Obrazy na stronie
PDF
ePub

judico Diocles (ita enim ante imperium vocabatur ) A nondum video illam Orientis nomine fuisse comcum rem publicam.....

CAPUT X.

prehensam; quod si verum foret, certe in inscriptione laudata etiam ab eo non distinguetur. Aliud igitur Provinciæ orientales, aliud Oriens et Provincie Orientis; duplici sensu possunt usurpari, nempe vel pro provinciis in genere versus Ortum remotis, vel pro provinciis, quæ Oriente proprie dicto comprehendebantur. Ammianus recensere se dicit orientales provincias, quo certe nomine Mesopotamia et Ægyptus fuerunt comprehensa, licet illæ distinctæ sint ab Oriente, vel Orientis stricte sumpti provinciis; quod diligenter notandum est. Quia autem Lactantius diserte scribit Diocletianum substitisse in Oriente, et aucupatum esse rerum exitus, potuit primo Antiochiæ (quæ Orientis caput erat) substitisse, et postea Ægyptum petiisse; vel potius tempora distinguenda sunt, quia utrumque bello adversus Persas accidere potuit, sed non eodem anno. Nam contra Persas bellatum est annis 294, 295, 296 et 297, et Achilleus victus est, uti eruditi censent, anno 295, adeo ut B anno ultimo, quo victus est victor ante Narses, Diocletianus in Oriente, et quidem Antiochiæ, videatur substitisse.

Scrutator rerum futurarum. Sic Diocletianus Aurelio Victori vocatur imminentium scrutator; cumque propTerea victimarum exta consuleret, et ita gentilium diligenter deos coleret, hinc puto Zozimum tr, 10, narrare eum noluisse resumere purpuram, quia prospiciebat perturbationem rerum : οἷα καὶ τῇ περὶ τὸ θεῖσα ási repoaxsiusvos, ut erat vir religionis obsérvantissimus; id est, diligens deorum cultor et consultor. Atque ita Ammianus Marcell., xxII. 1, narrat, Julianum erta rimatum esse assidue, avesque suspicientem præscire festinasse accidentium finem.

Cum ageret in partibus Orientis. In notitia dignitatum ipso initio legitur: Notitia in partibus Orientis ; ubi omnes Orientalis imperii provincia designantur, cujus imperii Oriens pars fuit. Ut autem Lactantius, ita etiam locutus est Treb. Pollio in Gallienis ex emendatione Salmasii: Cum Odenatus in Orientis partibus cepisset imperium; et alibi: Ergo Macrianus, undique collectis exercitibus, Orientis partes petiit; nam his in locis Orientalis imperii pars, Oriens dicta, intelligi debet, quia eum, vel illius Orientis partem, in potestatem redegit Odenatus, ipsoque mortuo tenuit Zenobia. Et proculdubio ea loquendi ratio inde exorta, quia primo Orientale imperium erat pars imperii Romani: deinde quia quot Cæsares, vel imperatores erant, in tot partes illud erat divisum ; et tertio, quia Oriens etiam pars totius corporis erat. Infra c. 39: Veneral post obitum Maximiani ad eum Valeria cum se putaret in partibus ejus tutius moraturam; id est, in parte imperii Rom. quam regebat. Hoc autem capite Bithyniam, et cap. 9, Armeniam ab Oriente distinguit: unde dignum est ut inquiratur que provincie eo nomine venerint. Viri eruditi obscurum judicant quæ Asia pars ita vocetur, putantque illam versus Parthiam, Assyriam et Armeniam Minorem sitam fuisse. Ego existimo, si non omnes, at saltem plerasque regiones, eo nomine fuisse comprehensas, quæ in Notitia imperii recensentur; ut sunt Palæstina, Phoenice, Syria, Cilicia, Cyprus, Arabia, Isauria, Palæstina Salutaris, Palæstina secunda, Phoenice Libani, Euphratensis, Syria Salutaris, Osrhoena, Mesopotamia, Silicia secunda. Ammian. Marcell., xv, 8, describit Orientales provincias, incipitque a Cilicia et Isauria: inde narrat has regiones ab orbe Eoo monte Amano separari et Orienlis limitem in longum portentum et rectum ab Euphratis fluminis ripis ad usque supercilia Nili porrigi, læva C Saracenis conterminantem gentibus; limitique Orientis includit Commagenam, Euphratensem, Syriam, Phoeniciam, Palæstinam, Arabiam et Cyprum: adeo ut in eo nomine ipsi non veniat Cilicia, Isauria et Mesopotamia. Meminit etiam Orientis Basilius, lib. 1 de Vita Thecl; : Πόλις δὲ αὐτὴ Λυκαονίας, τῆς μὲν ἑώας où пokù άnéyovaa; Urbs ea (Iconium) est Lycaoniæ, ab Oriente non procul distans, Asiam tamen versus magis accedens, et in ipso Pisidarum Phrygumque regionis aditu sita: ubi per Asiam intelligenda est Asia Minor ad Hellespontum sita, cui Iconium propior erat, quam Orienti ultra Amanum montem remoto. Sed cum Diocletianus cap. 9 dicatur in Oriente substitisse, videndum est ubi æstatem egerit. Aurel. Victor scribit Jovium Alexandriam profectum esse, provincia credita Maximiano Cæsari; ibique tunc temporis Achilleum, qui purpuram sumpserat, vicit, ut idem Victor, Eutropius et Suidas in verb. Atozistavog memoriæ mandant. Lactantius, c. 56, tradit Maximinum ab Oriente cursus disposuisse, moxque cum factum esse, qualis in Syria et Egypto fuit, unde nimirum venerat; adeo ut per Orientem, in quo substitit Diocletianus, videatur debere intelligi Ægyptus, cujus ad fluvium Nilum Orientis limes sese extendit, teste Amm. Marcellino. Valesius, ad ejusdem xiv, 7, miratur Ægyptum inter provincias Orientis recenseri, cum ex Notitia et innumeris auctoribus constet Ægyptum ab Orientis provinciis sejunctam esse sed mirari tandem se desiisse addit, postquam didicit Ægyptum et Mesopotamiam olim sub dispositione comitis Orientis fuisse ; idque docere veterem Inscriptionem, quæ sic habet: M. MAECIO. MEMMIO.

