Obrazy na stronie
PDF
ePub

vallatæ, septum oculis decentissimum præbent. Qua- A ratione molitus est, ut tamen hiatus ipse nasi oris

rum motus assiduus incomprehensibili celeritate concurrens, et videndi tenorem non impedit, et reficit obtutum. Acies enim, id est membrana illa perlucens, quam siccari et obarescere non oportet, nisi humore assiduo tersa pure niteat, obsolescit. Quid ipsa superciliorum fastigia pilis brevibus adornata? nonne, quasi aggeribus, et munimentum oculis, ne quid superne incidat, et speciem simul præstant? Ex quorum confinio nasus exoriens, et veluti æquali porrectus jugo, utramque aciem simul et discernit et munit. Inferius quoque genarum non indecens tumor, in similitudinem collium leniter exurgens, ab omni parte oculos efficit tutiores; provisumque est ab artifice summo, ut si quis forte vehementior ictus extiterit, eminentibus repellatur. Nasi vero pars superior usque ad medium solida formata est, inferior autem cartilagine adhærente mollita, ut ad usum digitorum possit esse tractabilis. In hoc autem, quamvis simplici membro, tria sunt officia constituta ; unum ducendi spiritus; alterum capiendi odoris; tertium ut per ejus cavernas purgamenta cerebri defluant quas ipsas Deus quam mirabili, quam divina

At ms. Bov. legit in ordinem.

[ocr errors]

speciem non deformaret. Quod erat plane futurum, si unum ac simplex foramen pateret. At id velut pariete per medium ducto intersepsit atque divisit, fecitque ipsa duplicitate pulcherrimum. Ex quo intelligimus quantum dualis numerus, una et simplici compage solidatus, ad rerum valeat perfectionem.

Nam cum sit corpus unum, tamen totum ex simplicibus membris constare non poterat, nisi ut essent partes vel dextræ, vel sinistræ. Itaque ut pedes duo, et item manus, non tanturn ad utilitatem aliquam usumque, vel gradiendi, vel faciendi valent, sed et habitum, decoremque admirabilem conferunt: sic in capite, quod totius divini operis quasi culmen est, et auditus in duas aures, et visus in duas acies, et odoratio in duas nares a summo artifice divisa est : quia cerebrum, in quo sentiendi ratio est, quamvis sit unum, tamen in duas partes membrana interveniente discretum est. Sed et cor, quod sapientiæ domicilium videtur, licet sit unum, duos tamen intrinsecus sinus habet, quibus fontes vivi sanguinis continentur, septo intercedente divisi; ut sicut in ipso mundo summa VARIORUM NOTÆ.

Vallate. Cic. de Natura Deorum lib. 11: Munitaque sunt palpebræ tamquam vallo pilorum, quibus et apertis oculis, si quid incideret, repelleretur, et somno conniventibus, quum oculis ad cernendum non egere; C mus, ut tamquam involuti quiescerent. Hic locus apud Nonium Marcel. falso ex i de Oratore citatur. Hæc desumpta sunt ex Platone, atque similiter loquitur Galenus.

Et obarescere. Cellarius ex Goth. et Lips. ediderat, el arescere; el sic in Reimm. mss. inveni. Parrh., Paris., Junt., Ald., Crat., Erasm., Gymn., Fasit., Gryph., Torn., Bet., Thomas. Isæus, Gall., Spark., præferunt, et obarescere. Putavi, hoc compositum esse genuinum, nec ausus sum priora minus antiqua mss. tot editionibus æque fere antiquis, et ex antiquissimis mss. sumptis præferre.

Superciliorum fastigia..... ne quid..... incidat. Apuleius, fib. 1 Habit. Doctr. Plat., p. 16 : Superciliorum sepes præmuniunt oculos, ne desuper proruat, quod leneras visiones mollesque perturbel.

Leniter exurgens. Ita mss. 3 Reg., 2 Bonon., 1 Colbert. aliique, cum cunctis ferme vulgatis. In mss. Regio-Put., 5 al. Reg., 4 Colbert., 5 aliis, edd. Rom. D 1470, ac Gymnic. legitur leviter; in 1 Colb. lenis ; in Marm. levis. Malo legere leniter cum Cellario aliisque viris doctis, et hoc ex indole latini sermonis, ut apud Plinium, lib. v, epist. 6: Villa in colle imo sita, ita leniter et sensim clivo fallente consurgit, ut cum ascendere non putes, sentius ascendisse. Et Calpurnius Eclog. 7, v. 25,

[blocks in formation]

mss. 4 Reg., 4 Colbert., Goth., Em., Cant., Lips., Marm., Brun., edit Rom. 1470, in quibus est: cartilagine adhæret mollita, mendose. Vulgati fere omnes dividunt molli ita, etiam vitiose; Spark., cartilagini adhæret molli, ita ut.

