Obrazy na stronie
PDF
ePub

teret, nec procedens ex eo spiritus efficere vocem A diffusus, irrigat universum corpus, et vegetat. sine linguæ ministerio posset.

Aperuit igitur viam voci divina solertia ex illa fistula spiritali, ut posset lingua ministerio suo fungi, et vocis ipsius inoffensum tenorem pulsibus suis in verba concidere. Qui meatus, si aliquo modo interceptus sit, mutum faciat necesse est. Errat enim profecto quisquis aliam causam putat, cur homines muti sint. Non enim (ut vulgo creditur) vinctam gerunt linguam: sed ii vocalem illum spiritum per nares quasi mugientes profundunt, quod voci transitus ad os aut nullus omnino est, aut non sic patens ut plenam vocem possit emittere. Quod plerumque natura fit; aliquando etiam casu accidit, ut morbo aliquo hic aditus obseptus vocem non transmittat ad linguam, faciatque de loquentibus mutos. Quod cum aceiderit, auditum quoque obstrui necesse est; ut quia vocem emittere non potest, ne admittere quidem possit. Loquendi ergo causa patefactus est hic meatus. Illud quoque præstat, ut in lavacris celebrandis, quia nares calorem ferre non possunt, aer fervens ore ducatur; item, si forte spirantenta narium frigoris pituita præcluserit, per os auram trahere possimus, ne obstructa meandi facultate, spiritus stranguletur. Gibi vero in alvum recepti, et cum potus humore permixti, cum jam calore percocti fuerint, eorum succus inenarrabili modo per membra

Nares quasi mugientes. Addidi quasi ex mss.—Quasi mugientes profundunt. Eadem fere causa est affectionis et læsionis in mnto et surdo. Vide Aristot., problem. 2 et 4, sectio 53. Alexandrinum Aphrodis. probl. 438. Is.

VARIORUM NOTÆ.

etiam textui nostro 2 Colb., Baluz., Brun., in quibas C esse patet ex præcedentibus. In 2 Reg. rec., 5 Colb., solum legitur sicut galæ iter, deleto si. Clarom. excusisque multis, possumus, male.

Nec procedens ex eo spiritus efficere vocem sine linquæ ministerio posset. Hec suppleta sunt ex mss. 2 Bonon., 1 Reg., Tax., 3 Colb., Baluz., Sorbon., Clarom. in marg. atque editis Is. et Spark. quæ in aliis desiderantur, et in ipsa editione 0. F. Fritzsche.

Spiritus stranguletur. Isæus et Gandeffridus legendum esse censent strangulemur, quia strangulatio ad hominem, non ad aerem pertinet. Sed repugnant mss. et editi praeter Is. Et dici potest aerem strangulari, id est faucibus premi.

Errat enim, etc. Errat igitur princeps medicorum, Hippocrates, qui aphoris. 59 I. vii, ait eos quibus cerebrum aliqua ex causa concnssum fuerit, necesse esse statim mutos fieri; et aphorism. 5 lib. v, ex ebrietate hoc malum etiam evenire subindicat, et id lethale adeo esse, si convulsus fuerit, nisi febri corripiatur. Vide ad harc Vuilichium. BETUL.

De toquentibus. De pro ex. Frequens hoc Lactantio, et aliis Ovidio, Floro, Justino, quorum loca indicavit Burmannus ad Ovid., lib. 1 Amor., 10, 8:

Et quidquid magno de Jove fecit amor. BUN. Auditum quoque, etc. Experientia contrarium testatur. Immo qui surdi nascuntur, muti sint nece-se est. -Auditum quoque obstrui necesse est. Si tamen natura et a nativitate contigerit: quod si deinde morbo aliquo, non id necesse esse tradunt medici, ut refert Aphrod. ubi supra. Is.

Ne admittere quidem possit.Ex 21 mss. et 10 vet. ed. expunxi vocem auditum, quæ sat inutilis videtur, cam hic de voce emittenda et de voce admittenda agatur, quod non nemo intelligit. Ne auditum admittere quidem possit perperam legitur in 2 Bonon., Tax. et 6 recentioribus vulgatis.

