Obrazy na stronie
PDF
ePub

lieno occisus est; adeo ut mirer Balerum Cadusio rum, et Artabasdem Armeniorum reges in epistolis ad Saporem missis apud Trebellium Pollionem, meminisse tantum filii Valeriani et nepotis: Valerianus et filium imperatorem (Gallienum) habet, et nepotem. Sed hæc aliis relinquo excutienda; nec te poeniteat, lector, consulere illustrissimum Spanhemium dissertatione vi et Joannem Vaillant, virum doctissimum in Numismatis imperatorum præstantiorum ; necnon notam Reinesii ad ins. XLI, classis III.

Imposito pede super dorsum ejus. Athenæus, lib. vi, pag. 256, memoriæ mandat. Cariæ nonnullas fœminas accitas ab Artabazi et Mentoris uxoribus, pazidas esse dictas, quia pro calis ita se illis offerebant, ὥστε ἐπὶ τοῖς νώτοις αὐτῶν τὴν ἀνάβασιν γίγνεσθαι, καὶ τὴν κατάβασιν ἐπὶ ταῖς τῶν ἁμαξῶν ὀχουμέναις, ut per earum tergum in currum quo vehebantur, conscenderent, et ex eo ita descenderent; observatque Casaubonus, Eustachium notare post adducta Athenæi verba, pag. 1669, sua ætate id etiam factum esse, et cum eques non facile posset equum ascendere, aliquem sese inclinasse, et cervicem ejus loco scala, vel stapedis fuisse qui locus nos insuper docet, ipsius ætate illorum instrumentorum usum non fuisse promiscuum. Ceterum notanda est Persarum Orientaliumque gentium feritas; quippe qui tantum imperatorem tam foedo affecerunt ludibrio. Et huc referenda crudelitas Adonibesec, qui septuaginta regulis digitos pedum et manuum amputavit, eosque sub mensa sua colligere micas coegit, teste Judicum libro. Huc pertinet arrogantia Sesostris, qui currui suo junxit reges subactos, cum templum, vel urbem ingrederetur, uti apud Diod. Sic. legimus; et denique Tamurlanis non minus sævum factum, qui Turcorum imp. Bajazethem ferreæ caveæ inclusum ludibrii causa circumtulit, quemque etiam currui adjunxit, si fides habenda Matthæo Palmerio in Chronico ms. quod mihi utendum dedit Henr. Copezius. Temberlanis, ait, incredibilis potentiæ imp. moritur. Fuerat apud Tartaros natus humili loco, et tantas vires adeptus, ut supra duodecies centena hominum millia haberet in castris. Qua multitudine, altritis bello Teucris (ita et Turcos alibi vocat) corum imperatorem catenis vinctum aureis currui, quo vehebatur, quasi triumphans adjunxeral.

consenuisse, ut ætate affectus id tradiderit filiis. Nam A tuus et consecratus fuit: alter vero cum fratre Galprimo ille in imperio non consenuit, sed annos 70 natus imperator factus est; et cum ætatem ferret optime, multisque virtutibus præditus dignus esset imperio, non certe dici potest propter ætatem imperium filiis tradidisse, Gallienum licet initio principatus Augustum, et alterum filiorum Valerianum Cæsarem absens, forte ad bellum Persicum profectus, creaverit. Deceptus proculdubio Barthius est a Christophorsono Eusebii interprete, quem recte notat Valesius verba laudata intellexisse de Valeriano, cum ad Macrianum, cujus proxime mentio præcessit, sint referenda; unde hodie ita ille locus vertitur: Macrianus vero imperandi cupiditate flagrans, tametsi imperio indignus, cum regium imperium induere non posset, ipse corpore debilis, duos filios paterna in se translaturos crimina imperio præfecit. Et quadrant hec optime cum iis quæ narrat in ipsius Vita Trebellius Pollio. Nam quamvis ille non memoret imperii cupiditatem, tamen ex consilio, quod cum Balista habuit (de quo fidem videatur in Gallienis), et B quia statim manus ipsi dedit, puto satis patere, hanc scenam ipsos communi consilio egisse et ita Macrianum posse dici imperium concupivisse. Reliqua optime etiam conveniunt ; nam Macrianus dixit: Sed non hoc in me ætatis est; senex sum, ad exemplum equitare non possum ; lavandum est mihi frequentius, edendum delicatius: divitiæ me jamdudum ab usu militiæ retraxerunt. Cum autem Balista intelligeret eum de filiis cogitare, dixit: Prudentiæ se ipsius rempublicam tradere : daret liberos Macrianum et Quietum fortissimos juvenes; atque ita factus est cum duobus filiis, cunctis militibus volentibus, imperator. Sed quia Valeriani Caesaris mentionem tam illustrem facit Lactantius, facere non possunt, quin Epitomen Victoris examinem. Licinius Valerianus, cognomento Colobius, imperavit annos quindecim, parentibus ortus splendidissimis stolidus tamen et multum iners, neque ad usum aliquem publici officii, consilio, seu gestis accommodatus. Hic filium suum Gallienum Augustum fe- C cit, Gallienique filium Cornelium Valerianum Cæsarem. Quod de ingenio Valeriani dicit ille, satis refellitur a Tristano initio, tom. ut, quem arbitrior verissima monere; deinde Valerianus non regnavit per annos quindecim, sed ad summum per annos sex. Factus enim imperator septuagenarius, teste Treb. Pollione, et quidem anno Christi 253 captusque a Persis fuit an. 259, Fulv. Æmiliano et Pomponio Basso coss.; notantque viri eruditi, cum crudelissima morte obiisse, a cervicibus cute ad imos pedes detracta Saporis jussu anno ætatis 77 quæ certe lot imperii annos excludunt, licet Chronicon. Alexandr. eidem etiam quatuordecim annos tribuat. Erroris fons forte petendus est ex iis auctoribus, qui scripserunt, Valerianum et Gallienum totidem annos imperasse; quod cum de Gallieno verum sit (quippe qui cum patre sex, solus novem annos imperium tenuit) alii id etiam de Valeriano interpretati sunt. Treb. Pollio ita loquitur in Gallienis: De annis autem Gallieni et Valeriani ad imperium pertinentibus adeo incerta traduntur, ut cum 15 annos, eosdem imperasse constet, id est, Gallienum usque ad quintumdecimum pervenisse, Valerianus vero sexto sit captus, alii 9 annis, alii decem etiam Gallienum imperasse, in litteras mittant. Neque aliam potuisse mentem esse auctoris Epitomes, patet ex iis, quæ mox narrat: Regnavit annos quindecim (nimirum Gallienus) cum patre septem solus octo: unde Gallienus in Epistola Dionysii apud Euseb., VII, 23, vocatur medios μe Bacdeus xai véos. Quod autem addit, Gallieni filium Cornelium Valerianum Carsarem a Valeriano esse factum, id alii meliori jure ad Valerianum Valeriani filium referunt, qui alia, quam Gallienus matre, vel Mariniana Genitus, a patre absente Cæsar est appellatus, leste Trebellio Pollione; cum contra P. Licinius Cornelius Saloninus Valerianus Gallieni filius natu maior a patre sit factus Cæsar. Ilic patre vivo mor

