Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ponas dedit... Non opinor Lactantium velle significare eas ut noxias punitas esse, sed tantum morte periisse violenta.

CAPUT LII.

Quæ omnia, etc. Hæc erunt planissima, si distinguas, Quæ omnia (secundum fidem scientium loquor) ita ut gesta sunt mandanda litteris credidi.

medius inter Arcas et Raphanæas Agrippa regni civita- A
tes. Habet autem quoddam peculiare miraculum. Nam
cum sit, quando ftuit, plurimus, neque meatu segnis,
tamen interpositis sex diebus á fontibus deficiens, sic-
cum exhibet locum videre. Deinde quasi nulla muta-
tione facta septimo die similis exoritur; atque hunc
ordinem eum semper observare pro certo compertum
est. Unde etiam Sabbaticus appellatus est, a sacro Ju-
dæorum septinio die sic denominatus. Locus revera in
tricatus, et, ex sententia Casauboni, jam ante Ruffi-
num corruptus, quia omnes Rabbisi Josepho adver-
santur, et Sabbahcum fluviam dici contendunt, non
quod undas septimo exoneret, sed quod eo quiescat
die; quod et facit Plinius xxx1, 44, Hist. Naturalis ;
In Judæa rivus Sabbatis omnibus siccatur. Spizelius, in
dissertat. de Israelitis Americ. arbitratur fluvium
illum nomen Sabbatici juxta Josephum non exinde
accepisse, quod quavis septima die quiescat, sed
quod singulis Sabbatis insigni quadam mutatione
gaudeat. Manasse Ben Israel ita verborum sensum
invertit, ut Plinio per omnia respondeat; Isaacus vero
Casaubonns paucorum verborum trajectione, et non-
.nullorum omissione, corruptum restituit in Exerc.
adv. Baronium. Verum ego nulla verba omissa esse
persuasus sunn: et ita restituebam illa : où azokałos
ἐξ ἡμερῶν ἀριθμὸν : ἔπειτα δὲ πᾶς ἐκ τῶν πηγῶν ἐπι-
λείπων, ξηρὸν παραδίδωσιν ὁρᾶν τὸν τόπον. εἰδ' ὥσπερ
οὐδεμιᾶς γενομένης μεταβολῆς, ὅμοιος κατά ( 1. μετά)
τὴν ἑβδόμην ἐκδίδωσι; id est, feraturque impetu non
leni per spatium sex dierum: inde totus ab ipsis fonti-
bus deficiens, siccum præbet spectandum alveum; et
hine, quasi nulla facta esset mutatio, símilis post s pli-
mum diem erumpit. Nam dum scribit, fluvium Sabba-
ticum post sextum diem siccum fuisse, et post septi-
mum, similem, ut ante septimam diem illum, eru-
pisse, satis clare docet eum omnibus Sabbatis quic-
visse et siccum fuisse. Sed eruditi judicent, qui
nobis jamdiu Josephum promiserunt emendatiorem
Ionge.

CAPUT LI.

Vateria quoque per varias provincias quindecim mensibus plebeio cntiu pervagata... Videndum est unde hujus vagationis epochia repetenda sit. Licinius an. Chr. 313, kal. maii, vicit Maximinum, a quo tempore, si errores Valeriæ computamus, necesse est illam occisam esse mense junio vel Julio an. 314. Quod si vero eos numerare incipimus ab eo tempore, quo in exilium missa est a Maximino, ano 312, sequitur eam haud multo post victum Maximinum neci faisse data; quod certe a ratione alienum non est, quia imprimis Vuleriam, si conjectura mea vera, necare cupiebat Licinius; et quia etiam Lactantius, c. 39, diserte tradit, Maximinum ipsam cum matre in exilium relegasse, nec in locum certum, sed huc atque illuc præcipitem cum ludibrio exturbasse: quod infortunium dum illa subire cogitur, certe non nisi plebeium cultum induta fuit: quanquam non diffitear, tò pervagata videri significare eam non jussu imperatoris, sed sua sponte, et ad evitandos persecutores, modo in hanc, modo in aliam provinciam, sese transtulisse. Quod si libellus hic in lucem editus est statim post victum Maximinum, et ante bellum quod anno 314, inter Constantinum et Licinium ortum est, commode fuga haec a Maximini decreto repeti potest. Illo bello victus fuit Licinius VIII id. oct. ejusdem anni, pacemque obtinet tradito Hyrico, et anno demum 319, ad deos redit; vel potius se semper gentilem fuisse ostendit, proposito edicto ne episcopi haberent concilia, Christianosque persequitur. Quod si quis existimet, post primum quod inter Constantinum et Licinium fuit bellum, hunc libruni a Lactantio editum esse, videbit ille facili opera, ejus natales adscribi debere tempori, quod inter annos 314 er 319 intercedit. Nam pace fruebatur Ecclesia, cum hæc memoriæ mandarentur.}

B

C

Clara per gentes Joviorum et Herculiorum cognomina, quæ primum a Dioclete et Maximiano insolenter assumpta, ac postmodum ad successores eorum translata, viluerunt? Alii igitur post Diocletianum et Maximianum Jovii atque Herculii cognominati sunt. Sane Galerius, Maximinus et Licinius Jovi fuerunt dicti, uti docet Valesius ad Euseb. rx, 9 Histor. Eccles., et Tristanus, t. I, p. 435, qui tamen nummum elegantissimum non satis bene explicat: id quod facit Hear. Norisius, vir doctissimus, in explicatione Nummi Liciniani, ubi simul docet Constantium et Constantinum Herculios fuisse appellatos; quod etiam memorat auctor panegyrici Maximiano et Constantino dicti, cap. 8: Hic est qui nomen, quod accepit a Deo principe generis tui, dedit vobis (Constantino) qui se progeniem esse Herculis non adulationibus fabntosis, sed aquatis virtutibus comprobavit. Atque in Epitome zpovo pag. 277, Maximinus Jovius zyvéstatos Kaidag occurrit ; et Gaterius Maximianus intelligendis est : quomodo vice versa, Maximinus nonnunquam ab auctoribus nomina hec confundentibus, vel librariorum vitio, Maximianus appellatur.