Auram trahere possimus. Ita restitui ex mss. veterrimis 1 Bonon., Reg., Put., Cauc., Ultr., 3 Colb., Baluz., Vict., Brun., ed. Rom. 1470. Et sic legendum

Intestinorum quoque multiplices spiraæ, ac longitudo in se convoluta, et uno tamen substricta vinculo, quam mirificum Dei opus est? Nam ubi maceratos ex se cibos alvus emiserit, paulatim per illos internorum anfractus extruduntur, ut quidquid ipsis inest succi, quo corpus alitur, membris omnibus dividatur. Et tamen necubi forte obhæreant, ac resistant, quod fieri poterat, propter ipsorum voluminum flexiones in se sæpe redeuntes, et fieri sine pernicie non poterat, oblevit ea intrinsecus crassiore succo, ut purgamenta illa ventris ad exitus suos facilius per lubricum niterentur. Illa quoque ratio subtilissima est, quod vesica, cujus usum volucres non habent, cum sit ab intestinis separata, nec ullam habeat fistulam, B qua ex illis urinam trahat, completur tamen, et humore distenditur. Id quomodo fiat, non est difficile pervidere, intestinorum enim partes, quæ ab alvo cibum potumque suspiciunt, patentiores suut quam cæteræ spiræ, et multo tenuiores. Hæ vesicam circumplectuntur, et continent: ad quas partes cum potus et cibus mixta pervenerint, fimum quidem crassius fit, et transmeat, humor autem omnis per illam teneritudinem percolatur, eumque vesica, cujus æque tenuis subtilisque membrana est, absorbet, et colligit, ut foras, qua natura exitum patefecit, emittat.

Eorum succus, etc. Non alvi hoc officium est, sed intestinorum, quae exceptum ex ventriculo succum tantisper foveni, dum per venam meseraicam in jecur evectus, in sanguinem convertitur, indeque uiriversa corporis membra nutriuntur. BETUL.

Intestinorum quoque multiplices spiræ, etc. Maxime illius quod ɛigoi vocatur, gracile nimirum illud. Flexuosissimos orbes Plinius nominat : Celsus vero, sinus. BETUL.

Et uno tamen substricta vinculo. Ita 45 mss. quorum duo sunt veterrimi, et 8 editi. In 10 scriptis rec. et 7 impressis rec. et uno tantum. Utraque lectio bona, D et in idem recidit.

Et tamen necubi forte obhæreant. Sic ex veterrimis et optimis mss. 2 Bonon., Regio-Put., 1 al. Reg., 3 Colb, Baluz., Tax. emendavi necubi, quod est ne alicubi; in 7 rec. est, ne cui; in sex rec. et in vulgatis, ne qui.

Oblevit. Vera lectio, quam restitui ex mss. Tornes. et Erasm. atque editis Graph. et Betul. eademque sententia, Erasmo teste, reperitur apud Aristotel. et Plin. In 9 miss. ct 6 excusis rec. est opplevit, malė.

Niterentur. Ex mss. vetustissimis 1 Bonon., RegioPut, 4 al. Reg., Pen., Goth., 4 Colb., Vict., Gat., Marm., Clarom., Brun., edit. vet. 3 Rom., Ald. 4515, Paris. 4525, Parrhas., Florent., Graph., Is., Cellar., sic emendavi, rectius quam mitterentur, quod est 9 manuscriptorum rec. et o vulgatorum.

Vesica, cujus usum volucres, etc. Plin. Infra alvum a priore parte vesica, quæ nulli ova gignentium, præter testitudinem (hactenus ex Arist.) nulli nisi san

CAPUT XII.

De ulero, et conceptione, atque sexibus.

De utero quoque et conceptione, quoniam de internis loquimur, dici necesse est, ne quid præterisse videamur : quæ quanquam in operto latent, sensum tamen atque intelligentiam latere non possunt. Vena in maribus, quæ seminium continet, duplex est, paulo interior quam illud humoris obscœni receptaculum. Sicut enim renes duo sunt, ita testes, ita et venæ seminales duæ, in una tamen compage' coha- Conceptum igitur Varro et Aristoteles sic fieri arrentes; quod videmus in corporibus animalium, cum bitrantur. Aiunt non tantum maribus inesse semen, interfecta patefiunt: sed illa dexterior masculinum verum etiam fœminis, et inde plerumque matribus continet semen, sinisterior fœmininum; et omnino B similes procreari sed earum semen sanguinem esse

:

VARIORUM NOTÆ.

guineum pulmonem habenti, nulli pedibus carentium, etc. BETUL.

De utero, etc. Quæ hoc et sequenti capite, ait Cellarius, de hominis formatione in utero traduntur, multum plebeia opinionis tenent, quæ satius fuisset Lactantio et castius etiam tacuisse. Qui veriora rescire cupit, philosophos naturæ scrutatores adeat.

Sensum. Ita mss. Sangerm. et Bov. editi vero minus bene habent sensus: atque nostram lectionem veram putat Heumannus.

