Obrazy na stronie
PDF
ePub

genero erat consecratus, Divus in lapide apud Nicol. A gusti nonnunquam servarunt, uti patet ex inscript. iv. Bergerum 3, 23. a Constantino juniore vocatur, ob- 278.

servante eodem alibi :

IMP. CES. FL. VAL.

CONSTANTINO. P. F.

AVG. NEPOTI. DIVI. CONS

TANT. AVG. PII. FILIO
XXXII.

Nisi dicamus ea voce nihil aliud tunc temporis designare voluisse imperatores vivos, quam quorum mentionem faciebant, mortuos esse; quo sensu existimabam, ad cap. 19, Diocletianum et Maximianum vocari stotάtoug a Galerio Maximino apud Eusebium.

Ad cap. 50, Valerium mutandum esse in Valeriam docui Pagius ad an. 306, n. 15, et 314, 1, Valerium Valentem a Licinio interfectum fuisse scribit. Verum vix dubito quin raræ eruditionis sententiam suam

B

taturus sit, si inciderit in ea quæ de morte Valentis notavi. Quod ad nummum attinet, qui apud Goltzium Græce inscribitur AYT. K. пOп ( apud Pagium legitur POY) OYAAEP. OYAAENG CEB. L. A. dubium valde est, num ad Valentem a Licinio occisum referri possit, quia alius eidem Goltzio recensetur nummus, in quo ex ejus opinione ille vocatur, AY. KAI. F. OYAAENG. KY. CEB. L. A. Et, ut verum fatear, optarem summopere me illos nummos inspi. cere, et manibus tractare posse; suspecti mihi emm admodum sunt, certe unus ex iis, qui Valens noster nunquam Augustus, verum Caesar tantum fuit. Quidquid sit, Valentem tunc temporis a Licinio non fuisse neci datum, sed post gestum cum Constantino primum bellum, quod incidit in annum Christi 317, apertissime constat, cum quæ capite illo narrat Lactantius, adscribenda sint anno 314, ipso Pagio hæc ita digerente. Quæ autem ad cap. 50. de Valente no4avi, ita, rogo, relingas; festinatione enim factum est, ut non satis mentem attentam habuerim ad ea que Tristanus notavit. Nam Valens dux limitis male apud Pagium scribitur militis) Daciæ eodem C tempore neci datus non fuit, sed a Licinio, postquam a Constantino ad Cibalim victus fuit, Cæsar est creatus; et cum ambo pugna, quæ in campo Mardiense, qui inter Philippos et Hadrianopolim videtur fuisse, iterum succumberent, ea conditione Constantinus pacem cum Licinio fecit, ut Valens privatus fieret et occideretur, quemadmodum ex Excerptis de vita Constantini, Zozimo et P. Patricio otavit Tristan., T. 3., p. 472., qui etiam recte reprehendit Victorem, P. Diaconum, et Occonem, quod scribunt, Valentem rebellasse contra Galerium Maximanum. Nam, quamvis illud apud priores duos non inveniam, verum tamen utique est Valentem non potuisse rebellare contra Galer. Maximianum, quia ille diem suum obierat, cum Valens a Licinio Casar crearetur. Imperatorem eum vocant Victor et P. Diaconus; et si eum Augustum censent esse factum, errant utique vel statuendum est illa ætate ImperaLoris titulum promiscue et Augustis, et Cæsaribus fuisse datum; quomodo, observante Pagio, Numerianus appellatur Imp. C. M. Aur. Numerianus. Nob. .C. in nomimo veteri. Putaveram tamen nonnunquam fuisse Numerianum tunc temporis non Cæsarem, sed Augustum, quia hic unicus foret nunmus, in quo Casar appellaretur Imperator, quem titulum in aliis nummis, vel Inscriptionibus, non video Cæsaribus Aribui, si excipias Ins. 7, CCLXXV.

IMP. Q. IVLIO. FILIO. GALLIENI.
AVG. ET. SALONINE. AVG.

Nam tantum Caesar fuit factus. Et qui apud Tristanum, tom. 3.. p. 466. inscribitur IMP. ROMVLVS, atque a Mediobarbo refertur ad filium Maxentii, qui revera Cæsar obiit, a Tristano adscribitur Romulo Augustulo dicto, qui a patre Oreste Augustus, vel Impera1or est factus. Nec videtur obstare Numerianum appellari nobilissimum Cæsarem; nam eum titulum Au

IMP. M. AVR.

CARINO
NOBILISSIMO

CAES PIO. FELICI. INVICTO

AVGVST.

PONT. MA
XIMO. TRIB.

POP. P. P.

COSS. PROCOS.

Patelque hoc etiam ex nummo apud Mediobarbum, in quo C. Valens Hostilianus Messius Quintus dicitur nobilissimus Cæsar et Augustus: QVINTVS. NO. CAE. VALENS. HOSTIL. AVG. Sic Volusianus, P. Licinius Valerianus, Herodianus, filius Odenati, Herennianus Maxentius et Constantinus Magnes in nummis appellantur IMPERATORES AVGVSTI, et simul PRINCIPES JV

VENTVTIS..

