Obrazy na stronie
PDF
ePub

teras numerales fere universim exprimi, secus ac in A se et Constantinum bellum exarsit, Cæsarem creavit, libris de Bello, ubi numeri ipsi integri scribuntur.

Accedit in illa Herodianæ pompe funebris recensione, in libris de Bello, eamdem litteram male legi pro, nempe pag. 741, v. 6, a fine, in vocabulo Ilcone, id est, Præcedebat, loco póys, id est, Præterea Sic enim locus se habet.

Προῆγε δέ ἡ λοιπὴ δύναμις; Præcedebat autem reliquus exercitus. Quod est plane contra seriem narratio nis, ut legenti patebit, et contra id, quod huic loco respondet in Antiquitatibus, pag. 600, E. v. 6, his verbis:

Τούτων δὲ κατόπιν ἤδη πᾶς ὁ στρατός, Posteos autem

universus exercitus.

IN CAPUT XLIV.

Jam molu inter eos fuerant arma civilia. Et quamvis se Maxentius Rome contineret. Id anno Christi 512.

Senatus Constantino, virtutis gratia, primi nominis titulum decrevit, quem sibi Maximinus vindicabat. Titulus est Maximi, qui in fine hujus cap. et qui deinceps in Constantini numismatis observator. Eum Constantinus anno præcedenti in Galliis acceperat, uti optime advertit illustrissimus Mediobarbus, præstantissimi Operis sui pag. 462, ex numismatis, in quibus,

non autem Augustum. Valens enim iste Cæsar, pace postmodum inter ambos imperatores facta, in ordinem solummodo redactus est, non vero interfectus, ut testantur Sirmundi Anonymus in Valesiana Ammiani editione, pag. 659, et Petrus de legationibus in Excerptis tomo I Hist. Bisant. pag. 27. Neque audiendus Zozimus, osor Constantini infensissimus, cum tradit, nec affirmat tamen (ut vox Græca oipu, id est, arbitror, qua utitur, satis indicat) Constantino volente et jubente, Valentem istum Cæsarem fuisse occisum.

Alter Valens Augustus codem fere tempore interemptus est, quo periit Maximiņus; et his absumptis, imperii jura penes Constantinum et Licinum devenere, uti scribit Sextus Victor. Ad Constantinum autem et Licinium imperii jura devenere anno Christi 513. Tunc itaque Valens, seu Valerius Valens, periit, cujus meminit Victor: nam imprimis necatus est a Licinio, ut scribit Lactantius.

B

IMP. CONSTANTINUS MAX. P. F. AUG. SM. H. ER.
VOTIS V.. MVLT. X. VICTOR. AVG. P. TR.

Postremæ tres litteræ P. TR. significant percussa
TReviris, supple moneta.

Porro Maximi titulum, quem sibi Maximinus ex Lactantio vindicabat, fuisse ab eo usurpatum, numismata vel inscriptiones nondum indicarunt. Unde sentiebat vir éruditus, hoc loco per primi nominis titulum, intelligi debere primi imperatoris nomen, quod sibi præœscriptione temporis Maximinus vindicabat, quoniam factus erat Cæsar (cap. 18) multo ante Constantinum.

IN CAPUT XLVI.

Sicut ille victus est Romæ. Maxentius, ut cap. 44.
IN CAPUT XLVIII.

Quod quidem divinitas in sede cœlesti. Lege : Quo quicquid est divinitatis et rei cœlestis, ex Eusebio, lib. x, cap. 5, et Nicephoro, lib. vn, cap. 41, ubi cóτntos legendum, pro θειότης in Eusebio, et pro θειοτάτου in Nicephoro.

Super Christianorum nomine videbantur, nunc cavere ac simpliciter unusquisque. Supplenda et corrigenda ex Eusebii Græcis, lib. x, cap. 5: Super Christianorum nomine continebantur, et quæ prorsus lævæ, el a nostra clementia alienæ esse videbantur, eæ tolluntur; et nunc libere ac simpliciter unusquisque.

IN CAPUT L.

Imprimis Valerium. Omnino is est, de quo Sextus Victor Epitomes num. 55 habet: Valens imperator creatur; et num 56: Valens a Licinio morte mullatur; cujus est apud Occonem, pag. 480 numisma :

Hunc nummum non bene ad Valentem sub Gallieno Tyrannum retulit illustrissimus Comes Mediobarbus pag. 387. Nam Valens iste, cujus Pollio num. XVII meminit, Valens Thessalonicus appellabatur, ut docet nos Ammianus Marcellinus lib. XXI, cap. 16, non autem geminato nomine Valerius Valens. At potius ad eum pertinet alius apud Occonem nummus, pag. 528, in hunc modum:

AYT. K. HOY. ÖYAAEP. OYAAENC. EY. Ceb. L. a.

Id est : IM Perator. CÆsar. PUBlius. VALERius. D VALENS. Plus. AUGustus. Anno 1.

AYT. KAL. г. IOTA. OYAAENC, CEB. E. A.

Id est: IM Perator. Csar. Caius. JUlius. VALens. AUGustus. Anno I.

Unde ibidem istum Valentem male censet Occo fuisse a Licinio morte mulctatum; siquidem erat tempore Gallieni.