Qua seminium continet. Ita restitui ex mss. RegioPut., 2 al. Reg., Brun. ac ed. Betul., faventibus mss. Bodl., Baluz., 3 Colb., Clarom. in marg. in quibus est quæ seminum rationem continet; in 3 Reg., 2 Colbert. a prima manu, ed. Rom. 1470, quæ semina continet; in Marm., quæ semina continent; in 4 Colb. rec. et multis editis, quæ semen continet.

Ita. Sic mss. Bov. reliqui habent itemque.

Venæ seminales duæ. Quæ sic in medicorum definitionibus describuntur: Haparátai (vasa assistentia Philippus transtulit). Observa obiter, quod rursus dualem urget numerum. Sed ex Vesalii descriptione duos in pene seminis meatus non invenio. BE

TUL.

In una tamen compage. Sic emendo ex vet. mss. 2 Bonon., Cauc., 6 Reg., 4 Colb., Tax., Pen., Ultr., Vic., Gat., Marni., Brun. et 2 vet. edit. Rom., Fasitel., Betul. In 4 mss. rec. et 9 excusis est in una tantum; in 4 vulgatis rec. est una tantum, absque præpositione.

Interfecta. Recte Heumannus existimat legendum esse intersecta, quia hic res est de Anatomia.

Pate fiunt. Id est, secantur. Francius.

A in toto corpore pars dextra masculina est, sinistra vero fœminina. Ipsum semen quidam putant ex medullis tantum, quidam ex omni corpore ad venam genitalem confluere, ibique concrescere. Sed hoc, humana mens, quomodo fiat, non potest comprehendere. Item in foeminis uterus in duas se dividit partes, quæ in diversum diffusæ ac reflexa, circumplicantur, sicut arietis cornua. Quæ pars in dextram retorquetur, masculina est; quæ in sinistram fœminina.

Et omnino in toto corpore. Sequor maximam mss. vetustissimorum et optimorum partem, cum Isæo Grapheo et Cellario. Legitur Et ideo in scriptis 10 rec. et editis 13: utraque lectio bona.

Dexterior masculinum continet semen, etc. Plutarchus et Censorinus bujus sententiae auctores faciunt Anaxagoram et Empedoclem. Lege tu Arist. lib. IV de Generat. animal. cap. 1. Aphoris. Hippocratis est D 48. BETUL.

Quidam putant ex medullis tantum, quidam. Sic ferunt mss. Bonon., Regio-Put., 1 al. Reg., 2 Coib., 1 Sorb. et omnes ferme editi; at mss. rec. 4 Reg., 4 Col. bert., Goth., Lips., Em., Cant., Vict., Gat., Marm., Clarom., Brun., edit. 2 Rom. et Cellar. omissis quinque prioribus verbis, habent: quidam aiunt ex omni corpore. Cæterum Platonis hæc sententia est in Timæo pauculis verbis delibata, nimirum ab aliud agente. Censorinus Hipponi hoc dogma tribuit. Betul. Quidam putant ex medullis tantum. Per spinam e cerebro labi dicebat Aristoteles, probl. 56, section. 10.-Quidam ex omni corpore, ut refert Aristoteles, l. 1 de Gene. anim., cap. 17, quam opinionem refellit ibid. cap. 18. Isæus.

[ocr errors]
[blocks in formation]

C

Varro et Aristoteles. Aristot. hæc non dissimulanter negat in primo de Generatione, cap. 20. Fuit de hoc olim inter auctores controversum. Adscribam autem Censorini verba: Illud quoque ambiguam facit_inter auctores opinionem, utrumne ex patris tantummodo semine partus nascatur, ut Diogenes et Hippon Stoicique scripsere; an etiam ex matris, ut Anaxagoræ et Alcmaoni, nec non Parmenidi, Empedoclique et Epicuro vi sum est. Pythagoras, inquit Plut., Democritus, Epicurus, fœminam quoque semen emittere putarunt. Seminales enim meatus aversos habere (exe yap περαστάτας ἀπεστραμμένας), propter quod ab usu (inquint) coitus appetentiam habet. Aristoteles Platoque materiam quidem uvidam (3λnv Sypȧv) emittere, tamquam sudorem a colluctatione, sed haud quaquam seminalem. Hippo emittere quidem fœminas semen, non minus maribus, sed quod ad generationem non conferat, ut quod citra vulvam excidat, di Tò ÊXTÒS πίπτειν τῆς ὑστέρας : unde nonnullas sæpenumero cia tra coitum ullum semen emittere, præsertim quæ viduæ degant. Sunt qui a mare ossa, carnes vero a foemina esse contendunt. Hippocrates in libro de Genitura (sive is Polybis ipsius discipuli est) asserit mulieres etiam semen generationi idoneum ejaculari. BETUL. Et Aristoteles. Sed ille hoc potius negare videtur de Gener. Anim. c. 18, et seqq. cui S. Thom. assentitur in m Part. quæst. 31, art. 5, ad 3. Sed quia quidam alii celeberrimi auctores contrariam sententiam tuentur, videndus est de quæstione copiosè disputans Cajetanus 2-2, quæst. 154, art. 2. ISÆUS. Aiunt non tantum. Mss. 5 rec. et 14 editi, Aiunt enim.