Delevit ea Dominus... Rectissime ita Deus noster vocatur, quippe qui optimo jure omnium rerum Dominus est. Dederunt tamen et Gentiles tam splendidum et tam illustrem titulum diis deabusque suis. Apud Gruterum, vi, 68, occurrit KYPIOƐ AƐKAHINIOE; et in nummo apud Harduinum, Osos uvas Kúpos Zápants, uti haud absque ratione diductis hitteris fegendum esse suspicatur vir eruditus. Solem Dominum Latinis, Græcisque scorótny dictum fuisse, doéui in Harpocr. pag. 113, et per DOMINUM INVICTUM apud Gruter. xi, 1066, vel sol intelligi debet, qui sæpe Invictus vocatur, vel deus, quem Commodianus instructione 15 Invictum absolute appellat, qui Agdestis erat; cui robur invictum tribuit Arnobius, et quem cum Mithra vel sole confundi observat Rigaltius: vel denique ita appellatur Deus eo in loco cuftris. Nec dea caruerunt hoc titulo. Kopia "Apteuis, Domina Diana; occurrit in ins. x, pag. 1066 Gruteri; DoMINE in alia pag. 90, Albe Julia reperta, per quas forte Dea Matres designantur; et DOMINA HONOR in ins. m. pag. 100, quod notandunr, quia Honor est masculini generis, et is tamen DOMINA (si modo nulle linee interierunt) vocatur, quia interdùm instar de effingebatur, uti constat ex nummo Galbæ, qui inscribitur HONOS ET VIRTUS. Virgilio lib. m, En. v. 113, non aliter Cybele, vel deur mater,

vocatur :

Et juncti currum dominæ subiere leones.

DEt quanquam nonnulli apud Servium arbitrentur Cybelem leonum dominam dici, notat tamen idem eam propric dominam fuisse appellatam. Dominas, ait, deas dicunt; ut alibi:

Hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.

Sane dominam proprie matrem deum dici Varro et cœteri affirmant; nam et ibi Proserpinam ideo a Virgilio dominam appellatam, quod ipsa terra esse dicatur, sicut et mater deum: mox addit, Hanc eamdem (nempe Cybelen) Eram appellari, hoc est Dominam. Non aliter canit Germanicus in Arateis:

Dictæi exercent domina famuli Corybantes,

id est, famuli matris deum; idemque epitheton Junoni atque Dianæ dat Valerius Flaccus, lib. iv, v. 355, et lib. vii, v. 181, Argonaut. Quin et Arcades deam

summa veneratione coluerunt simpliciter sérva A tassent, animadverti; datisque ad præpositos litteris,

dictam, uti ex Pausaniæ 1. vin patet. Interpres, p. 499,
eam facit Proserpinam; procul dubio quia Cereri
conjungitur, et quia, pag. 516, ejus filia esse dicitur:
sed tamen ibi simul clare a Proserpina distinguitur,
Neptunique et Cereris filia dicitur; et scribit insuper
Pausanias se non audere ἐς τοὺς ἀτελεστέρους γράφειν
nomen hujus deæ quæ certe docent satis superque
eam Proserpinam non fuisse. Verum licet Gentilium
dii ita cognominati sint, noster tamen Deus optimo
jure Dominus est; qui ́ut eos dejecit et calcavit, ita
spero eumdem tandem respecturum populi fidelis
atrocissimas calamitates, et pacem redditurum Ec-
clesiæ veræ per totum orbem terrarum. Imperatores
etiam Romani domini appellati sunt, uti est notissi-
mum; nec illud monerem, nisi viderem Gasp. Gevar-
tium ab lib. 1 Sylvarum Statii extremum non satis
bene interpretatum esse Claudianum. Nam cum do-
cuisset Domitianum, Trajanum, aliosque Dominos
dictos fuisse, addit se mirari Claudianum, lib. in
de Laud. Stiliconis, signate scribere Romanos primo B
omnium Domini appellationem Stiliconi tribuisse his
verbis :

Publica sed nunquam tanta se gratia fudit

Assensu, quis enim princeps hoc omnibus egit
Obsequiis, sese dominum patremque vocari,
Quod tibi continuis resonant convexa diebus?
Macte novis consul titulis, Mavortia plebes
Te dominum Bruto non indignante fatetur,
Et quod adhuc nullo potuit terrore coacta
Libertas romana pati, Stiliconis amori
Detulit.

Sed hanc Claudiani mentem fuisse vix puto: quin
potius arbitror eum canere populum coactum quasi
et invitum ita principes appellasse; id quod certe
sequitur, si probabilem adinodum Heinsii conjectu-
ram admittimus, Princeps non omnibus emit obsequiis;
et eumdem populum sua sponte atque ex affectu
Stiliconem dominum vocasse: vel Stiliconem pri-
mum consulum fuisse, qui dominus a populo nomi- C
natus sit; quod certe firmant sequentia, quibus docet
ipsum restitutorem libertatis Brutum id non ægre la-
turum, quia scilicet Stilico, licet dominus appellare-
tur, parentem tamen populi agebat.