Porro Valerius Valens in primo nummo inscriptus nequit esse Valeus, quem Licinius, postquam inter

Nec Valerius iste Valeria Augusta est, ut in notis Oxoniensibus correctum; postremo enim, non vero imprimis Valeria a Licinio interfecta est, uti disertis verbis habetur cap. 41.

Hoc, præter complura alia, docuerat me olim illustrissimus et eruditissimus abbas Ludovicus Du Four de Longuerue, quod ab eo acceptum vir clarissimus Antonius Pagius nuper inseruit in Critica sua Baroniana, ad annum Christi 306 num. xv, pag. 20 professus, uti ingenuum hominem decet, a quo id didicerat.

IN CAPUT LI.

Ita illis pudicitia et conditio exitio fuit. Miror Lactantium non dixisse, fuisse Valeria exitio sacrificia, quibus, cogente Diocletiano patre suo, polluta fuerat, Christiana cum esset, ut id cap. 15 disserui.

IN CAPUT LII.

Ubi sunt modo magnifica ilta et clara per gentes Joviorum et Herculiorum cognomina, quæ primum a Dio. C clete ac Maximiano insolenter assumpta, ac postmodum ad successores eorum translata, viguerunt? Nempe delevit ea Dominus et erasit de terra. Hæc oratorie et contra Historia fidem scripsit Lactantius, nisi dixeris, coronidem libro de Mortibus Persecutorum fuisse ab eo impositam in intermedio quodam tempore post debellatos universos persecutores nominis Dei, antequam cusa essent insequentia numismata, in quibus Licinii ambo Jovii inscribuntur.

Primum cum typo exhibetur in Familiis Byzantinis viri clarissimi Caroli Ducangii Lutetiæ anno 1680 editis, pag. 25, in hunc modum :

D.D. N.N. JOVI. LICINII. INVICT. AVG. ET CAES.

Cap. gemmata. Protoma Licinii Augusti et Licinii Cæsaris, manibus Victoriam utrique lauream porrigentem tenentium.

Alia duo sunt apud Mediob. pag. 455, relata his verbis:

D.D. N.N. 1OVII. LICINII. INVICTI. AVG. ET CAES.

Liciniorum Patris et Filii, Laureata, se respicientia, Capita cum Bustis, id est, cum effigie umbilico tenus, dextris Victoriam sustinent, quæ expansis brachiis, singulis manibus singulam tenet lauream.

Hoc numisma videtur idem esse, ac superius illud Ducangianum.

Sequitur postremum aliud ibid. apud Mediobarbum :

D.D. N.N. 1OVI. LICINII. INVICT. AVG. ET CAES.

Capita Liciniorum laureata, dextris sustinent Fortunæ typum, Figuram scilicet calatro caput ornatum, dextra, temonem sinistra cornucopiæ.

Accedit Legiones, Alas equitum, et cohortes, Joviorum Herculiorumque nominibus semper insignitas permansisse, etiam sub ipso Constantino, et usque ad imperatorem Valentinianum III, ut passim videre est in Notitia Dignitatum imperii.

Vale, lector. Votis tuis fortuna respondeat; mea

sunt vota.

GISBERTI CUPERI NOTÆ.

Præfatio.

Ante annos aliquot, rov paxapírov Joannis Colum- A niæ, quod certe purum putum figmentum est. Cætebi, viri eruditi rogatu, nonnulia in chartam tumultuaria opera conjeci, quæ inservire arbitrabar posse uni aut alteri aurei hujus opusculi loco illustrando. Edita illa sunt Aboæ, que urbs Finnorum caput est : sed quemadmodum facile credo, ea doctis non plane probata fuisse, ita me non alia tunc temporis puIlici juris facere voluisse, velim iidem persuasum habeant. Columbus me certiorem fecerat, multa sibi in Lactantium annotata esse; nolui propterea falcem in ipsius messem immittere: sed ut morem amico, præclarissimi Schefferi genero, et doctrinæ perelegantis viro, gererem, notulas misi, quæ edite in ultimo Septentrione sunt. Quid longiori vila vir dignior præstiterit, palam est; cumque animadvertam, haud pauca relicta esse, que merentur illustrari pluribus, et cum ipsi mihi nonnulla meorum, neque enim hoc diffiteri pudet, minus placeant, cœpi diligentius elegantissimum opusculum excutere, et notas meas, quas cum suis edidit Columbus, ubi commode id fieri potuit, hisce novis inserere, ut omnes ea via sub unum quasi conspectum cadere queant, et ut qui sententiam meam cognoscere desiderant; non teneantur singulis momentis consulere viri præstantis curas. Nate hinc mihi sunt annotationes longe auctiores: easque ut luce donem publica, facit Patrum disertissimus; faciunt res præclaræ, quas ille nos docet; et facit denique operis argumentum, quod hodie renasci miramur, et stupemus, quodque caput est omnium confabulationum, saltem apud eos, qui vetera tempora, vulnera Ecclesiæ inflicta, et Persecutorum tragicos exitus secum animo revolvunt, quosque tangit ac cruciat Ecclesia Dei tam miseris, tam horrendis, et apud posteros forte fidem non inventuris modis vexata. Quod si aliquid dignum Lactantio, virisque doctis acceptum præstiterim, erit certe quod later serium in modum; secus si accidit, sique mo rosi ingenii homines, quibus nihil, nisi quod ab ipsis proficiscitur, placet, multa invenire se posse putant, que ipsis displiceant, per me id fiat licet; quippe qui non litibus et commissionibus, sed veræ eruditioni et humanitati, idque animi, cui lusus aliquando dari debet, relaxandi causa, vacuum a negotiis publicis tempus impendam.