Ad idem caput 50, observo Valeriam et Priscam christianas fuisse, vel valde Christianis favisse. Antonius Pagius idem censet, illudque etiam ex Eusebii firmare conatur libro vit, cap. 1 Historiæ Eccles., præfertque ad annum 502 Christophorsoni versionem Valesianæ. Mihi iterum iterumque Græca Eusebii verba examinanti nondum constare potest cum de imperatorum uxoribus verba facere, quia sequentia plane contrarium suadent, in quibus Dorothei et Gorgonii fit mentio, cum certe ne dubitandum quidem videatur quin Eusebius Augustas earumque liberos, pace jam Ecclesiæ data, fuisset nominatus, si per verba hæc γαμεταῖς καὶ παισί eas intellexisset. Imo, ubi diligentius Eusebium inspicio, nescio qui fiat ut existimem, nec Christophorsonum, nec Valesium horum verborum sensum percepisse, quamvis hujus versionem secutus sim ad cap. 14 Lactantii. Proponam rationes meas, a quibus tamen abire paratus sum, si meliora alius doceat, vel si Eruditis videantur non satis valide esse. Eusebins igitur narrat christianam religionem magnam gloriam et libertatem apud Græcos et Barbaros consecutam esse ante Diocletiani persecutionem: illud probari toy xpaτouvrov, id est, Imperatorum benignitate erga Christianos, quippe qui illis dabant τῶν ἐθνῶν ἡγεμοvias. Postquam ita de Imperatoribus disseruisset, ad alios transit : τί δεῖ περὶ τῶν κατά τους βασιλικούς y dos xai tāv ini nãov apxóvtov; quæ ultima verba Christophorsonus et Valesius interpretantur de ipsis Imperatoribus, Pagius, de iis qui omnibus imperant. At ego illa ita vertenda censeo: Quid opus esi dicere de is qui in Imperatoris palatio versantur? Quid de iis qui omnibus præfecti sunt? Et intelligo per hos provas, Præfectos Prætorio, vel potius Præpositos cubiculi, similesve, qui reliquis, qui in palatio versabantur, et in comitatu Principis erant, præerant, los ait Eusebius fuisse Christianos, et domesticis, uxoribus, liberis et servis permisisse libere profiteri religionem christianam : talem fuisse Dorotheum, qui erat Præpositus cubiculi, uti docet Valesius, talenque Gorgonium, alium itidem in palatio Præfectum, et reliquos qui cum ipsis propter Toy Toй Oɛou λoyov parem gloriam sunt con-ecuti; et tandem addit, τοὺς καθ' ἑκαστὴν ἐκκλησίαν ἄρχοντας, vel Ecclesiarum antistites, magno in honore fuisse арȧ πᾶσιν ἐπιτρόποις καὶ ἡγεμόσιν, apud omnes tam privalos, quam provinciarum rectores, ut vertunt, cum interpretari hæc verba debeant, apud omnes procuratores Augustorum et præsides, vel rectores provinciarum ; quomodo in inscript. 11, 595, Aufidius Julianus vocatur ὁ κράτιστος ἐπίτροπος τῶν Σεβάστων, οι 459 Τ. Porcius Proclus Επίτροπος Πρειουάτης διὰ Φλαμινίας, Αιμιλίας, Λιγυρίας. Εt ultima hae Eusebii verba salis mihi equidem evincere videntur eum non de Imperatoribus, sed de iis qui prima dignitate in eorum palatiis erant, et domesticos regebant, loqui; firmaturque idem cap. v., ubi agit περὶ τῶν κατὰ τοὺς βασι

Dixoùs dízous, de iis qui in palatio versantur, recen- A loquitur: Christo templum facere voluit, eumque inter

setque ibidem τοὺς ἀμφὶ τὸν Δωρόθεον βασιλικούς παῖdas, id est, cubicularios, similesve, quibus Dorothæus præerat : qui, tametsi summi honoris prærogativa ab imperatoribus ornati essent, nec minus ab jisdem diligerentur quam filii, probra tamen et tormenta pro Christiana religione pati voluerunt; et mox ait Dorotheum atque Gorgonium strangulatos esse. Et accipe tandem quod mihi, dum hæc scribo, in mentem venit, quod si probas, lis plane omnis e medio sublata foret. Cap. 6., uti dixi, niemorat Buc Aenous πaidas, cubicularios principis; et tuum erit judicare, num cap. 1. pro ini não rescribi debeat ini παῖσι ἀρχόντων; et subintelligi commodissime potest Barilinois, quæ vox præcessit. Et quia capite 7 eumdem ordinem sequitur, narratque primo constantiam et martyria βασιλικῶν παίδων, inde ipsis praefectorum Dorothei et Gorgonii, et denique Anthimi episcopi, magis magisque confirmor in ea opinione, ac puto Gorgonium etiam præfecturam in palatio gessisse, et forte ejus sive filium, sive nepotem esse, qui tempore Constantii Augusti, teste Ammiano Marcell., 15, 2. Gorgonius etiam fuit vocatus, cuique thalami Cæsariani cura commissa erat. Nam duo fucrunt præpositi sacri cubiculi, Augusti scilicet et Augustæ, uti patet ex 1. v Cod. de Præpositis sacr. cubic., ac utraque dignitate Dorotheus et Gorgonius potuerunt esse ornati : quanquam nullus repugnaverim, si quis eos alios in palatio honores gessisse existimet; imo acquiescam etiam plane, si cui conjectura hæc, neque enim alio loco meas habeo emendationes, displiceat.