D

Quod cum filium. Gallienum, qui Christianos persecutus non est, unde a Dionysio Alexandrino apud Euseb. vn 23 Hist. Eccl. vocatur depos nui probeτepos, religiosissimus Deique amantissimus imperator.

Direpta est ei cutis. Mortuo scilicet; id quod etiam tradit Petrus Patricius in Excerptis Legationum, notante Valesio ad Eusebium, cap. 24 Orat. Constantini. Adeo ut male Cedrenus narret, vivum Valerianum excoriatum fuisse : ὑπὸ Σαπώρου ἐκδαρεὶς ἐτελεύτησεν ; et frustra Barthius ad lib. Thebaido Statii, vs. 715, hane historiam in dubium vocet. Valeriano vivo cutem fuisse detractam tradit etiam Agathias, lib. IV. Nam postquam narrasset, Nachoragam a Chosroe ea poena fuisse affectum, et fabulis adscripsisset Marsya historiam, adjicit, Saporem, qui multo ante Chosroen tempore regnavit, hujus supplicii auctorem : eun valde injustum, præcipitem ad iram et crudelitatem; et multas historias testari, Valeriano hanc pœnam ab ipso irrog tam fuisse.

Singularis Dei. Id est, unius, et qui solus Deus est. Lib. v c. 5 Inst. eum vocat sngularem rerum condilorem; et cap. 14 libri ejusdem ita loquitur : Qui jus › titiam veram defendere, Deoque singulari servire cœpis

sent.

Continentis universa. Ita de mundo loquitur Cicero, 11 de Nat. deor. : Mundus omnia complexu suo coercel et continet.

CAPUT VII.

Tres participes regni fecit. Non simul, vel eodem tempore. Nam Maximianus Herculius assumptus est

in consortium imperii, et Angustus factus an. 285 a A Diocletiano; illique ambo an. 295 Constantium Chiorum et Galerium Maximianum Cæsares fecerunt. Puto enim errare Eutropium, cum, cap. 45 lib. xiv Herculium Cæsarem, et cap. 14 eumdem ex Cesare Augustum creatum esse narrat, licet eum sequantur Orosius, vn, 25, et P. Diaconus, lib. x Histor. Miscelle. Errat etiam auctor Epitomes Temporum apud Scalig., p. 277, et non satis caute scribit, Herculium fretum esse βασιλείας κοινωνὸν ineunte tertio amo imperii Diocletiani, cum illud factum sit kal. aprilibus, an. 285, et Diocletianus imperium adierit 12 kal. dec. 284. uti docet Baluzins in Chronologia.

Indictionum. Id est, tributorum, nti docet idem, pluribusque exemplis firmat Ducange in Glossario. infra c. 51, Indictiones auri et argenti; videnturque initio extra ordinem imperatæ fuisse. Tangit hane rem Victor, c. 39 de Caesaribus: Hinc denique parti Italiæ invectum tributorum ingens malum. Nam cum omnis eadem functione, morataque (Al. moderataque ) ageret, quo exercitus atque imperator, qui semper, aut maxima parte aderant, ali possent pensionibus inducia lex nova. Asterius, Homil. in Avar., p. 28, štitúypata appellat.

Multi præsides. Notabilis valde locus, quippe qui inservit multum ad cognoscendum initium divisionis unius provincia in plures, quæ singulæ suos præsides habebant; et digna hec verba sunt, quæ alius, cui plus otii est, diligenter illustret, quippe quæ proculdubio lucem magnam accendent tam ecclesiasticis, quam profanis auctoribus.

Civiles actus rari. Id est, raro hi judices litibus privatorum dirimendis operam dabant: sed de criminibus atrocibus cognoscebant, damnabantque ad morteni homines, vel proscribebant. Cap. 21 causas leves atque civiles dixit.

Hie moneta. Pro ædificio, in quo moneta, vel numini signabantur, vox hæc sumitur. Amm. Marc. xxп, 121: Quod aram in moneta, quam regebat, evertisset. Sidon. in carmine de Narbone :

Salve, Narbo, potens salubritate,

Portis, porticibus, foro, theatro,
Delubris, capitoliis, monetis,

Thermis, arcubus, horreis, macellis.