[ocr errors]

Et inde plerumque matribus similes procreari. Quid de prolis similitudine philosophi senserint, sigillatim referre longum foret: indicabimus saltem aliquot auctorum loca. Vide Aristot. lib. IV de Gen. Anim. cap. 3, et lib. vn Hist. Anim., cap. 6; Plutarch, de Placit. Philosoph. lib. v, cap. 11 et 12; Stob. in Eclog. Phys.; Galen. lib. n de Semine; Plin. lib. vi, cap. 12; Solin. cap. 5; Dionys. Halicarn. πepi tñs tẦU 20.; Strab. lib. xv; August. lib. v contra Ju

purgatum, quod si recte cum virili mixtum sit, utra- A niem cujusque sexus ad imaginem respondere mater

que concreta et simul coagulata informari et primum quidem cor hominis effingi, quod in eo sit et vita omnis et sapientia; denique totum opus quadragesimo die consummari. Ex abortionibus hæc fortasse collecta sunt. In avium tamen fœtibus primum oculos fingi dubium non est, quod in ovis sæpe deprehendimus. Unde fieri non posse arbitror, quin fictio a capite sumat exordium.

nam. Id autem prævalet e duobus, quod fuerit uberius; alterum enim quodammodo amplectitur et includit: hinc plerumque fieri, ut unius tantum lineamenta prætendat. Si vero æqua fuerit ex pari semente permixtio, figuras quoque misceri; ut soboles illa communis, aut neutrum referre videatur, quia totum ex altero non habet, aut utrumque, quia partem de sin gulis mutuata est. Nam in corporibus animalium videSimilitudines autem in corporibus filiorum sic fieri mus, aut confundi parentum colores, ac fieri tertium putant. Cum semina inter se permixta coalescunt, si neutri gencrantium simile; aut utriusque sic exprimi, virile superaverit, patri similem provenire, seu ma- ut discoloribus membris per omne corpus concors mixrem, seu fœminam; si muliebre prævaluerit, proge- B tura varietur. Dispares quoque naturæ hoc modo

VARIORUM NOTÆ.

lian, cap. 9; Isidor. lib. 1 Orig. cap. 1; Pet. Messiam, 1. 1 Variar. lect. c. x; Lev. Lemnium, lib. 1 de Occult. Nat. mir., cap. 4; Joan. Riolan. lib. de Hominis Procreat. cap. 12; Franc. Bonamic. lib. de Aliment. cap. 34; Balduin. Rons. lib. de Hum. vitæ primordio, c. 10. LINDENBROGIUS.

Sed earum semen sanguinem esse purgatum. Ita scribit Aristoteles, et ita scribo cum 5 vet. edd. et omnibus ferme mss., sicque legendum esse censent tres peritissimi medici quos consului. Mss. rec. 1 Reg. et 4 Colb. impressique 11 habent sanguine, male. Sanguinem enim menstruum (ait Hecquetius) in partem hominis formaturæ venire putarunt medici

veteres.

C

Et primum quidem cor hominis, etc. Addita conjunctio, et, ex mss. et editis, præter Gall. et Spark. in quibus desideratur. Censorinus de die Natali, capite 5, multas multorum opiniones recensens, in hac Empedoclis dogma fuisse secutum Aristotelem ait. Aristotelis locus alius mihi non est in promptu, nisi ille fortassis, qui est in mn de Partibus animalium, cap. secundum Theodori demissiones 4, ubi quidem noa primam partium corporis humani facit, äîãä ἔναιμος πρώτη γινομένη τῶν μορίων ἁπάντων. Probat id rationibus probabilibus; nempe quod fons sanguinis sit, et ob hoc ipsum, quia corporis fere meditullium in totum se corpus diffundat. Aristotelem fortassis etiam Plin. pro more secutus est. Ejus verba sunt: Cor primum nascentibus formari in utero tradunt, deinde cerebrum, sicut tardissime oculos. Sed apud Plut. et Gall. òσquv, id est lumbos, sicut carinam navis, primum formari Aristoteli tribuitur; cor autem, secundum medicos, in quo videlicet venarum arteriarumque principium est. Sed Gal. in lib. de Foetuum formatione post jecur formari ait, Chrysippi et stoicorum dogmata refellens. BETULEIUS.