Hæc sunt, vir amplissime, quæ tecum communicare volui; tuumque nunc erit judicare num digna illa sint otio meo, atque adeo tuo. Vale plurimum. Haga-Comitis, 15 Julii 1689.

Amplissimo VOETIO S. D. Gisb. Cuperus.

B

Id quod eventurum sæpe prædixi, si Lactantius C diutius inter operarum manus hæreret, nunc factum est; et ecce tibi aliam notam, quam typographus alicubi facili opera cæteris adjicere poterit, si modo tu dignam eam judices, quæ publici juris fiat, vir amplissime.

Cap. 12. Repente adhuc dubia luce ad ecclesiam profectus. Monui Christianos primo in privatorum ædibus convenisse, postea eosdem, indulgentibus et conniventibus Imperatoribus, domos extruxisse amplas, in quibus Christum D. N. publice quasi et palam colebant. Euseb. VIII, 1, scribit Christianos propter innumerabilem fidelium multitudinem non contentos τοῖς παλαιοῖς οἰκοδομήμασι, ευρείας εἰς πλάτος ἀνὰ πάσας τὰς πόλεις ἐκ θημελίων, extruxisse έκxoias; additque lapsu temporis ea quotidie, nemine invidente, in majus et melius ivisse: adeo ut per παλαιὰ οἰκοδομήματα haud incommode intelligere possimus domos privatorum, vel certe Christianorum conventicula, que nihil a privatorum ædificiis differebant; et per xxnoius supeias eis hάtos, ædi- D ficia majora, quæ non tam longa quam laxa et ainpla erant, et in quibus Christianos Deum suum colere unusquisque scire fere poterat. De hoc genere ædificiorum loquitur, ex mea opinione, Lamprid. in Al. Severo, c. 49: Cum Christiani quemdam locum, qui publicus fuerat, occupassent, contra Popinarii dicerent, sibi eum deberi, rescripsit melius esse, ut quomodocumque illic Deus colatur, quam popinariis dedatur. Nam quamvis clara edifici mentio nulla fiat, verosimile tamen admodum est Christianos eo in loco conventiculum exstruxisse, cum absque metu in unum convenire ex indulgentia imperatoris possent; et inde hinc docemur tunc Christianos loca habuisse, in quibus libere conveniebant, et quæ omnium patebant oculis. Quin et hoc sub Hadriano ipsis concessum fuisse alicui videri possit, quia idem Lampridius, cap. 43 Vite ejusdem imperatoris Severi ita

