox patebit. Agit certe Cyprianus de quibusdam lapsis, qui non modo libellos a martyribus acceperant, sed immoderati erant, et communicationem festinanter urgebant, seu ad pacem festinabant, ut loquitur epistolæ titulus; de quibusque adeo vix aliud quidquam statuendum videatur, quam quod suggerimus, hoc est, eos sibi epistolas ribus post perfidia sua. omni arte serius ocius comparasse, statimque flagitasse importune ab episcopis, aut aliis Ecclesiæ et reconciliationis divine mimartyrum confessorumve, qui eas scripserant, juranistris, ad quos ille dabantur epistolæ, ut auxilio rentur apud Dominum in delictis suis; id est, ut sibi eorum precibus abnegatio sua condonaretur, et ad

e facinoribus vel confesso

sanctam simul eucharistiam fideliumque pacem ad- A his verbis: Qua tempestate omnis fere sacro martyrum
mitterentur, venturi etiam cum ea pace suo tempore
ad Dominum. Hoc ergo primum omnium dispiciat eru-
dita doctorum colors.

cruore orbis infectus est: quippe certatim gloriosa in
certamina ruebatur, multoque avidius tum martyrią glo-
riosis mortibus quærebantur, quam nunc episcopatus
pravis ambitionibus appetuntur. Quod et ideo exem-
plum præ sexcentis aliis afferre visum est, quia tem-
pestas qua, secundum Sulpicium Severum, certatim in
gloriosa certamina ruebatur, et martyria gloriosis mor-
libus quærebantur, ea ipsa est de qua hic, Audivit Do-
minus orationes tuas, Donate charissime, cæterorumque
fratrum nostrorum qui gloriosa confessione,
deinceps cum ista vere ad decennalem Diocletiani
persecutionem recens finitam pertineant, et ante al-
lata Sulpitii verba, proxime apud auctorem legatur
Post (Valerianum) interjectis annis fere quinquaginta,
Diocletiano et Maximiano imperantibus, acerbissima
persecutio exorta, quæ per 10 continuos annos plebem
Dei depopulata est; ut sint palam ejusdem temporis
simulque significationis, Cecilio nostro ac Sulpitio
Severo, gloriosa confessio, gloriosa mortes, gloriosa
certamina, de quibus hic, aut ille, suis locis.

et

quæ

B

Deinde vero, si nostras forte minus probaverit emendationes, caveant nihilo secius quibus Cypriani lectio non multum familiaris est, ne Tollii verba simpliciter intelligant ut sonant; hoc est, quasi lapsi quidem usi sint apud Deum confessoribus tanquam deprecatoribus, sed non pariter apud Ecclesiæ præfectos. Nam lapsi ad confessores quoque recurrebant, ut apud hos juvarentur. Nec confessores Deum unice lapsorum causa deprecabantur, sed sacros etiam Ecclesiæ et pœnitentiæ poetatas. Hinc in Cypriani epistola ad martyres et confessores, qui lapsis petierant pacem dari (is enim titulus undecimæ in editione Pameliana) Cum vos, inquit, ad me litteras direxeritis, quibus examinari desideria vestra, et quibusdam lapsis pacem dari postulastis. Et rursum in 13 quam modo, ut ad Clerum de lapsis et catechumenis, ne vacui communione exirent, conscriptam laudavimus, Quoniam, inquit, video facultatem veniendi ad vos nondum esse... occurrendum pulo fratribus nostris.... ut manu eis in pœnitentiam imposita, veniant ad Dominum cum pace, quam dari martyres litteris ad nos factis desideraverunt. Imo, memoratus supra Lucianus suam ad Celerinum epistolam claudens, Ideo, ait, frater, peto, ut sicut hic, cum Dominus cœperit ipsi Ecclesiæ pacem dare, secundum præceptum Pauli, et nostrum tractatum exposita causa apud episcopum, et facta exomologesi (Numeria et Candida), habeant pacem, nec tantum hæ, sed et quas scis ad animum nostrum pertinere; non obscure orans, ut quam jam ipse pacem cum reliquo confessorum coetu Numeriæ et Candide dedisset, Celerinus ratam faceret; intercedentibus itaque quondam, quoties per tempus licebat, et ne in Ecclesiae jura viderentur ultro invadere, confessoribus apud episcopos, etiam cum pax lapsis a confessoribus fuerat dimissa; quod notandum.

Pro fidei sua meritis. Columbus, col. 390, omnem plane meriti rationem conatur ab hujus loci sententia removere. Quam recte autem, discutiemus, Deo dante, alibi, et fuse; quandoquidem ad aliquot Veterum doctrinam de bonorum operum mercede et meritis bona fide intelligendam, verba hæc, cum cæteris qui bus cum cohærent, vere insignia sunt.