D

Effingi. Ita ex 19 melioribus et antiquioribus mss. et edit. Cellar. restitui. In 9 scriptis rec. et 15 vulgatis est confingi cor hominis; qua de re vide Censorinum de Die Natali, cap. 5, ubi philosophorum de formatione hominis recenset opinio- Et primum quidem cor hominis confingi. Causam affert Aristoteles; et id verum existimari in omnibus animalibus tradit Plin. lib. x, cap. 53. Varias opiniones ponit Censorin. cap. 5. Isæus.

nes.

Vita omnis. Sic reposui ex 21 mss. potioribus, et editis Cellar., Walch. In 5 rec. descriptis et 14 excusis et vita hominis.

Et sapientia, Juxta opinionem eorum, qui mentem in corde sitam volunt, qua de re latius inf. cap. 16. IsÆUS.

Hist. Animal. cap. 3, longius tempus statuit, nimirum in masculis 40 dies, in foeminis tres menses. LINDENBROGIUS. Dispar est tamen in utroque sexu ratio. Nam Plinius, lib. vii, cap. 6, masculis motum in utero quadragesimo die tribuit, femellis, nonagesimo. Hæc fortassis ex Arist. (ut pleraque) transtulit, amputatis tamen quibusdam, vel mutatis. Vide etiam Plut. lib. v Placit. c. 13. BETUL. Denique totum opus quadragesimo die consummari. Sic quidem Plin. lib. vn, cap. 6, opiniones autem recenset Plutar. v Placit, cap. 21. Varronem non quadragesimo, ut hic refert Lactantius, sed quadragesimo nono scripsisse refert Gellius, lib. m, cap. 10, ISÆUS.

Primum oculos fingi, etc. Hoc experientia repu gnare egregie demonstrat Guiliel. Harveus in doctissimo, quem de Generatione animalium, conscripsit, libello hune consulere de hac re ne pigeat; egregie enim sunt ipsius observationes. GALLAUS.-Et Aristoteles de Generat. 11 ait, omnium animantium oculos sero nasci, nullo excepto. - In avium tamen fœtibus primum oculos fingi. Huic opinioni adversantur plerique omnes, ut refert Plin. d. cap. 53. ISÆUS.

Sumat exordium. Ut lib. 1 Institut., cap. 2: principium sumcre. Macrob., Somn. Scip., lib. 1, cap. 18: Ab uno sumamus exordium. BUN.

Totum opus. Mss. 1 Colbert. et Brun. ac Betul. edit. totum corpus. Utraque lectio hona; eademque lectionum varietas infra cap. 13: Totum opus quadragesimo die consummari. Plutarch. lib. v de Placit. Philos. Hippocrat. masculi conformationem 30 diebus, fœminæ 42 fieri existimavit. At Aristoteles, libro vn de

[ocr errors]
[ocr errors]

Similitudines, etc. De hoc lege præcipue Hippocratem spi Tou óvov; Galen. de formatione foetuum; Aristotele, lib. IV de Generatione animalium, capite tertio. Philosophorum de hac re dogmata quære apud Censorinum, Plutarchum et Galenum, locis jam supra citatis. BETUL. Similitudines autem in corporibus filiorum sic feri putant, etc. Nonnulli scilicet, contra quos disputat Arist. lib. i de Gener. Anim.; cap. 3, qui postea opinionem suam effert eod. lib. cap. 17, et seqq., et lib. x de Gener. Anim., cap. 3. IsæUS.

[ocr errors]
[blocks in formation]

fieri putantur. Cum forte in levam uteri partem mas- A velut mollier; cui suscepto fœtu, cum partus appro

culinæ stirpis semen inciderit, marem quidem gigni opinatio est; sed quia sit in fœminina parte conceptus, aliquid in se habere fœmineum, supra quam decus virile patiatur; vel formam insignem, vel nimium candorem, vel corporis levitatem, vel artus delicatos, vel staturam brevem, vel vocem gracilem, vel animum imbecillum, vel ex his plura. Item, si partem in dextram semen feminini sexus influxerit, fœminam quidem procreari: sed quoniam in masculina parte concepta sit, habere in se aliquid virilitatis, ultra quam sexus ratio permittat; aut valida membra, aut immoderatam longitudinem, aut fuscum colorem, aut hispidam faciem, aut vultum indecorum, aut vocem robustam, aut animum audacem, aut ex his plura.

pinquare jam cœpit, turgescentes mamma dulcibus succis distenduntur, et ad nutrimenta nascentis fontibus lacteis foecundum pectus exuberat. Nec enim decebat aliud quam ut sapiens animal a corde alimoniam duceret. Idque ipsum solertissime comparatum est, ut candens ac pingui humor teneritudinem novi corporis irrigaret, donec ac capiendos fortiores cibos, et dentibus instruatur, et viribus roboretur. Sed redeamus ad propositum, ut cætera, quæ supersunt breviter explicemus.