B

rum præcipuus prioris opinionis fundus est Panegyricus, quem Constantino Eumenius dixit : 0 fortunata, ait, et nunc omnibus terris beatior Britannia, quæ Constantinum Cæsarem prima vidisti! Illique addendus omnino est Panegyricus ab incerto auctore dictus Maximiano et Constantino, in quo haec verba leguntur: Liberavit ille Britannias servitute, tu nobiles illic oriundo fecisti. Verum, pace tantorum virorum quod fiat, alia ego omnia sentio; arbitrorque, Constantinum Magnum natum esse in Illyrico late sumpto, vel in Dacia Mediterranea, et quidem in urbe Neso. Constantinus certe Porphyrogeneta illud nos absque ambagibus docet lib. i Themat. 9: Præfectura Daciæ Mediterraneæ sub Consiliario : urbes quinque, Pantalia, Germanus, Ναυσὸς, ἡ πατρὶς τοῦ μεγάλου Kovotantivov : Næsus, patria Magni Constantini. Stephanus, vel Epitomator ejus Hermolaus Barbarus, idem in v. Ναϊσὸς testatur: Ναϊσσὸς, πόλις Θράκης, κτίσμα καὶ πατρὶς Κωνσταντίνου τοῦ βασιλέως : Urbs Thracit, opus et patria Constantini imperatoris; putoque idem tradere Julium Firmicum lib. Matheseos, atque apud cum legi debere cum Valesio ad Anim. Marcellinum ex mss. Naisum, non autem Tarsum; id quod editi libri servant: Apud Naisum genitus Constanti· nus, a primo ætatis gradu gubernacula Imperii retinens. Sed firmissimum argumentum nobis præbet auctor Excerptorum de Constantio Chloro, et Con stantino Maguo; cujus hæc sunt verba: Hic igitur Constantinus natus Helena matre-vilissima in oppido Naiso. Nihil certe clarius dici potest; transiremque ad alia, nisi conjecturam, quæ mihi commode in mentem venit, cujusque etiam mentionem feci ad cap. 26 supponere e repub. litteraria judicarem; non quod illam aliis obtrudere velim, vel ipse etiam eam plane amplectar: sed ut diligentiores habeant, in quo sese exercere possint. Helenam ab aliis concubinam Constantii vocari notum est: verum nemo, quod equidem sciam, inventus est, qui eam dixerit fuisse vilissimam fœminam, præter auctorem Excerptorum, qui tamen forte non ita scripsit, cum non sit verosimile, Christianum ita locuturum de piissima et venerabili, quemadmodum in nummis vocatur, Augusta. Quid igitur? titubanter et dubius plane dico, scriptum forte fuisse, vilissimo in oppido. Nam videtur hoc oppidum non valde illustre, vel magnum fuisse; et certe mox in iisdem Excerptis sequitur, Constantinum illud mirifice ornasse: Stephanus ejusdem istud xtiopa facit; et inde magnifice ornatum cum fuerit, mirùm non est, vocari Amm. Marcel. xxi, 10, copiosum oppidum. Miror autem, eruditorum nonnullos hanc urbem eamdem esse existimare cum Nasto et Nesto (quarum illam Stephanus facit urbem Thraciæ, alioque modo scribi NeoTov addit; hanc vero urbem et fluviam Illyria) eosdemque memoria mandare, Nesti urbis Illyriæ et fluvii neminem e veteri bus meminisse; at Nestum, Thracia fluvium longe celeberrimum, memorare Melam, Plinium, Solinum. Nam ego quidem arbitror, Plinium vin, 16, non alium, quam illyriæ Nessum memorare, quando notat, in Europa inter Acheloum tantum Nestumque amnes leones esse; et Scylax Caryandensis, vel qui ejus sub_nomine editus est Geographus, in Illyria memorat zónov Notaios, et urbem, vel fluvium, neque enim adjicitur

C

Valere te juberem, lector, nisi manum injiceret Constantinus Magnus, decus et ornamentum libelli, quem a Lactantio compositum notis illustro. Nam cum is sæpe ad partes vocandus sit, cum multa de eodem oblata occasione moneam, non abs re me facturum arbitratus fui, si in Illustrissimi Principis natalem inquirerem locum. Video eruditionis præstantis viros inter sese immane quantum dissentire, aliosque in Thracia, alios in Britanniis, alios alibi existimare natum esse magnum illum Imperatorem, qui in nummis non absque ratione vocatur EXUPERATOR OMNIUM GENTIUM, PRINCEPS PROVIDENTISSIMUS, UBIQUE VICTOR, el FUNDATOR PACIS: cuique in iisdem tribuitur SÆCUli felicitas, BEATA TRANQUILLITAS, nec non SECURITAS REIP. Hunc igitur principem Baronius, Pomponius Lætus, archiepiscopus Armachanus, in Britannicarum Ecclesiarum Antiquitatibus, atque nuper ed. Stillengfleet in Originibus Britannicis censuerunt natum esse in Britannia; aliique Helenam, matrem ipsius, filiam faciunt regis cujusdam Britan

ibi purpuram sumpsisse, et Cæsarem, vel Imperatorem factum esse, quæ etiam sententia est Justi Lipsii in Admirandis, et Joh. Livineii; estque loquendi ratio desumpta a sole, vel sideribus, quibus Imperatores solebant comparari. Britannicus ab Octavia sorore vocatur apud Senecam sidus orbis: Antoninus Philosophus se senem vocat solem occidentem, Commodum vero orientem &vatovτa; et Geta atque Caracalla in rarissimo Ephesiorum nummo apud Sponium et Morellium vocantur NEOI HLIOI.