Quæsierunt. Ed. Oxon. et Cant. quæsiverunt. Sed non opus fuit mutatione. Manuscripti codicis scriptura ipsa quoque recta est. Lactantius de Vita Beata, cap. 14: Non immortalitatem sibi, sed mortem peccatis ac libidinibus quæsierunt; et similiter quæsieris, quæsierat, quæsisse, apud idoneos auctores occurrunt, et noster infra, denuo cum ipsis quæsisset. Quoad sensum, Reverendi episcopi, Sarisberiensis versio est, who have acquired to themselves, ad verbum, qui sibi acquisiverunt. Optime. Non enim Cecilius, qui... sibi... quærunt, tempore præsenti, ut de contessoribus adhuc quærentibus in mentem nobis venire oporteat: sed qui... sibi... quæsierunt, tempore præterito, ut de iis solum deceat cogitare, qui olim quæsiverant, nec amplius quærebant; hoc est, qui jam quod quæsierant acquisiverant, quoad jus saltem. Et non esse præter hujus auctoris morem, quærendi verbum in acquirendi significatione adhibere, testatur caput 18, ubi de Diocletiano Ille vero aiebai ei indecens (fore) si post tanlam sublimis fastigii claritatem in humilis vita Lenebras decidisset, et minus tutum, quod in tam longo imperio multorum sibi odia quæsisset. Manifeste, pro acquisivisset, uti suo loco confirmabimus.

:

Addetur. Legendum forte, arcetur. Vide sub finem, Impetus diaboli a populo suo arceat. Eodem modo hic, arcetur adversarius; id est, diabolus. Ita Bolerellus noster, vir nullo non præclaro elogio dignus, omniumque adeo cum doctorum, tum bonorum, quibus notus est, delicia.

Donate charissime. Ita noster, quoties hunc Donatum C compellat in hoc libro, quod quater facit. Confer cap. 16, 35 et 52. Nec obliviscere ita quoque compellari a Lactantio, capite 22 De Ira Dei, Donatum illum, cui id operis nuncupavit. Hoc enim Lactantium hujus auctorem esse, inter cætera suadere potest.

Qui gloriosa confessione sempiternam sibi coronam pro fidei suæ meritis quæsierunt. Huc pertinent ultima verba Lactantii Epitomes, ut possit Deo judice pro virtutis suæ meritis, vel coronam fidei, vel præmium immortalitatis adipisci. GALE.

Gloriosa confessione. Non modo vera ad confessores gloria ex illa animi fortitudine, qua intentata labefaclandæ constantiæ su tormenta contemnebant, redibat: sed et inanis ac humana a nonnullis captabatur, quæ in Proteo salse a Luciano deridetur. Eadem voce utitur noster capite 16: Novies adversarium gloriosa confessione vicisti. Opponitur autem gloriosa confessio illi, quæ magno animi,impetu et ardore, sed inconsulto ac temerario suscepta, postea in tormentis deficiebat. Unde lapsorum triste in Ecclesia prisca nomen, nec Origenis ignobile exemplum est. Sed et ideo gloriosa dicta videri possit, quod ea Osos dočasto, uti est apud S. Joannem, Evang. cap. XXI, 19. TOLLIUS.

D

[ocr errors]

Additur his omnibus adversarius. Non potest hoc de Paganis dici, quorum nulla facta mentio : verum ad

440

Firmat sane ultimam expositionem Tertullianica ista interrogatio: Quomodo martyria fieri possent in gloriam Domini, si tributo licentiam sectæ compensaremus? Ne et hanc quoque novæ prophetiæ hortationem ex eodem Tertulliano adducam Nolite in lectulis, nec in aborsibus, et febribus mollibus, optare exire, sed in martyriis, uti glorificetur qui est passus pro vobis. Sed, ut quod res est dicam, vereor valde ut Cecilii locutio, qui sempiternam sibi coronam quæsierunt, significet confessionem Deo gloriosam, ac non potius, ipsismet confessoribus. Mihi saltem posterior sensus magis probatur. Atque ita, meo iterum judicio, noster infra, cap. 16, quin et Sulpicius Severus lib. 11 Hist. Sacræ

id est

orationes referendum est Donati et aliorum fratrum,
quibus auditis additur a Deo adversarius,
diabolus divina gratia coercetur, et ipsorum preci-
bus devictus. Malim tamen hic legere, Ecce deditur,
vel traditur, his omnibus adversarius. TOLLIUS.