Recte provenire. Sic restitui ex 20 mss. et vet. editis octo ac Cellar. In sex rec. scriptis totidemque vulgatis est recte pervenire.

B

Si vero masculinum in dexteram, fœmininum in sinistram pervenerit, utrosque fœtus recte provenire; ut et fœminis per omnia naturæ suæ decus constet, et maribus tam mente, quam corpore robur virile servetur. Istud vero ipsum quam mirabile institutum Dei, quod ad conservationem generum singulorum, duos sexus maris ac fœminæ machinatus est; quibus inter se per voluptatis illecebras copulatis, successiva soboles pareretur, ne omne genus viventium conditio mortalitatis extingueret. Sed plus roboris maribus altributum est, quo facilius ad patientiam jugi maritalis fœminæ cogerentur. Vir itaque nominatus est, quod major in eo vis est, quam in fœmina; et hinc virtus nomen accepit. Item mulier (ut Varro interpretatur) a mollitie, immutata et detracta littera, C mole ossibus cederet. Item fœminum deducta, et la

Poteram nunc ego ipsorum quoque genitalium membrorum mirificam rationem tibi exponere, nisi me pudor ab hujusmodi sermone revocaret: itaque a nobis indumento verecundiæ, quæ sunt pudenda velentur. Quod ad hanc rem attinet, queri satis est homines impios, ac profanos, summum nefas adinittere, qui divinum et admirabile Dei opus, ad propagandam successionem inexcogitabili ratione provisum et effectum, vel ad turpissimos quæstas, vel ad obscœnæ libidinis pudenda opera convertunt; ut jam nihil aliud ex re sanctissima petant, quam inanem et sterilem voluptatem. Quid reliquæ corporis partes, num carent ratione, ac pulchitudine? Conglobata in nates caro, quam sedendi officio apta! et eadem firmior, quam in cæteris membris, ne premente corporis

VARIORUM NOTÆ.

Quam mirabile institutum Dei! Juxta omnes ferme mss. expunxi post Dei verbum est, quod erat in 11 vulgatis. In 13 scriptis et editis vet. 2 Rom. legitur constitutum Dei; in edit. Graph. constitutum Deo.

Successiva soboles. Ita cum cunctis impressis mss. 3 Reg., 1 Colb., Vict., Brun., et recte. In 2 Bonon., Pen., Tax., Cauc., successiva soboles; in 3 Reg., 3 Colb., Gat., 4 Sorbon., Clarom, a secunda manu, subsic va; alii 5 mendose, subsicina, subvicina, etc. 1 Reg. Put., sicut soboles; corrupte. Successiva soboles pareretur: vera lectio tribus doctissimis medicis probata. Scriptis 6 est pararetur; nec male.

Vir itaque, etc. Idem etiam affirn.at Cic. Tusculanarum quæstionum secundo: Viri, inquit, propria maxime est fortitudo: cujus munera duo maxima sunt, mortis dolorisque contemplio. Utendum est igitur his, si virtutis compotes, vel potius, si viri volumus esse: quoniam a VIRIS virtus nomen est mutuata. Sic etiam Graeis ἡ ἀνδρείᾳ, ἀπὸ τοῦ ̓Ανδρὸς. BETUL.

Item mulier (ut Varro interpretatur) a mollitie. Sex mss. rec. et 12 vulgati addunt est dicta; sed frustra. Vide præcedentia. Hæ duæ voces absunt a vet et opt. mss. 1 Bonon., Regio Put., 4 al. Reg., 4 Colbert., Pen., Vict., Gat., Marm., Clarom., Brun. et 7 vet. editis. Ad Varronem omnes hanc derivationem referunt; major tamen usus istius vocis est, ut viro potita, a virgine discernatur, præsertim apud Jureconsultos. Eadem fere differentia, quæ est apud Græces, qui napfévoy dicunt eam quæ virum non gestavit;

ú, quæ gestavit quidem, sed ex eo non peperit; qurutza, quæ etiam peperit; sed pavy, quæ jam parere desiit: quæ differentia est apud Isacium Tzetzam

!