unum ex iis, Neσtó. Quin imo Apollonius Rhodius IV, A do, nihil certe aliud evinci inde possit, quam illum 1215, Nestæos etiam eidem regioni adscribit; et notanda sunt Scholiasta verba ; Τοὺς Νεσταίους Σκύλαξ φισίν ἔθνος Ιλλυρικών· ἀπὸ τούτων περίπλους Ἐστὶν εἰς τὸν κόλπον ἡμέρας μιας. Καὶ Ερατοσθένης ἐν Γ. γεωγραφ μένων φητί. Μετὰ ̓Ιλλυριοὺς Νεσταῖοι, κατ' οὓς νῆσος Φάρος, Φαρίων ἄποικος. Id est: Nestæos Scylux dicit esse gentem Illyriæ: ab his in sinum unius diei est navigatio; et Eratosthenes in tertio Geograph. libro ait : Post Illyrios Nestæi, prope quos insula est Pharus, Phariorum colonia, Fuit igitur in Illyria urbs et fluvius Nestus; fuit Nessus, vel Nestus fluvius Thracia, et denique Naisus urbs patria Constantini, quam et Thraciæ urbem facit Stephanus, late scilicet regionis hujus nomine sumpto: nisi cum Valesio quis rescribere velit Aaxias, et intelligere Daciam mediterraneam, de quo in Notis sati, multa doceo. In oppido igitur Naiso natus Constantinus, a rerum gestarum gloria postea Magnus dictus; videturque vile et parvum fuisse, quia Constantinus illud mirifice ornavit, ut scilicet natalem locum illustriorem redderet. Vilissimum inde dicitur auctori Excerptorum, si tamen conjectura mea vera est, quam vel eo nomine premere diutius nolui, ut ab Augusta Helena vilitas auferatur, quam etiam non memini ab ullo veterum illi objectam fuisse; nisi quod Eutropius narret Constantinum Constantii filium fuisse ex obscuriori matrimonio, quod certe respectu secundarum nuptiarum, quas Constantius celebravit cum Valeria Diocletiani imp. filia, dici ab eo potuit. Sed ut pergam, nullo præterea modo temporum ratio permittit, ut in Britannia Constantinus nasci potuerit. Natus enim est anno Christi 272, coss. Aureliano et Basso, diu antequam pater Cæsarea dignitate fuit ornatus, quod factum est anno Christi 291. Neque enim insulam illam ingressus est, antequam Cæsar foret, et antea sine dubio ut plurimum in Illyrico egit; ut enim auctor Excerptorum loquitur, Constantins D. Claudii optimi Principis nepos ex fratre, Protector primum, exin' Tribunus, postea Præses Dalmatiarum, ultimamque digni- C tatem accepit a Caro, qui regnare cœpit anno 282. vel certe eam sub eo gessit, uti patet ex Vopisco in Carino. Nec quicquam illustres viros juvat Eumenius: egoque arbitror, alium longe verborum, quae adferuntur, sensum esse: nempe, Constantinum primam Britanniam vidisse Cæsarem, non quia ibi natus, sed quia, patre mortuo, ab exercitu Caesar est factus; id quod verum esse patet satis superque ex iis, quæ in notis observavi. Nec etiam quicquam alter panegyrista evincit, qui dicit, Constantinum Britannias nobiles illic oriundo fecisse. Nam oriri quidem dicuntur, qui nascuntur, et in vitam introeunt homines, iisdemque ortus tribuitur: sed eædem voces singulari elegantia etiam usurpantur de iis, qui Reges, Imperatores, vel Cæsares fiunt. Sic Caius et Lucius ab Augusto adoptati, et principes juventutis designati, Orientes juvenes dicuntur Paterculo, 11, 99 et exortum principis Vespasiani dixit Plinius xxx, 3, de initio imperii ipsius loquens; et de eodem, ut multis videtur, verba facit Curtius x, 9: Proinde jure meritoque populus R. salutem se principi suo debere profitetur, cui noctis, quam pene supremam habuimus, novum sidus inluxit. Hujus hercule, non solis ORTUS, lucem caligantem reddidit mundo. Neque aliter panegyristæ loqui solent. Cap. 1 Paneg. Maximiano et Constantino dieti: Sacratissimi principes, Maximiane, velis nolis, semper Auguste, et Constantine ORIENS imperator; cap. 8: Hic est, qui in ipso ORTU Numinis sui, Gallias priorum temporum injuriis efferatas reip. ad obsequium reddidit; id est, simul ac factus fuit imperator, initio imperii. Eumenius cap. 10 panegyrici dieti Constantino:Ignobilem credo aliquam Barbarorum manum repentino impetu, et improviso latrocinio ORTUS TUI AUSPICIA tentasse; idemque in alio Paneg. cap. 2, diem, quo Constantinus Cæsar est dictus, appellat divinum ORTUM majestatis suæ. Adeo ut quando Constantinus dicitur Britannias nobiles fecisse illic oriun