FVRIO. BALBVRIO. CAECILIANO. PLACIDO. C. V. COMITI.

ORIENTIS. ÆGYPTI. ET. MESOPOTAMIE. Certe Ægyptum ab Oriente separant Vopiscus in Probo, cap. 9; Libellus Precum à Faustino oblatus Valentiniano, etc., p. 20; Hoymo vi, 2 Histor. Eccles.; et proinde

D

Sacra turbata sunt. Id est, sacrificia rite fieri non potuerunt; malum omen illis objectum est. Virgil. Æn. 407:

Ne qua inter sanctos ignes in honore deorum
Hostilis facies occurrat, et omina turbet.

Magister ille aruspicum Tagis. Certe ita appellat primum aruspicum, quia Tages artem eam dicitur invenisse, teste Cicerone et aliis; atque adeo aruspi· cinam scripsisse, si fides habenda Fulgentio, in Expos. Serm. Antiqui: quomodo sui temporis medicos, cap. 53, Chironem et Melampum, antiquis nominibus designat. Nec insolitum est collegiorum sacrorum præsides magistros vocare. In inscript. occurrit Magister collegii fratrum Arvalium, ordinis sacerdotum dei Solis invicti Mithra, et Saliorum. Quin et ipse Magister aruspicum in lapide apud Reines., v. 13, me

moratur:

L. FONTEWS FLAVIANVS
HARVSPEX. AVGG. CC.
PONTIFEX. DICTATOR
ALBAN. MAG. PVBLICVS
HARVSPICVM. ORDINI
HARVSPICVM. EX. D D.

Nescio an Græci hanc vocem nonnunquam per Aduanakos expresserint. Certe apud Euseb., lib. vII, c. 10 Hist. Eccles., celebratur & didάozalog zai táv ἀπ ̓ Αἰγύπτου μάγων ἀρχισυνάγωγος, qui Valerianum ad persequendos Christianos incitavit, et per quem nequaquam Macrianum, qui postea imperium arripuit, intelligi cum Valesio posse existimo. Nam is dicitur fuisse Kozos, id est Rationalis imperatoris et aktais, vel ipsis, nempe Valeriano et archisynagogo, egregiam gratiam retulisse: saltem nisi alia præcesserint, uti hæc continuo ordine non narrantur; id quod etiam Valesii sententiæ non favet. Sed tutius est intelligere cum præstantissimo Francesco Spanhemio Judaeum, quia archisynagogorum et magistrorum nomen illis proprium erat.

Profani homines. Christiani, quos propterea sacris suis arcebant Gentiles, quosque atheos, impios et irreligiosos vocabant, quia deorum cultum damna

bant, uti ex Luciani Pseudomante et Arnobio A et Cybele dea montium vocatur Maecenati apud Dio

constat.

medem, lib. 1, p. 514:

Milites cogi ad nefanda sacrificia præcepit. Recte notat Baluzius Eusebium viu, 1, idem memoriæ mandare, qui etiam malorum, quæ hoc edictum secuta sunt, originem eleganter describit, quæque adjicere placet, ut unusquisque inde exemplum capiat. Sensim ac moderate in nos cœpit animadvertere (Deus), orsa primum persecutione ab iis qui militabant. Cum vero sensu omni destituti de placando Deo ne cogitaremus quidem, quin potius, instar impiorum quorundam, res humanas nulla sollicitudine ac providentia gubernari rati, alia quotidie crimina aliis adjiceremus; cum pastores, spreta religionis regula, mutuis inter se contentionibus decertarent, nihil aliud quam jurgia, minas, æmulationes, odia ac mutuas inimicitias augere studentes, principatum quasi tyrannidem quamdam contentissime sibi vindicantes; tunc demum, juxtą dictum Jeremiæ, obscuravit Dominus in ira sua filiam Sion, etc. Et milites christianos militia motos fuisse, si sacrificare nollent, docet idem, c. 4, ubi notandum σтрatoпedúρxny, quicumque is fuerit, milites primo persecutum esse. Hic proculdubio id jussu Diocletiani fecit, si Lactantium sequimur; si vero Eusebium, Maximiani Galerii: nam 1. vui, p. 317, tradit Galerium diu ante reliquos imperatores, Christianos, qui in exercitu erant, et qui in palatio versabantur, persecutum, illumque miserandæ persecutionis auctorem fuisse. Ad sacrificia autem coacti sunt Christiani, quia nullum evidentibus signum erat deos colendi: unde et PIETAS in nummis cernitur cum instrumentis sacrificio adhiberi solitis, uti doceo ad Homeri apotheosin pag. 288, quod quia facere recusabant Christiani, athei audiebant. Arnob., lib. vi, extremo: Quoniam satis, ut res tulit quam inaniter fiant simulacra, monstratum est; de sacrificiis deinceps, de cædibus, atque immolationibus hostiarum, de mero, thure, deque aliis omnibus, quæ in parte ista confiunt, poscit ordo quam paucis, et sine ullis circumlocutionibus dicere. In hac enim consuestis parte invidias nobis tumultuo- C sissimas concitare, appellare nos ATHEOS, et quod minime attribuamus diis, pœnas etiam capitis belluarum crudelitatibus irrogare.

CAPUT XI.