Ut per ejus cavernas. Ex mss. et multis editis additum ejus.

Quas ipsas Deus. Ita correxi ex ms. 7 Reg., Ultr., Baluz., Brun., ed. Rom. 1470, Graph., Cellar., Walch., optime. Sic idem infra, hiatus, ipse nasi, et

ipsa duplicitate. In mss. rec. 1 Colb., Marm., Clarom. et 12 editis quas ipse Deus.

Ultr., Baluz., Brun., ed. Rom. 1470, Graph., Cellar., Quam mirabili. Sic reposui ex mss. 7 Reg., 5 Colb., Walch. Et recte, sic infra Auctor noster, quam utilis, quam decens. In scriptis rec. 1 Colb., Clarom., Marm. et 11 vulgatis, tam mirabili.

Si unum ac simplex foramen. Ita præferunt veterrimi mss. Regio-Put., 2 Bonon. et Tax. ac edd. Thomas., Is., Thys., Gall., eademque locutione mox utitur Lactantius, cum ait: una et simplici compage. Desideratur unum ac, in 24 rec. miss. et in 13 vulgatis.

[ocr errors]

Ex quo intelligimus. Sic restitui ex vetustioribus editis et ex omnibus mss. præter 1 Reg., in quo, sicut et in octo impressis, est ex quo intelligitur.

Itaque. Deest in Bov. contra fidem aliorum mss. In duas partes. Kotias, id est ventriculos nominavit Galen. Κοιλίας δὲ ἔχει ὁ ἐγκέφαλος δύο. Idem fatetur duas secundum quosdam esse, ubi nimirum animi principatus residet. Vesalius certe etiam tertium ventriculum addit figura 5 et 6 lib. vi. Aristoteles in I de Hist. animalium, cap. 16.

Duos tamen intrinsecus sinus. Plinius lib. 11, cap. 37. Prima domicilia intra se animo et sanguine præbet sinuoso specu, et in magnis animalibus triplici, in nullo non gemino: ibi mens habitat, etc. Hipp. in lib. de Corde, hos sinus yaσtépus vominat; Jullius Pollux xorous appellat. BETUL.

Quibus fontes vivi. Ex hoc fonte duæ grandes venæ in priora et terga discurrunt, sparsæque ramorum serie per alias minores, omnia membra vitali sanguine rigant. lin. Hi rami describuntur a Vesalio prima et secunda 15 capitis figuris lib. in. Betuleius,

2

rerum vel de simplici duplex, vel de duplici simplex, A primit, et transmittit ad ventrem. Itaque Varro a liet gubernat, et continet totum: ita in corpore de duobus universa compacta, indissociabilem prætenderent unitatem. Oris quoque species, et rictus ex transverso patefactus, quam utilis, quam decens sit, enarrari non potest: cujus usus in duobus constat officiis, sumendi victus, et loquendi.

Lingua intus inclusa, quæ vocem motibus suis in verba discernit, et est interpres animi; nec tamen sola potest per se loquendi munus implere, nisi acumen suum palato illiserit, nisi juta vel offensione dentium, vel compressione labiorum dentes tamen plus conferunt ad loquendum; nam et infantes non ante incipiunt fari, quam dentes habuerint, et senes amissis dentibus ita balbutiunt, ut ad infantiam re voluti denuo esse videantur. Sed hæc ad hominem solum pertinent, aut ad aves, in quibus acuminata et vibrata certis motibus lingua, innumerabiles cantuum flexiones, et sonorum varios modos exprimit. Habet præterea et aliud officium, quo in omnibus, sed tamen solo in mutis utitur, quod contritos et commoli. tos dentibus cibos colligit, et conglobatos vi sua de

VARIORUM

In... mundo summa rerum... de duplici simplex. Hæc de Deo Patre et Filio interpretantur Thysius et Heumannus; quæ mihi videntur sumenda de duobus principalibus elementis igni et aqua, ex quorum discordi concordia mundum constare ostendit uberius lib. II Institut., cap. 9. Adde ex lib. 11, cap. 8, locum dubium in notis: Quorum mixtura et temperatione mundus, et quæ in eo sunt, universa constarent. Certe non memini, Deum a Lactantio alicubi summam rerum vocatum esse.