B

Quid mihi porro de Actis Pilati videatur palam feci ad cap. 36. Incidi postea in Opera posthuma Episcopi Cisterciensis; et animadverti, virum Illustrem pag. 51 notare: Acta Pilati plena impietatis adversus Christum conficta ex mandato Maximini Tyranni, publice tam in agris, quam in civitatibus proposita, et a ludimagistris addiscenda pueris tradita esse; his Romanos usos esse sub Diocletiano et Maximino, ad Christianos a martyrio revocandos, ut testantur verba Maximini in passione SS. Tarachi, Probi, et Andronici: Iniquissime, non scis quem invocas, Christum hominem quemdam factum, sub custodia Pontii Pilati positum, cujus acta reposita (aliter legitur in editis) sunt. Quod si illustris antistes per Maximinum intelligit Galerium Maximinum, quo imperante Acta hæc conficta fuisse Eusebius testatur, certe illis sub Diocletiano et Maximino (vel Maximiano potius) uti non potuere Romani; quippe qui purpura sese exuerant, antequam hæc Acta publicata sunt. Deinde Maximinus imp. verba in passione laudata non protulit, id quod videtur censere episcopus; sed Numerianus maximus præses, qui in jus martyres traxit Diocletiano et Maximiano Herculio ( ex quibus ut hoc obiter moncam interpres Theodori Metochita male tres impp. facit, Diocletianum, Maximianum, et Herculium, cum ipse scripserit, Atoxλstavós xai Makepavos d'Epxúhos) iterum Coss. uti Acta testantur, licet non inveniam, cos simul secundum consulatum gessisse. Præterea Eusebius hæc spurcissima Acta, ut monui, Galerio Maximino tribuit; unde et lib. 1, cap. 9, xos xai póny illa inventa fuisse scribit. Vir doctus, qui dissertationem de legione fulminatrice publicavit nuper, scribit Diocletianum et Maximinum hæc Acta cudisşe, cum tamen Diocletianus, jam imperio deposito, Salonæ ageret; arbitraturque, Acta Pilati laudata Justino Martyri, Tertulliano, et aliis, esse etiam supposititia: cui tamen opinioni adversatur Episcopus Cisterciensis; quam litem aliis relinquo examinandam.

Eodem capite 36 per summum sacerdotem apud Prudentium, non pontificem Romanorum Maximum, sed Cybeles sacerdotem intelligi debere doceo. Et procul dubio is primus erat sacerdotum Cybeles, et reliquorum caput, quomodo et Apuleius lib. 1. Isidis sacerdotem maximum celebrat: Ac cum ad ipsum jam templum pervenimus, sacerdos maximus, quique divinas effigies progerebant..... disponunt rite simulacra.

Notatu insuper dignum est, Lactantium cap. 4 narrare, Valeriano direptam vel dereptam, uti scribendum judico, cutim et infectam rubro colore, in templo barbarorum deorum ad memoriam clarissimi triumphi positam, et legatis Romanorum semper fuisse ostentui. Nam auctor Chronici Alexandrini similia de Carino tradit: eum nempe victum Carras profugisse, el a Persis captum, mox interfectum esse, pellemque detractam eos fecisse saccum, et ouvprioartes, vel unguentes servasse siç idiav döžav, gloriæ causa. Unde hæc hausta sint, ignoro plane: Nam nemo aliorum auctorum tale quid de Carino memoriæ mandavit; quippe qui victus et occisus fuit in prælio, quod cum Diocletiano habuit apud Nargum in Moesia. Adeo ut Chronici illius auctor valde caute legendus sit; uti co ipso loco Carum facit avunculum Carini, qui tamen illius, nec non Numeriani, fuit pater. Kάprvog βασιλεὺς ἀπιὼν πολεμήσας κατὰ Περσῶν κατὰ τοῦ θείου αὐτοῦ κάρου : Curinus in Persas profectus cum Caro

avunculo suo. Neque tantum ex patre avunculum fa- A Vulnera itidem obligabant; uti apud Euripidem cit verum etiam scribit, Carinum patri in Persas Phoen. vs. 1665, Antigone Creontem rogat, ut vulnera proficiscenti comitem fuisse; cum contra Carinus fratris Polynicis occisi obligare posset: Gallias rexerit, et Numerianus expeditionem cum patre in Orientem susceperit, teste Vopisco. Quod si vox autoũ abesset, vel addita foret ab ignaris librariis, Oriov Kúpov, reddi posset, Divi Cari; quomodo is non modo in nummis, verum etiam a Nemesiano in Cynegetico, quod scripsit ad Carinum et Numerianum, appellatur:

Mox vestros meliore lyra memorare triumphos
Accingar, DIVI fortissima pignora CARI.