Alii monetum dicebant, uti docet du Cange. Diocletianum autem multa præclara extruxisse opera, ex hoc loco, et ex thermis ejus Romæ constat, quæ absolute Diocletianæ vocantur scholiaste Juvenalis, cujus verba laudat Ferrarius El. 6 : Juxta aggerem primus posuit castra Sejanus, id est, super Diocletianas, quæ dicta sunt castra prætoria; nam ultra has thermas fuere illa castra. Sic Vopiscus in Carino, c. 19 testatur, Romæ Diocletianum scenam, quæ conflagraverat, magnificentiorem reddidisse.

B

C

Armorum fabrica. In quibus vel omnis, vel hujus sive illius generis arma fabricabantur. Sie in Notitia imperii magister officiornm in Occidente præesse fabricis octo in Galliis dicitur: Argentoratensi armorum omnium; Matisconensi sagittaria; Augusto dunensi lori- D cariæ; Suessionensi balistariæ, et scutariæ, el clibanariæ.

CAPUT VIII.

Quid frater ejus Maximianus. Nimirum Herculius, qui a Diocletiano factus erat consors imperii et Augustus. Num Caesaream dignitatem gesserit, magna inter eruditos lis est. Entropius Ix. 13, P. Diaconus in Histor. Misc., Hugo Floriac. in Chron., aliique, Tristan., t. III, p. 349, et Anton. Pagi, p. 157, memoriæ mandant et contendunt, Herculium Cæsarem factum esse, antequam Augustus creatus est. Sed Victor narrat, Diocletianum, ubi comperit Bagaudas, populatis agris, plerasque urbium tentare, Maximianum STATIM imperatorem jussisse. At Bagaudas ab co Casare superatos esse, eruditi scribunt; deinde Ca saris dignitas in nullis ipsius nummis, quos collegit Mezzabarba, apparet. Franciscus quidem Angeloni

unum recenset, cujus in antiqua parte cernitur MaXIMIANUS. NOB. CES. in altera vero PRINCIPI Juventut, Sed forte ille ad Galerium referendus est, cujus nummi talibus inscriptionibus ornantur. Sed et Cæsarem eum vocat Mamertinus, cap. 6 Panegyr. quem Treveris dixit: Vidimus te, Cæsar, eodem die pro Republ. et vola suscipere; et mox: Vidimus te, Cæsar, et in clarissimo pacis habitu. Verum oratio dicta est Maximiano Herculio Augusto: unde et eum, cap. 4, (ratrem Diocletiani vocat; et cap. 9 eos virtutibus fratres esse dicit. Sic cap. 1: Revera enim te, sacratissime imp., merito quivis te, tuumque fratrem R. imperii dixerit conditores, quæ certe nequaquam Cæsari conveniunt; et cum cap. 2 et cap. 5 narret varias Herculii victorias, et quidem de Burgundionibus, Alamannis, Chaibonibus et Eralis, non potuit nisi imperatori et Augusto hie panegyriens dici, quia gentes ille superate sunt anno 287, Diocletiano Aug. In et Maximiano Aug. coss., et quia Maximianus, ex sententia eruditorum, factus est Augustus anno 286, cum Cæsar an. 285 foret creatus. Unde apparet to Cæsar auctori panegyrici non esse secundi fastigii, sed, more antiquo, primi vocabulum.

Frater ejus Maximianus. Optime notat et verissime Baluzius, Maximianum fratrem dici Diocletiani, men quia iisdem parentibus, vel eodem patre, eademve matre geniti erant: sed quia erant imperii consortes, vel ambo Augusti. Atque ut illi dicebantur fratres, ila respectu Cæsarum dicebantur patres, et contra hi illorum filii quemadmodum patet ex cap. 20, quo præclarum hujus moris vestigium continetur. Quin et Diocletianus atque Maximinianus respectu eorum, quos ex Caesaribus fecerant Augustos, patres vocantur; uti patet ex ins. 7, pag. 178, apud Grut.

DD. NN. DIOCLETIANUS ET MAXIMINIANUS. INVICTI. SENIORES AUGUSTI. PATRES. IMPERATORUM ET CÆSARUM. CONSTANTIUS. ET MAXI MINIANUS. INVICTI. AUGG. ET SEVERUS. ET MAXIMINUS. NOBILISS. CÆSARES. THERMAS FELICES. DIOCLETIANI. AUG. FRATRIS NOMINE. CON-ECRAV. CÆPTIS. ÆDIFI CIS. PRO. TANTI OPERIS MAGNITU DINE. OMNI. CULTU. PERFECTAS. ROMANIS. SUIS. DEDICAVERUNT.

Qua in inscript. observandum prælerea, Diocletianum et Maxim. Herculium post depositum imperium etiam Augustos, et denique Diocletianum ab Imp. et Cæsaribus, quorum paulo ante dicitur puter, appellari fra trem. Atque ut hæc loquendi forma illustretur post Baluzium pluribus, notandum est, reges sese invicem fratres appellasse. Sapor apud A. Marc. xvn, 5, Constantinum Cæsarem nominat fratrem suum; idemque alios fecisse, tam ex sacris, quam profanis auctoribus probat Valesius. Et tam Romani quam Græci res animatas, vel inanimatas, si modo ejusdem originis, vel similes forent, non aliter designare solebant. Noti sunt sacerdotes, fratres Arvales dicti : et in ins. occurrunt fratres fabriles, qui scilicet ex uno corpore fabrorum sunt. Carthaginienses et Philippus cum Macedonibus in foedere apud Polyb. vir, 2, sese vocant pious, zai οἰκείους, καὶ ἀδελφούς notumque est duos et Balavos a Romanis eo honore dignatos esse ex panegyricis et inscriptionibus id quod et civitates alias fecisse, ex Aristide et Dione Prusæo notat Harduinus pag. 487, quomodo apud Polybium etiam cap. 25, Excerpt. Legat. Rhodii testantur, sese cum Solensibus oriundos Argis esse, et inde ¿ôsλpex inter eos esse σvyyevizy; et Carthago atque Utica Tertulliano lib. de Pallio, sorores vocantur, quia ambæ a Phoenicibus condita ferebantur. Res inanimatas eodem consanguinitatis nomine descriptas esse, docet Mela 1, 5 : Montes sunt alti, qui continenter et quasi de industria in ordinem expositi, ob numerum septem ob similitudine m

sares assumuntur in regnum.

