Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAP. XVIII. 1. Nec multis post diebus Caesar adve- A nit, non ut patri gratularetur, sed ut eum cogeret imperio cedere. 2. Jam conflixerat nuper Maximiano sene, eumque terruerat injecto armorum civilium metu. 3. Aggressus est ergo Diocletianum, primum molliter et amice, jam senem esse dicens, jam minus vali dum, et administrandæ reipublicæ inhabilem: debere illum requiescere post labores. 4. Simul et exemplum Nervæ proferebat, qui imperium Trajano tradidisset.

5. Ille vero aiebat, et indecens esse, si, post tantam sublimis fastigii claritatem, in humilis vitæ tenebras decidisset ; et minus tutum, quod in tam longo imperio multorum sibi odia quæsisset. 6. Nervam vero uno anno imperantem, cum pondus et curam tantarum rerum vel ætate vel insolentia ferre non quiret, abjecisse gubernaculum reipublicæ, atque ad privatam vitam redisse, in qua consenuerat. 7. Verum si nomen imperatoris cuperet adipisci, impedimento nihil esse, quominus omnes Augusti nuncuparentur.

8. At ille, qui orbem totam jam spe inhiaverat, cum inde sibi aut nihil præter nomen, aut haud multum videbat accedere, respondit, debere ipsius dispositionem in perpetuum conservari: ut duo sint in republica majores, qui summam rerum teneant; item duo minores, qui sini adjumento. 9. Inter duos facile posse concordiam servari : inter quator pares nullo modo. 10. Si ipse cedere noluisset, se sibi consulturum, ne amplius minor el extremus esset. 11. Jam fluxisse annos quindecim, cum in Illyricum vel ad ripam Danuvii relegatus, cum gentibus barbaris luctaret, cum alii intra laxiores et quietiores terras delicate imper rent.

12. Ilis auditis senex languidus, qui jam Maximiani senis litteras acceperat, scribentis quæcumque locutus fuisset, et didicerat auger; ab eo exercitum, lacrymabundus.

13. DIOCL. Fiat inquit, si hoc placet. Supererat ut communi consilio Cæsares legerentur.

14. MAX. Quid opus est consilio, cum sit necesse illis duobus placere quicquid nos fecerimus?

15. DIOCL. Ita plane. Nam illorum filios nuncupari C

necesse est.

16. Erat, autem Maximiano (filius) Maxentius, hujus ipsius Maximiani gener, homio perniciosæ ac malæ mentis, adeo superbus et contumax, ut neque patrem, neque socerum solitus sit adorare, el idcirco utrique invisus fuit. 17. Constantio quoque filius erat Constantinus, sanctissimus adolescens, et illo fastigio dignissimus, qui insigni et decoro habitu corporis, et industria militari, et probis moribus, et comitate singulari, a militibus amaretur, a privatis et optaretur. 18. Eratque tunc præsens, jampridem a Diocletiano factus tribunus ordinis primi.

19 Quid ergo fiet?

20. MAX. Ille, inquit, dignus non est. Qui enim me privatus comtempsit, quid faciet, cum imperium acceperit?

21. DIOCL. Hic vero el amabilis est, et ita imperaturus, ul patre suo melior et clementior judicetur.

D

22. MAX. Ita fiet, ut ego non possim facere quæ velim. Eos igitur oportet nuncupari, qui sint in mea po · testate, qui timeant, qui nihil faciant, nisi meo jussu.

Sene. Forte legendum, seni.

Simul et exemplum Nerve proferebat, qui imperium Trajano trudisset. Id vero est longe falsissi mum; neque enim Trajanus a Nerva adoptatus imperavit, nisi eo demortuo, quamvis post v. cl. Henricum Dodwellum in Appendice ad Dissertationes Cyprianicas, n. XL, idem sentiat illustris. D. Guilielmus Loydius, S. Asaphi in Cambria episcopus, ut docet ab ipso eruditissime ac solertissime scriptus Nervæ et Trajani Canon, quem curiose apud me servo, interea dum prodeat in opere chronologico, quod a tanto viro omnes litterati in dies expec

B

tant.

32. At ille gemebundus :

DIOCL. Non, inquit, eos homines mihi das, quibus tutela reipublicæ committi possit.

33. MAX. Probavi eos, inquit.

34. DIOCL. Tu videris, qui regimen imperii suscepturus es. Ego satis laboravi et providi, quemadmodum, me imperante, respublica staret incolumis. Si quid acciderit adversi, mea culpa non erit.

Sequuntur jam notæ in hoc caput.

Pairi. Ejus erat filius adoptivus. Erat quoque gener. Diocletiani enim filiam, Galeriam Valeriam, duxerat Gal. Maximianus.

33. Dioc. Quos ergo faciemus?

24. MAX. Severum, inquit.

25. DIOCL. Illumne saltatorem, temulentum, ebriosum, cui nox pro die, et dies pro nocte?

26. MAX. Dignus, inquit, quoniam militibus fideliter præbuit; et eum misi ad Maximianum, ut ab eo indua

tur.