deos recipere. Quod ei Hadrianus cogitasse fertur, qui templa in omnibus civitatibus sine simulacris jusserat fieri, quæ hodie idcirco, quia non habent numina, dicuntur ADRIANI, qua ille ad hoc parasse dicebatur. Nam cum Hadrianus id agitaverit, ut pluribus probat magni nominis vir, P. Daniel Huetius, in Praparat. Evangelica, inde a ratione alienum non est ipsum Christianis favisse, et concessisse ut palam quasi Christum colere et adorare possent. Quin et ecclesias sub Trajano principe extructas fuisse censent eruditi confisi Eusebio, lib. m, c. 57. Eadem tempestate floruit etiam Quadratus, qui cum Philippi filiabus prophetica gratia illustris fuisse memoratur. Præter hos alii quoque complures eodem tempore viguerunt, inter Apostolorum successores principem obtinentes locum : οἵ καὶ ἅτε τηλικῶνδε ὄντες θεοπρεπεῖς μαθηταί, τοὺς κατὰ πάντα τόπον τῶν ἐκκλησιῶν παρακαταβληθέντας ὑπὸ τῶν Αποστόλων θεμελίους ἐπωκοδόμουν : qui utpole discipuli tantorum virorum admirabiles plane ac divini, ecclesiarum fundamenta, quæ variis in locis Apostoli prius jecerunt, additis ædificiis exstruxerunt. Utuntur hoc argumento Pontificii, ut variarum ecclesiarum probent antiquitatem: sed mihi tempora Trajani consideranti verisimile nequaquam est Eusebio tale quid in mentem venire potuisse. Trajanus nolebat in urbibus hetærias, vel sodalitia, sive corpora constitui, propter factiones que ab illis passim excitabantur, uti patet ex epist. 42 et 43. lib. x Epist. Plinii. Eodem loco habebantur Christianorum conventus, quia Gentiles etiam coll gia sacra et numíni alicui devota habebant; et inde Plinius, et siue dubio etiam alii præsides eos coire vetabant. Nam cum Ep. 98 narrasset Christianos carnem Christo quasi Deo dicere, sacramento se obstringere, ne latrocinia, ne adulteria committerent, cepisse cibum promiscuum et innoxium, addit: Quod ipsum facere desiisse post edictum meum, quo secundum mandata tua heiœrias esse vetueram. Deinde obstant ejusmodi ædificiis, vel ecclesiis, Christiani soliti stato die ante lucem convenire, uti loquitur idem Secundus; et Imp. Trajani decretum, conquirendos non esse Christianos: si deferantur et arguantur, puniendos. Cum enim Gentiles maximo odio prosequerentur Christianos, nullamque occasionem omitterent cos accusandi, illud utique commodissime facere potuissent, si in oculis quasi civitatum convenirent; nec ego tam abjecte de prudentia et pietate veterum Christianorum sentio, ut credam, eos sese videntes volentesque gravissimis periculis objecisse. Præterea monumenta veterum nos docent, ipsaque temporum conditio affirmat convenisse Fideles in privatorum ædibus, in cœnaculis, in porticibus, cryptis et cœmeteriis; quin et num sæculo tertio templa vel ecclesiæ fuerint adhuc sub judice lis est; quam in rem videri potest raræ vir eruditionis Frider. Spanhemius, in Historia Ecclesiastica. Quid multis? ego persuasus sum interpretem Eusebit, quique cum sequuntur, viros præclaros verba Græca nequaquam intellexisse. Neque enim de ædificiis loquitur: sed commemorat eos, qui ex Apostolorum successoribus vivebant, ecclesiarum fundamentis ab Apostolis jactis superstruvisse, vel Christianorum fidem confirmasse, multos Christianos fecisse, et eorum cœtum vel izzingiar auxisse. Et petita hæc loquendi ratio est ab Apostolo Paulo, Ephes. n, 20 : Εποικοδομηθέντες ἐπὶ τῷ θεμελίῳ τῶν ̓Αποστόλων καὶ Προφητῶν, ὄντος ἀκρογωνιαίου αὐτοῦ Ἰησοῦ Χριστοῦ, superdificali super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu. Quo sensu εποικοδομέω εἰ οἰκοδομὴ sepe in Novo Fœdere usurpatur; adeo ut mirer hoc ne ipsi quidem sagacissimo Valesio in mentem venisse. Et quanquam hæc ita sese habeant, censent tamen et affirmant pontificii sub Domitiano et Trajano constructas fuisse ecclesias, et similis molis opera, qualia hodie cernimus. Minucius Felix ita loquitur in Octavio: Cur etenim occultare et abscondere

quidquid illud colunt magnopere nituntur? cum ho- A
nesta semper publico gaudeant, scelera secreta sint.
Cur nullas aras habent, templa nulla, nulla nola si-
mulacra? Notat ad hæc verba vir eruditus, qui nuper
de vera Senonum origine christiana cominentatus
est pag. 40: Quæ suo tempore vera fuisse, quan-
tum ad publicos conventus, cum in Christianos cæde
et incendiis cuncta ferverent, nullus ambigo: sed
extinctis Nerone et Domitiano, sub quo figimus æram
inaugurationis Ecclesiæ Senonensis, Saviniani san-
guine Christo dicatæ, et pacatis tantisper rebus,
nemini dubium, excitatis superius impp. edictis, e
latebris cryptisve Christianos emersisse, in quibus
pro reverentia sacrorum suorum, et sui tutela tegi
fas erat, et ecclesias variæ structuræ seu basilicas
nemini non notas suis usibus publicis erexisse. >

Varia hic observanda sunt; et 1° quidem ætas, qua Minucius dicitur vixisse. Illius quidem ætas incerta est, eumque scripsisse sub finem Marci Antonini censet pereruditus Dodwellus pag. 35, dissertat. Cyprian., eumdem Alex. Severo posteriorem facit Balduinus, et sub illo imp. eum floruisse censet cardinalis Bellarminus at nemo, præter virum illum doctum, inventus est, qui eum Domitiani Neronisve temporibus assignet. Neque enim video, si hæc non est ejus sententia, quo pacto ita argumentari possit suo tempore Cæcilius vel Minucius vere dicit, Christianos nulla templa habuisse, quia persecutionibus imperatores sæviebant in gentem innoxiam at mortuis illis impp. Nerone et Domitiano, illud verum non erat, quia ecclesiæ exstruebantur. Deinde si ecclesia Senonensis inaugurata est Domitiano principe, sique tunc scripsit Minucius, sequitur eumdem errare, cum tradit, Christianos templa vel ecclesias (hæc enim eodem loco sunt viro docio) eodem imperatore non habuisse, adeo ut hæc quidem ἀσύστατα sint.

B

II. Caute addit, quantum ad publicos conventus, ut scilicet tacite nobis simulacra et imagines illo sæculo obtruderet, quæ tamen certissimum Chris- C tianos tunc ignorasse plane; egoque nullus dubito, quin Gentiles mitius acturi fuissent cum Christianis, si simulacra coluissent, vel memoriæ causa babuissent: quin et e re erat eorum non occultare imagines, sed per eas gratiam Gentilium aucupari, qui facile illos admisissent, et publice imagines coli passi fuissent, quia sibi finxissent eas similes deorum suorum simulacris esse, licet alio colerentur modo, nec thus in aras injiceretur.