Deorum montium cultrix. Quid hoc de loco sentiam, patebit ex iis quæ ad Columbum tov pizzapitny misi, quae ex viri eruditi notis commode huc transferri non potuerunt. Persuasus autem nunc sum lectionem hanc recte sese habere, et Galerii matrem montes ut deos coluisse; vel certe præcipue adorasse deos, quos in montibus, tanquam sedibus suis, versari putabant: quales Monteses deos in apographo Cominodiani dici notavit etiam Rigaltius; quamvis præferat

Montes et Deos dicitis,

D

illud que vel positum est pro Montenses, quomodo in ins. 7, p. XLI Gruteri NEMORESIS DIANA estNemorensis; vel ita ex more loquendi illius sæculi scribitur. Sic dii montium occurrunt apud vulgatum interpr. ill Reg. xx, 23: Servi vero regis Syriæ dixerunt ei: Di MONTIUM sunt dii eorum, ideo superaverunt nos: sed melius est ut pugnemus in campestribus. Interpretes LXX singularem numerum servant : feds opéo Otos loραὴλ, καὶ οὐ θεὸς κοιλάδων. Syri volunt siguilicare deos, vel deum, quem Israelitæ adorabant, in montibus habitare, et dominari; quemadmodum canit Ovidius:

Dii sumus agrestes, et qui dominamur in altis
Montibus, imperium est in sua tecta Jovi.

Ades, inquit, o Cybele, fera montium dea.

B

Galerii igitur mater deos montium, vel deos montes coluit; quod ultimum si quis amplecti mavult, me certe haud fiet invito. Erat enim illa Dacia oriunda, et forte Dacis parentibus genita, ibique educata; unde nihil mirum esse debet si eorum superstitionem secuta est. Nam constat Getas, sive Dacos, montem quemdam instar numinis coluisse. Strabo, lib. vIII: παρὰ δὲ τοῖς Γέταις ὁ ἱερεὺς ὠνομάζετο θεὸς, καὶ τὸ ὄρος ὑπελείφθη ἱερὸν, καὶ προσαγορεύουσιν οὕτως. Apud Getas sacerdos dicitur deus, et mons sacer existimatur, atque ita appellatur; et Statium conjuratum verticem celebrare censent eruditi, quia Daci bella gesturi in co monte conveniebant, et jurejurando sese obstringebant: quamquam Strabonis mons ideo tantum sacer haberi potuerit, quia in eo sacerdos habitabat, qui Oos, exemplo a Zamolxi sumpto, vocabatur, et quia ἀντρῶδες illud χωρίς reliquis, rege et famulis exceptis, esset laro, uti apud eumdem legimus ; quæ res excludit Dacos sacramento se obstringentes; forteque vox ispov verti debet templum, quomodo Max. Tyrius, diss. 38, scribit Libya incolis Atlantem montem habitum fuisse ἱερὸν, καὶ θεὸν, καὶ ὅρκον, καὶ yakua; id est, templum, deum, jusjurandum et simulacrum. Quicquid sit, vel dii montes, vel dii montium sunt intelligendi apud Lactantium. Dum autem hanc superstitionem ad animum revoco, facere non possum quin primo leam humanum genus quod digestas quidem, sed tamen rudes et informes moles instar numinum venerari potuit, quodque eumdem honorem exhibuit informibus lapidibus et dealbatis stipitibus, columnisque, quæ nullam hominis præ se figuram ferebant. Propter argumenti similitudinem, quæ ea de re notavi, licet longiuscula, nec omnia nova sint, hac occasione adjiciam, ut foeda et vesana superstitio omnium clarissime ceulis pateat. LAPIDEs igitur, vel SAXA a gentilibus honore divino cultos, id est, unclos, coronatos, et adoratos fuisse, ex Arnobii lib. I constat : Picturatas veternosis in arboribus tanias si quando conspexeram, lubricatum lapidem, et ex olivi unguine sordidatum, tanquam inesset vis præsens, adulabar, affabar, et beneficia poscebam nihil sentiente de trunco; ubi videri possunt interpretes. Lucianus in Pseudomante notat Rutilianum, si quando λίθον ἀληλιμμένον ἢ ἐστεφανωμένο conspexisset, continuo in genua cecidisse, adorasse, vota fecisse, et prospera ab illo postulasse. Et puto vere notare eruditione præstantes viros, superstitiosos homines imitatos esse Jacobum lapidem unguento perfundentem in Bethel, Gen. XXVII, qui tamen, teste Augustino, more idololatrice lapidem non perfudit oleo, velut faciens illum deum, neque adoravit illum lapidem, neque illi sacrificavit. Certe Palæstinæ finitimi Arabes lapidem pro deo coluerunt. Max. Tyrius, Diss. 58: Αμάξιοι σέξουσι μέν, ἥντινα δὲ οὐκ οἶδα· τὸ δὲ ἄγαλμα ὁ εἶδον λίθος ἦν τετράγωνος. Apud eosdem sanguine, quem ex majoribus digitis, vel pollicibus fœdus percutientium eliciebant acuto silice, ungebantur septem lapides in medio positi, invocabanturque Bacchus et Urania, teste Herod. II, 8. Deum autem, quem lapidis forma colebant, Bacchus, ut reor, fuit alio noinine Avrupas dictus. Neque enim audiendus Suidas, qui illud mutat in Os, id est, Osos "Apas, uti observatum illustri Bocharto: sed tamen ille recte simulacrum ejus describit: Simulacrum autem est lapis niger quadratus, totos, nullam figuram habens, altus quatuor, latus pedes duos, aureæ basi impositas. Sic Tertulliano in Apol. Arabia deus dicitur esse Dysares; et apud Πesychium legimus Δουτάρη» τὸν Διόνυσαν, Ναβαταῖοι : quin et Stephanus scribit, Δουσάρη scopulum, et κορυφὴν ὑψηλοτάτην esse Arabiæ, nomeique habere ἀπὸ τοῦ Δουσάρου, qui deus ab Arabibus colebatur. Clarissimus Vossius, vi, 59 Idol. Gentium, putat, lapidem terpáryovov Max. Tyrio