27. DIOCL. Esto. Alterum quem dabis ?

28. MAX. Hunc, inquit, ostendens Daiam, adolescentem quemdam semibarbarum, quem recens jusserat Maximinum vocari de suo nomine.

29. Jam et ipsi Diocletianus nomen ex fratre mutuaverat, ominis causa, quia Maximianus fidem summa religione præstabat. t 30. DIOCL. Quis est hic quem mihi offers? 31. MAX. Meus, inquit, affinis.

Observandum est autem, id non a Lactantio tanquam auctore, sed apud Lactantium a Maximiano referri in rem suam. Hoc quippe exemplo volebat abuti apud Diocletianum, non modo historiæ rudem, sed etiam tum in angustiis positum, ut eum ad abdicandum imperium induceret. Sed enim Diocletianus in illo rerum statu Gal. Maximiano fidem non audebat detrahere; atque idcirco inferius (v. 6) sive ignoratione rei, homo illiteratus, sive potius ob Maximiani ferociam, senex meticulosus falsitatem exem. pli minime redarguit.

Quomodo vero Nerva imperium inierit, ac post adoptatum a se Trajanum, vivendi fecerit finem, paucis hic expedire non omnino abs re fuerit.

Domitiano 14 kal. Octobris, sive 18 die Septembris, interempto, anno Ch. 96, imperavit Nerva; qua eadem olim die, anno scilicet 56 Ch. natus erat Trajanus, ut apud Plinium, lib. x, epist. 28, atque in veteri apud Bucherium et Lambecium kalendario. Unde in ejus Panegyr. cap. 92, ille dies dicitur triplici gaudio lætus, qui principem abstulit pessimum (Domitianum), dedit optimum (Nervam), meliorem optimo genuit (Trajanum).

Deinde paulo post Trajanum absentem anno 97, Octobri exeunte adoptatum, Nerva moritur; nempe anno 98, die 27 Januarii. Neque enim ex Dione, pag. 771, B, imperavit amplius, quam annum unum, menses quatuor, et dies novem.

Certe Nervam post Trajani adoptionem non fuisse diu superstitem, intelligimus ex Plinio, Panegyr. cap. 10, nbi de Nerva ait : Quem dii cœlo vindicaverunt, ne quid post illud divinum et immortale factum mortale faceret; deberi quippe maximo operi hanc venerationem, ut novissimum esset, auctoremque ejus STATIM consecrandum, ut quandoque inter posteros

quæreretur, an illud Deus fecisset. Hactenus Plinius

Porro quoniam tempus, quod Nerva post adopta. tum Trajanum exegit, ab Aur. Victore tribus mensibus in Epitome definitur, inde Trajani adoptio sub exitum mensis Octobris anni 97 convenienter assi gnatur; et quidem 5 kal. Novembris, id est, 28 die Octobris. Erat enim dies 5 kal. cujusvis mensis similibus imperatorum actionibus sacra, ut docet v. c. Anton. Pagius in Dissertatione Hypatica, et in Critica Baroniana.

Abdicatum autem fuisse imperium a Nerva, si revera abdicatum fuisset, quis scire potuit melius, quam Plinius Junior? At in ejus epistolis, atque in ipso Trajani panegyrico, non modo altum est ea de re silentium sed etiam contrarium plane ex iis asseritur.

Id vero scripsit Aurel. Victor libro de Cesaribus, A in quo de Nerva ista sunt verba: Ubi prospexit, nisi a superioribus robustioribusque corpore animoque geri non posse (imperium) mense sexto ac decimo semet abdicavit.

Quo loco autem ponenda sit istius scriptoris auctoritas de abdicato per Nervam imperio, ipse prodit, cum de eodem imperium ineunte scribit : Quid enim Nerva Cretensi prudentius, magisque moderatum? qui cum extrema ætate apud Sequanos, quo tyranni defecit metu, imperium arbitrio legionum cepisset, etc. De quibus Jos. Scaliger num. 2113. Euseb. recte ait: Omnia falsa, et portentosa.

Victori de Cæsaribus erroris ansa esse potuit, vel iste Lactantii locus, ubi Gal. Maximianus hoc exemplum obtrudit Diocletiano; vel alius itidem male acceptus ex Plinio eodem, qui Panegyr. cap. 8, de Trajani adoptione loquens, ait de Nerva: Inde quasi deposito imperio, qua securitate, qua gloria lætus, (nam quantulum refert, deponas, an partiaris imperium, nisi quod difficilius hoc est), non secus ac præsenti tibi innixus, luis humeris se patriamque sustentans, tua juventa, tuo robore invaluit? Ex quibus isti auctori intelligendum erat, apud Plinium quidem oratorie loquentem deponere ac partiri imperium fere idem esse: attamen Nervam non deposuisse illud, sed solummodo esse partium.

[blocks in formation]

Erat. Ab initio hujus v. 46 ad finem v. 18 una est sola parenthesis, complectens Lactantii verba. Post Maximiano, additum filius, ut est v. 17 post Constantio...

B

Primus Maximianus, de quo ibi sermo, Herculius est; alter vero, Galerius.