Lingua intus inclusa, quæ vocem motibus suis in verba discernit. Plat. in Timao; Xenophon ubi supra; Aristot. I de Anima in fine., et lib. IV de Hist. anim., cap. 16 et 17. Cic. ubi supra; Gal. lib. vii, cap. 5; lib. 1x, cap. 8; lib. 11, cap. 10; lib. XVI, cap. 3. ISÆUS.

gando cibo putat linguæ nomen impositum. Bestias etiam potu adjuvat; protenta enim cavataque hauriunt aquam, eamque comprehensam linguæ sinu, ne tarditate ac mora effluat, ad palatum celeri mobilitate complodunt. Hæc itaque palati concavo tanquam testudine tegitur; eamque dentium septis Deus quasi muro circumvallavit.

Dentes autem ipsos mirabili modo per ordinem fixos, ne nudi ac restricti magis horrori quam ornamento essent, gingivis mollibus, quæ a gignendis dentibus nominantur, ac deinde labiorum tegminibus honestavit, quorum durities, sicut in molari lapide, major est et asperior, quam in cæteris ossibus, ut ad conterendos cibos pabulumque sufficerent. Labra B ipsa, quæ quasi antea cohærebant, quam decenter intercidit; quorum superius sub ipsa medietate narium lacuna quadam levi, quasi valle signavit, inferius honestatis gratia foras molliter explicavit. Nam quod attinet ad saporem capienduma, fallitur, quisquis hunc sensum palato inesse arbitratur; lingua est enim, qua sapores sentiuntur: nec tamen tota; nam partes NOTE.

Effluat. Ita reposui ex mss., præter 1 Bonon. in quo refluat, 2 Reg. et vulg. in quibus est defluat.

Eamque dentium septis Deus, etc. Sic restitui ex editis Rom. 1470, Is., Cellar., Walch., et ex omnibus ms. præter Cauc. in quo, sicut et in decem excusis, legitur; eamque dentium ordine sepiens Deus.

C

- Eamque dentium septis Deus quasi muro circumvallavit. Gellius, lib. 1, cap. 15. Scribit Homerum dixisse, petulantia verborum coercendæ vallum esse oppositum dentium, refertque ipsius carmina. IsÆUS.

Mirabili modo per ordinem fixos. Licet recentiores scripti Angl., Goth., Lips., Reimm., et ab 14651566 excusi hæc verba non habeant, et Cell, et Walch. denuo proscribant; tamen germana hæc est lectio Lactantii, quam præstant duo antiquissimi codices Bononienses et Taxaq. ex quibus Thomas. Isæus, Gall. Sparkius, Heumannus recte judicarunt recipienda. Simili ratione noster, c. 5: Pennæ per ordinem fixæ. BUN. Mirabili modo per ordinem fixos. Has quinque voces recte ex optimis codi cibus mss. 2 Bonon. et Tax. restituit Thomasius, quæ a cæteris mss. et a vulgatis absunt, præter Is. et Spark.

Nisi juta vel offensione dentium. Ita restitui ex mss. 5 Reg., 1 Colb., Clarom. a prima manu, Marm., Brun. et Bov., ac 2 vet. edd. Rom. et Cellar., accedentibus mss. Goth., 3 Colb. et Lipsiensibus, in quibus legitur mendose vita, pro juta. In mss. 3 Reg., 2 Colb., Baluz., Clarom. et Sangerm. a secunda manu, et edit. Ald. et Parrhas. adjuta, quos secuti sunt ceteri, fortasse quia usu magis tritum videbatur. Nec tamen insolens simplex; Tacitus enim lib. XIV, cap. 4, initio ait: Placuit solertia, tempore etiam juta.

D

Ad infantiam revoluti. Lips. 3 et Reimm. Ad infantiam resoluti, male. Lib. vIn Institut., cap. 15: Quasi ad alteram infantiam revoluta. Lib. vn, cap. 22: Denuo ad uterum revolvi atque ad infantiam regredi. BUN.

Quo in omnibus, etc. Sic legitur in vulgatis; et in mss. Bov. et Sangerm. atque aliis multis. Verum in Regio-Put. et in uno Bonon. est, quod in omnibus. Ms. Erasm. quo in hominibus. Lingua utitur officio colligendi cibos in omnibus mutis animantibus, sed hoc solo, quum in homine geminum præbeat usum. ERASMUS.-Heumannus autem legit, quo non in hominibus solum, sed etiam in mulis uti ur.

Itaque Varro a ligando, etc. Isidor. lib. 11 Orig., cap. 1, refert Varronem non a ligando cibo, ut ait Lactant. sed a lingendo cibo linguam dictam putavisse, alios vero a ligandis vocibus, quod per articulatos sonos verba liget. Isæus.

Ac deinde labiorum tegminibus honestavit. Labia enim tum dentium tuendorum causa, tum ad usum sermonis sunt comparata, Árist. In de Part.,

cap. 16. ISÆUS.