Ad cap. 16 notavi, humani aliquid Casaubonum V. Clar. pati, cum scribit Constantium bello Persas vicisse. Idem tamen etiam tradit auctor Chronici laudati pag. 672. Πέρσαι, il, κατὰ κράτος ἐκινήθησαν ὑπὸ Κωνσταντίνου καὶ Μαξιμίνου Γοβίου, Persae maximo

bello a Constantio et Maximino Jovio Cæsaribus devicti
sunt. Hæc gesta esse dicuntur Maximiano Herculio v
et Maximiano Jovio Casare i coss., qui annus U. C. B
est 1050 et Christi 297, quo certe Galerius Maximia-
nus Narseum superavit : sed Constantius in Britan-
niis bellabat. Deinde Maximinus Jovins est Galerius
Maximianus Jovius, cum C. Valerius Maximinus illo
tempore nondum Cæsar fuerit factus.

Putabam (Vid. not. ad cap. 29), Aurelium Victorem corrigendum esse, interposita particula et sed vulgata etiam scriptura declarat, Licinium simul factum esse Cæsarem Augustum; cum alias primo Casarea dignitas, inde Augusti nomen daretur Principibus.

Disserui (Vid. not. ad cap. 39) de combustione cadaverum, putavique in binis inscriptionibus hæc verba, CORPUS INTEGRUM CONDITUM, denotare corpus illud non crematum, verum humi mandatum esse. Nondum conjecturam illam damno: sed videant tamen eruditi, num potius significare illi, qui monu menta ista posuerunt, velint, corpora non mutilata, verum integra humata esse. Nam illud ut fieret, magua Gentiles tenebat religio; magnumque ipsis solatium erat, si florentibus et integris membris, ultimum valere rebus humanis dicerent. Statius Sylv. 1, 456:

Gratum est, fata tamen, quod non mors lenta jacentis
Exedit puerile decus, manesque subivit
INTEGER, et nullo temeratus corpora damno,
Qualis erat...

Quo non incommode refert Gevartius factum Augusti, qui supremo die, petito speculo, capillum sibi comi, ac malas labentes corrigi præcepit, Suo onio teste. Scilicet umbras ita apud inferos versari, ut corpora ex vita decedebant, habebant persuasum; uti vel Deiphobus Apud Virgilium VI Æn. et Laius apud Statium 11. Theb. ne alia exempla advocem, docent. Inde est, quod tam graviter in Antonium invehatur Cornelius Severus apud Senecam Suas. vii, quod Ciceroni caput et manum amputari jusserat :

Hæc nec in Emathio mitis victoria Perse,
Nec te, dire Scyphax, non fecit in hoste Philippo.
Inque triumphato ludibria cuncta Jugurtha
Abfuerant, nostraque cadens ferus Annibal ira
Membra tamen Stygias tulit inviolata sub umbras.

Et forte huc etiam respicit Nero, cum apud Sueton. : Nihil prius ac magis a comitibus exigit, quam ne potestas cuiquam capitis sui fieret, sed ut quoque modo TOTUS cremaretur: quanquam ludibrium, et caput pilo infixum, uti fieri solebat, ante oculos habere potuerit. Integri igitur inferos adire exoptabant Gentiles, ut scilicet integris etiam membris in campo Elysio choreis et epulis operam dare possent. Hinc puto occisorum membra diligenter fuisse aptata, ut scilicet tanquam integri conderentur. Statius m Th. 152.

ἀλλ' ἀμφὶ τραύματ ̓ ἄγρια τελαμώνας Βαλεῖν,

Capite eodem, de rege sæculi nonnulla ad Tertul lianum explicandum monui, suspicatusque postea sum, scribi haud incommode posse, pro diaboli scilicet @mulatione regis sæculi; nam diabolus in Novo Federe, et quidem in Evangelio Joannis, "Apo TOD zoopov, et in Epistola ad Corinthios secunda, Toû qiñvos toútov, yoćajur ; vel vulgatam scripturam ila explicari posse, pontificem maximum esse ad diaboli imitationem regem sæculi.

Adjiciendum tandem est, Freherum, vir. ampl. pererudite de tributorum variis generibus agere in dissert. quam de Numismate Census composuit; et valde illustrari Lact. caput tertium et vicesimum per verba ejus, quæ sequuntur. Tenendum est ceric, ait, tributum soli, id est, agrorum, pro modo et latitudine eorum indictum fuisse, ut Ulpianus de Censibus docet; vel potius pro feracitate. Stipendium enim et tributum onera sunt fructuum, lib. vi D. de Usufr., lib. Neque D. de Impens. in res dotales factis. Unde Mucenas apud Dionem : φόρου έπιτάξας πᾶσιν ἁπλῶς τοῖς ἐπικαρπίαν τίνα τῷ κεκταμένῳ αὐτὰ παρέχουσι. Nec agris solum, sed cæteris etiam facultatibus, auro facto et infecto, pecunia numeratæ, mancipiis, gregibus tributa imponebantur pro corum modo. Qui ut inter divites et inopes diversus: ita et tributi onus; neque hoc inopibus valde formidandum. At capitis tributum in omnes peræque unum, liberos modo (nam servi rum nulla capita : sed pecudum instar pro pretiis suis a domino cum cæteris fortunis horum tributum dependebatur) divites et tenues, maritos et cælibes, parentes et orbos. Non dicam juvenes et senes, quod ci rei modus datus, ut nec ante vigesimum annum capite obligaretur, et senectuti sua immunitas esset: tum Ulpianus auctor est D. lib. D. de Censibus. nisi quod in Jud.ca hoc etiam aliquantulum aggrava