III. Ecclesia Senonensis non potuit inaugurata esse sub Domitiano, quia Christiani, uti inodo probavi, tunc temporis in privatis ædibus, posteaque in ædificiis a privatorum ædibus, aut non, aut parum diversis conveniebant, quas a coetu Christianorum in iis congregatorum vocabant èxxλnoius, ab iisdem et forma ἐκκλησιῶν οἴκους, et a precibus προσευκτηρίων οἴκους. Postea cum jam liberior Christianis vita erat, basilicas exstruxerunt et quidem id faciebant viri primarii opibusque affluentes, quando Christo nomen dabant; idque absque invidia Gentilium facere poterant, quia illorum etiam primores domos suas basilicis exornabant, uti docet Alexander Donatus, et quia in basilicis homines convenire solebant. Nam basilicæ erant ædificia magnifica, columnis multis suffulta, et plano tecto, in quibus mercatores non modo merces suas vendebant, verum etiam judicia exercebantur, et forte etiam nonnunquam recitationes fiebant; nescio enim quam valde mihi placet ita Juven. Sat. 1 explicare:

Frontonis platani, convulsaque marmora clamant
Semper, et assiduo ruptæ lectore columnæ.

D

Nam quamvis porticus etiam possit intelligi, tamen non a ratione alienum esse ad basilicas privatorum decurrere, is, uti spero, judicabit, qui perpendere velit, quam commode ad hanc rem illæ fuerint. Quicquid sit, constat in basilicis publicis, et forte etiam privatis, magnam semper hominum multitudinem fuisse, sive in iis ambularent, sive sermones cæderent, sive aliud quid agerent; et inde est, uti reor, quod in iis etiam conveniebant Christiani. A. Marcell. xxvII, 3: Constatque in basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est conventiculum, uno die centum triginta septem reperta cadavera peremptorum. Fuit proculdubio hæc basilica a Sicinino quodam constructa, et forte ædibus suis juncta; in qua Christiani ipso persecutionis tempore, aliud veluti agendo convenire potuerunt, et Christo carmen dicere, quamque alii basilicam Liberii vocant, non tam quia Liberius papa illic ecclesiam ædificasset, uti commentatur Valesius, quam quia illam in ecclesiam convertit. Illa enim loquendi forma novum ædificium involvit, altera autem nequaquam; et hoc factum fuisse patet ex actis Serotini laudatis Hugoni Mathoud. Urbis nobilis viri, qui fuerunt ejus parentes et propinqui, construxerunt mirifico opere basilicam super eum pulchræ ædificationis, quam B. pontifex Potentianus postmodum ecclesiam consecravit in memoriam martyris. Et videor hinc affirmare posse, Christianos in locis, ubi martyres sepulti erant, primo basilicas, tanquam ædificia publica sive privata fecisse, quia ejusmodi operibus urbem exornare licitum erat; et casdem basilicas in ecclesias fuisse conversas postea, easque nomen habere ab ejusdem nominis operibus aliis, non autem ita dici, quia Christo Regi colorum dicat sunt, uti nonnulli censent. Cum autem basilica Romanorum fuerint plane, quemadmodunt patet ex nummo Lepidi, qui inscribitur, ÆMILIA n. basilica, M. LEpidus refecit, et altero Trajani cum ins. s.: P. Q. R. OPTIMO. PR. BASILICA ULPIA, additis basilicarum illarum formis, nec non ex Vitruv. lib. v, cap. 1, aliisque auctoribus, eadem forma proculdubio fuerunt etiam Christianorum basilicæ; potueruntque iis tecta fastigiata imponi, cum ex illis ecclesias facerent, ut ita Gentilium templa eorumque splendorem imitarentur.

IV. Quia Christiani vel in privatis ædibus, vel conventiculis a privatorum ædibus nequaquam diversis, exteriorem formam si spectes, convenerunt, et cum templa Gentilium splendidissima forent, inde dicit Cæcilius, eos templa nulla habere. Opponuntur enim templa et conventicula; et ita nihil obstat, quominus Christiani, cum hæc scriberentur, libere convenire potuerint ; nec necesse est Minucium ad Neronis vel Domitiani tempora referre. Sic Galerius apud Euseb. vi, 17, ea vocat oxous ¿v oïs œuvnyoνto; et apud Lactant. cap. 48 loca ad quæ convenire consueverant; idemque Lactantius v, 11, Inst. Arnobius aliique conventicula. Atque templa et ecclesias opponunt frequenter Patres; et illa Gentilibus, has Christianis tribuunt, uti docuerunt eruditi.

V. Quæ laudantur imperatorum edicta, parum argumento inserviunt, quæque Maximiani, illa longo tempore postquam ecclesiam Senonensem conditam opinatur vir eruditus, condita et promulgata sunt; et quidem illo, quo Christiani extra dubium ampla editaque ædificia, uti ex Lactantio patet, et forte etiam basilicas habuerunt.

Hæc mihi, vir amplissime, et in mentem venerunt; et faciendum mihi esse putavi, ut ea tecum utpote elegantioribus studiis valde dedito, communicarem. Valc. Haga-Com. 19. Nov. 1679.

PATROL. VII.