In molari lapide, etc. Unde dentes molares, ad quos videtur alludere: eos etiam maxillares vocant. Ut ad conterendos. Ita mss. 2 Bonon., 7 Reg., 5 Colb., Tax., Pen., Clarom., Brun., et vet. edd. In nonnullis mss. et 5 vulgatis legitur aut; in 1 Colb. et Marm., etc.

Sensum palato, etc. Fallitur ergo Aristoteles, fallitur Plinius, fallitur cum his universa ( et quidem docta ) antiquitas. Namque hæc vox metonymicos, sicut etiam gulæ, pro voluptate ab auctoribus crebro usurpatur; apud Ciceronem enim, ubi de Finib. lib. 1 de Lælii sapientia verba facit: Non sequitur, ut qui cor sapiat, ei non sapiat palatus, et Quintil. lib. 1, cap. 2, ægre fert, quod ante palatus puerorum, quam os instituitur. Phavorinus apud Gell. lib. xv, cap. 8, repre- . hendit præfectos Popinæ, qui aiunt cos palatum non habere, qui superiorem partem avium atque altilium edunt. Hor. 2 Epist. :

45

CAP. X. DE EXTERIOR. HOM. MEMB. EORUMQUE USU.

ejus, quæ sunt ab utroque latere teneriores, saporem A ne species, an utilitas major sit. Nam et numerus
subtilissimis sensibus trahunt. Et cum neque ex cibo
quidquam, neque ex potione minuatur; tamen inenar-
rabili modo penetrat ad sensum sapor, cadem ra-
tione, qua nibil de quaque materia odoris capio de-
cerpit.

Cætera quam decora sint, vix exprimi potest. Deductum clementer a genis mentum, et ita inferins conclusum, ut acumen ejus extremum signare videatur leviter impressa divisio; rigidum ac teres collum; scapulæ velut mollibus jugis a cervice demissæ; valida et substricta nervis ad fortitudinem brachia; insignibus toris extantium lacertorum vigens robur ; utilis ac decens flexura cubitorum. Quid dicam de manibus, rationis ac sapientiæ ministris? quas solertissimus artifex plano ac modice concavo sinu fictas, ut si quid tenendum sit, apte possit insidere, in digitos terminavit : in quibus difficile est expedire, utrum

perfectos, ac plenus, et ordo ac gradus decentissimus,
et articulorum parium curvatura flexibilis, et forma
unguium rotanda, concavis tegminibus digitorum fas-
tigia comprehendens atque firmans, ne mollitudo car-
nis in tenendo cederet, maganm præbetornatum. H-
lud vero ad usum miris modis habile, quod unus a
cæteris separatus cum ipsa manu oritur, et in diver-
sum maturius funditur: qui se velit obviam exteris
præbens, omnem tenendi faciendique rationem vel
solus, vel præcipne possidet, tamquam rector om-
ninm atque moderator; unde ctiam pollicis nomen
accepit, quod vi et potestate inter cæteros polleat.
Duos quidem articulos extantes habet, non ut alii
ternos, sed unus ad manuin carne connectitar pulchri-
tudinis gratia. Si enim fuisset tribus articulis et ipse
discretus, foeda et indecora species ademisset mani-
bus honestatein.

B

VARIORUM

Tres mihi convivæ prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diversa palato.

Philosophi tamen linguæ juxta, palatoque, sive gule, saporis sensum tribuunt. Arist. in Probl. sect. 28, et apud Gell. lib. xIx, cap. 2. BETULEIUS.

Nihil de quaque materia. Sic restitui ex veterrimis optimisque mss., 2 Bon, Regio Put. et 3 al. Reg., Cauc., 2 Colbert., Baluz. Cæteri manu exarati et typis mandati habent de quacumque.

Odoris capio decerpit. Ita mss. 2 Bon., Regio-Put. et 2 alii Reg., Cauc., Baluz., 3 Colb., Clarom. in marg., edd. Graph., Thom, Is., Cellar. Quæ lectio, ut C patet, minime corrupta est; uam Lactantius hic usus est vocabulo raro, sed proprio. Capio, capionis, enim nomen est, quo Jureconsulti sæpe usi sunt, ut ususcapio, pignorum-capio, in lib. vI cod. Theodos. de exactionibus, et tit. de distract. pignorum. Gellius lib. vi, c. 10, docet Varronem ita pignoris-capionem dixisse, ut hic odoris. In cæteris mss. et in editis capio non extat, idque, ut videtur, male ad lumen orationis. In Thys. et Gall. est captio, corrupte.