Imo Eutropii de Diocletiano ipso loquentis verba sunt: Solus omnium post conditum Romanum imperium ex tanto fastigio ad privatum vitæ statum civilitatemque remeavit. Quod partim falsum; id enim ei fuit cum fratre suo, Maximiano Herculio, commune ambobus autem vi, non ex libera voluntate, ut discimus ex hoc Lactantii libro, cap. 18, 19 et 20.

Ille vero aiebat. Diocletianus.

Et. Ita reposui, loco articuli ei, præmonstrante Joanne Columbo, nisi malis ei idem esse, ac sibi.

Nervam vero uno anno imperantem. Ita legendum, pro Nerva vero uno anno imperante. Porro Nerva C anno uno et sesquimem se circiter imperaverat, cum adoptavit Trajanum, quod temporis intervallum est a medio Septembri anni Ch. 96 ad 28 diem Octobris anni 97.

Ad privatam vitam redisse, in qua consenuerat. Ex antedictis patet, Nervam post Trajani adoptionem tres menses vixisse, atque imperasse.

Nomen imperatoris. Quo significatu de solis Augustis dicebatur. Ita hujus libri cap. 9: Postea enim quam nomen imperatoris accepit. Tum cap. 25: Constantinum vero non imperatorem, sicut erat factus, sed Caesarem. Sic cap. 27: Olim quidem ille, ut nomen imperatoris acceperat. Deinde cap. 29: Constantinum imperatorem. Præterea cap. 30, amisso imperatoris honore. Denique cap. 32: Nuncupato Licinio imperatore; et ibidem in fine: Universos quatuor, imperatores jubet nominari.

Omnes. Alii duo, qui Cæsares, nempe Constantius et ipse Gal. Maximianus. At ille. Maximianus.

Spe. Male in autographo ipse, ut bene advertit Joannes Columbus.

Aut haud multum. Addidi haud ante multum tanquam necessarium; non autem non, quoniam haud potius absorptum fuisse videtur in præcedente vocabulo ant.

Se sibi consulturum, ne amplius minor et extremus essel. Gal. Maximianus minor erat Augustis (Diocletiano et Maximiano Herculio) ut pote tantum Cæsar; atque erat extremus Cæsarum, quia Constantio inferior. Id vero jampridem ferebat molestissime; nam fugato Narseo, Persarum rege truci vultu ac voce terribili exclamabat : Quousque Cæsar?

Quindecim, cum in Illyricum. Post quindecim addidi cum, erutum videlicet ex cim, postrema præcedentis vocabuli syllaba.

Fiat, inquit, si hoc placet. Supererat, ut communi

Quid ergo fiet? Diocletiani verba sunt, quibus continenter excipiuntur ejusdem postrema, quæ v. 15, habentur.

Ille. Constantinus, quem ibi tunc v. 18, præsentem Maximianus contemptim ostendebat.

Induatur. Purpuram, qua Cæsares insignieban

tur.

Jusserat Maximinum vocari de suo nomine. Baluzius V. c. in notis agnoscit, hic et fere semper alibi legi in veteri codice Maximianum. Unde suspicio mihi inest, Dazam a Gal. Maximiano, de pleno ipsius nomine, vocatum fuisse Maximianum, non Maximinum. Etenim in duabus Thermarum Diocletiani inscriptionibus, apud Gruterum pag. 183, 2 et 7, post Constantium et Maximianum Augg. ac Severum Cæs. recensetur Maximianus Cæs. qui alius esse nequit a Daza. Adde apud Græcos scriptores eumdem promiscue appellari Maximianum.

Existimaverim itaque, quoniam jam duo erant Maximiani, Herculius et Galerius, apud vulgum obtinuisse, ut discriminis ergo Daza, non Maximianus, sed Maximinus diceretur, sicut in græcis latinisque nummis inscribitur.

Porro Gal. Maximianus censendus est, eodem Dazam tempore adoptasse, quo eum jussit vocari de suo nomine: siquidem cap. 39, Daza legitur Valeriam, Gal. Maximiani conjugem, appellasse matrem, atque ibidem Gal. Maximianus dicitur Dazæ paler.

Jam et ipsi. Gal. Maximiano Armentario.

Diocletianus nomen ex fratre muluaverat, ominis causa, quia Maximianus fidem summa religione præstabat. Ita reposui, pro eo quod scriptum erat: Ex parte mutaverat, hominis causa, etc. An enim quispiam dicendus est alicujus nomen ex parte mutare, qui aliquod integrum illi adjicit, quale est istud Maximiani impositum Galerio per Diocletianum?

Posset utcumque dici Galerii nomen a Diocletiano D fuisse ex parte mutatum, si Galerius adoptivorum nominum terminatione appellatus esset Galerianus, ut Octavianus ex Octavio, Valerianus ex Valerio, et similia pleraque at imposito Maximiani nomine, nullum in Galerii appellationibus mutati nominis vestigium, sed plane additi.