Neque tantum di agrestes vocari montium dii possunt, sed etiam illi qui in montibus colebantur, et ali qui in iis versari putabantur, ut Diana, quæ in montib us feras agitabat, montivaga propterea dicta. Quin

B

:

laudatum fuisse loci excelsi verticem, vel cacumen, A nullos alios esse quam triginta lapides, forma quaquod pro numine Arabes coluerunt; quia Stephanus σκότελον καὶ κορυφήν vocat, et mox addii eundem, vel Hermolaum, clare narrare Avopn esse dictum jugum, sive altissimum Arabia locum, proque numine habitum ab Arabibus pariter ac Dacharenis : in quibus notandis humani aliquid patitur vir doctissimus. Nam Stephanus tantum narrat, cacumen, vel Scopulum Aovaάpn, nomen habere a deo Dysare, cjusque simulacrum, non montem, verum lapidem quadratum fuisse, ex Suida edocti sumus. Et de hoc Arabum numine videtur explicandus esse Porphyrius, lib. u de Abstin. : Δουμάτιοι δὲ τῆς Αραβίας κατ ̓ ἔτος ἕκαστον ἔὌνον παῖδα ὃν ὑπὸ βωμὸν ἔθαπτον ᾧ χρῶνται sov. Dumatii quoque, Arabiæ populi, puerum quotannis sacrificabant, quem sub ara sepeliebant, qua simulacri loco utebantur; nam cum Arabum Deus lapis fuerit quadratus, testibus M. Tyrio et Suida, cum ca forma plurimæ aræ sint, cumque ara illa loco simuJacri fuerit Arabibus, nihil certe causæ video cur non ita Porphyrius explicari possit. Hæc autem superstitio videtur etiam ad Saracenos transiisse, licet lapis, quem adorabant, habuerit lineamenta capitis, si quis accuratius illum inspiceret, teste Euthymio Zygabeno in Panoplia a Sylburgio edita. Quin imo et hodie Mahumedani in parvo templo, quod ab Adamo fabulantur esse conditum, postquam pulsus fuit paradiso, et in quo Abrahamus, Ismael et Mahomet preces suas, si eos sequimur, fecerunt, coJunt et osculantur lapidem Al-hajar Al-Aswad, quem vocant Brachtan, cumque ex paradiso Gabrielem ad Abrahamum nugantur portasse, initio nive et lacte candidiorem, atque ad instar solis lucidum fuisse : sed nigrum fictum propter peccata hominum, uti docet Chevræus in Historia mundi. Et de hoc lapide nescio an loquatur Antoninus martyr in Itiner. In parte ipsius montis habent Sarraceni idolum suum positum marmoreum, quod est candidum sicut nix; ibi permanet sacerdos indutus dalmatica et pallio lineo. Quando autem venit tempus festivitatis eorum, percur- C rente luna, antequam sacerdos ingrediatur ad diem festum illorum, incipit marmor illud mutare colorem; et dum adorant idolum, fit marmor illud nigrum sicut pix; completoque tempore festivitatis, revertitur in pristinum colorem, unde et valde admirati sumus; prout illa verba ab aliis laudantur. Atque ut Arabes, vel Ismaelita, patriarchas male imitati sunt: ita Phænices lapides consecrarunt, quos Bætulia, vel Bætulos, teste Damascio apud Photium, vocarunt; idemque nomen Græci dederunt lapidi, quem Rhea loco Jovis fingitur Saturno dedisse devorandum, quemadmodum ex Hesychio, Prisciano et aliis, docuerunt Seldenus, Vossius, Bochartus, Salmasius et Reinesius : quam ad historiam respiciens Lycophron in Cassandra, p. 70, Jovem appellat dionov péyiotov, lapidem maximum; ut enim notat Tretzes, Aioxov di Tov Aix λέγει διὰ τὸν λίθον τὸν ἀντὶ Διὸς ὑπὸ ̔Ρέας σπαργανωθέντα καὶ ὑπὸ Κρόνου καταποθέντα. Preterea divi lapides occurrunt apud Lamprid. in Heliogab., c. 8: Lapides, qui divi dicuntur, ex proprio templo Diana Laodicea ex adyto suo, in quo Orestes id posuerat, afferre voluit. Salmasius arbitratur divos lapides fuisse in adyto Dianæ Laodicene; et Casaubonus notat lapides divos appellari famosissimum illud simulacrum ab Oreste et Iphigenia e Taurica ablatum. Rubenius 11, Elect. 31, divos fratres, id est, Castores intelligit, quorum templum Domitianus instauravit : sed simul fatetur animum sibi pendere, ampliusque esse deliberan dum; et post to templo finit sensum, interseritque To simulacrum post Laodicea. Certe hi lapides non potuerunt esse in adyto Dianæ, neque quicquam commune habent cum dex istius statua, nec ad Castores queunt ullo modo referri; quia diserte proprium templum divis lapidibus tribuitur, et quia Lampridius agit de novis diis, quos Romam ex alii urbibus transferre voluit Heliogabalus. Hoc animadvertens Tristanus, t. 11, p. 324, arbitratur divos lapides