Narseus, rex Persarum. Diocletianus ante Persas vel vicerat, vel illi pacem cum ipso fecerant; nam Mamert. in Panegyr. quem Maximiano Herculio ante ip-ius quinquennalia dixit, c. 7 ita loquitur : Credo itidem, optimam illam fertilemque Syriam velut amplexu suo legebat Euphrates, antequam Diocletiano sponte se dederent regna Persuram; rursus, c. 10: Hoc eodem modo rex ille Persarum, nunquam se ante dignatus hominem confiteri, fratri suo supplicat, totumque, si ingredi ille dignetur, regnum suum pandit; et ipsum flerculium ad Euphratem bella gessisse, hand dubie colligitur ex cap. 2. Unde et cap. 5 Genethl.: Prætereo Francos ad petendam pacem cum rege venientes, Parthumque vobis munerum miraculis blandientem de quibus muneribus etiam in alio Penegyrico loquitur, cap. 10.

Fratres vocantur. Sic cum veteres crediderint Euphra- A Ob quæ Constantius, et Galerius, ac Maximianus Cæ tem et Tigrim eodem fonte nasci, ut vel patet, ex Lucan. 11, 256, inde fratres, vel quod plus est, gemini dicti sunt. Mamert. in Genethl., c. 6: Vobis Rhenus, et Ister, et Nilus, et cum gemino Tigris Euphrate. Li vineius geminum Euphratem interpretatur, qui in Mesopotamia se cum Tigride conjungit, ceteroquin seorsim fluens: verum geminus dicitur, quia iisdem fontibus oritur; unde Eumenius etiam, c. 21, Orat. quam pro scholis restaur. habuit, eos gemina Persidos flumina appellat. Quanquam si quis hic malit duos fluvios intelligere, quomodo Virgil. geminos serpentes, Manil. geminum cardinem mundi, et alia dixerunt, nullus repugnaturus sim. Apud Stephanum præterea Euphrates et Araxes Apoi dicuntur, quia ex eodem Armenie monte oriuntur; et auctor M. Etymol. ἀδελφά exponit όμεια ; eoque sensu vox had usurpafur Elian. n, Var. xvin et xu, 1. Lucianus præterea lib. de Calum. assentationem facit de calumniæ; Petron. paupertatem sororem bonæ mentis; Martialis lodices sorores; aliique plures ita loquuntur.

Qui est dictus. Have ita distinguo: qui est dictus Herculius? non dissimilis ab eo; nec enim... translata interrogationis nota. Maximianus autem frequenter in Paneg. et lapidibus vetustis vocatur Herculius; inque nummis ejus cernitur Hercules, et Virtuti Il erculis, uti videre licet apud Tristan. Spanhemium et alios. Effoderentur assidue lumina Senatus. Virgilium suum expressit:

Postquam altos tetigit fluctus, et ad æquora venit, Luminis effossi fluidum lavit inde cruorem. Quanquam hic proprie, ille metaphorice loquatur; plane ut Velleius, 1, 52: Collisa inter se duo Reip. capita, effossumque alterum Romani imperii lumen, i. e. Pompeius: ubi tamen Scioppius mallet effusum. Ut autem Lactantius præcipuos Senatores vocat lu· mina Senatus: ita etiam Prud. Hymno 2 Tepi Esp. Ipsa el senatus lumina, Quondam Luperci et Ffamines, Apostolorum et martyrum Exosculantur lumina.

Ciceron Catil., Lumina civitatis, et Vell. 11, 99, Tiberium alterum Reip. lumen appellant. Latino Pacato, c. 16 Paneg. bini Theodosi vocantor spes oculique Reipubl., et cap. 46 præcipui senatores, senatus lumina; et Agamemnon Euripidi, Hec. 811, péyiotov Enot puos: Amphiaraus Adrasto apud Pind., Ol. vi, β. 47. στρατιᾶς ὀφθαλμὸς ἐμᾶς. Quin et ad res alias hæc loquendi forina transiata est. Athenæ et Sparta Justino lib. v sunt duo Græciæ oculi; et Plutarchus in Polit. narrat., Athenas a Lacedæmomis deletas non esse, ne Gracia fieret έrepopoaλuos: quo pertinet Phitonem Judaeum alicubi scribere, Athenas id in Græcia esse, quod pupilla in oculo, et in anima ratin. Ciceroni, lib. in de Nat. Deor. Corinthus et Carthago.duo oculi oræ maritimæ, Pindaro, Olymp. Agrigentum Σικελίας ὀφθαλμός, et denique villa Catullo carm. 27 dicitur peninsularum insularumque ocellus.

B

C

Ad corrumpendos mores. Recte vidit, quemad- D modum ex versione patet, doctissimus Burnetus, scribi debere mares; et hoc etiam tradit Victor : Quippe Herculius libidine tanta agebatur, ut ne ab obsidum corporibus quidem animi labem comprimeret.