Ecce addetur his omnibus adversarius. Credam legendum, Ecce deturbatis his omnibus adversariis. ALLIX. Ecce addetur. Corrigo, Excidetur, id est, destruetur. Ea voce sic alibi utitur Lactantius. GALE.

Quod de paganis generatim observat vir doctus. nullam factam esse eorum mentionem in toto antecedente libri contextu, ita speciatim de Persecutoribus verum est, ut ne in libri quidem titulo, qualem apud Hieronymum reperiri putant, vel tantillum no minentur, quem supra nempe vidimus esse simpliciter, De Persecutione; quare nollem ad eos hoc loco respici ab eruditis. Agitur proculdubio de precibus Donati ejusque similium. Nec quidquam probabilius,

quam hunc auctorem ab exauditis frequentissimis A suo arceat, ut florescentes ecclesias perpetua quiete cuseorum orationibus semel exorsum, Audivit Dominus orationes tuas, etc., voluisse statim ostendere, quibus illæ in rebus fuissent exauditæ, Ecce his omnibus adversarius... Utinam solum exemplo aliquo Tollius ostendisset, zò addi, seu addi adversarium, sumi posse pro coerceri et devinci ! Nam quia nullum attulit, omnino non possumus, quin cum eo de ista interpretatione diffidamus.

todiat. Nec mirum, cum multo ante Jacobus viam præivisset, testando, orationem fidei salvare infirmum, et Eliam, licet nostris affectibus similem, oratione oravisse, ut non plueret super terram, et non pluisse annos tres et menses sex; et rursum oravisse, et cælum dedisse pluviam.

Addetur. Hæc est ms. codicis lectio, quam secuta sunt editiones omnes latina, excepta Aboensi, ubi, mutato seu de industria seu fortuitu tempore, additur, pro addetur, tam hic, quam in notis excusum reperimus. Sed utrumque haud dubie consulto factum. Nam Columbi explicatio congruit: Additur, inquit, id est, apponitur. Nec aliter modo Tollius et Boherellus, sua quisque ratione, per præseas, quam. vis indicta quoque causa, legebant. Prior scilicet ad. ditur, vel deditur, vel traditur ; posterior vero arcetur. Laudo, ipsasque etiam tralationes, quæ per præ- B teritum converterunt. Nam cum libri initium sit, Audivit Dominus orationes tuas, eo ipso debuit multo potius afferri continenter ab auctore exemplum præsens vel præteritum istius exauditionis, Ecce additur, aut aliquid tale, quam exemplum ejusdem rei futurum atque incertum, Ecce addetur. Et præterea si ad ea quoque, quæ proxime sequuntur, respicimus, proxime sequentia sunt, et Ecclesia rursum exurgit, non exurgel; itemque, et majore gloria templum Dei fabricatur, non fabricabitur: quæ ambo haud minori indicio sunt, adhibitum fuisse in principio periodi verbum quodpiam præsentis temporis, non futuri; præsentis igitur verbum libentissime præætulerimus. Tantum, dum his indubie de causis viri docti, quos honoris causa superius nominabam, supradictas correctiones velut vulgata lectioni sufficiendas proponunt, aut sufficiunt, nos pro symbola nostra malumus legere abditur. Ecce abditur his omnibus adversarius; id est, ecce omnium illarum orationum efficacia diabolus, cui ex abysso contra Christianos prodire fuerat concessum, denuo C in abyssi tenebras detruditur et abditur. Abdere, pro abscondere, retrudere, et abditus, pro absconditus, retrusus, Ciceroni, inter alios, quovis conjugationis et constructionis genere frequentissima sunt.

Audisue hæc, Amphiarae sub terram abdite?

et

D

ait ille, v. gr. post Epigonem in Quæst. Tuscul. et orat. 2 in Verrem, Simulacra deorum jacent in tenebris, ab isto retrusa atque abdita, de Verre. Et, quod magis est, non solum ex Evangelio didicimus, rogatum quondam fuisse Dominum nostrum ab integra dæmonum legione, ne in abyssum ire juberentur: sed Joannes sub finem Apocalypsis : Deinde, inquit, vidi angelum descendentem e cœlo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua, qui apprehendit serpentem illum antiquum, qui est diabolus et satanas, vinxit eum ad mille annos; conjecitque in abyssum quam occlusit et obsignavit super eum, ut non seduceret amplius gentes, donec consummarentur anni illi mille, post quos oportet eum solvi ad exiguum tempus; qui ergo permittitur interdum terras et auras, carcere solutus, peragrare, interdum vero abditur denuo in abyssum invitus. Plane, ut apud Velleium Paterculum, lib. 11: Neque hic prioribus in occultando felicior fuit; abditusque carceri, cum consciis facinoris mortem dignissimam vita sua obiit. Denique, potuisse hunc auctorem efficacia orationum, de quibus loquitur, omnia ista tribuere : Ecce abditur his omnibus adversarius; et restituta per orbem tranquillitate, profligata nuper Ecclesia rursum exsurgit, et majore gloria templum Dei, quod ab impiis fuerat eversum, misericordia Domini fabricatur, ipse libri colophon probat, ubi non minori pompa, Tu præcipue, Donale charissime, qui a Deo mereris audiri, Dominum deprecare, ul misericordiam suam servet famulis suis propitius ac mitis, ut omnes insidias atque impetus diaboli a populo