C

D

Hic cum te iterum relinquere, lector, vellem, ecce affertur ex Italia Henrici Norisii, viri certe celeberrimi, et cui plurimum antiquitatis studium debet, Epistola Consularis, quam mihi ille dono mittebat. Ad caput Lactantii 10 doceo, Cæsares in Augustorum plane fuisse potestate, nec propterea mirum esse, Galerium Maximianum ad carpentum Diocletiani concurrisse. Hæc mea et alioruin sententia valde firmatur a viro præstantissimo; quippe qui p. 177 laudatæ Epistolæ docet, Cæsareum nomen nullius imperii indicium fuisse. Antonius Pagi, vir itidem pereruditus, imperium Cæsareum subinde commemorat; hoc alii explodebant, quos ita loquentes introducit: Nos plane, inquiunt, ignoramus, quidnam sit hocce imperium Cæsareum Domitiani ac Commodi, ut ille tuus fingit. Nam Dio lib. LII disserens de titulis imperator. testatur, appellationem Cæsaris nihil peculiaris potentiæ significare, sed tantum successionem stirpis. Et ne a Domitiano discedamus, Tacitus in fine lib. m Histor. scribit, Domitianum post necem Vitellii a frequenti milite Cæsarem consalutatum. Et initio lib. iv ait: Nomen sedemque Cæsaris Domitianus acceperal. Eo autem titulo nullum eidem imperium collatum, patet ex iis, quæ statim subjungit: Prætura Domitiano et Consulare imperium decernuntur. Prætura nullum imperium, sed jurisdictionis tantum potestatem Domitiano conferebat. Cæterum ut Cæsar, idemque filins Vespasiani Augusti, quidpiam auctoritatis ac potestatis supra privatos prætores haberet, eidem Cousulare imperium S. C. decretum fuit, quod nuda_illa Cesaris appellatio nullum eidem imperium tribuebal. Marcus Aurelius filios adhuc pueros Casares creavit, nullo cum eisdem imperio cujus ob etatem nondum capaces erant, communicato. Idem vero post annum nonum imperium proconsulare Commodo tradidit, ante quod sine ullo imperio Cæsar tantum fuerat. Ete

Vulneraque alta replent lacrymis. Pars spicnla dextra
Nequicquam parcente trahunt; pars molliter aptant
Brachia trunca loco, et cervicibus ora reponunt.

nim Augusti potestatem atque imperium intra urhem sibi reservantes, filios Casares imperio proconsulari extra urbem insigniebant. Itaque Commodus ac reliqui Cæsares, ante imperium proconsulare, omnis imperii expertes censebantur. Hinc cum auno 175 Senatus nuntium necis Avidii Cassii accepisset, inter festivas acclamationes absenti M. Aurelio factas dixerunt: Commodo imperium justum rogamus, Commodo Tribunitiam potestatem rogamus. Erat igitur Commodus sine imperio, quamvis jam inde ab anno 166 Cæsar esset, destinatus tamen ad imperium, quod una cum tribunitia potestate eodem demum anno 175 accepit. Idem Commodus cum Albinum Cæsaris nomine donasset, hic postea imperator pro concione dixit : Commodum donantem ne Caesariano nomine contempsi. Non imperium Cæsareum dixit, sed purum putum nomen Cæsarcum. Horum auctor Capitolinus cap. 2 et 3 in Albino. Hæc apud virum tam præclarum, et Fasto rum correctorem et conditorem, cujus amicitiam, humanitatem et eruditionem maximi facio, leguntur; atque ex iis, lector, perspicere simul poles, non male Julianum sese vocasse Apparitorem fidum; et Galerium Maximianum apud Lactantium cap. 9 causas babuisse, quare detrectaret Cæsaris nomen, cumque illud in litteris ad se datis audisset, exclamaret truci vultu ac voce terribili: Quousque Cæsar? et quare tandem Galerius Maximinus cap. 32, nec Cæsarem se, nec tertio loco nominari volebat.

B

A

tiani Fasti tradiderant, codem anno eclipsim etiam solis advocantes. Sed cum Baronio ea Carsarum designatio referenda est ad kalendas martias A. Christi 292. Etenim ubi Lactantius cap. 33 de Galerio scrip sisset Jam decimus et octavus annus agabatur, quo percussit eum Deus insanabili plaga, etc., addit. Et hæc facta sunt per annum perpetem, cum andem malis domitus Deum coactus est confiteri, etc., et jam deficiens Edictum misit hujusmodi. Itaque ægrotare cœpit postrema parte anni imperii, sive TRIB. POT. XVIII ac toto anno TRIB. POT. XIX morbo vexatus fuit : initio vero TRIB. POT. XX, nempe post kalendas martias A. Christi 311 edictum emisit. Jam vero si edictum promulgasset anno eodem 311, ante kalendas martias, sub exitum TRIB. POT. XX primum inite A. C. 291, uti pulat lanvinius, idem ante edicti promulgationenî pleno biennio ægrotasset: nempe postrema parte TRIB. POT. XVIII ac rursus TRIB. POT. XIX ac XX cum Consul VIII, anuo scilicet 311, edictum emiserit. Consulendæ autem sunt tabulæ astronoinicæ, si quæ eclipsis anno 292 contigerit, uti produnt laudat Fasti. Petavius anno Christi 291 ponit eclipsim die 15 maii, hora tertia post meridiem. At Idacius eam eclipsim, ac illorum Cæsarum designationem perperam coden anno 291 recitavit, cum creatio Cæsarum anno insequenti, si Lactantio fides, contigerit.