Amplissimo viro PAULO VOET VAN WINSSEN, Celsis ac
præpotentibus Trajectinæ diœceseos Ordinibus a Se-
cretis, S. D. GISB. CUPERUS.

Si nova Lactantii de Mortibus Persecutorum editio absoluta foret, hasce a me haud ferres forte litteras, vir amplissime; nam cum varii præstantis eruditionis viri præter Baluzium et me (id quod vehementem in modum gaudeo), libellum hunc illustrare animum induxerint, vix dubito quin eorum alicui in mentem venerit, quod præcipuum earum caput erit. Pauca verba sunt, et in quibus prima fronte vix aliquid observatione dignum sese offert: unde et factum est ut, cum Notulas meas digererem, non animadveterim quod nunc ad te cognoscendi causa mitto.

Constat igitur Gentiles coegisse Christianos ut sacrificarent diis, nihilque ab iis exegisse alind, quando eos veræ religioni nuntium remittere cogebant. Plurima historiæ ecclesiasticæ, passionum, Patrumque foea hoc testantur satis superque. Notum est quod Eulalia dictum esse canit Prudentius, Hymno περὶ Στεφ. 3.

Hæc (tormenta) rogo, quis labor est fugere ?
Si modicum salis eminulis,
Thuris et exiguum, digitis
Tangere, Virgo benigna velis,
Poena gravis procul abfuerit.

Diocletianus apud Lact., cap. 10: Ira furens, sacrifi-
care non eos tantum qui sacris ministrabant, sed uni-
versos qui erant in palatio jussit, et in eos, si detrec-

D

etiam milites cogi ad nefanda sacrificia, præcepit ut qui non paruissent militia solverentur. Cap. 15: Furebat ergo imperator jam non in domesticos tantum, sed in omnes; et primam omnium filiam Valeriam conjugemque Priscam sacrificio pollui coegit. Et mox: Nam judices per omnia templa dispersi universos ad sacrificia cogebant. Ultima hæc verba explicare obiter conatus fui ad cap. 1; sed ut illa non damno plane, ita aliquid' majus et annotatione dignius in iis videtur reconditum esse. Nam existimo Christianos tam acerba persecutione pressos una cum Gentilibus deorum templa frequentasse, non ut eos adorarent, iis sacrificarent, vel aliqua re honorem ementitis numinibus haberent, sed ad evitanda tormenta et pœnas, quæ parata continuo erant iis qui Christiani habebantur, Christoque ejurato, diis sacrificare nolebant. Diocletianus certior factus quid rerum gereretur, jubet omnes qui in templis reperiebantur sacrificare, id quod nequaquam necesse erat statuere, si nulli alii quam Gentiles templa adibant; atque ea via factum est ut Christiani qui cruciatus effugere conabantur detegerentur: unde et mox sequitur: Pleni carceres erant, tormentorum genera inaudita excogitabantur. Et procul dubio Christiani persuasum habuerunt sibi illud licuisse facere ad evitandam persecutionem, et tamen fidem Christo datam se posse servare; quia nequaquam consilium illis erat templa intrantibus idola colendi. Non jam dicam, Nicolaitas multa docuisse absque discretione facere, et immolata idolis vesci, et in templis esse, et publice omnia communiter agere, quemadmodum loquitur auctor Indiculi de Hæresibus Judæorum, qui vulgo Hieronymo tribuitur: sed videor animadvertisse Veteres distinxisse eos qui templa idolorum colendorum causa adibant, ab iis qui eo animo eadem non frequentabant. Can. 1 concil. eliberitani ita se habet: Placuit inter eos, qui post fidem baptismi salutaris, adulta ætate, ad templum idololatrurus accesserit et fecerit, quod est crimen principale, quia est summum scelus, placuit nec in fine eum communionem accipere. Distinguuntur enim Christiani, qui templa adeunt animo idola adorandi, et qui illud faciebant et sacrificabant; quod utrumque cum Christiani qui sese a persecutionibus liberare conabantur non fecerint, videor haud immerito affirmare, eos nihil cum aliis commune habuisse, nec de illis loqui canonem concilii. Sic canone II distinguuntur Flamines, qui munera quæ in honerem deorum celebrabantur dederint tantum, et qui sacrificaverint simul: Item Flamines, qui non immolaverint, sed munus tantum dederint, eo quod se a funestis abstinuerint sacrificiis, placuit in fine eis præstari communionem; et Can. Lv, sacerdotes, qui tantum coronam portant, nec sacrificant, nec de suis sumplibus aliquid ad idola præstant, placuit post biennium accipere communionem. Et exemplum elegans est apud Cyprianum ep. XXI, ubi Candidum Æcusam, ut Cestriensis rescribit, vocat, quia pro se dona numeravit, ne sacrificaret. Sed tantum ascendisse videtur usque ad tria fata, vel dryphucta (uti recte rescribendum censet J. F. Gronovius, præclaræ vir eruditionis, cap. 14 Obs. in scripteres eccles.), et inde descendisse ad dryphacta, scilicet, ubi coram præside sacrificare cogebantur Christiani, quoque licet ascenderit Candida, excusatur_tamen a Cypriano, quia sacrificio sese non polluit. Et quanquam a peccato, mea ex sententia, nequaquam immunes sint qui eam ob causam Gentilium templa intrant, aliquo tamen modo excusari posse videntur, quia id non faciebant animo idola colendi. Sic Canon 41 concilii laudati permittit ut fideles idola in domibus suis habere possint. Adnioneri placuit fideles ut in quantum possunt prohibeant ne idola in domibus suis habeant si vero vim metuunt servorum, vel se ipsos puros conservent; si non fecerint, alieni ab Ecclesia habeantur. Nec absque ratione est quod notat Albaspinæus, verba ista haud dubitanter astruere, concilium illud difficillimis persecutionum temporibus,

a qua gens illa post captivitatem Babylonicam averso plane fuit animo. Hæc mea de Lactantii loco et inscriptione veteri sententia, quam si approbaveris, recte me huic scribendæ epistolæ horulam impendisse existimabo: sin secus eveniat, et me mea fallat conjectura, nihilominus lætabor me hoc egisse, quia dolor, quem ex charissimæ uxoris morte repentina cepi vix consolabilem mitigari videtur, dum tecum colloquor; atque hæc eamdem causa non patitur ut finem litteris imponam : sed jubet quasi ut unam aut alteram notam adjiciam, quæ reliquis jungi debent.

Ad caput 9, post legimus, addo: Atque huc respicit Augustinus lib. IV, pag. 29, de Civitate Dei, ubi deum Terminum ridet. Aliud est enim non cessisse, aliud unde cesseras redisse. Quanquam etiam postea in Orientalibus partibus Hadriani voluntate mutati sunt termini imperii Romani. Ille namque tres provincias nobiles, Armeniam, Mesopotamiam, Assyriam Persarum concessit imperio, ut Deus ille TerB minus, qui Romanos terminos secundum istos tuebatur, et per illud pulcherrimum auspicium loco non cesserat Jovi, plus Hadrianum regem hominum, quam regem deorum timuisse videatur. Receptis quoque alio tempore provinciis memoratis, nostra pene memoria, retrorsus Terminus cessit, quando Julianus deorum illorum oraculis deditus, iminoderato ausu naves jussit incendi, quibus alimonia portabatur, etc. ›

atque adeo ante Constantinum convocatum; nam no- A
minis delationem per servos suos fieri non exhor-
ruissent, si impunitate proposita potuissent ad arbi-
trium religionem quamlibet amplecti et tueri. Quem-
admodum igitur domi suæ fideles persecutionis tem-
pore idola habere potuerunt, et permittere ut servi
ea adorarent, ne scilicet ab iis accusarentur, ita vi-
dentur persuasum habuisse sese Gentilium templa
frequentare potuisse ad evitandam persecutionem;
nec poterant in iis facile distingui, quia loca erant
amplissima, porticibus exornata, aliisque operibus,
in quibus ambulare poterant, nihilque earum rerum
agere, quas Gentiles facere consueverant colentes
numina sua, idque eo magis, quia hi sæpe templa
adibant salutaturi tantum deos, nec semper sacrifica-
bant. Nolo jam disputare num recte an secus fece-
rint Christiani, aut quam grave peccatum hoc sit;
nec etiam inquirere quo piaculo teneantur qui ex
nostratibus, videndi tantum gratia, eorum Christia-
norum templa intrant, in quibus statuæ et simulacra
non ornatus tantum, sed cultus etiam gratia dispo-
sita sunt. Verum illud facere non possum, quin mo-
neam Gentiles nihil aliud exegisse a Christianis,
quam ut sacrificarent, nulla tacti cura, quo animo
homines deos suos colerent (*). Horum utinam excm-
plum non imitarentur pontificii, qui sacris suis initia-
los esse existimant omnes, quos, vi, metu, pœnis,
tormentis cogunt eorum participes fieri, cum Julia-
nus apostata contraria senserit, vetueritque ne qui
aliquem Christianorum aut injuria afficerent, aut con-
tumelia, μηδὲ ἄκοντας πρὸς θυσίαν ἕλκειν, neque invi-
tos ad sacrificandum traherent, sed ut qui sua sponte
ad aras accederent prius placarent deos Αποτροτιαίους,
et expiationibus, quæ ipsis usitata sunt, purgarentur.
Nam meliorem partem nostri, animum et mentem,
non corpus sibi poscit Deus. Sed libet hac occasione
inscriptionem veterem ad partes vocare, ex qua vi-
dcor affirmare posse Judæos persecutionis tempore
vel nuntium remisisse religioni suae, vel etiam ejus
evitanda causa fecisse nonnulla, unde Gentiles per- C
snasum habere poterant illos non amplius Judæos
esse. Inter marmora Oxoniensia,num. xxvin, et apud
Reinesium, num. LXVIII, exstat inscriptio quæ
comprehendit eorum nomina, qui pecunias contule-
runt ad exornandum, ut videtur, gymnasium Smyr-
næ; et inter illos recensentur Judæi, of roté' lovdaior,
M. A., id est, ex sententia virorum eruditorum, qui
nuper affuere Judæi, minam unam. Verum mihi vide-
batur nonnunquam reddi hæc verba debere, qui
quondam fuerunt Judæi. Hæc acta sunt Smyrne tein-
pore Adriani imperatoris, quo gravissimam Judæi
excitarunt seditionem et rebellionem, duce Barcho-
cheba, pseudo-Messia. Illos vicit Adrianus, tota Ju-
dea vastata, et occisa est miseræ gentis multitudo
sine numero; cumque persecutionem absque dubio
passi sint per totum imperium Romanum, fieri po-
tuit facili opera ut nonnulli Smyrnensium Deo nun-
tium remiserint, et Gentilium superstitionem fue-
rint amplexi, vel argentum ad ornandum Fortuna
fanum contulerint, ut putarent Gentiles, eos in ipso-
rum castra transivisse, atque ita sese a tormentis li-
berarent. Nam Judæos haud difficulter talia ex ma-
gistrorum suorum sententia facere potuisse, patet ex
iis quæ observavit Jacobus Capellus in libros Mosis,
pag. 619 et sequentibus. Nec sane video cur minam
darent in ornatum templi Judæi, qui nuper affuere,
cum non sit verosimile Judæos, qui alió habitatum
concesserant, vel alio sese contulerant, collaturos
aliquid ad ædificandum Smyrnæ templum, vel idem
præstaturos, si palam profiteri auderent sese Judæos
esse; cum immunes nequaquam ab idololatria forent,