Erit fortasse qui objiciet, immutatum fuisse Galerio nomen, quod pro Armentario appellatus sit Maximianus: sed id parum feliciter. Neque enim Armentarii appellatio nomen est, sed cognomen joco impositum: qualia Caligula, Caracallæ, et Tarantis, quæ ore vulgi solummodo usurpata, in monimentis publicis, edictis puta, lapidibus, ac namismatis, inscripta haud reperias. Accedit non desiisse Galerium, ex quo Maximianus appellatus est Armentarium quoque appellari, ut videre est, apud utrumque Victorem, et alibi.

Quivis Latine utcumque sciens intelliget, rò mu

tuaveral a Lactantio hic usurpari, pro mutuatus fue- A fidum sibi futurum, si imperatoris Maximiani Hercu-
rat. Priscianus enim lib. viii, De verbo: Multa si-
militer ancipiti terminatione in una eadem significatione
protulerunt antiqui, ut partio et partior, meto et me-
tor, modero et moderor, mutuo et mutuor. Hactenus
Priscianus, cujus unius auctoritas plurium instar
esse possit. Lactantius hoc ipso libro cap. 16, habet:
Hic est verus triumphus, cum dominatores dominan-
tur; victi enim tua virtute ac subjugati sunt.

lii fratris sui, sibi fidi, nomen gereret. Apud Vic-
torem quoque de Cæsaribus, Maximianus Herculius
legitur fuisse erga Diocletianum fidus amicitia.
IN CAPUT XX.

Istius quidem usus exempla in verbo Mutuo mihi in præsentia non occurrunt, præter illud quod est Matthæi, v, 42: Volenti a te mutuare (daveioaobai) ne avertaris ; et aliud apud Nonium inter auctores linguæ latinæ cap. 17, num. 48, pag. 751.

Mutuet. mutuum sumat. Cæcil. Asoto:

Ad amicum curret mutuatum, mutuet mea causa;

ubi legendum, currat, et causa mea.

His duobus exemplis adde, si voles, Plinium Jib. 11, cap. 9 dicentem: Solis fulgore reliqua siderum regi, siquidem in toto mutuata ab eo luce fulgere.

Ut vero correctionis istius ratio intelligatur, sciendum est, Maximianum Herculium fuisse a Diocletiano fratrem appellatum, imperii nempe consortio.

Ita hujus libri cap. 8, statim initio, ubi de Diocletiano sermo est, legitur: Quid FRATER EJUS Maximianus, qui est dictus Herculius? Ita in Thermarum Diocletiani inscriptione apud Gruter. CLXXVII 7, post relata Diocletiani et Maximiani (Herculii) Constantii et Maximiani (Galerii) Severi et Maximini (Daza) nomina, legere est :

THERMAS. FELICES. DIOCLETIANI. AUG. FRATRIS. SUI. NOMINE. CONSECRAV. etc., ubi post vocabulum FELICES, vel quadratarii, vel exscriptoris incuria omissum est, MAXIMIANUS AUG. id est, Herculii nomen, uti est in consimili alia inscriptione, quæ ibid. num. 8 mutila exhibetur.

Eam in iis, quæ ad præsens institutum pertinent, partim supplere conabor in hunc modum.

* Lege,

D. D.

[blocks in formation]

SENIORES. AUGG.
CONSTANTIUS
ET MAXIM.
THERMAS FELIC.
MAXIMIANUS. AUG.

PRAESENTIA. MAIE.
HIERI. JUSSIT. ET DI
NOMINI. CONSECRAVIT.

* N. N.

[blocks in formation]

Ac substituto Cæsare filio suo, qui tunc erat novennis. Natus est itaque anno Ch. 296, post Maium men. sem, vel 297, ante eumdem mensem. Senes enim expulsi sunt kalend. Maiis anni Ch. 305, qui nempe consulatum 1x Diocletiani proxime excepit.

B

Candidianus. Nomen est filii Galerii Maximiani, quem ex concubina genitum Valeria ejusd. Maximiani uxor, ob sterilitatem adoptaverat. Quoniam vero in Illyrico, vel ad ripam Danubii, pater ejus per 15 annos bellum gessit, non omnino inepte dixeris, Candidianam, sive urbem, sive mansionem, quæ ex itinerario Antonini pag. 63, supra relato, sita est inter Transmariscam et Teglicium, appellationem hanc accepisse, quod in ea vel natus essel, vel educatus Candidianus.

IN CAPUT XXIV.

Maximianus, postquam senibus expulsis, quod voluit effecit, se jam totius orbis dominum esse ferebat. Censendus est tum voluisse Romani imperii titulum immutare, ut non ROMANUM imperium sed DACICUM cognominaretur.

Suscepto imperio, Constantinus Augustus nihil egit prius, quam Christianos cultui ac Deo suo reddere. Siatim itaque Augustum egit, nunquam antea Cæsar, ac secundum in imperio locum obtinuit, ut cap. 25, in fine. Eusebius quoque de Vita Constantini lib. 1, cap 22, ait, Constantinum statim post Constanti mortem dictum fuisse Augustum: nisi malis dicere, Constantinum a Lactantio Augustum per prolepsim appellari; neque enim hunc titulum sibi vindicavit, si quia fides auctori Panegyrici Constantini et Maximini, nisi postquam illum accepit a Maximiano Herculio, qui resumpta purpura, in Gallias venit anno 307, ut filiam Faustam nuptui daret Constantino.