19

PAULI BAUDRI NOTE

IN LIBRUM

DE MORTIBUS PERSECUTORUM.

PREFATIO.

Ecce tibi tandem, erudite lector, editionem novam A jus tractatus interventu, tandem aliquando ab invetelibelli De Mortibus Persecutorum, quam testudineis passibus processisse non immerito mecum dixeris. Nam quamdiu est, cum incœpta est, parum interest scire; ac multa operis loca rem non tacent. Sed andacter dicam, vix coeperam, cum libens, si potuissem, paruissem consilio Horatii, Nonum prematur in annum. Neque hæc mihi tantum ratio erat, quod de primo ingenji partu ageretur, qui præ cæteris hand debeat temere in lucem promi: sed quod præterea observassem, arduum esse inchoare, tum et difficile, ne festinantibus varia excidant, quæ refingi melius possint per otium; ut vel ipse sæpius expertus sum in hujus editionis curriculo, urgentibus contra spem et voluntatem typographis. Accedebat maxime, quod in libro, quem pro virili parte illustrandum susceperamus, plurima hinc inde loca erant obscurissima, quæ, ut ejusmodi alia, comparare soleo tenebricosissimis illis specubus, in quibus qui ea subeunt, nihil primo cernunt: sed aliquid tandem plus minus vident, si diutius immorentur, et intentis oculis patienter dispiciant. Gloriari equidem nolim me, ita lente meditando, rem satis acu tetigisse, quod aiunt, seu, ut planius loquar, feliciter vidisse, quæ in tantis lenebris latitant. Apage sis. Perraro nobis tantum sumimus. Sed si non successit, et eapropter jure tritum illud frequentius usurpandum est:

Aut videt, aut vidisse putat per nubila lunam,

volebam omnino, studiose lector, tui meique gratia succedere, et si minus certa spes aderat prosperi eventus, utique propter Petri exemplum, qui, testante plissimo cursus comite Joanne (in Evang. cap. xx), plura intuitus est in Christi sepulchro, quam Joannes, qui præcucurrerat, nullum videbatur periculum esse in mora. Eo magis, quod sæpenumero, dum hanc editionem videbar abjecisse, incidere me contingeret aliud agendo (nam ad alia quoque, ne nescias, sæpiuscule, et, ut ainici ex parte norunt, serio fuimus digressi), incidere, inquàm, contingeret in improvisas Cæcilii narrationis confirmationes aut explicationes. Sed nimis morämur in veteribus remoris.

Aureum esse opusculum, ad quod tam multa, quæ hoc volumine continentur, scripta sunt, non omnes modo, qui scripsere, verum etiam qui legerunt, sine ulla propemodum exceptione sunt confessi. Quam jure antem, cum res, que gravissimæ, tum auctoris dictio, quæ fere semper tersa et elegans, loquuntur. Sed nobilis in præsentia præ cæteris omnibus testimoniis, quoniam scilicet uno complexu pleraque ad rem pertinentia attingit, præfatio editionis princ Oxoniensis, quam idcirco paulo fusius describemus. Exhibemus, inquit, Lactantii nostri librum de Mortibus persecutorum, auro contra æstimandum, quem per plus mille annos desideratum eruditissimi Baluzii studio nuperrime recepimus. Euinque male multatum et lacunis sæpius hiulcum, partim ex nostris, partim doctissimorum virorum, episcopi Asaphensis, et Isaaci Vossii conjecturis subinde restituimus. Hu

[ocr errors]