(*) Atrox calumnia. Cor imprimis exigit Ecclesia catholici, sed illud scrutari non potest. Neminem cogit. At principes ejus, qui non sine causa gladium portant, rebelles, discordiarum seminatores, contumaces, turbulentos, ut R. P. societati perniciosos, meritis afficiunt pœnis.

Ad cap. 17 noto Veteres dixisse certare alicui et similia; atque hanc loquendi formam observo etiam in Inscrip. CCCXXXIX Gruteri :

CERTASTI. MULTIS. NULLUM. PAUPER. TIMUISTI.
INVIDIAM. PASSUS. SEMPER. FORTIS. TACUISTI.

Et apud Apul. 1. v, pag. 143: Cum viderem canes et
modo magnos, et numero multos, et ursis ac leonibus
ad pugnandum idoneos.

Ad cap. 33 annotavi: odoritatem, prioritatem, etc., inveniri, quibus adde indulgitatem. Junius Philargyr. ad 1 Georgic. Nove indulgentia dixit. Veteres enim indulgitatem dicebant, ut Cælius in vi: Consuetudine uxoris indulgitate liberum.

Ad cap. 36, post ad Hist. Aug., adde: Ita Isidis sacerdotum primus vocatur summus, vel primarius, vel præcipuus sacerdos, Apuleio, lib. 11, pag. 264, 266 et 267. Ed. Elm.

Ad cap. 40 Observo, quo sensu homines, vel animalia dicantur famuli el Depάrotes deorum. Psyche apud Apul. lib. v Metam. eamdem ob causam Cererem rogat per famulorum draconum pinnata curricula; et Plato sese vocare solebat τοῖς κύκνοις ὁμόδουλον, teste Olympiodoro in ejus Vita, quia cygni in tutela Apollinis, vel ipsi dicati eran!, ipseque genitus putabatur eo deo. Præterea sacrati diis, vel eorum sacris initiati famuli dicebantur. Apul. lib. 1: Pro hinc me quoque peti maqno etiam deo famulum sentire deberem, et servire iisdem; idem: Teque jam nunc obsequio religionis nostræ dedica, et ministerii jugum subi voluntarium: nam cum cœperis deæ servire, tunc magis senties fructum tuæ libertatis. In Inscript. x11, 328, faMULA BACCHI Occurrit; et Augustino lib. IV, cap. 10 de Civitate Dei, vestales virgines dicuntur ancille Vestæ, quod mirifice Lactantio convenit. Strabo, lib. XII, 1, 557, scribit Ameri:e templum Mavis fuisse, Tolλous ispodoulovs habens; et pag. 577, Antiochiæ ad Pisidiam ἱερωσύνην Μηνὸς ̓Αρχαίου πλῆθος ἔχουσαν ispodovky, id est, sacerdotium Luni, cognomine Arcæi (alibi Axios vocatur, et Salmasio ad H. A. 'Apxaños) multitudinem habens Hierodulorum, sive sacrorum famulorum, quo nomine sacerdotes et sacrati venire possunt; et pag. 559, Strabo ispodovλous el isplas distinguit. Verti autem vos Luni, idque etiam pag. 580, faciendum arbitror; nec puto mensem aliquem ab iis populis cultum fuisse, sed deum Lunum, qui in nummis Antiochiæ ad Pisidiam, ne quid de aliis urbibus dicam, cernitur, quique etiam in num

[merged small][ocr errors]

mo Olbianorum, quorum urbs in Pamphilia fuit, A
equo insidet. Videri possunt quæ pag. 17 Harpocra-
tis noto, ubi Diospolin voco Armeniæ urbem quæ
Straboni Diopolis dicitur, quod monendum duxi. At-
que inde simul constabit, utique Mensem in Antio-
chensium nummo, uti existimant Eruditi, non me-
morari, sed rescribi debere Antiochensis, non autem
Mensis COL. CES. ANTIOCH., id quod obiter in Harpo-
crate monui, et etiam placet Harduino in Antirrhe-
tico. Atque, si fas est sacra miscere profanis, Chris-
tiani, ipsique Apostoli dovλor Xpistoũ vocantur, et
episcopus in Ins. ix, 1053, FAMULUS CHRISTI.