drangulari, qui Pharis in Achaia circa simulacrum Mercurii stabant, quibusque singulis nomina deorum erant imposita, teste Pausania, lib. vu. Sed quominus et hanc explicationem amplecti possim, facit proprium templum, in quo divi lapides fuerunt positi. Templum quidem Pausaniæ auctoritate his lapidibus tribuit Tristanus : verum apud eum nihil tale reperio, quippe qui tantum narrat, Pharis aquam esse Mercurio sacram, fonti nomen Hama, incolas piscibus parcere, quia eos sacros deo esse existimant, et prope ipsum illius signum lapides fere triginta positos esse quadrangula forma. Quid igitur? Puto hos lapides in Oriente et Syria quærendos esse; et, sive scribas divos lapides, sive cum illustri Salmasio vivos, intelligi debere Batulos, quos non modo ἐμψύχους λίθους vocarunt Græci, verum de quibus etiam multa mira narrabant, uti videre licet apud Photium in Damascio, quibusque in Oriente, Heliogabali patria, alicubi, et forte Hierapoli proprium templum fuit exstructum. Et excidisse, vel subintelligi (id quod Obrechtus arbitratur) ò simulacrum, sive signum, satis patet ex relativo id, quod cæteroquin ad nullum præcedens potest commode referri; adeo ut ita Lampridii verba distinguenda mea ex opinione sint: Lapides, qui divi dicuntur ex proprio templo, Diane Laodicea (signum) ex adyto suo, in quo Orestes id posuerat, afferre voluit. Sed ut pergam, observandum diligenter, verbis disertis notare Dionem Chrysostomum, orat. 12, multos barbarorum paupertate, vel quia artem sculptoriam ignorabant, montes deos cristimasse, καὶ δένδρα ἀργὰ, καὶ ἀσήμους λίθους, sive informes lapides; et scribere Pausaniam in Achaicis, solemne fuisse antiquitus Grucis ἀργοῖς λίθοις, rudibus lapidibus, ἀντὶ ἀγαλμάτων exhibere τιμᾶς θεῶν ; et in Corinthiacis eumdem notare, ante ædem Diana Λυκείας jicere λίθον καλούμενον ἱερὸν, super quo novem Træzenorum viri Orestei a mairis cade purgarunt. Plinius præterea 11, 58, memoriæ mandat in gymnasio Abydi lapidem suo tempore cultum fuisse, modicum quidem, sed quem in medio terrarum casurum (e sole nempe) Anaxagoras prædixerat: alium coli Cassandriæ, que Polidæa vocata est; et Anaxagoram alio tempore iterum prædixisse saxum e sole casurum; idque factum esse interdiu in Thraciæ parte ad Ægos flumen, et lapidem istum ostensum fuisse vebis magnitudine, colore adusto. Cum talia igitur ferantur de Anaxagora, nihil utique mirum est Amm. Marcell. 22, 16, scribere illum prædixisse lapides e cœlo lapsuros; mirorque Plinii verba non occurrisse doctissimo commentatori, qui scribit, cum Ammiano facere Philostratum et Tzetzem, sed cæteros omnes narrare, Anaxagoram prædixisse unum lapidem tantum casurum. Nam bis id prædixit, et utramque bistoriam, vel fabulam conjungere potuerunt illi, qui scribunt lapides casuros prædixisse philosophum; vel si semel id factum esse habuerunt persuasum, potuerunt plurali numero pro singulari, more loquendi vulgatissimo, usi esse: quomodo etiam Amm., cap. 8 libri ejusdem, narrat Anaxagoram Agis-Potamis prædixisse lapides ex cœlo casuros; qui tamen tantum unus fuit. Offert insuper se mater deum, quam sacrum lapidem scribit fuisse Liv. xxix, 11, quamque ex inaudita per omnia vastitatis petra, cui nomen Agdus, in finibus Phrygiæ, cum lapidibus a Pyrrha et Deucalione in orbeni mortalibus vacuum jactatis informatam esse, atque animatam divinitus, memoriæ mandat Arnob., lib. quinto. Mons igitur, cui ortum suum Montana, vel öpetos Osos, sive Rhea, debeat, Agdus fuit vocatus; quod vocabulum restituendum esse Isidoro censet Reines. Var. Lect., 17, apud quem in Glossis scribitur Agadir, vel, uti Vulcanius edidit, abadir lapis. Recte quidem vir eruditissimus reprehendit Barthium, qui in Germania hunc lapidem querit: sed male Agdir, Agadir, vel, si incorruptus Arnobius, Agdum lapidem esse, itemque deam cultam in simulacro lapidis grandis nigri e Phrygia Romam

D

transvecto, arbitratur. Nam Agdus non fuit lapis, ve- A laudata verba emendat: Ex proprio templo Diana rum petra, vel mons inaudita vastitatis: deinde Abdir, Abadir, Abaddir est lapis Baitulos, uti notatum est eruditis ex Prisciano, qui ita loquitur lib. 1: Abdir genus lapidis; lib. 5 : Abudir deus est : dicitur et hoc nomine lapis ille, quem Saturnus dicitur devorasse pro Jove, quem Græci Baitulov vocant; lib. vi: Abdir quoque et Abaddir & Baitulos, hujus Abaddiridis. Lapis autem, qui Deum mater esse existimabatur, lineamenta faciei muliebris videtur habuisse; que etiam Saracenorum lapidi tribuit Zygabenus. Prudent., llym. 10, v. 155:

Lycee, illam Laodicea ex adyto suo, in quod Orestes posueral, auferre voluit; et intelligit lapidem qui, teste Pausania, ante adem Diane Lycææ jacebat, et sacer vocabatur; additque Laodicenses Dianæ simulacrum Braurone avectum impetrasse a Seleuco, illudque signum deæ esse, quod olim e Taurica Orestes et Iphigenia sustulerant. Sed primo aliud sunt divi, vel vivi lapides; aliud lapis Trazene jacens ante templum Dianæ Lycæ illi suum sibi templum habuerunt; hic vero ne in templo quidem, sed ante ædem alterius numinis positus fuit. Deinde Pausanias non docet statuam Dianæ, quæ ex Braurone in Persiam asportata, et a Seleuco Laodicensibus Syriæ data fuit, esse Dianam Tauricam; quin imo variis argumentis lib. III id refellit, docetque Diana Orthiæ simulacrum, quod in Lymnæo, Laconica agro, colebatur, potius illud esse quod ab Oreste et Iphigenia barbaris erat ablatum. Neque etiam mihi placet quod addit Gutherius, simulacrum prisci operis Praxitelis fuisse illius qui marmore felix et clarus habebatur. Nam cum Praxiteles tempore Cn. Pompeii Magni vixerit, utique Diana Taurica simulacrum facere non potuit; et Pausanias in Atticis scribit, Braurone esse Diane Brauroniæ sacellum, et simulacrum, Praxitelis opus: sed adjicit: xai Tò ἀρχαίου ξόανόν ἐστι ἐν Βραυρῶνι, "Αρτεμις, ὡς λέγουσι,

Tapiz: unde patet aliud antiquius longe signum ibi fuisse Diane Taurice; quæ cum non distingueret vir doctus, in errorem lapsus est. Sed ut pergam, Seldenus, ex Suida et Hesychio, observat Apollonis 'Aqvis statuam esse, lapidem basi circulari, in conum desinentem: verum illi, non secus ac Harpocratio, Schol. Aristophanis, Stephanus, Auctor M. Etym. et Eustachius, p. 166, uno ore tradunt: Ayviék aram esse ante fores ἐν σχήματι κίονος, vel κίονα εἰς ὀξὺ λήγοντα, ὃν ἐστάσι πρὸ τῶν θυρῶν, vel κωνοειδῆ xiova sucrum Apollini, vel Baccho, vel ambobus; simulque ex iis patet Apollinem ̓Αγνιάτην et ̓Αγυιέα dictum esse, id est, Epódiov, vel viarum præsidem : sed nondum discere ex iis auctoribus potui Apollinem tali forma cultum fuisse; quin potius contrarium plane tradit Macrob. 1, Sat. 9: Etenim sicut Nigidius quoque refert, apud Græcos Apollo colitur, qui fupatos vocatur; ejusque aras ante fores suas celebrant, ipsum exitus et introitus demonstrantes potentem. Idem Apollo apud illos et Aviotis nuncupatur, quasi viis præpositus urbanis. Til enim vias, quæ intra pomeria sunt, ¿yvids appellant; nam diserte Apollo ab ara distinguitur. Pausanias præterea, lib. 1, Megaris scribit esse lapidem, παρεχόμενου πυραμίδος σχῆμα οὐ μετ γάλης, illumque nominatum fuisse Apollinem καρινόν; et in Corinthiacis memorat Jovis Merkeziou et Dianæ Πατρώας simulacra nulla arte facta, illius πυραμίδι, hujus vero columnæ, vel xiovi sixaoueva. Sic auctor Phoronidis apud Cl. Alexandrinum `Junonis Argivæ statuam, ziovą, vel columnam non aliam ob causam nominat, notante Scaligero ad Eusebium. Bacchus, eodem Clemente teste, columnæ etiam forma cultus; quod Dickinsonus, cap. 10, Delph. Phæni. ad columnam refert, quæ in veteri fœdere Mosi, ex quo Bacchum fecerunt, et Israelitis præluxit; nec immerito idem Clemens tradit olim columnas pro simulacris cultas esse : πρὶν γ ̓ οὖν ἀκριβωθῆναι τὰς τῶν ἀγαλμάτων σχέσεις κίονας ἵσταντες οἱ παλαιοὶ, ἔσεβον τούτους ὧν ἀφιδρύματα τοῦ θεοῦ. Εt huc etiam referri posset discus, quem pro sole Poonas coluisse in Harpocrate doceo; huc Penates Lavinii, quorum formam et figuram scribit Timæus apud Dionys. Hal. lib. 1, esse κηρύκια έδηρᾶ καὶ χαλκᾶ, καὶ κεραμου Tpaixón, caduceos ferreos et areos, et testam fictilem Trojanam nisi quis tò xépapov malit vertere lucernam cum Baudelotio de Dairual., tom. 1, p. 199, et huc tandem pertinet Saxonum idolum Irminsul, de quo peculiari libro egit Meibomius. Hic autem informium lapidum saxorumve cultus diu duravit, ipsaque plebs christiana in pagis eo infecta fuit.

Lapis nigellus evehendus essedo,
Muliebris oris clausus argento sedet :