[ocr errors]

Adversarius. Quod contra Columbi sententiam adversarium hoc loco incunctanter de diabolo intelleximus, perpulere nos haud solum doctissimorum virorum exempla eodem modo accipientium, sed præcipue gravissimarum rationum momenta, quæ in eam rem ex hujus scriptoris stylo suppetunt. Prima nempe e cap. 16 desumpta, et allata jam a perillustri Cupero, col. 471. Altera autem, quod alibi de Christianorum persecutoribus Cecilius noster disserens, illos quidem adversarios Dei numero multitudinis vocaverit, et Maximinum Dazam, cap. 43, unum de adversariis Dei at nullum tandem uspiam humanum persecutorem vocaverit ng adversarium. Tertia denique, quod dum Columbus adversarium, non de ullo insigni fidelium persecutore intelligit, sed contra de aliquo singulari persecutorum adversario eos coercente et puniente, reclament valide paucis post versibus hæc verba : Excitavit Deus principes, qui tyrannorum nefaria et cruenta imperia resciderunt, cum ibi non principem hunc, aut illum, sed principes, plurativo numero, habeamus; itemque, quod nec capite 48 litteræ de restituenda Ecclesia simpliciter inchoent: Cum feliciter ego Constantinus Augustus, et quæ postea, sed e contrario: Cum feliciter tam ego Constantinus Augustus quam ego Licinius Augustus apud Mediolanum convenissemus, etc.:adeo ut manifesto nullus humanus et singularis persecutorum ultor per adversarium hoc loco sit intelligendus. Non, inquam, Constantinus, vel Licinius sed, ut dictum est, magnus fidelium persecutor, diabolus; quod infra optime confirmat Cuperus.

Per orbem. Mirum quantum inter se differre queant, accuratius pensitando, per orbem, quod hic habes, et per omnem terram, quod capite proximo in alio argumenti genere occurrit; itemque per omnes provin cias et civitates, quæ altera ejusdeni capitis locutio, in eadem materia.

Ibi enim, quoniam de Evangelio Christi per omnes provincias et civitates cum fidei obedientia spatio 25 annorum prædicati agitur, non modo nil vetat, sed e contrario, sicut suo loco patebit, locus ipse, et plurimæ Patrum auctoritates commonent, posse et debere, verbi gratia, per omnem terram, omnem terram habitabilem seu habitatam late intelligi; hoc est, non solum quidquid intra imperii Romani fines continebatur, tum cum amplissimum erat et in culmine suo, ut ab Augusto ad Trajanum: sed, exempli causa, totam insuper Scythiam, Indiamque, quarum, citra omne dubium, neutra, ne quid aliud dicam, imperii pars erat, cum Nero imperare exorsus est.

Sed hic, cum de amissa per orbem tranquillitatis restitutione sermo sit, nec ea tandem publicæ tranquillitatis amissio aliunde originem duxerit, quam ex imperatorum decretis contra Christianos, neque jam eorum decretorum ulla vis fuerit extra imperii Romani limites, idcirco sane orbis vocabulo orbem mere Romanum, id est, legibus imperatoriis parentem, intelligere oportet, nequaquam vero cunctas illius portiones imperatoribus non subjectas. Et eo modo lotum orbem videre licet a Julio Firmico ad orbem Romanum restringi his verbis supra quam dici potest notabilibus, Dominus et Augustus noster totius orbis imperator.... Constantinus scilicet Maximus, ........ Romanum orbem salubri gubernationis moderamine sustentat. Ne et adjiciam haud aliud ad summum sonare πᾶσαν τὴν οἰκουμένη, hoc Lucæ loco (Luc., 1, 1), Ἐξῆλθε δόγμα παρὰ Καίσαρος Αὐγούστου, ἀπογράφεσθαι πᾶσαν τὴν οἰκουμένην. Imo, sicut egregie haud ita pridem observatum est, nuila olim alia de causa conciliis œcumenicis id nominis indebatur, quam quia qui ad illa vocabantur et conveniebant, veniebant et co

« PoprzedniaDalej »