B

Ad caput. xxxix et præcipue in præfatione ago de combustione cadaveruin, necnon de corporibus integris conditis. Postea observavi, Apuleii tempore humationem etiam in usu fuisse, uti clarissime patetex historia pueri quem veneno e medio sublatum putabant, cum contra potionem soporiferam ipsi miscuisset medicus, lib. Metam. x. Deinde magnam Gentiles religionem tenuisse, corpora integra ut sepulturæ mandarentur, vel inde patet, quod cadavera in ædibus collocata servarent diligenter, ne magæ aliqua membra inde auferrent. Narrat id multis Apul. lib. 11, p. 124, et addit: Ehem, et quod pene præterieram, si qui non integrum corpus mane restituerit, quidquid inde decerptum diminutumve fuerit; id omne de facie sua desectum sarcire compellitur. Quod sive verum, sive fictum sit, innuit tamen curam quæ tenebat Gentiles, ut corpora integra conderentur, totique ad inferos venirent. Hinc lib. 1, illa Lucii tristitia, cum in judicium ob cædem vocatus esset, et ritu Græciensi ignis et rota, tum omne genus flagrorum, quibus scilicet conscindendus foret, inferebantur. Augetur oppido, imo duplicatur mihi mœstitia, quod integro salzem mihi mori non licuerit. Hunc lib. vII, cum in asimum transformatum castrare eum vellent, et ipse se præcipitem dare, vel inedia mori statuit ; moriturus equidem nihilominus, sed moriturus integer; et tandem hoc etiam patet ex pag. 199 libri ejusdem. Cadaver disjects partibus tandem totum repertum, ægreque con- C cinnatum ibidem terræ dedere.

:

Ad idem caput observo nullam Augustam, mortuo imperatore marito, ad secundas nuptias transiisse. Et extat hanc in rem locus elegans in concilio Toletano XIII, celebrato anno Christi 683. Nam titulus capituli quinti ita sese habet: Ne, defuncto principe, reliclam ejus conjungem aut in conjugio sibi quisquam, aut in adulterio audeat copulare, uti constat ex notitia conciliorum Hispaniæ, quam anno 1686 edidit Josephus Saenz de Aquire; quamquam certum etiam sit omnes reginas hanc regulam nec olim, nec nunc observasse: uti vel exemplum Pythodoridis nos docet apud Strabonem, lib. xi.

Ad cap. 46. addendum est, Apul. lib. x. Met. init. præpositum memorare, qui mille armatorum ducatum sustinebat, eumdemque, pag. 244, vocari Tribunum.

Notavi ad caput 50, Priscam et Valeriam, uxorem atque filiam Diocletiani, fuisse Christianas, vel certe Christianorum religioni favisse: postea animadverti præclare eruditionis virum Henr. Dodwellum, dissert. Cyprian. XI, num. 66, affirmare eas Christianas fuisse; uti ex cjus verbis, quæ sequuntur, patet. Quin et in ipsis Imperatorum palatiis liberi versati sunt. Ipsæ eorum uxores, et liberi, et servi erant christiani. (Tales fuisse constat Diocletiani uxorem Priscam et filiam ejusdem Valeriam. Maximiani autem Galerií uxorem.) His ea, qua religionis suæ erant, tam verbis quam factis libere exequendi coram semetipsis potestatem dederunt. Binis vir harum rerum callentissimus auctoribus nititur; illique faciunt ut persuasum habeat Augustas eas Christo nomen dedisse. Eusebius alter est, lib. vi, cap. 1, Hist. Eccl., alter Lactantius, cap. 15, cujus verbis et ego veluti fundamento ad eamdem rem probandam usus sum ad caput 50. Sed tamen Eusebius mihi non videtur verba facere de imperatorum conjugibus, sed de uxoribus domesticorum, vel au

D

licorum, vel eorum qui in palatio versabantur, uti unde dubie patebit, si quis Græca consulere velit; unde ipse etiam iisdem verbis usus sum cap. 14, ad probandum in palatiis imperatorum gentilium sæpe Christianos fuisse, et quidem eos primos honores gessisse. Christophorsonus putavit olim Eusebium de imperatorum conjugibus loqui, sed errorem illum castigavit Valesius in notis. Monendum autem censui Dodwellum ante me animadvertisse Augustas illas fuisse christianas, ne quis forte existimet me alterius inventa mihi vindicare. Testor enim me verba illa, cum notulas meas digererem, non ob-ervasse, neque me alia omissurum fuisse virum pereruditum eo nomine laudare.

Hæc sunt quæ mihi in mentem venerunt, quæque tecum ut communicarem fecit amicitia, fecit familiaritas quæ mihi summa et suavissima tecum intercedit. Quod si typographus, vel eruditi potius, quorum, ut audio, notas expectat, longiores moras nectunt, forte alteras longioresque litteras a me feres. Neque enim materiam omnem penitus adeo exhausi, ut non de aliquibus rebus prolixiores dissertationes componere queam. Vale. Hage Comitis, a. d. 7. id. Jul.

Vix finita hæc erat epistola, cum ecce ad me affertur Antonii Pagii, viri eruditissimi et diligentis temporum restauratoris, Critica historico-chronologica in Aunales Eminentiss. Baronii. Cumque ille mirum quantum Diocletiani et imperatorum, qui cum eo regnarunt, tempora illustret, tuum erit judicare an non bene rebus suis consulturus typographus sit, si illa ex opere, quæ Lactantio elucidando inserviunt, excerpta editioni novæ adjiciat. Mihi certe istud videtur apprime utile, atque eruditis acceptum fore; cum quia liber ille non omnium manibus teritur, tuni quia ita in unum corpusculum collecia forent omnia, qua ad melius aureum bunc intelligendum libellum necessaria sunt.