CAPUT XIII.
De Membris inferioribus.

in Lycophronis commentario. In Sacris litteris nyú, fere ἀντὶ τοῦ ἀλόχου usurpatur. BETUL.

[ocr errors]

Ad nutrimenta nascentis fontibus lacteis. Sic emendavi ex veterrimis mss. 2 Bonon., Cauc., Regio-Put., al. 3 Reg., 6 Colb., Tax., Pen., Ultr., Em., Vict., Gat., Marm., Clar., Baluz., Brun.. edit. Betul. accedente 1 Sorbon. in quo est ad nutrimenta nascentibus fontibus lacteis; in 2 Reg. et 14 vulgatis nascentis fontibus lactis; in 5 al. editis nascentibus fontibus lactis. Editi annorum 1472 et 1478 habent etiam fontibus lacteis. - Fontibus lacteis. Sic ubera vocat, et Gellius, lib. x, cap. 1, fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, etc. Basilius Homil. 9, in Hexaemner. ἐπιζήτει δὲ τὰς οἰκείας πηγὰς TÔI yêu IOS, etc. S. Augustin, y Coless., cap. 7. Pulcherrimam quoque uberum cum fontibus comparationem habes a Plutarcho in Paulo Emil. IsÆUS.

D

[blocks in formation]

tioribus toris valida longitudo, quo facilius onus cor- A dine, ac modico intervallo distare videatur. Hæc coporis sustineret: quam paulatim deficientem in angustum genua determinant, quorum decentes nodi flexuram pedibus, ad gradiendum sedendumque aptissimam, præbent. Item crura non æquali modo ducta, ne indecens habitudo deformaret pedes, sed teretibus suris clementer extantibus, sensimque tenuatis, et firmala sunt et ornata.

rum speciosa germanitas, non levi adjumento nisum pedum firmat; concitari enim ad cursum non possumus nisi, digitis in humum pressis soloque nitentibus, impetum saltumque capiamus. Explicasse videor omnia, quorum ratio intelligi potest. Nunc ad ea venio, quæ vel dubia vel obscura sunt.

CAPUT XIV.

In plantis vero eadem quidem, sed tamen longe dispar, quam in manibus ratio est quæ quoniam totius corporis quasi fundamenta sunt, mirificus eas artifex non rotunda specie, ne homo stare non posset, aut aliis ad standum pedibus indigeret, sicut quadrupedes, sed porrectiores, longioresque formavit, ut stabile corpus efficerent planitie sua; unde illis inditum nomen est. Digiti æque totidem, quot in manibus, speciem magis, quam usum majorem præferentes, ideoque et juncti, et breves, et gradatim compositi quorum qui est maximus, quoniam illum sicut in manu discerni a cæteris opus non erat, ita in ordinem redactus est, ut tamen ab aliis magnitu

De intestinorum quorumdam ignota ratione. Multa esse constat in corpore, quorum vim, rationemque perspicere nemo, nisi qui fecit, potest. An aliquis enarrare se putat posse quid utilitatis, quid effectus habeat tenuis membrana illa perlucens, qua circumretitur alvus, ac tegitur? Quid renum gemina B similitudo? quos ait Varro ita dictos, quod rivi ab his obscœni bumoris oriantur: quod est longe secus, quia spinæ altrinsecus supini cohærent, et sunt ab intestinis separati. Quid splen? quid jecur? quæ viscera quasi ex conturbato sanguine videntur esse concreta: quid fellis amarissimus liquor? quid globus cordis? VARIORUM NOTÆ.

Valida. Deest in ms. Bov.

Flexuram pedibus, ad gradiendum sedendumque aptissimam, præbent. Sic legunt omnes ferme mss. el edd. At mss. 2 Bon. et rec., 1 Reg., Tax., 2 Colber., Clarom. habent, flexuram in pedibus ad grudiendum sedendumque aptissimum usum præbent.

Sed.Hæc vox et quatuor sequentes desunt in ms Bov. Suris clementer extantibus. Id est leniter prominen tibus. Eodem enim sensu adverbiis clementer, leniter, molliter utitur Lactantius. Sura est pars poste- C rior cruris, eaque carnosior.

Et firmata sunt et ornata. Sic reposui ex editis Betul., Cellar., Walch. omnibusque mss. præter 2, Reg. rec. cæterosque typis excusos, quibus est et firma sunt et ornata.

Corporis. Ita mss. 2 Colb., Claromont., Brun., Bov. et alii. Reliqui multi habent operis.