Deductum clementer a genis mentum, etc. Menti nor obesi, sed succulenti lacteam cutem requirit Sidonius; Apuleius quoque in descript. Bathylli, modico mento facies. Anacreon in pictura amica posLulat delicatum ac molle mentum, Varro apud Nonium in Mollitudinem. Arnob. lib. I, mentiones dicuntur. quibus mentum plus justo prominet. FRANC. F. F. JUNIUS.

NOTÆ.

tori et lacerti raro apud auctores fieri mentionem, Hisi robur significetur: sicut etiam brachii voce in Bibliis, quo nomine ßpazio apud LXX est. BE

TULEIUS.

Quid dicam de manibus, etc. Arist netus, lib. 1, epist. xv : Εἶδον χεῖρας ἄκρας καὶ πόδας τὰ λαμπρὰ τοῦ κάλλους γνωρίσματα. Vidi summas manus ac pedes splendida forma indicia. Ric a Lactantio patule laudantur, ut et a Sydonio teneras quoque ac nonnihil proceras facit Apuleius Bathylli manus; Manus ejus teneræ, inquit. Ovid. quoque Amor. lib. 1. Eleg., iv, non videtur molles manus improbare. Mollibus porro ac teneris manibus opponuntur,

Vellere Thusco Vexatæ duræque manus. (Ex Juven. Sat. v.) Maturius funditur. Id est dilatatur. Ita correxi ex optinis mss. 4 Bon., Regio-Put., 1 al. Reg. a secunda manu, 3 Colb. Clarom., Mirm. et Baluz. a prima manu. Hoc est, pollex a manu suum quidem habet initium, sed maturius, seu citius quam alii digiti in diversum funditur. Mss. rec. 3 Reg, Em., Cant Brun. oninesque editi habent maturius finditur; 2 Reg., 4 Colb., Baluz., manus finditur; 1 Colb. et 1 Bonon. rec. et 4 vulgati rec. manus funditur.

Qui se velut obvium, etc. Theodoretus sermone Tepi Tās πpovoius 4 manuum structuram solertissimain, et usum multiplicem grece non minus eleganter, quam Lactantius latine descripsit.

Rigidum, Id est, rectum, erectum. Notavi ad lib. irlostitut., cap. 1, Rigidis ac stantibus. Lib. n, cap. 17, et de Opif., cap. 8. BUN.

D

Inter cæteros. Heuman. credit Lactantium scripsisse præter cæteros, id est, pre ceteris; ut lib. 1 Institut., cap. 6: Erythræa, quæ celebrior inter cæteras et nobilior habetur. BUN.

Insignibus toris extantium, etc. Sic emendavi ex veterrimis et optintis mss. 2 Bonon., Regio-Put. et 5 al. Reg., Cauc., Goth., 5 Colb., Baluz., Ultr., Lips., Em.. 1 Sorb., Brun. et edit. Thomas. In 4 mss. rec. multisque eilitis est extentum lacertorum ingens robur ; in Marm. ex tantum; in Clarom, extantium. Vide paulo post, duos articulos ( pollex ) extantes habet. Præcipua Herculis commendatio a lacertis ejus petitur, u Apollinis a coma, juxta illud ex appendice Virgil.

Non ut ali ternos. Ex mss. 1 Bonon. antiq., Regio Put., 5 al. Reg., alter Reg. a secunda manu, Goth., Tax., Lips., 6 Colbert., Clarom. et editis Rom. 1470, Betul., Tornes., Soubron., Cellar., Walh., sic reposui. In 1 Bn. rec., 1 Reg. a prima manu, Brun-ét 11 est trinos.-Ternos. Servo lernos. Videtur nostro observatus Plinius, lib. 1, cap. 43, sect. 99 Hominis digiti articulos habent ternos. pollex binos, et digitis adversus universis flectitur, per se vero in obliquum porrigitur. BUN.

Phoebus comosus, Hercules lacertosus.

Sed unus ad manum carne connectitur pulchritudinis gratia. Ita continuo tenore et sine ullo vocum compendio scriptum est in duobus antiquissimis codicibus Cauc. et Reg. Put., nisi quod posterior habet manus. In 18 scriptis, ad manum carne nectitur; et sic legendum esse censet Hecquetins, doctor Medicus Parisiensis, suadente partis situ et positura. Gaudefri

Docti etiam thoris scribunt. Vesalius, cap. 2 secundi libri, ubi de musculis agit, dicit thorum simplicem carnem tibris obductam esse. Tori potissimum in ca parte brachii sunt, quæ ab humeris incipit, in cubiium desinit. Relinquitur ergo, contra Grammaticos, lacertos superiorem brachii partem esse. Observandum etiam vel ex locis superius jam citatis est, et

CAPUT XI.