Defatigatus jam es lectione tam longæ et verbosæ epistola: sed tamen te missum facere nequeo, et veniam precor, si alteram æque prolixam priori annectam. Virum igitur eruditionis præclaræ mecum, ad annum Christi 306, sentire summa cum voluptate perspicio, Constantinum Magnum in oppido Naisso, non autem in Britanniis natum; ad annum 302, Priscam et Valeriam christianas fuisse; et denique eumdem ad an. 306, NATALEM INVICTI referre ad Solem. Nec certe ergo nunc quidquam causæ video cur non sententia Petavii, quam etiam Harduinus in Anthirretico amplectitur, sequenda sit, cum dies ille natalis solis non immerito dicatur, quia sol tunc primum ad Septentrionem ab Austro cedit, uti Julianus orat. IV ipse docel; et arbitratur Harduinus in hunc diem natalem Christi Roma primum translatum esse, ut dum Gentiles profanis ritibus vacarent, sacris suis Christiani libere operam darent. Sed commodius mihi videtur ut alia. quæ mihi in libro Pagii observata sunt, quæque vel sententias meas probant, vel quæ ut examinentur digua sunt, ad ordinem capitum disponam, ut ita omnia facilius invenire, atque de iis judicare possis.

De Domitiani persecutione ago ad caput Lactantii 3, inque ea sum opinione eam nec longam, nec gravem fuisse. Pagius contra existimat Domitianum anno 13 imperii decrevisse persecutionem adversus Christianos, eam continuatam anno 14, et auctam occasione quinquennalium anno 15, quo occisus est in cubiculo, teste Suetonio, non autem in templo Jovis, iv rộ ispo Aòs, uti scribit auctor Chronici Alexandrini. Sententiam suam ut firmet vir eraditus, scribit, in Chronico laudato sub coss. lib. 1x Asprenate, et M. Arretino Clemente legi: Brutius narrat magnam Christianorum copiam ab 14 Domi tiani anno sublatam el martyrio affectam; et deinde observat Eusebium, qui Brutii historiam legera! in Chronico narrare incœptam esse persecutionem anno Christi 93, idemque eum in Historia confirmare,

[ocr errors]

el cap. 17, lib. II de persecutione sub Domitiano A loqui, quæque habet postea, cap. 18, ostendere tantum eam hoc anno auctam esse. Sed Chronici auetorem non esse ex accuratissimis scriptoribus utique constat, nam hosce coss. sequentes conjungit: Domitianum XIII, et Flavium Clementem; Asprenatem et Lateranum; Domit. XIV, et Clementem; denique Valentem et Veterem. Primis coss. assignat persecutionis initium, illoque tempore scribit apostolum Joannem in Patmum relegatum esse, et Domitianum statuisse Davidis genus e medio tollere; sequentibus Brutii verba supponit; et reliquis binis annis ne persecutionis quidem mentionem facit. Similia judicare debemus de Eusebii Chronico. Et quamquam, ut Brutii sequamur auctoritatem, persecutio potuerit anno 14 incoepisse, illa æque in exitum, quam in principium anni illius rejici potest: quod si verum est, non multum certe a cæterorum eruditorum sententia discrepabit. Sed quod Pagius ex cap. 17 et 18, lib. m Hist. Eccles. Eusebii probare conatur, persecutionem incœptam an. 93, et anctam an. 95, illud ego nequaquam, quo sum stupore, capere possum. Nam Eusebius capita librorum per annos non disposuit; deinde scribit, teλeutõvta Christianos persecutum esse Domitianum, id est, sub extremum vitæ tempus. Caput 48, ad hæc priori anneetit his verbis, v Touro, nim. doyu, vel persecutione; et denique illa ipsa verba, quibus Pagius putat probari anno 15 persecutionem auctam esse, prioribus etiam junguntur, indicantque eo Christianos persecutione vexatos fuisse; quod mihi firmum adniodum argumentum videtur, anno 15 in innoxiam gentem grassari imperatorem cœpisse. Nam, cum dixisset Scriptores etiam ethnicos non dubitasse memoriæ tradere Christianorum martyria, addit: διγε καὶ τὸν καιρὸν ἐπ' ἀκριβὲς ἀπεσημήναντο, qui quidem etiam tempus ipsum persecutionis accurate notaverunt. At quod illud tempus fuit? non certe annus 13, non 14, sed quintus decimus; scribunt enim, anno principatus Domitiani quinto decimo, Fla- C viam Domitillam Flavii Clementis, ejus qui tunc temporis Romæ consul fuit, ex sorore neplem, una cum aliis plurimis ob confessionem Christi in insulam Pontiam fuisse deportatam. Neque puto Eusebium omisSurum fuisse narrare, si iidem scriptores memoriæ mandassent, persecutionem jam anno Domitiani 13 incoepisse, vel decretam esse. Neque tamen, quemadmodum ante dixi, illis plaue refragari animus est; qui anno 14 censent Domitianum jam in Christianos grassatum esse. Nam Dio Cassius, lib. Lxvin, postquam narrasset Fabium Clementem STATEovra, consulem, et Flaviam Domitillam morte affectos esse, illato ambobus crimine &τsóτntos, impietatis (ita enim de Christianis loquebantur), adjicit Domitianum T ñs étel, anno sequente, coss. Caio Valente et Caio Antisto, occisum esse. Et anno præcedente alios etiam Christianos vel relegatos, vel neci datos esse, ex verbis, quæ Flávia Domitillæ historiam sequuntur, patet: érvén de upor ἔγκλημα ἀθεότητος. ὑφ ̓ ἧς καὶ ἄλλοι ἐς τὰ τῶν Ἰουδαίων D clelianus, abdicato imperio, privatus vixerit, qux