C

D

Eamdem Diocletiani et Maximiani Herculii fraternitatem præfert inscriptio in foro Tyri posita, quæ in Thalmude Hierosol. codice Havodah Zarah, cap. 4, fol. 59, verso, col. 2, v. 17, refertur in hunc modum :

Ego Diocletianus imperator qui ædificavi hoc forum Tyri fortuna Herculii FRATRIS MEI octoginta diebus.

Hæc ex Bombergii editione Veneta, quæ longe elegantior et correctior Cracoviensi illa anni Judaici 367 sive Ch. 1706.

Significat itaque Lactantius, Diocletianum, cui Maximianus Herculius frater erat, nomen Maximiniani Herculii, fratris sui, mutuasse, sive mutuatum esse, ut illud Galerio Armentario daret.

Dati nominis ratio subditur, nempe ominis causa, quia Maximianus Herculius fidem summa religione præstabat. Captaverat videlicet Diocletianus omen ex nomine, ratus Galerium, quem Cæsarem creabat,

At undenam tot varia numismata, aurea, argentea, ærea, in quibus CONSTANTINUS legitur CESAR? An id Constantini moderationi tribuendum, cum nonnulla signata sint in provinciis, quæ penes ipsum erant? An vero maximam partem cusa fuerint in Gal. Maximiani potius, quam in Constantini obsequium, iis in partibus, quæ Gal. Maximiano erant obnoxia, ut tot numismatis per imperium sparsis nuncupatio Augusti Constantino detraheretur?

Sic autumandi ratio, Gal. Maximianus Constantinum imperatorem, sicut erat factus, sed Cæsarem cum Maximino, cap. 25, in fine, appellari jusserit. In ipsum etiam elicias ex cap. 26, in quo idem Maximianus legitur Cæsares facere non potuisse: nempe Maxentium, duobus aliis Maximino et Constantino adjunctum.

IN CAPUT XXV.

Ut eum de secundo loco rejiceret in quartum. Cons tantinus, c. 24, per patrem Constantium morti proximum commendatus militibus, factus fuerat Augustus; adeoque Gal. Maximiano par, atque in imperio Romano secundus. Severus autem et Maximinus a Gal. Maximiano (cap. 18, v. 24 et 28-34) facti fuerunt Casares, antequam Constantinus dignitatem ullam obtineret. Rursus, Severo jam nuncupato Augusto, et Maximino tertium locum adepto, utpote facto pridem Cæsare, necesse erat, Constantinum ambobus de suo loco concedere, si fuisset duntaxat Cæsar appellatus ; atque ita de secundo loco sibi post mortem patris sui a militibus dato, ut supra notatum sub finem, cap. 24 rejectus fuisset in quartum. IN CAPUT XXVI.

Maxentium Romæ factum imperatorem. Cave intelligas hoc imperatoris significatų Augustum, uti dein

A

de (cap. 32 in fine) ipse Maxentius factus est. Hic nihil aliud est præter Cæsarem; infra enim, computato Maxentio, legitur: Et oderat Maximianus hominem, et tres Cæsares facere non poterat.

Et bis Augustum nominat. Id est, iterum, sive de

nuo.

IN CAPUT XXX.

Filio suo. Ita in inscriptione Constantiensi, quæ apnd Gruterum pag. CLXVI, 7, Constantius dicitur Maximiani Herculii filius, etiam duntaxat privignæ ejus maritus, uti proxime notatum.

IN CAPUT XXXII.

IN CAPUT XXVII.

Adjuncto Maximiano. Id est, Maximino. A Lactantio enim Daza indiscriminatim Maximianus et Maximinus fuit appellatus. Vide notam ad cap. 28, v. 28.

Suæ minoris filiæ nuptiis. Fauste.

Ille. Gal. Maximianus.

Felix animis quorum. Lege, flexis animis eorum.
IN CAPUT XXIX.

Sex fuerunt. In numerum non intrat Diocles, sed Maximianus Herculius, cui in Campania moranti Maxentius filius purpuram miserat, ac bis, id est denuo, Augustum nominaverat, ita ut commune pater ac filius Imperium haberent.

Út vero apud Tacit. Annal. lib. xшn, cap. 46, Poppæa legitur imparem cupidini se, et forma Neronis captam simulans; et in Victoris Epitome, Julianum Apostatam cupido gloriæ flagrantior pervicerat: ita contra M. Porcius Cato dicitur Tit. Livio, lib. xxxix, 40, invicti a cupiditatibus animi; Julianus idem Apostata Victori de Cæs., cibi omnis, libidinis atque omnium cnpidinum victor; imp. Gratianus in Victoris Epitome Vini ac libidinis victor. Denique apud Cicer. de Finibus legitur: Et qui suum judicium relinent, ne voluptate victi faciant id, quod sentiunt non esse faciendum.