De intestinis in homine, eorumque usu.

Jam pectoris latitudo sublimis, et exposita oculis, A mirabilem præ se fert habitus sui dignitatem. Cujus hæc causa est, quod videtur hominem solum Deus. veluti supinum formasse (nam fere nullum aliud animal jacere in tergum potest), mutas autem animantes quasi alterno latere jacentes finxisse, atque ad terram compressisse. Idcirco illis angustum pectus, et ab aspectu remotum, et ad terram versus abjectum homini autem patens et erectum; quia plenum rationis a coelo datæ, humile, aut indecens esse non debuit. Papillæ quoque leviter eminentes, et fuscioribus ac parvis orbibus coronatæ, non nihil addunt venustatis, fœminis ad alendos fœtus datæ, maribus ad solum decus, ne informe pectus, et quasi mutilum videretur. Huic subdita est planities ventris, quam mediam fere umbilicus non indecenti nota signat, ad B rarum, quod pulmonem vocamus, in quod spiritus hoc factus, ut per eum foetus, dum est in utero, nutriatur.

Sequitur necessario, ut de internis quoque visceribus dicere incipiam: quibus non pulchritudo, quia sunt abdita, sed utilitas incredibilis attributa est, quoniam opus fuerat, ut terrenum hoc corpus succo aliquo de cibis ac potibus aleretur, sicut terra ipsa imbribus ac pruinis. Providentissimus artifex in medio ejus receptaculum cibis fecit, quibus concoctis et liquefactis, vitales succos membris omnibus dispertiret. Sed cum homo constet ex corpore atque anima, illud quod supra dixi receptaculum, soli corpori præstat alimentum animæ vero aliam sedem dedit. Fecit enim genus quoddam viscerum molle atque

reciproca vicissitudine commearet; eumque non in uteri modum finxit, ne effunderetur simul spiritus, aut inflaret simul. Ideoque ne plenum quidem viscus effecit, sed inflabile, atque aeris capax; ut paulatim

[ocr errors]

VARIORUM NOTÆ.

dus, doctor medicus Aurelianensis, legi mallet cum sex mss. et 9 editis, Sed unus ad manus carnem nectitur pulchritudinis gratia; isque illi videtur genuinus Auctoris nostri sensus, quoniam Lactantius in hoc opere ad elegantiam ac pulchritudinem corporis maxime attendit. Alias ad manum connectitur potius arrideret. Arrideret et Eustachio doctori, item medico Aurelianensi, qui tamen cum ms. Pen. legere mavult, ad manum carne vestitur. Is admonet errare Lactantium in eo, quod duos duntaxat articulos ex-C tantes esse in pollice dicit, enm tres habeat, quorum primus unum non est ex ossibus manus, quibus non est sensibilis motus, dum articuli primi motus est manifestissimus. Itaque Firmianus noster (ut ex capitis quinti medio colligitur, agnovisse videtur duplicis generis articulos in pollice, duos scilicet extantes et visibiles, alterum ad manum nexum, et musculis tectum, qui sit tertius, Unus quidem ad manum carne vestitur; Jo. Cauci, carne convestitur.

Jam pectoris latitudo sublimis. Aut nunc, vel leviori mutatione jam legendum est, aut multa desunt, ut annotarunt viri eruditi Betuleius, Francius, Isæus, Sparkius, Walchius, Aristoteles, item Galenus et Pollux manuum tractationi pectus subjiciunt, tò σtňOos. Cæterum cur homini latum pectus Conditor tribuerit, Lactantii rationes longe quam Aristotelis meliores sunt. Vide Aristotelem in 4 de Partibus. BETULEIUS.

Aliud. Deest in ms. Bon., Bov. in quibusdam editis, idque recte.

Abjectum. Sic restitui ex mss. 2 Bonon., RegioPut. et 4 al. Reg., Cauc. 5, Colb., Tax., Ultr., Pen., Em., Cant., Clarom., Ed. Rom. 1470, Is., Cellar., Walch., faventibus 1 Reg., 1 Colb. et Brun., in quibus est adjectum, pro abjectum; Baluz., objectum; in 10 impressis, subjectum.

Homini. Ita legendum ex plerisque mss. et editis, nec non ex præcedenti voce illis. In 12 scriptis et 4 excusis est hominis.

Patens et erectum. Hæc est lectio edit. Graph. et omuium mss., præter 1 Reg. rec. in quo, sicut et in cæteris editis, est rectum.