Felicitatem imperii. Quæ in variis impp. nummis occurrit; ut temporum felicitas, et perpetua Felic. sæculi in nummis Commodi, Getæ, Caracalla et aliorum : imo in uno pereleganter felicia temporum. Felicem igitur ita se et beatum, uti præcedit, fore putabat. Et sic beatitudo publica, occurrit infra, c. 48, beatissimi Casares apud Nazar., cap. 1, et ult. Paneg, beatissima victoria, 52, beatitudo urbis, 33, et beatissimum sæculum apud Tac., c. 3 Agric. Quibus ex locis patet, alio sensu to beatus veteribus sumi, quam hodie fieri solet.

IN CAPUT IX.

Alter vero Maximianus. Nimirum Galerius; ex quibus nominibus male duos Casares facit Jornandes :

Avi sui Saporis. Si alios sequimur. Sapor fuit atavus Narsei. Scilicet Sapori successit filias Hormisdates; hunc exigui temporis regem excepit Vararanės, qui cum tribus annis regnasset, reliquit filium ejusdem nominis, anнoгum septem et decem regem: illum secutus est Vararanes tertius, cognomine Segansaa, quia pater Vararanes genteni eam devicerat, uti videre licet apud Agathiam, lib. fv. Tertii Vararanis filium Eruditi Narsen faciant, et ex eorum sententia proinde Sapor ejus atavus fuit. Sed tamen non narrat Agathias, Narsen Vararanc tertio fuisse genitum, quamvis eum exceperit; et si vera Laetanthus scribit, Saporque Narsei avus fuit, potuit esse gemitus Hormisdate, ipsique propter infantiam avunculus, posteaque filii ipsius prælati sunt. Narses autem noster regnasse ab Agathia dicitur annos septem menses quinque quod certe verum esse nullo modo potest, si jam regnum Probi tempore obtinuit. Vopiscus, c. 16 Vitae ipsius ita loquitur: Fertur etiam epistola illius, repudiatis donis, quæ rex Parthorum miserat, ad Narseum talis esse. Casaubonus notat, hunc Narseum fuisse Armenie regulum, jussum a rege Persarum, vel Parthorum hæc ad Rom. Principem deferre munera, et mentionem de hoc faceré Aur. Victorem in Diocletiano. Victori certe nullus alius Narseus in Dioclet. memoratur, quam hic noster, qui Persarum rex, et a Galerio Maximiniano victus fuit: unde satis pater superque, male virum doctissimum et tempora, et personas confundere, et male existimare, Narseum Vopisci landari Victori in Diocletianó. Propterea illum facit Arméniæ regulum, cum tamen mihi etiam rex Persarum videatur esse: sed confundi cum Vararane, qui Probi tempore regnabat, si vera monet Agathias. Nam si Narseus dona auulit ad imperatorem Rom. et ita legati munus obiit, non est verisimile, Probum ad ipsum præsentem epistolan daturum, nec posset dici accepisse litteras, nec tertius esse et pacem fecisse; quae omnia regi Persarum, vel Parthorum conveniunt. Forte Casaubonus ante oculos habuit, cum hee scriberet, Narseum, quem Sapor, Nar-etis nostri nepos, misit ad Constantium anno 357, uti legimus apud Amm. Marcel., xvn, 5, qui tamen non dicit, eum Armeniæ regulum fuisse. Eutropius præterea Narseum, vel Narsetén, vel Narsen nostrum facit avum Or. misde et Saporis; quod etiam examinandum est. Agathias narrat post Narseum reguasse filium ipsius Hormisdatem (qui avi forte nomen gessit) per totidem annos et menses, illumque excepisse Saporem, filium posthumuin, qui imperavit per annos LYX, et post mortem ipsius imperium ad fratrem ipsius Artaxerxem esse delatum; quæ certe ego vix capere possum. Nam si uxorem gravidam fformisdates refiquit, isque regnare debebat, quem regina esset paritura, uti Agathias memoriæ mandat, clarum utique est, nec plures Hormisdati filios, nec Sapori fratrem fuisse. Unde et Persæ cum ex Magis intellexissent, reginam filiam et successorem daturam, citarin utero ejus imposuerunt, et infantem necdum natum regem crearunt, qui fuit Sapor nepos nostri Narsei, Errat certe Chevræus lib. iv, c. 3, cum Sapori, qui Vale

rianum vicit, et indignis adeo habuit modis, tam A eamque ad historiam respicit Amm. Marcell. iv, 44,

felix omen futuræ potentiæ nondum nato accidisse scribit. Nam illud nequaquam huic Sapori tribui potest verum ad alterum, qui vixit tempore Juliani, referendum est, uti vel Agathiam inspicienti patebit. Narratio hæc, ut dixi, fratrem plane excludit; et conciliari hæc non possunt, nisi dicamus, Artaxerxem concubina Hormisdati genitum, et plusquam septuagenarium regno admotum esse. Sed mirum est, Sapori fratrem successisse, cum duos filios regis, id est, Saporis nostri, memoret Amm. Marcell. xxv, 1. Quod si ponamus, illos diem suum obiisse, nec Saporem posteros reliquisse, ita Artaxerxes frater ejus, licet ex concubina genitus, succedere potuit, quia filii ex concubinis geniti a regno erant remoti, quamdiu justi et legitimi liberi superessent, uti ex Herodoto notavit Brissonius. Claris certe verbis teslatur Agathias, post Saporem per quatuor annos fratrem ipsius Artaxerxem regnasse, et hunc exceptum fuisse a filio itidem Sapore dicto. Atque hinc etiam