B

Constantinum imperatorem generum suum. Faustam enim, Maximiam Herculii filiam, duxerat.

Generi filium. Constantii Chlori, cui Flavia Maximiana Theodora, ejusd. Herculii privigna, nupserat. Ideo Constantius, ducta privigna, habetur vitrici gener.

1

Ex his liquet, vocabula ísta, victus contumacia, non dici hoc loco de contumacia aliena, atque adeo hactenus fuisse hallucinatos, qui ea Gal. Maximiano adscripsere, cum de Maximino dicantur.

Tollit Cæsarum nomen. Trium, id est, sui ipsius, tum Constantini, et Maxentii.

Maxentium et Constantinum filios Augustorum. Maxentius et Constantinus natura erant filii Augustorum, nempe Maximiani Herculii et Constantii : sed dignitatis fuit ea appellatio, qua Maximinus ambos insignivit. Suspicandi vero locus est, eos appellatione ista, duntaxat honorifica, in classem redigere voluisse; nulla enim vel exigua erat in imperio potestas eorum, qui Filii Augustorum dicebantur. Unde Capitolinus, cap. 3 de L. Vero imperatore, Antonini Pii filio adoptivo, ait: Nec aliud ei, antequam impe raret, honorificentiæ ad nomen adjunctum est, quam quod Augusti filius est appellatus.

Maximinus iratus, nec Cæsarem se, nec tertio loco nominari volebat. Inde intelliges, Maximinum priore sc loco posuisse, quam Constantinum. Si enim Constantinum Augusti loco habuisset, ut factus fuerat, tum ipse non fuisset nisi quarto loco nominandus. Sed hoc non repuguat iis, quæ notavi supra ad cap. 24.

C

Mitlit ergo ad eum sæpe legatos. Id est, Gal. Maximianus ad Maximinum.

Orat sibi pareat, dispositionem suam servet. Illam nempe, qua imperium Licinio dederat, substituto in Severi loco.

Cedat ætati, et honorem deferat canis. Maximino enim provectior erat ætate Licinius factus Augustus, quem Gal. Maximianus habebat, veteris contubernii amicum, et a prima militia familiarem.

Dolet bestia. Gal. Maximianus. Ita quoque initio cap. 25, mula bestia.

Victus contumacia. Omnino adscribo sententiæ v. c. Ant. Pagii, qui in Critica Baroniana ad an. Ch. 307, ait, hæc verba intelligi debere de Maximino; idque ostendit ex Eusebio, apud quem, lib. vii, cap. 13, post Licinium a Gal. Maximiano nuncupatum Augustum, legitur Maximinus seipsum renuntiasse Augus

tum.

ligula. ἧσσων μὲν τοῦ αἰσχροῦ, κρείσσων δὲ τοῦ Bektiotov, minor quidem turpitudine, melior autem eo quod optimum est, id est, honestate.

Hæc vocabula, victus contumacia, idem significant, ac, impar contumaciæ, non quidem aliena, sed suæ. Sensus est, Maximinum vi contumaciæ suæ abreptum non paruisse Maximiano æqua postulanti; quem loquendi usum aliquot exemplis liceat illustrare, petitis præcipue ex Fl. Josepho. Est enim hic auctor mihi aliquantisper familiaris.

Plato in Hipparcho, statim initio, pidoxepisīs, cupidos lucri, appellat TTous Toυ xépoovs, ad verbum, minores, id est victos, lucro. Apud Herodianum habetur, v doyōs xai špēstos, minor ira et amore.

Antiquit. lib. xxu. cắp. 3, pag. 401, de Onia Pontifice legitur, xonμátov nдtov, pecuniis minor, id est, avarus: quod vitium Fl. Josepho ibidem est poppatia, cupiditas pecuniarum. Deinde lib. xvi, cap. 10, pag. 690 . de Herode, ὀργῆς μὲν ἥσσων, κρείσσων dé zoù dixalov, ira quidem minor, melior autem jure. Denique lib xvar, cap. 11, pag. 615, de Caio Ca

PATROL. VII.

Porro in istis Fl. Josephi locis, et lib. xiv. cap. 17, 481, ubi Sameas vir justus τοῦ δεδοιέναι κρείττων, terreri melior, id est terroribus superior prædicatur, To peito idem est ac contemptor. Apud Apuleium enim lib. vII Metamorph. verba sunt Tlepolemi phrasim Græcam Latine usurpantis Avete, fortissimo Deo Marti clientes, mihique jam fidi commilitones; et virum magnanimæ vivacitatis volentem volentes accipite, libentius vulnera corpore excipientem, quam aurum manu suscipientem, ipsaque morte, quam formidant alii, MELIOREM.

Addo, me præterea suspicari numisma Constantini M. quod Mediob. pag. 459 exhibet, si modo genuinum est, cum epigraphe, CONSTANTINUS FIL. AUGG., id est, FILIUS AUGUSTORUM, nempe Constantii et Maximiani Herculii, fuisse dedita opera et jussu Maximini alicubi ejus in partibus percussum, ut numismatum ope sanctio illa vulgaretur, qua Maximinus Constantinum nonnisi FILIUM AUGUSTI haberi volebat.