Plenum rationis a cœlo datæ. Sic restitui ex mss. Regio-Put, 2 al. Reg., 4 Colbert., Marm., Em., Merion., Clarom., a prima manu, et ed. Graph. In alio Colb. est e cœlo data; in altero Colbert. a colo datum; 3 Reg., Baluz., 1 Colb., Clarom. a secunda manu ac editi a cœlo datum.

[blocks in formation]

In quod spiritus reciproca vicissitudine commearet. Hæc habent mss. 2 Bon., 2 Reg., 2 Colb., Sorbon., Clarom. in marg. et 13 vulgati. At illa absunt a 19 mss. et edit. 2 vet. Rom. et Cellar.

In uteri. Heuman. legit in uteris.

Ne effunderetur simul spiritus, aut inflaret simul. In mss. sæpe reperies simul, pro semel, et e converso. In 19 mss. est semel, bis.

Ideoque ne plenum quidem viscus effecit. Mss. 2 Reg. omnesque editi præter ed. Rom. 1468 habent ne. Abest a 29 mss. Sed profecto retinendum. Ne plenum, id est non compactum, ut moris est quibusdam visceribus, quæ Parenchymata vocantur, utpote glandulis et vasculis arcte stipata densatave, cujus sortis est jecur. De pulmone secus est; viscus enim est fistulis et vesiculis mille distinctum. Igitur pulmonem ideo ne plenum quidem viscus effecit, sed inflabile, etc. Inflari enim non potuisset, si fuisset plenum viscus, parenchymatis instar; ideoque loculis mille pervium esse debuit. HECQUET.

spiritum reciperet, dum vitalis ventus per illam A vocatur gurgulio. Is constat ex ossibus flexuosis ac spargitur raritatem, et eumdem rursus paulatim redderet, dum se ex illo explicat. Ipsa enim vicissitudo flandi et spirandi, respirandique tractus, vitam sustenLat in corpore.

mollibus, quasi ex annulis in cicuta modum invicem compactis et cohærentibus; patetque semper hic transitus. Nullam enim requiem meandi habere spiritus potest, quia is, qui semper commeat, demissa utiliter de cerebro membri portione, cui uva nomen est, velut occursu quodam refrænatur, ne aut teneritudinem domicilii cum impetu veniens attracta pestilenti aura corrumpat, aut totam nocendi violentiam internis receptaculis perferat. Ideoque etiam nares breviter sunt apertæ, quæ idcirco sic nominantur, quia per eas vel odor, vel spiritus nare non desinit, quæ sunt hujus fistulæ quasi ostia. Tamen hæc fistula spiritalis non tantum ad nares, verum ad os quòque interpatet in extremis palati regionibus, ubi se colles faucium spectantes uvam tollere incipiunt in tumorem. Cujus rei causa et ratio non obscura est; loquendi enim facultatem non haberemus, si, ut gulæ iter ad os tantum, ita gurgulio ad nares tantum paNOTÆ.

B

Quoniam ergo duo sunt in homine receptacula, unum aeris, quod alit animam, alterum ciborum, quod alit corpus, ut flecti cervix, ac moveri facile possit, duas esse per collum fistulas necesse est, cibalem, ac spiritalem, quarum superior ab ore ad ventrem ferat, inferior a naribus ad pulmonem. Quarum ratio, et natura diversa est. Ille enim qui est ab ore transitus, mollis effectus est, et qui semper clausus cohæreat sibi, sicut os ipsum; quoniam potus, et cibus, dimota et patefacta gula, quia corporales sunt, spatium sibi transmeandi faciunt. Spiritus contra, qui est incorporalis, ac tenuis, quia spatium sibi facere non poterat, accepit viam patentem, quæ

VARIORUM

Vicissitudo flandi, et spirandi respirandique tractus, etc. Ob id folli confertur, vel potius humana industria naturalem solertiam imitata est. Vide Theodoretum, Sermone 3 de Providentia Dei. Verbum flandi legitur in mss. 2 Reg., 2 Bonon., 2 Colb., Baluz. et in omnibus fere vulgatis. Abest autem a 15 miss. nec non ab editis Rom. et Cellar., sed retinendum. Flandi, id est spiritu ductum aerem reddendi... Spirandi, id est spiritu ductum aerem admittendi ; in hac enim admissi redditique aeris reciprocatione consistit omnis respirandi tractus, id est totum respirandi negotium. Itaque legendum vicissitudo flandi et C spirandi, abstinendo a virgula interjecta inter flandi et spirandi, quam apponi præstabit post spirandi, u\pole cum vicissitudo de qua hic agitur, non sit flandi Lantum, sed et spirandi. HECQUET.

Vitam sustentat, etc. Ita tamen, ut quidquid utile ac vitæ necessarium in pulmonibus elaboratum est, ad sinistrum cordis ventriculum deferatur : quidquid inutile, illac, qua inspiravimus, effletur. Adi de hoc Theodoretum cum admiratione disserentem. BETU

LEIUS.