C

rato errore liberamur de S. Petri 25 annorum pontificatu. Insuper persecutionum in Ecclesia seriem et tempora distinguimus; et fictitia martyria, que Diocletiano huc usque ante octavum ejus consulatum imputabantur, detergimus et explodimus. Demum imperii Romani statum, per feralia illa temporà fide historica enarrata, nunc primum obtinemus; et pürpuram, quam sponte a tyrannis depositam vani credidimus, gre, nec sine lacrymis dimissam intelligimus. Ubi nunc reapse, præter aureum libri pretium et grave de pretio judicium, quæ dixeramus, aute omnia cernis, ut is Lactantio, politissimo sæculi tertii et quarti scriptori, adjudicatus rotunde fuerit à reverendissimo quondam Oxoniensi episcopo, Joanne Felles, præfationis anetore: tum quam misera olim et ad haec propemodum tempora fuerit egregii foetus conditio in plurimis; tertio porro, in quas tandem felices manus et medendi peritas pervenerit; ac postremo, quid eximii breviter contineat. Nos quod attinet, et quantum hic licet agere de rebus, de quibus alibi suis locis egimus, vel erit paulo post opportunius dicendum, credimus quidem, propter auctoritatem Hieronymi ad titulum laudatam, sed maxime propter indicem, quem in proprium usum cœpimus concinnare, vocum, phrasium, rerumque, quas hie auctor et Lactantius communes habent, non posse melius librum cuiquam ascribi, quam Lactantio; nee audemus tamen ob alia, quæ ad eumdem titulam notavimus, rem securius extra omnem dubitationis aleam constituere. Sed quod ad errorem de diuturno illo S. Petri pontificatù memoratum modo ut veterem, et quo tandem errore liberati simus subjecti operis interventu, operæ pretium est accipere, quid mibi nòvissime evenerit. Posuit totidem syllabis in Chronologia sua technica ad annum Christi 33 Dionysium vir magni laboris Philippus Labbeus, obscurationem solis, de quatres evangelista Matthæus, Marcus et Lucas meminerunt (Matth. xxvп, 45; Marc. xv, 33; Luc. xxvn, 43) contigisse die 3 aprilis illius anni, sicut locum adeuntibus patebit; contenditque similiter disertissimis verbis in hac ipsa lucubratione clarissimus Toinardus, Christum æræ vulgaris 53, et quidem mensis Nisan die 14, sive mensis aprilis die 3, cruci fuisse affixum. Ego vero nudius tertius, cum crederem valetudinem, quam ante tres fere menses gravissimo morbo amisi, recuperari belle integram non posse, si utilis lectio abesset, cœpi quærere, quis veterum dictas tenebras cum tertio die aprilis, et emortuali simul Jesu Christi conjunxisset, utrum pseudo-Dionysius Areopagita? vel illitrs annotator Maximus? vel ejusdem paraphrastes Pachymeres? vel libertus Iladriani Phlegon? vel qui Phlegontem ea de re citarum Eusebius et Philogonus? vel qui illius Dionysii vitam scripserunt, Methodius et Metaphrastes? ac sic de aliis omnibus, qui quocumque nomine in mentem et manus venire poterant. Sed quid plura? quod unice quærebam, nusquam potui reperire hactenus; et quod de primo Petri in urbem adventu quærebam, in martyrio Dionysii Areopagitæ per Methodium, aut, ut alii malunt, Methrodorum, contra spem, et secundum ipsam Petri Lansselii Je

tuisse melius nostra cura communicari cum doctis viris, quam si proxime ad vetus exemplar cuderetur, revocatis ob eam rem in sua loca quibuscumque lectionibus, quas in notis primus et clarissimus editor Baluzius testaretur abjectas a se fuisse ut corruptas; neque enim aliter manuscriptum codicem, qui Parisiis servabatur, fas erat consulere. At quid moror? Tantum juris in alienum opus per litteras roHinc tibi nunc ante omganti concessum non est.

suitæ interpretationem, sic inveni: Anno, inquit, oc- A tavo et octingentesimo post natam Romam, cum imperium adeptus esset Nero Cæsar, quintus ab Augusto, B. Petrus apostolus cum aliis etiam apostolis missus, qui Evangelium universo orbi prædicaret. Is post multos annos prædicationis suæ, suprema urbe Roma occupata et delecta, ibi divinitus prædicandi munus accepit, ut quasi vertex et princeps sanctorum apostolorum in ordine muneris apostolici factus, primus Romæ in certaminibus, eorum quæ Christus perpessus erat, socius ac particeps fieret. Urbs enim illa, quemadmodum in magnis erroribus versabatur, sie majoribus remediis egebat, ut corrigetur; ut ubi gravissimus erat error, ibi etiam maxima gratia abundaret. Deinde tyrannus et impius Nero, qui se tyrannidi su terram et mare subacturum speraret, furore crudelitatis suæ, vique amentia in rabiem adactus, in Christi servos exarsit, ac quarto decimo tyrannici imperii sui anno beatos Petrum et Paulum iniqua morte condemnavit. » Qui certe locus, ut obiter sæpe alia alibi, non inexpectato tantum mirificeque confirmat, apostolum Petrum Romam, cum jam Nero imperaret, advenisse, ut inferius tradetur capite secundo: sed perspicue ostendit, potuisse nos carere hoc libello de mortibus persecutorum ad illam contrariam opinionem abjiciendam, cum jam eam Methodium secuti potuerimus damnare. Et vero si ex Methodio apostolus Petrus, imperante jam Nerone, ad prædicandum per totum orbem Evangelium cum cæteris apostolis missus est, et in urbe Roma anno tantum Neronis 14, post annuntiatam prius alibi per multos annos christianam veritatem capite plexus, quonam ille pacto potuit annos plures, quam circiter sex, aut septem, episcopum Romæ agere? Ad rem propius accedimus.

[ocr errors]

B

nia Parisiensem editionem puram putam, sicut primum prodiit, aut in iis solum, quæ Baluzius ipse mutavit, interpolatam, quantum ad auctoris contextum renovamus. Noli ergo, cum, verbi gratia, in libri fere limine pro scriptura manuscripti, qui illustrati erant Deo, jacent, excusum de integro reperies ex doctissimi viri correctione, qui adversati erant Deo, jacent, rem alio referre, quam quo diximus.Jam de notis. Illarum, ut in toto opere videre est, infinitæ breviusculæ sunt, aut non saltem longiores, quam ut commode subjici possent textui, quem vocant. Contra vero aliæ, nec omnino pauca, inveniebantur, quibus nequibat idem locus assignari, sive quod fusiores essent excursus philologici, sive quod, licet aliquam auctoris difficultatem pressius discuterent, ipsæ quoque prolixiores forent; sive denique quod ex singulis ejusmodi disquisitionibus, vel pluribus simul, facile esse videretur Cæcilianas dissertationes ad instar Cyprianicarum, et Dodwellianæ de Ripa Striga, in prolegomenis, ac præsertim in secunda libri parte conficere. Sed jam, nt id fieret, tria magna corpora, non probantibus viris gravissimis, nec probaturis etiam, opinor, auctoribus, qui viverent, discerpenda erant in partes ac particulas: notæ, dico, doctissimorum virorum Baluzii, Cuperi et Columbi. Quare mox, mutata sententia, singulas ut licuit integras (jam enim suas amplissimus Cuperus ab illis Columbi sejunxerat), imprimendas tradidimus typothetis, nimirum ut ex omnibus ac Dodwelli dissertatione de Ripa Striga, cunctisque similibus, quæ postea inveniri possent, et quales deinde revera prodierunt Parisiis, anno 1690, clarissimi Toinardi notæ in nostrum libellum, ac doctissimi Ruinarti præfatio in Acta martyrum sincera, sicut ait, et selecta, non solum posterior pars hujus editionis constaret, sed ad illam primo loco editam ea suo ordine debitaque ratione in priori tomo fierent, quæ Gallis singulari nomine dicuntur des renvois.

Plurimis placet, ut, cum forte novus aliquis liber Veterum, qualis nunc noster, ex unico, nec bene sano manuscripto codice imprimendus est, edatur per omnia sicut extat exaratus, ne cui vel ulla parte rei veritas occultetur, aut per publicatas in auctoris ver- C bis mendarum et lacunarum loco lectiones minus liceat de novis cogitare; eventurum scilicet alias, uti totidem ferme litteris pronuntiavit Joannes Frider. Gronovius vir maximus (in Observatis ad Ecclesiast. Scriptores, cap. 8, pag. 72), ut signa ad salutem et veram auctoris manum idonea desint, futurumque non raro, ut prioribus aliquorum conjecturis meliores nequeant ab aliis proponi. Illius verba sunt: Eisi non laudem audaces conjecturas, quibus nonnulli veterem scripturam nimis transformaverunt, et membranis hærere tutissimum sit, tamen si quid illæ asperi, et scabri, et senticosi exhibeant, id non tam mafo, quia Minucii esse certum habeam (agit quippe de Minucii Feficis dialogo contra Paganos), quam quia ex co, quod auctoris fuerit, facilius elici posse, non desperem. Non sunt enim codices antiqui sine mendis etiam prodigiosis; et præclare nobiscum agitur, cum signa ad salutem et veram auctoris manum satis plana sunt ac certa : reliquum mens divina, plurimumque doctrinæ studium," et percognita scriptoris indoles ac natura præstabunt. Et quod continenter subjicit : «Atque in eo, quod nostrum est, evenit persæpe, fateor, ut fallamur, quicumque has litteras supra vulgum tractamus: sed et multa interim eruimus præclara; utque olim iniquas censoris alterius notas collega plerumque levabat, et adversus tribunum pro intercessione vim intentantem alius auxilio erat tribunus: ita si quæ male conciliaverimus, exoritur atque existit ex hoc ipso ordine, qui nostra peccata emendet. Denique tempus agit rem; quod hodie non est, cras erit: sic vita trudi tur. Hæc, inquam, adeo non absterrere debent, ut Priscorum libri, nostro similes, cum cunctis suis vitiis bona fide repræsententur, ut palam sit, debere co magis repræsentari. Nunc autem, quia eadem prorsus sentiebam, putaveram, opusculumi non po

D

Neque vero nos tunc temporis ignorabamus, quanta inde talium seges postmodum oritura foret. Sed præter quam quod jam proposueramus, ne nimis esset arida, aut importuna, aliquid semper, si quis daretur locus, præmittere, unde et nonnunquam satis levia præmissa sunt, voluimus te cito ac facile, priorem operis partem legendo, posse, verbi gratia, simul legere, si liberet, aut res posceret, doctorum notas, quæ ad libelli seriem, vel ad eadem auctoris loca spectarent. Doctissimas porro observationes, quas hodie primum simul collectas edimus, non antiquum modo pretium commendat: sed hoc amplius superpondii de novo ad illas accedit, quod, ut vulgo evenit in secundis editionibus, suas magnopere doctissimi viri Baluzius, Cuperus, Toinardus, sive nova annotando, sive vetera reformando, sive denique aliter disponendo, prout conferentibus liquebit, adauxerint. Quinam enim tibi nunc cuncta melius indicaremus?

In alteram partem congessimus omnia quæ ad auctoris intelligentiam diversimode cogitata, vel facientia, contextui subjicienda supererant. Ea autem sunt, primo, quæ eruditissimi et amicissimi pariter viri Joannes Georgius Grævius, illustris ille tot gravium et exquisitarum lucubrationum parens, ac Elias Boberellus, a quo eximia quoque in dies merito expectaveris, e proprio penu nobis flagitantibus deprompserunt: deinde, quæ a clarissimis Thoma Gale, Petro Allix, et Paulo Colomesio per Boberellum nostrum, dum adhuc in Anglia degeret beni

« PoprzedniaDalej »