In Campio Martio proxime celebrato Augustum se ab exercitu nuncupatum. Campus Martius non est hic nomen loci, qualis erat Romæ, sed potius, ut ita dicam, Comitiorum militarium, in quibus lustrabatur exercitus. An vero statis temporibus, vel quotiescumque juberet imperator, celebraretur Campus Martius, non liquet.

D

Verisimile est Maximinum, qui Syria et Ægypto, cap. xxxvi præerat, harum provinciarum Legiones in castra coegisse, ut ab ipsis militibus tanquam auctoribus nuncupatus Augustus, securitatem sibi, propter appellationem, quam arripuerat, procuraret.

Neque vero solummodo apud Romanos, sed etiam coruni imitatione apud Francos Campus Martius celebrabatur. Audi Gregor. Turon. lib. 1, cap. 27, de Clodoveo Rege dicentem: Transacto vero anno, jussit omnem cum armorum apparatu advenire phalanyem, ostensuram in Campo Martio suorum nitorem: unde firmatur quod supra dixi, Campi Martii celebrationem esse militarium copiarum recensionem. Illa autem Clodovei facta fuerit ineunte vere, quo exercitus ad bella educi solent.

Universos quatuor Imperatores jubet numerari. Adde virgulam post tò quatuor, et lege nominari, pro numerari, hoc modo : universos quatuor, imperatores jubet nominari: nempe Licinium, Maximinum, Constanti.

15

num ac Maxentium. Hic autem per imperatores si- A Christi 159 retroagat: qué duo ex Indictionum nugnificantur Augusti, ut ad cap. 18, v. 7, notatum.

IN CAPUT XXXII.

meris in hoc Chronico accurate appositis palam fiunt; sicut et alius, isque perpetuus, in figendis Olympia. dibus ejusdem auctoris biennii prochronismus, uti a me supra notatum, pag. 151.

Si quis vero a me quærat, undenam ergo apud Capitolinum in L. Vero dicatur L. Verus imperasse cum fratre (M. Aurelio) annis undecim, responsum accipiet, vocabulum undecim ibi natum fuisse ex duabus litteris numeralibus XI quæ fuerint transposite ex aliis duabus ix, quibus novem significatur, ita ut ex Tổ XI Tò undecim plene deinde scriptum universa Capitolini exemplaria, que in nostras manus hactenus pervenerunt, inundaverit.

Repercussis medullis, malum récidit introrsus. Quis unquam aut audivit, aut legit, repercuti medullas? Addita itaque virgula post malum, scribe: Repercussum meilelis malum, recidit introrsus. Positum est enim medelis, pro medicinis. Ita supra: Incipit vulnus non sentire medicinam. Hanc emendationem, Lector, si probas, acceptam refer Viro insigni, qui se ejus auctorem a me laudari vetuit.

IN CAPUT XXXVII.

Sine modo, cum milites. Lege, satellites. Ita in fine cap. 38. His satellitibus et protectoribus cinctus.

IN CAPUT XXXIX.

Postremo, nefas esse illius nominis ac loci feminam, B sine more, sine exemplo, maritum alterum experiri. Hec dicebat Valeria, vel revera ignoratione rei, vel simulatione, ut Maximinus insolentia exempli a consilio suo averteretur. Similium enim nuptiarum velus exemplum ante annos 142 suppetebat in Lucilla Augusta, M. Antonini Philosophi, id est, M. Aurelii filia, L. Veri imp. vidua, teste Capitolino in M. Antonino philosopho cap. 20 his verbis: Proficiscens ad bellum Germanicum, filiam suam, non decurso luctus tempore, grandævo Equitis Romani filio, Claudio Pompeiano dedit, genere Antiochensi, nec satis nobili, quem postea bis consulem fecit, cum filia ejus esset Augusta, et Augustæ filia.

Fu comigit, inquam, ante annos 142, siquidem tot esse a luctu Lucillæ ad luctum Valeria, ita ostenditur.

Gal. Maximianus ipso cos. vIII obiit, mense maio, cap. 21, adeoque Valeria anno Ch. 311, facta est vidua.

L. Verus vivendi finem fecit media hyeme, ut tesfatur Galenus lib. de Præcognit. cap. 10. Hyems illa fuit, quæ finem anni Ch. 169 et initium 170 occupa vit.

In præsentia non dissero, an ante finem anni 169, an post initium insequentis L. Verus obierit: quamquam existimo, id contigisse sub finem anni 169 utrovis enim modo consequens est, inde ad mensem mbium supradicti anni Ch. 311, quo obiit Maximianus, annum 142 decurrere.

L. Verum obiisse sub finem anni 169 vel ad summum vitam produxisse usque ad initium anni insequentis, agnoscere ést és initio et fine ejus imperii.

M. Aurelius et L. Verus ámbo, novo exemplo, imperium adepti sunt post demortuum Antoninum Pium, Cui anno Ch. 161 e vivis excessit; et quidem, juxta Tertullianum Apologet. cap. 25 et Dionem pag. 814, die 17 martii.

Quo dato, cum L. Verus decimum Imperii annum non attigerit, obiisse ipsum necesse est ante 17 diem

Porro mirum nemini esse debet. apud Victorem Epitomatorem, Cassiodorum atque Eutropium similiter legi undecim. li enim omnes, corrupto semel fonte, idem virus hauserunt.

Apud Cedrenum facilior est ejusdem erroris correctio, ubi legitur pag. 250 edit. Regiæ, anni 1647: Μάρκος ̓Αντωνῖνος ἐξασίλευσεν ἔτη εὔ ́, μετὰ μὲν Βήρου (male Σεβήριου) τοῦ γαμβροῦ αὐτοῦ ἔτη ι, καὶ μῆνας Β : Marcus Antoninus imperavit annos 19,cum Vero quidem (inale Severo) genero suv, annos 10 et menses 9. Loco enim etn í, zai peñvas 6, vel legendum est simpliciter, Etn 6, annos 9, vel post en reponendum est, pro i, id est, 8 pro 10, quoniam mutaium fuerit còn, in í, prono lapsu tum ex figuræ similitudine, tum ex eadem utriusque litteræ apud nonnullos pronuntiatione. Unde L. Verus, qui medio martio anni Christi 161 imperare cœpit, obierit juxta Cedrenum anno 169 antequam, medii decembris interventa, 10 mensem anni delibassel.

Maneat itaque, L. Verum nonnisi 9 annos imperasse, et vivendi finem fecisse anno Christi 169 exeunte, vel 170 ineunte: unde ad 311, quo Maximinus Valeria nuptias post Gal. Maximiani obitum ambivit, annus 142 fuit in decursu.

C

Addam quoniam id quoque confert að instituendani L. Veri chronologiam, corrigendum esse præterea Capitolinum cap. 2 in L. Vero, ubi legitur: Vixit annis quadraginta, duobus minus, id est, triginta octo; quod optime convenit cum anno nativitatis L. Veri in pratura patris sui, 18 kalendas januarias, apud Ca¡itol., cap. 1. Sed de hoc alias.

Neque vero possum prætermittere asserendæ correctioni litterarum x1 in x egregium exemplum, quod vir clarissimus Joannes Harduinus in Nummis antiquis illustratis, Lutetiae anno 1684 editis, pag. 316, voce MAZZA, profert ex Plinio, apud quem lib. XVIII, sect. 69, permutatis annorum numeris, jubet legi, Urbis an. DXVI, pro DXIV.

Permulta non modo similium transpositionum, sed etiam litteraruni numeralium male acceptarum, ac deinde ipsorum numerorum plene scriptorum exempla ex Græcis Latinisque auctoribus congessi, quæ aliquando loco haud alieno sum exhibiturus.

D

Inter illa unum est, si quod aliud insigne, apud Fl. 600, E. v. 9, ubi llerodis funus dicitur Hierichunte Josephum, Antiquit. lib. xvn, cap. 10, pag. Gr. L. processisse Herodium usque radia öxto, per stadia octo; cum in loco parallelo, lib. 1 de Bello cap. 21, p. 774, v. 3, a fine, legatur id factum radious deuxoolovs, per stadia ducenta.

mensis marti anni Ch. 178. Secus enim decimum Imperii annum attigisset.

Non attigisse autem nisi nonum annum, duobus potissimum argumentis conficitur, quæ breviter expediam.

Primum suppeditant numismata, tam Græca, quam Latina, quorum nulla omnino ultra L., id est, annuni 9 vel ultra TR. P. 9 exhibent.

Alterum habetur in Chronico Paschali, ubi ad primum ccxxxv Olymp. annum, Indict. vi. Conss. Aproniano et Paulo, legitur Lucius Aurelius Commodus mortuus esse, aptus eτn 0, cum imperasset annos 9.

Neque vero ideo rejiciendum est auctoris istius Chronici testimonium, quod biennio citius, quam par est, anno nempe Christi 168, L. Veri obitum consignet; sibi enim ipsi in hoc anachronismo constat, quippe qui initium imperii ejusdem L. Veri in annum

Hujus utriusque loci conciliatio in devia abduxit tres auctores alias sagacissimos, Wilhelmum Langium lib. 11 de Annis Christi, cap. 18, pag. 350 edit. Lugd. Batav. 1649; Jac. Usserium, Annal. parte posteriore, anno per. Jul. 4714, pag. 536 edit. Londin. 1654; et Christ. Noldium, Historia Idumeæ pag. 71 edit. Francquera; quorum confutandis sententiis longiorem operam olim impendi. In præsentia tantummodo dicam, male in Antiquitatibus legi oxto, quod ex, numeri octonari indice, plene scriptum; cum to ex ', ducenarii numeri nota perperam efficta, vel lecta, exaratum esset. Observandum enim, in libris Antiquitatum numeros compendiose per lit

« PoprzedniaDalej »