Ad cap. 9, observo, ante victum a Galerio Maximiano Narseum, Persas etiam superatos fuisse a Diocletiano, vel eos cum illo pacem fecisse; el Herculium videri cum iisdem bella gessisse. Et Diocletianum quidem bellasse cum Persis probat ad annum 289, Antonius Pagius, secutus Norisium, præclaræ itidem doctrinæ virum, qui videatur cap. 4 dissert. I de numismate Diocletiani, quique ibidem observat Maximianum Herculium nunquam contra Persas pugnasse; id quod etiam Pagius ad an. 297 sequitur. Contrarium quidem, tradit auctor Chronici Alexandrini, isque etiam male Constantium scribit eum Persis bellum gessisse, quem in errorem incidisse quoque Casaubonum observavi ad cap. Lactantii 15. Et forte is auctorem Chronici secutus est, qui ita loquitur p. 642. Persæ maximo bello a Constantio et Maximino Jovio Cæsaribus devicti sunt. Amo Constantius numquam cum Persis bellavit, et Nicomedia Cæsar creatus statim Occidentem petiit; alter quoque Cæsar, non Maximinus, verum Galerius MaxiB mianus dictus fuit: quem errorem et alibi in eodem Chronico, vel intoμn xpów, uti Scaligero vocatur, occurrere, doceo ad cap. 52 Lactantii. Sed tamen Mamertinus, cap. 2 Panegyrici Maximiano Augusto dieti, ita loquitur: An tuas res gestas enumerare conabor, quæ te prima signa imperatoriis auspiciis inaugurarint, quæ castra dominum habitura susceperint, que bella deduxerint, quæ victoriæ auxerint? Ibo scilicet vestigiis virtutis tuæ colligendis per totum Istri limitem, perque omnem, qua tendit, Euphratem, et ripas peragrabo Rheni, et littus Oceani. Hæc verba, fateor, mihi significare videbantur Herculium ad Euphratem cum Persis bellasse; nec muto : sed id factum antequam Imperator foret, et cum in aliorum Imperatorum castris militabat ; et Mamertinus his verbis bre viter enarrat quomodo vitam transegerit Maximianus, antequam imperio admoveretur, et quæ virtutis suæ præclara specimina dederit. Nec quidquam evincunt munera, quibus Parthus, uti cap. 5 Genethliaci legitur, blandiebatur Diocletiano et Maximiano, quia Narseus id fecit, postquain fœdus cum Diocletiano percussit, uti patet ex cap. 10 Panegyrici, quem laudavi: Hoc eodem modo Rex ille Persarum nunquam se ante dignatus hominem confiteri, fratri tuo (Diocletiano) supplicat, totumque, si ingredi ille dignetur, reynum suum pandit, offert; interim varia miracula eximia pulchritudinis feras mittit, amicitiæ nomen impetrare contentus, promeretur obsequio. Nam de iisdem proculdubio muneribus loquitur. Nec obstat Maxiinianum Herculum in Ins. vocari Persicum Maximum, quia illud cognomen ex Diocletiani victoriis obtinuit, qui a victoriis Herculei Ger. Maximus etiam dictus est, notante Norisio, cap. Dissert. 4 de

ἤθη ἐξοκέλλοντες πολλοὶ κατεδικάσθησαν. καὶ οἱ μὲν ἀπέθανον, οἱ δὲ τῶν γοῦν οὐσίων ἐτερήθησαν. Matum ambobus, Clementi et Domitillæ, crimen impietatis, quo crimine plures etiam alii; Judaicos ritus amplexi, damnati sunt: quorum pars occisa est, pars spoliata facultatibus: ubi per Judaicos ritus intelligenda est Christiana religio, non modo apud Dionem, verum etiam apud auctorem Olympiadum, qui scribit illis illatum esse crimen 'tovdatopov. Nam Judæi et Christiani confundebantur; et forte ita Dio locutus est, quia Domitianus interfici jussit, qui ex Davidis stirpe oriundi erant. Et quamvis concederem tam cito incoepisse persecutionem, tamen non sequeretur inde illam vel longam, vel gravem fuisse; mihique nullum fere dubium, Domitianum crudelius in alios grassatum esse, eoque præcipue sensu posse dici, portionem Neronis de crudelitate.

numism. Dioclet.

Ad cap. 18 disputo num Diocletianus consecratus sit. Animadverto nunc Ant. Pagium ad an. 516, ex loco Eusebii à me laudato adstruere eum a Maximino inter deos relatum esse.

Ad cap 42, p. 494, examino quot per annos Dio

que ibi noto ita refingenda sunt. Significanter ait post imperium, et per totidem annos eúm, abdicata purpura, si annum, quo diem suum obiit, illis annieramus, Diocletianum superstitem vixisse in confesso est; nam anno cccv. privatum se ipse fecit, et an. cccx. obiit, iisque ambobus pro integris computatis, anni novem colligentur, uti docet Pagius ad an. Christi cccxvI. Notuit autem, etc. ›

Ad idem caput Maximianum Herculium a filio Maxentio consecratum esse observo. Firmat eam Sententiam Anton. Pagius ex nummo apud Mediobarbum, qui inscribitur.

DIVO MAXIMIANO PATRI
MAXENTIVS AVG. F.

Et hanc ob causam, non autem quia a Constantino

« PoprzedniaDalej »