B

patere arbitror, Hormisdam, qui ad Constantinum Magnum fugit, non potuisse esse Saporis longævi fratrem; id quod tamen plerique Eruditi, et Henr. quoque Valesius ad Amm. xvI. 18. tradit, qui eum Regalem dicit fuisse, ut Zozimus et Suidas Regis filium: sed nemo eum Hormisdate, Narsei filio, progenitum scribit. Scilicet Narses quatuor filios habuit, Adanarsen, Hormisdam, anonymum et Hormisdatem. Adanarses ob crudelitatem et sævum dictum (quod tamen aliud est ab eo, quod Hormisdas projecit) reguo excidit; Hormisdas propter jactatam Marsya historiam, mortuo patre Narsete, et pulso Adanarse, in vincula conjectus est, quibus arte uxoris liberatus ad Constantinum Magnum aufugit : formisdati traditur regnum, qui alterum fratrem anonymum excæcavit, uti videre apud Zonaram licet. Videntur tamen Veteres censuisse, Hormisdam fratrem fuisse Saporis, nepotem Narsei, uti vel ex verbis Eutropii patet. Nec certe omnia in tanta historia caligine liquido satis elucidari possunt. Restant duo illustranda, cum quo C nimirum bellum intestinum gesserit Narseus, et num a Galerio captus sit. De priori re ita loquitur Mamert. c. 17 Genethl.: Ipsos Persas, ipsumque regem, ascitis Saccis, et Russis, et Gellis (vel Gethis) petit frater Ormies; nec respicit vel pro majestate quasi regem, vel pro pietate quasi fratrem. Livineius scribit Ormisda, et Eutropium notat Narseum facere avum Saporis et Ormisdæ. Sed si tempora inspicimus, patebit facile, Eutropii Hormisdam locum hic habere non posse. Dictus est Panegyricus, uti ex initio ejus patel, ante celebrata quinquennalia Herculii, quæ inciderunt in annum 288 vel sequentem. Nam si Narses per septem tantum annos et aliquot menses regnavit, ut Agathias memorat, si obiit anno 302, uti Eruditi censent, sequitur necessario, eum incœpisse regnare anno 295, ante quem Panegyricus ille pronuntiatus est; et deinde hoc bellum intestinum Narsetis avum, vel patrem exercuisse. Alterum, Narseum nimirum cum uxore, liberis, sororibusque a Galerio captum fuisse, notant Eruditi; auctoresque sententiæ suae faciunt Eusebium in Chronicis, et Eutropium. Sed Eusebius scribit, Galerium, superato Narseo, el uxoribus, ac liberis, sororibusque ejus captis, a Diocletiano ingenti honore susceptum esse; et Eutropius, Galerium, pulso Narseo, castra ejus diripuisse, uxores, soceros, liberos cepisse: unde certe evinci nullo modo potest, Narsea in potestatem Galerii venisse. Narrat id tamen Victor Aurelius, quem miror viris doctis præteritum esse: Denique ibidem Narseum regem in ditionem subegit, simul liberos, conjugesque, et aulam regiam.Idemque Tradit etiam Chevræus lib. IV, c. 3 Hist. Mundi. Verum uterque erravit; et ex altis omnibus historicis, necnon Lactantio nostro, clare patet, regem fuga elapsum esse. Fugatoque Narseo. Primo tamen victus fuit Galerius, uti ex Victore, Rufo, necnon Hieronymo constat, quorum hic ita loquitur Galerius Maximianus victus à Narseo ante carpentum Diocletiani purpuratus cucurrit;

D

ubi Galerius etiam non Cæsar, verum purpuralus vocatur; quia scilicet illi qui creabantur Cæsares, purpura inducbantur, uti vel patet ex c. 19 Lactantii, et Amm. Marcell. lib. xv unde Julianus apud eumdem xx, 5, milites alloquens Cæsar, sese purpuratum nominat. Sed si andimus P. Diac. x Hist. Misc. primum prælium Galerius secundum habuit; inde inter Callinicum et Carras congressus, pulsus est, posteaque feliciter in Armenia minore pugnavit, Narseumque vicit si vero Hugon. Floriacensem, Galerius, cum duobus jam præliis adversus Narseum conflixisset, tertio congressu victus, amissis copiis, ad Diocletianum refugit, postea meliori fortuna usus. Cæterum notatu valde dignum est, Diocletianum tam arrogantem et tam immanem fuisse, ut Cæsarem vel passus sit, vel jusserit ante carpentum purpuratum, id est, potestatis suæ insignibus ornatum currere. Similia exempla historiæ conservant. Eutropius vu, 5, narrat, multos reges ex regnis suis venisse, ut Augusto obsequerentur; ei habitu Romano, togatos scilicet, ad

vehiculum, vel equum ipsius cucurrisse: sed hoc voluntatis erat, alterum pœna habebatur. Galba apud Suet. c. 6. ad essedum Caii imperatoris per xx passuum millia cucurrit, qui tamen erat nobili et veteri prosapia oriundus. Et hujus arrogantiæ exemplum etiam præbet Epictetus episcopus, in Libello Precum, quem Faustinus et Marcellinus imperatoribus Valentiniano, Theodosio et Arcadio obtulerunt. Denique cum pro fidei integritate persistit (Rufinianus) hunc Epictetus, atrox ille et dirus de Centumcellis episcopus, ante rhedam suam currere coegit ; et cum diu currit, sic in via, ruptis vitalibus, sanguinem fundens expiravit. Nec cuiquam mirum videri debet, Galerium paruisse Dioc'etiano; nam Cæsares in Augustorum plane erant potestate. Hi illis aunonas, notarios, vehiculationem præbebant, officiaque domus Cæsarum ex eorum natu pendebant, uti ex variis Ammiani Marcell, locis patet, apud quem propterea Julian. Cæs. sese vocal ipse apparitorem fidum.

Cum præda ingenti. Eleganter de hac, atque aliorum imperatorum et Cæsarum victoriis loquitur Eumenius in Oratione, quam pro restaurandis scholis habuit, cap. 21: Ibi fortissimorum imperatorum pulcherrim e res geste per diversa regionum arguinenta recolantur; dum calentibus semperque venientibus victoriarum nuntiis, revisuntur gemina Persidos flumina, et Libye arva sitientia, et connexa Rheni cornua, et Nili ora multifida; dumque sibi ad hæc singula intuentium animus affingit, aut sub tua, Diocletiane Auguste, clementia, Ægyptum furore posito quiescentem, aut te, Maximiane invicte, perculsa Maurorum agmina fulminantem, aut sub dextra tua, Domine Constanti, Bataviam Britanniamque squali. dum caput sylvis et fluctibus exerentem, aut te, Maximiane Caesar, Persicos arcus pharetrasque cal cantem. Prada autem ingenti potitum fuisse Galerium, alii etiam omnes testantur; et notandum im

primis, auctorem Evvayoyñs iotopiwv a Scaligero editum, p. 395, narrare, eum reversum fuisse Baotia πεπληρωμένα ἔχοντα λίθων τιμίων καὶ μαργαριτῶν. Diocletianum tunc primum veste et calceis kibots Exquis καὶ χρυσῷ κεκοσμημένοις usum esse, et eumdem jus sisse, ut spreto salutandi veteri more, adoraretur. Sed Eusebius initium hujus moris refert ad annum 295 victum vero Narsetem ad annum 303. Quin et ante Diocletianum Carious gemmas in calceis habuit, gemmata fibula usus est, et balteo sæpe gemmato, teste Vopisco c. 17. Imo ante Carinum Aurelianus, gemmis et aurata omni veste, quod adhuc fere incognitum Romanis moribus videbatur, usus est, quemadmodum in Victoris Epitome legimus; adeo ut hujus moris auctor non fuerit Diocletianus, qui tamen gemmas augere et omnibus vestibus addere potuit. Tristanus 1. m, p. 325, ex Eutropio notat, Diocletianum tibiarum tegumenta ex serico et purpura habuisse, se chaussant même de bas de soie et de pourpre, ce dit

Eutrope; id quod tamen apud eum adhuc quæro. A Manubiis ingentibus. Præterea Persæ compulsi sunt Romanis cedere Mesopotamia et Transtigritanis regionibus quinque, teste Rufo Festo; quas, mortuo Juliano, Jovianus illis reddere coactus est, uti apud Ammianum xxv, 7, ubi etiam Maxim. Galerii mentio fit, legimus. Notatu insuper dignum est eumdem xxIII, 5, narrare Juliano adversus Persas bellanti oblatum fuisse leonem mortuum, non secus ac ante Maximiano nostro oblati erant leo et aper; ubi quid portenderint hæc omina, disputat, Juliano scilicet mortem, Galerio victoriam.

Diocletiano timorem. Qui procul dubio noluit regiones novas adjicere Romano imperio, ne insolentior fieret Galerius. Victor: Adeo victor, ut ni Valerius, cujus nulu omnia gerebantur, incertum qua causa, abnuisset, Romani fasces in provinciam novam ferrentur. Causam, quam se nescire fatetur Victor, ex Lactantio nostro discere licet. Sed tamen mirum est Victorem talia tradere, cum ex iis, quæ ad hoc ipsum caput notavi, pateat Narsen Mesopotamia, et quinque gentium trans Tigridem constitutarum ditione cessisse. Quæ ut concilientur, statuendum est Romanos nihil recepisse, nisi quod Trajanus in potestatem redegerat. Illius sub imperio limes Orientalis super ripas Tigridis est institutus; et sub Diocletiano Mesopotamia est restituta, et super ripam Tigridis limes est reformatus ita, ut quinque gentium trans constitutarum ditionem Romani assequerentur: quæ conditio fœderis in tempus Divalis Constantii reservata duravit, teste Rufo Festo. Nam Transtigritanæ regiones ila vocantur respectu Persarum, non respectu Romanorum, quemadmodum docuit Valesius ad lib. xxv Ammiani Marcellini.

Galerio factus imperator; estque Dacia Aureliani, uti recte docet Baluzius; et puto hanc ante oculos habuisse auctorem Expos. totius mundi a Gothofredo editum, cap. 6, ubi scribit, Dacas habitasse ab ea parte Danubii, ubi Pannonia et Thracia sunt. Epitome Victoris, quam P. Diaconus sequitur, narrat Armentarium ortum Dacia Ripensi, ibique sepultum, locumque ab eo Romulianum ex vocabulo Romulæ matris appellatum esse. Superioris sæculi eruditi Daciam Transdanuvianam diviserunt in Mediterraneam, Ripensem et Alpestrem; quæ distinctio, si vera, sequitur Armentarium natum esse antequam mater ejus in Daciam Novam, vel Cisdanuvianam migraret. Sed neminem ex Veteribus adhuc inveni, qui Dacia Alpestris mentionem faciat. Ripensis et Mediterranea memorantur verum illæ fuerunt ab hac parte Danuvii, et quidem in Moesia et Dardania, qua de re pluribus ago ad c. 35. Hæ sunt duæ Daciæ, quas recenset Rufus Festus in Breviario: Trajanus Dacos sub rege Decebalo vicit, et Daciam trans Danubium in B solo Barbariæ provinciam fecit, quæ in circuitu habuit decies centena millia passuum. Sed Gallieno imperatore amissa est, et per Aurelianum translatis exinde Romanis dua Dacia in regionibus Masiæ ac Dardania facta sunt. Una harum Daciarum vocata est Ripensis, quia Danuvio proxima; altera vero Mediterranea, quia inde remota et interior erat. Daciam Novam autem Istro proximam fuisse patet ex Eutropio, lib. II, c. 9: Abductosque Romanos ex urbibus et agris Daciæ in media Moesia collocavit; et est in parte dextera, Danubio in mare fluente, cum ante fuerit in læva. P. Diaconus, lib. x Hist. Misc. hoc sequitur, additque In Masia media collocavit, appellavitque eam Daciam, quæ nunc duas Mocsias dividit ; quæ verba male Eutropio tribuit vir illustris. Hausta hæc autem sunt ex Vopisco, c. 39 Aureliani, ubi illustris Salmasius Daciam Ripensem et Mediterraneam recte interpretatur. Nec obstare debet Aurelianum a Vopisco, Eutropio, 1x, 9, Jornande, aliisque, dici ortum esse Dacia Ripensi; quia inde videtur sequi, jam ante ipsius imperium Daciam, ejusve partem, pensem fuisse appellatam. Nam anachronismum committunt auctores illi; et qua, nascente Aureliano, Masia dicebatur, postea appellata est Dacia Ripensis; indeque factum est veterem quemdam auctorem tradidisse eum Masia esse genitum : quod miror non intellexisse Vopiscum, cum idem dicant, qui narrant, Aurelianum natum esse in Dacia Ripensi, et alii, qui tradunt, eumdem genitum esse in Mæsia.

Ex Marte se procreatum dici. Voluit scilicet imitari Diocletianum et Maximianum, qui non tantum dicebantur Jovius et Herculius, sed qui etiam Jovem et Herculem patres suos faciebant. Hinc Mamert., c. 1 Paneg., Herculem appellat principem generis Maximiani; et mox ita loquitur: Quem similitudo ipsa C stirpis tuæ, ac vis tacità naturæ ad honorandum natalem Roma diem tam liberalem facit. Idem Geneth., c. 2: Siquidem vos diis esse genitos, et numinibus quidem vestris, sed multo magis virtutibus, approbatis; c. 3: Deinde præcipue vestri parentes, qui vobis el nomina (Jovii et Herculii) et imperia tribuerunt, perpetuis maximorum operum actionibus occupantur; et mox Jupiter vocatur Diocletiani auctor deus, et ipse cum Hercule, parentes dii auct. incertus Pan. Herc. et Const. dicti, c. 8, non aliter de illo loquitur: Hic est qui nomen quod accepit a Deo principe generis sui dedit vobis; qui se progeniem esse Herculis, non adulationibus fabulosis, sed æquatis virtutibus comprobavit. Sed miror hanc Diocletiani et Maximiani arrogantiain non carpere Lactantium, cum eamdem in Galerio reprehendat.

Romulam matrem. Ita etiam Galerii Maximiani matrem appellat auctor Epitomes Aurelii Victoris, additque, eum insolenter affirmare ausum fuisse matrem, D more Olympiadis, Alex. Magni creatricis, compressam dracone semet concepisse; quod licet multum a Lactantii narratione abeat, æque tamen hominis arrogantiam arguit. Nomen autem hoc etiam aliis mulieribus datum est; et PETRONIA ROMULA occurrit in Insc. apud Reines. Nonnunquam ea vox est adjectiva, occurruntque Romula gens apud Horat., Romula scep tra apud Prudent., et Romula vox apud Grammat. vet. in Catalectis Pithoei. In principio autem capitis mulier hæc dicitur fuisse Transdanuviana, et confugisse in Daciam novam. Et primo observanda orthographia in voce Transdanuviana, cum fluvius ille cæteroquin fere Danubius scribatur. Sed similiter plane in nummo Trajani apud Trist. 1, p. 393, DANVVIVS occurrit, non secus ac in inscriptione 3, CCCCXLVIII, apud Gruterum. Deinde nonnulla de Dacia Nova monenda sunt. Memoratur etiam illa auctori Excerpt. Valesii : Licinius itaque, ex Nova DACIA vilioris originis, a PATROL. VII.

Ri

Exulo socero. Notanda est loquendi ratio elegans admodum. Nam exuere aliquis, verbi causa, socerum dicitur, qui soceri animum abjicit, seseque ut socerum adversus generum non gerit. Ita exuere hominem dixerunt Statius et Quintilianus, id est, ab humana natura quasi desciscere, ferum et barbarum fieri : exuere fœminam, Seneca, ep. 95; exuere principem, et induere rabidum tyrannum, Haymo vIII, 2 listor. Eccles.; exuere patrem, Val. Maximus; ἐκδύναι τὸν ἄνθρωπον, Hesychius in Vitis Philos. et induere proditorem et hostem, Tacitus, vi Annal. Sed ita hoc loco non potest exponi loquendi ca ratio, quia Galerius non fuit socer, verum gener Diocletiani. Quare exuto socero nihil aliud est quam Diocletiano ab imperio remoto, vel postquam Diocletianus, purpura exuta, se imperio abdicavit, et Galerius imperator, vel Augustus factus est, tunc demum furere cœpit. Notum est, purpuram, vel paludamentum purpureum fuisse insigne tam Casareæ quam Augustæ dignitatis: hinc qui creabantur Cæsares, vel Augusti, dicebantur simpliciter indui ; qui vero imperium deponebant, vel deponere cogebantur, exui. Lactantius, cap. 18: Et cum misi" ad Maximianum, ut ab eo induatur; et cap. 29: Exulus ille præcipitem se de tribunali dedit. Et ita optime cohærebunt sequentia, in quibus Diocletianum, utpote privatum, Dioclem nominat; quæque ita scribenda 16

« PoprzedniaDalej »