Quam usum majorem præferentes. Ita cum edit. Rom., 1470 et Cellar. cuncti mss. præter 1 Reg. rec. et 11 vulgatos, quibus deest, majorem. Speciem magis, quam usum præferentes. Non ita Galenus, qui usum eorum, et quidem maximum ac multiformem ostendit, lib. 1, cap. 8 et alibi.

[ocr errors]

corporis fabrica opere, lib. nempe v, cap. 2. Ex BETULEIO. · Quid utilitatis, quid effectus habeat tenuis membrana illa perlucens, qua circumnectitur alvus., etc, Id totum copiose enarrat Vesalius, lib. v de Hum. corp. fabric., cap. 2.

Quod rivi. Quod sensus postulat: id reposui ex præcipuis mss. viginti supra laudatis, et editis Graph. et Gymnic. In 2 Colb., Baluz., Brun. est quos rivi; in uno Reg. recentiore et 15 vulgatis, quasi rivi : àñò tou pé fortassis, si Grammaticorum deductioni credimus. Sed mihi parum placent derivationes ex Græcis, ubi ipsi alias istius rei nomenclationes habent: sicut ipsis povem, Latinis ren idem quod illis végpos significat. BETUL.

Quia spinæ, etc. Aliter Arist. sub finem primi de Hist. Animalium.

Germanitas. Hoc est fraterna societas. Sic apud Salvianum, libro 1 contra avaritiam, cap. 6, legitur Apostolorum germanitas. HEUMANNUS.

Nisum. Ms. Bov., Nixum.

Tenuis membrana illa perlucens.Græce epizóvalos: Pollux. Hujus nomenclatione Latini carentes, greco nomine ut suo utuntur, nisi quod aliqui abdominis D membranam nuncupant a circummuniendo videtur nomen esse deductum; potissimus enim bic istius usus est. Gallis etiam dicitur péritoine. Ex Betuleio.

Qua circumretitur alvus. Ita restitui ex veterrimis et optimis mss. 2 Bonon., Regio-Put., 3 al. Reg., Cauc., Tax., Pen., 6 Colb., Em., Ultr., Sorbon., Vict., Gat., Marm., Baluz., Clarom., Brun. et edit. Betuleii. Id est, membrana illa sicut reti involvitur alvus. In mss. rec. 2 Reg., Catabrig., 1 Colbert. a secunda manu, et in quamplurimis excusis est circumnectitur alvus. Membrana autem illa, seu peritonium, complectitur ventriculum, intestina, omentum, mesenterium, jecur, lienem, renes, utramque vesicam, uterum, et vasa demum quæcumque inter septum transverstaan et crura situm habent. Et licet Lactantium latuerit usus hujus membranæ, medicos tamen minime latuit, quorum haud spernendos aliquot enumerat Andreas Vesalius in præclaro de Hunjani

Quid splen? Cum in splene multæ sparsæ sint arteriæ, calorem recipit a corde, quo illum feculentum et limosum sanguinem magis coquit, et aliquid assuBETUL. mit inde quo nutritur.

Quid jecur? Quid, Lactanti? Nescis hoc membrum esse generosum? nescis hoc inter organa nutritive potentiæ præcipuum esse? nescis officinam sanguinis? nescis hepar in hoc ipso cordi tradere mutuas operas? nescis id quod Plato dicit, "Ore to ap πέφυκε χάριν τῆς μαντικῆς? lecte interim facis, quod agnoscis, quod juvat concoctionem in ventriculo, virtute nimirum caloris. BETUL.

Ex conturbato sanguine. Verum hoc quidem est, quod jecoris substantia sit sanguini nuper concreto simillima. BETUL.

Quid fellis, etc. Flava bilis (cujus vesicula bilis folliculus Latinis, Græcis zondoxos appellatur) incredibiliter quidem sanitatem infestat: habet tamen etiam sua commoda. Nam ut sanguis purificetur, opus est derivari aliquo flavam bilem copiosiorem. Est enim, ut inquit Plin. fel nihil aliud, quam purgamentum pessimi sanguinis. Est igitur opus receptaculo, in quo bilis et calefacit hepar, et conservat ne putrescat. Pellit item nutrimentum intestinis, et abstergit intestinorum sordes. Vide de hoc Vesalium copiose disserentem c. 8, lib. v; Plin. lib. xxvIII, c. 9, medicinas ex animalibus enumerans, Inter omnia, inquit, animalium fel præstantius in effectu. Est enim vis ejus excalfacere, mordere, scindere, extrahere, discutere, etc. BETULEIUS.

Quid globus cordis. Post hæc verba, manu exarati codices septem, scilicet 2 Bon., 1 Reg., 1 Sorbon., t

« PoprzedniaDalej »