C

nisi hic sensus sit poeta, capsam argenteam, cui lapis ille erat inclusus, retulisse faciem muliebrem ; ita ut clausus fuerit argento muliebris oris; quod rogo cruditiores examinent. Lapis etiam fuit deus Alagabalus, eumque Herodianus, lib. v, facit 200by péyiotov κάτωθεν περιφερῆ λήγοντα εἰς ὀξύτητα ; additque κω επειδή esse illi σχῆμα, ο μέλαιναν χροίαν, ostendi in lapide eminentias nonnullas, et formas vel TUROUS, solis imaginem esse humana arte non fabrefactam, ac tandem e cœlo cecidisse. Deus hic cernitur in nummo Heliogabali, insignisque lapis est aquila et tribus stellis apud illustrem. Spanheinium ad Juliani Cesares. In nummis præterea Seleucensium Pieria Syriæ, qui in honorem Trajani percussi sunt, repræsentatur mons, cujus cacumen foramen habet, vel lapis in medio templo positus, cum ins. ZEYC KACIOC : unde non immerito existimant eruditione pra'stantes viri, Jovem Casium exhiberi, vel montem hunc creditum esse Jovem Casium, quippe qui tereti ambitu in sublime, teste Am. Marcell. xx, 14, porrigitur, qualis plane in nummo exhibetur. In Philippi patris numismate cernitur quoque templum, et in ejus medio rupes, vel mons, cum ins. KAI THE APTEMIAOE HEPTAIAS; quæ haud vanum indicium est rupem illam, vel montem peculiari honore cultum, et Diana sacrum fuisse. In alio Caraçalle lapis rotundus et in acumen desinens templum medium occupat, cum ins. KOIN. AEIHON; quod Harduinus positum putat pro Ainov, refertque ad Dium, urbem Decapolitanæ regionis in Syria, cujus Plinius et Steph. meminerunt, Tristanus vero et Holstenius ad Diam Arabiæ urbem; representarique putant Venerem, quam ea forma cultam fuisse ex Clemente Alexandrino, Maximo Tyrio, Arnobio, Dione Chrysostomo, et Pausania docent. Sed Venerem non nominant Clemens, Maximus Tyrius, Arnobius, Dion; et cele. brant tantum λίθον, λίθου τετράγωνον, vel informem lapidem; potueruntque respicere ad lapidem quadratum ab Arabibus cultum, de quo ante memini me agere. Vidit id forte etiam Tristanus; utque evinceret lapidem hunc esse Venerem Uraniam, addit Pausaniam, lib. 1, narrare Athenis templum esse Veneri Urania dedicatum, quam ferebant Parcarum vetustissimam, dans lequel il y avait une pierre faite en forme de Herme, ou borne, dont l'inscription marquait que c'était l'effigie de Vénus Uranie. Græca ita sese habent : Οὐρανίας ἄγαλμα τετράγωνον κατὰ ταυτά καὶ τοῖς Ερμαῖς : quibus in verbis ego nullum lapidem acuminatum invenio, sed Veneris statuam quadratam ad instar Hermarum, id est, eam caput habuisse, et reliquum corpus fuisse quadratum absque brachiis, etc., quomodo Hermæ fieri solebant. Huc omnino pertinet Venus Paphia, cujus simulacrum, teste Tacito in Historiis, non effigie humana, sed continuus orbis latiore initio, tenuem in ambitum melæ modo exurgens, et ratio in obscuro; cujusque statuam nulli alii rei assimilari posse, quam pauidi λevXÃ, scribit Max. Tyrius, diss. 38, qualis et illa cernitur in nummo Drusi apud Patinum, Trajani apud Tristanum, et aliis apud Jac. Gutherium in, 5, de Jure Pontif., qui male hæc numismata ad Dianam Paphiam refert. Eodem loco vir eruditus Lampridii paulo ante

D

[ocr errors]

B

Ivo Carnotensis, part. n, cap. 38, refert caput con- A simo, legendum) et solo staticulo ligni informis repræcilii Nannetensis, quo funditus effodi jubentur lapides quos in ruinosis locis et sylvestribus venerantur; et cap. 57, caput concilii Agathensis, quo statuitur perscrutandum esse, si aliquis vota ad arbores, vel ad fontes, vel ad lapides quosdam quasi ad altaria facial. Atque ex his satis superque patere arbitror Græcos, Syros, aliosque populos, lapides informes ut deos coluisse. Nunc dispiciendum est, num eo etiam vesanie progressus sit Romuli populus, et gens togata. Matrem deum et Elagabalum eos coluisse, ut et lapides unxisse, notum est: sed id ago, ut examinem num aliquod numen patrium ea forma venerati sint. Certe Tristan. t. 1, p. 427, notat Jovem dictum esse inipios, non solum quia in summis montibus colebatur, sed quia mons, vel rupes existimabatur Jupiter ipse, qui revera erat Jupiter cognominatus Lapis, Ciceroni memoratus, ejusque vestigiis alii antiquarii celebres insistunt. Sed nihil huc pertinet Romanus vetustissimus ritus, uti Apuleio vocatur, jurandi per Jovem lapidem; vel sanctissimum jusjurandum, ut illud appellat Gellius 1, 21. Nam quemadmodum docuerunt ex Festo et Polybio, Turnebus et Sanctius, locutio est elliptica; et qui ritu illo jurabant, lapidem silicem tenebant, hæc verba dicentes: Si sciens fallo, tum me Diespiter, salva urbe arceque, bonis ejiciat, ut ego hunc lapidem; unde patet Jovem lapidis forma a Romanis cultum non fuisse. Habuerunt tamen illi lapidibus informibus honorem ; uti manali lapidi, vel petræ quæ erat, Festo docente, extra portam Capenam juxta ædem Martis, quam cum propter nimiam siccitatem in urbem protraherent, insequebatur statim pluvia, eumque, quod aquas manaret, manalem lapidem dixere. Et ut lapis qui, Anaxagora prædicente, e sole decidit, cultus fuit: ita in agro Crustumino, teste Livio XLI, 9, lapis, qui in lucum Martis cecidit, sacer habitus est; si modo de eodem, et non de alio loquitur idem cap. 43: In Crustumino avem sungualem (quam vocant) sacrum lapidem rostro cecidisse. Ut autem ad aliud membrumi me convertam, notandum gentiles etiam stipites nudos ut deos coluisse; quo pertinent hastæ, de quibus ad apotheosin Homeri egi. Simulacrum etiani Diana Ephesia cum primum ex cœlo decidit, vel ab Amazonibus consecratum est, fuit truncus acutus ulmeus, uti notat ad Eusebium Scaliger quod si verum (alia enim sentit Petitus, cap. 30 politissimi libri de Amazonibus), non satis caute Petrus Faber 1, sem. 3, simulacrum Dianæ ab Amazonibus venatricis antiqua et solita figura fuisse consecratum scribit; et æque male ostendere cona. tur Dianam Ephesiam non fuisse multis mammis et verubus exstructam : quod tamen adeo clarum est, ut ne quidem probatione indigeat. Sed, ut ad rem redeam, audiendus est Arnob. lib. vi, adv. Gentes: Ridetis temporibus priscis Persas fluvium coluisse, memorialia ut indicant scripta, informem Arabas lapidem, acinacem Scythiæ nationes, ramum pro Cinxia Thespios, lignum Icarios (alii legunt Caryos, et Caryam, vel Caryaty dem Dianam a Laconibus cultam intelligunt) pro Diana indolatum, Pessinuntios silicem pro deum matre, pro Marte Romanos hastam, Varronis ut indicant Musa; atque ut Aethlius memorat, ante usum disciplinamque ficiorum, pluteum Samios pro Junone; et abstinetis a risu, cum pro diis immortalibus sigilliolis hominum, et formis supplicatis humanis ? Quae verba clarissime anilem hane superstitionem nobis ob oculos ponunt. Sic Clemens Alex. Cinxiæ vel Junonis simulacrum, πρέμνιον ἐκκεκομμένον; Diane, ξύλον οὐκ εἰργασμένον; Junonis, σανίδα, uti eruditis observatum, appellat; neque aliter vel Junonem Samiam, vel Minervam Lindiam describit Callimachus apud Euseb. I, 8 Præp., quemadmodum erudite docet Vossius ad Catullum. De hujuscemodi statuis eleganter loquitur Tertull. 1, 12, ad Nat. : Si de hoc differentia intercedit, quando distinguuntur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quæ sine forma, rudi palo (ita enim cum Stephano le Moyne, viro doctis

sentatur. Per stipitem crucis intelligit lignum crucis rectum, quod pov hov vocat Justinus; maleque hine arbitratur Lipsius crucem aliquando solo arrectario ligno constitisse, quia sensus est non debere Gentes mirari Christianis crucem in pretio esse, cum ipsi sub forma stipitis, vel staticuli, atque adeo recti pali, qui partem crucis facit, Athenis quidem colant Palladem, in Ægypto autem Cererem sive Isidem. Unte eodem capite dixerat Tertull. : Crucis qualitas, signum est de ligno: etiam de materia colitis penes vos cum effigie. Quanquam sicut vestrum humana figura est, ita et nostrum sua propria: viderint nunc lineamenta, dum una sit qualitas; viderit forma, dum ipsum sit Dei corpus. His doctissimus Gothofredus verbis componi posse æstum inquirentium existimat, utrum Tertulliani tempore cruci superaddita sit imago crucifixi; additque eum inter nationum et Christianorum cruces aperte hoc discrimen ponere, illas nimirum fuisse cum effigie humana, has sua propria figura, non humana effigie, non lineamentis humanis, sed ma· paopivas, simulacro nudas: quæ certe quid sibi velint, vix capio. Nam ethnicos deorum suorum aliquem cruci affixum coluisse, vel cruci honorem (excipient alii forte Ægyptios, quorum in Ilieroglyph. notis figura instar crucis apparet) habuisse, non puto apud Patrum vel alium queinquam reperiri : nec certe illa est mens Tertulliani; verum is ita argumentatur : Christianorum crucem signum de ligno esse; gentiles etiam colere quod de materia, sive ex ligno factum est: atque ita amborum eamdem esse qualitatem; gentilium quidem ligna repræsentare figuras huma nas, id est, statuas esse: crucem vero habere etiam figuram, non humanam, verum suam et propriam; quo pertinet scribere Minutium Felicem in Octavio: Cruces etiam nec colimus, nec optamus. Vos plane qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas, ut deorum vèstrorum partes, forsitan adoratis. Inde addit Tertullianus nullam rationem habendam esse lineamentorum, vel statuas præferendas esse cruci, cum sint ex ligno; subjicitque, si demus esse hic differentiam, nihil ta men a crucis arrecto stipite differre Paladem Atticam, quæ nescio an illa fuerit, quam e ligno Autochthonas posuisse refert Eusebius loco laudato. Frequens alltem hae supersutio in agris, in quibus Terminus forma lapidis vel stipitis colebatur. Prius nos docet Prudent., contra Sym., 4005:

C

:

Utimur et ruris reditu, et ratione colendi
Exercere manus non poenitet; et lapis illic
Si stetit antiquus, quem cingere sueveral error
Fasciolis, vel gallina pulmone rogare,
Frangitur et nullis violatur Terminus extis.
Alterum vero simul Ovid., 1 Fast.:

D

Termine sive lapis, sives es defossus in agro Stipes, ab antiquis tu quoque Numen habes. Tibullus 1, 1, vocat stipitem desertum ( quem alii emendant, alii explicant, uti videre licet apud Scal. ad Varr. 1 de Re Rust., Barth. Iv, Adv. 2, Voss. 1, 7, 21, Harm. Evan. Giphan. in Ind. Lucret., Jac. Lensem 1 Misc. 18, et poetæ commentatores) et deasciatum stipitem, Prudent., in Hym. Romani martyris. Ejusmodi stipitem appellabant delubrum. Festus: Delubrum dicebant fustem delibratum, hoc est decorticatum, quem venerabantur pro deo. Doctissimus Vossius pulat postrema verba esse Pauli, qui ubique hoc agit, ne Gentium religioni favere videatur; et li cet ab ea opinione nequaquam sim alienus, tamen videor nonnullos scrupulos movere posse. Nam cum delubrum non usurpetur nisi de re sacra, vel loco religioso, nihil dixisset Festus, nisi ultimas adjecissel voces; et omnis fustis decorticatus, omnis stipes quocumque in loco, quacumque de causa defixus delu brum esset. Massurius Sabinus apud Servium 11 A., 225, delubrum interpretatur effigiem, a delibratione corticis, quia antiqui felicium arborum ramos cortice detracto in effigiem deorum formabant. Ipse Servius ad lib. IV, simulacrum delubrum dici notat a libro, hoc est

« PoprzedniaDalej »