Quod alit animam. Non hic rationalem intelligas, sed vitalem illam nobis cum brutis communem. IsÆUS. Ut flecti cervis, ac moveri facile possit. Hæc verba absunt a 19 mss. atque editis 2 vet. Rom. ac Cellar. In 3 Colbert. et in Baluz. pro adverbio facile, est fa

cillime.

D

Duas esse per collum fistulas... cibalem, ac spiritalem. Quam cibalem Lactantius nominat, ea gula est, quæ oicopayos Græcis nominatur. Atque etiam quibusdam ropaxos, et adeo ab ipso etiam Celso et Galeno. Spiritalis vero, Græcis paxeia apropia, aspera arteria, eo quod cartilagineis annulis constat. Noster gurgulionem vocat. BETUL.

Ille enim qui est ab ore transitus. Ita restitui ex omnibus impressis et mss. si excipias unum Colb. rec. et edit. Gall. in quibus est, Illi enim qua.

In cicuta modum. Virg. Eclog. 2:

Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula.

Paletque semper hic transitus. Ita mss. in editis est hinc.

Nares, etc. Numerat Galenus spiritus instrumenta, nares, os, fauces, asperam arteriam, et pulmonem : nutrimenti vero vasa, os, dentes, stomachum, ventriculum, jejunum et tenuia intestina. Cæterum alia narium est, secundum Festum, derivatio: nempe

quod per ea nasi foramina, odoris cujusque gnari simus. BETUL.

Vel spiritus nare non desinit. Ita Festus et Isidor. Orig. lib. xi, cap. 1, qui pro nare habet manare; sed hine restituendus. ISEUS. Nare, hic idem quod fluere.

Quæ sunt hujus fistulæ quasi ostia. Hæc restituenda fuerunt Lactantio ex Bonon., Tax., Pen., Lips. quæ in aliis desunt.

Ad os quoque interpatet. Sic emendavi ex mss. 2 Bonon., Tax., Regio-Put., 3 al. Reg., 5 Colb., 4 Oxon., Goth., Pen., Lips., Em., Gat., Marm., Sorbon., Vict., Baluz., Clarom., ed. Cell. et Walch. meliori sensu, quam hæc quæ in 4 rec. et in editis sunt verba iter patet, quæ cum syntaxi constare nequaquam possunt. Interpatet autem dixit, quia non recta ad os tendit, sed ad nares. Aliquantulum autem patet ad os, et meatum quoque ad illud habet. Vox autem hæc satis latina. Ita pulmonem inter patere rimis dixit Macrobius, lib. vi Saturnal., cap. 15. Partim ex THYSIO. Nec Lactantius noster vocis hujus auctor est extat quoque apud alios.

Colles faucium. Jo. Cauci et Isæus legendum putant tolles; quod in nullo reperi codice. In 1 Colb. rec. est calles faucium; in 2 Reg. rec. et ed. Rom. 1474, Veneta 4490, Florent., Junt., Graph., folles faucium. At in Mss. 2 Bonon., Regio-Put. et 4 al. Reg., 7 Vaticanis, 5 Colb., Sorbon., Ultr., Cant., Em., Cant., Gat., Marm., Viet., Clarom., Baluz., Brun. et in 14 vulgatis est colles faucium. Perpendat lector an pro colles et folles, tolles sit legendum. Tolles enim vocantur glandula ob quamdam glandis similitudinem. Tolles autem seu toles est (u observat Festus) tumor in faucibus, quæ per diminutionem tonsillæ dicuntur. Plin., lib. II, c. 37, tonsillæ in homine, in sue glandulæ. Sed et tolles, seu tonsillas, quas Celsus vocat glandulas, recentiores medici vocant amygdalas, Græci autem paristhmia. Tolles autem a tollendo, quia partem attollunt in tumorem. Legi autem forte præstaret (inquit Hecquetius) tolli quam tollere. Unde sic restituendus veniret hic locus: Ubi se tolles faucium spectantes uvam tolli incipiunt in lumorem. Et utinam huic lectioni faverent mss., contra quorum fidem nihil mutare volui. Nihil enim obstat quominus tumor faucium collis appelletur, nec repugnant peritissimi medici Gaudeffridus et Eustachius.

Si, ut gule iter. Ita reposui ex mss. omnium vetustissimis optimisque 1 Bonon. et Regio-Put. necnon ex Isæana editione : quod melius fluit, quam si sicut gulæ iter 12 manuscriptorum rec. et edit. Favent

« PoprzedniaDalej »