De imperio Cæsarum sub Augustisita censeo. Quidam fuere puri puli Cæsares sine ullo imperio, uli Caius ac Lucius, Augusti filii, statim post adoptionem; uti et Nero, antequam A. U. 804, imperio proconsulari ornaretur. Ita etiam et Commodus ejusque frater Aunius Verus, cum essent parvuli. At quidam alii una cum Cæsarea dignitate imperium accipiebaut. Ita Constantius ac Galerius cum primum Cæsares facti sunt, proconsulare imperium acceperunt. Vopiscus cap. 6, de Vita Cari ail, hunc in animo habuisse, ut Carino Cæsareum imperium abrogaret, cum ut initio de Vita Carini scribit, Cæsarianum teneret imperium, quo nempe bellum in Occidente gerere poteral. Vide scripta mihi p. 189 Cenotaph. Pisanorum. Cum vero Constantius ac Galerius uti futuri bellorum adminis. tratores Ces, dicti fuerint, imperium etiam proconsulare una cum nomine Cæsareo inierunt. Hine in plyrimis rescriptis Codicis Justin. in titulis legum Diocletiani et Maximiani, Augg. et Cæsares nominaplur, nempe ob imperium proconsulare extra urbem. Ita cum Valeriano et Gallieno Cæsar Valerianus elam rescriptis ibidem præponitur, uti et Philippus Caesar com Augusto patre. At in eodem Cod:ce, ubi Diverum fratrum rescripta recitantur, nunquam legitur additus M. Aurelius Caesar: ex quo infero, hunc, vivente Antonino Pio, purum putum Casarem fuisse. Videsis lib. u Cod. tit. 1, 13 et 38; lib. vi, tit. 26. Nec item Commodus una cum patre M. Aurelio ac L. Vero legitur lib. 1, tit 31, lib. v, tit. 25, lib. vi, tit. 26. Itque existimo, quosdam Augustos imperium proconsulare suis Casaribus tradidisse; alios vero nudam omni imperio dignitatem Cæsareain filiis sive natura, sive adoptione comunicasse At omnia hæc singulari tue eruditioni examinanda propono ea mente, ut sim paratus tuam in sententiam, quæcumque illa fuerit, pedibus transire; es enim Senator, ac apud me primæ etiam, ut olim dicebaut, sententiæ consularis. Vale, vir doctissime, ac litterariae in Belgio rei decus et præsidium. Dabam Florentia 10 kalendas decembris 1688.

D

Hæc commodum digesseram, cum ecce mihi litteræ a viro præstantissimo afferuntur; quas quia Cæsaream dignitatem magis illustrant, non secus ac annum, quo Constantius ac Galerius designati Cesares fuerunt, adjicere, lector, bona tua cum venia, visum fuil.

Illustrissimo Domino, cruditissimo ac clarissimo viro
D. GISBERTO CUPERO, præpotentium ordinum Belgii
Fœderati senatori amplissimo.

c

Cum epistolam consularem tibi, vir illustrissime, mittere ausus sum, haud in votis mihi fuit, ut tu arduis, ac hoc præsertim armis Gallicis concussa Europe motu, præpotentium ordinum Belgii Foderati negotiis implicitus, oculos ad eamdem deflecteres. Nain in supremum provinciarum Belgicarum sena tum cooptatus, præsentia, ac quæ vario eventu contingere possunt, consilio ac providentia curare debes, non autem in elapsa retro sacula animum revocare. Verum, qui tuns genius est, ubi in senatu maximis de rebus consilia discutis, ac Conso publice litas, domi postea Minerva sacris operaris ; quod utrumque cum laude exequi iis tantum datum, quos aquus amavit Jupiter. Hine victoris gentium populi Fastos a me emendatos laudas, qui ob præclara abs te edita volumina in litterariae reipublicae Fastis es laudatissimus. Lætor autem plurimum, quod aureum Lactantii librum novis supra Baluzianas notis illustraturus sis; pleraque enim majoribus nostris ignorata ibidem exponuntur, ac chronologia imperii Diocletiani, que Scaligerum, Panvinium, Baronium, aliosque latuit, rectissime declaratur. Nicolaus Toinardus Aurelia nensis dudum meam sententiam rogavit de anno, quo, juxta Lactantium, Constantius ac Galerius designati Caes. fuerint, cum Baluzius id actum putet anno æræ Christi vulgaris 293. At rescripsi Baluzium anui metachronismium admittere. Nam Galerius Maximianus in titulo edicti pro Christianis promulgati A. C. 511, quò et idem Augustus animam inter cruciatus projecit, inscribitur TRIB. POT. XX COS. VIII. At si ille tribunitiam potestatem accepisset A. C. 293, eadem tribunitia potestas anno demum 312 kalendis martiis vicies coepisset multiplicari. Panviniùs scribit, eos Cæsares designatos fuisse A. C. 291, quod antea Ida

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »