Obrazy na stronie
PDF
ePub

emptus est anno Ch. 96, 14 kalend. Octobris, sive A die 18 Septembris, ut in confesso apud omnes. Divinæ vindictæ intervallum, anni 2 et menses 7 cum dimidio circiter.

IN CAPUT IV.

Extitit enim post annos plurimos execrabile animal Decius, qui vexaret Ecclesiam. Quis enim justitiam, nisi malus, persequatur? Et quasi hujus rei gratia provectus essel ad illud principale fastigium, furere protinus con tra Deum cœpit, ut protinus caderel. Sæviisse Decium statim ac imperavit, docet quoque Chronicon paschale his verbis: Initio imperii Decii, persecutione contra Christianos concitata, abzvos, Flavianus (lege 6vos, Fabianus), Romanorum episcopus martyrium fecit. Jam inquirendum quo id tempore contigerit.

Decius successit Philippo, qui anno Ch. 249, 15 kal. Julias, sive 18 die Junii, Æmiliano et Aquilino coss. etiamtum imperabat, ex Cod. Justinianeo, 1. vIII, tit. 56. De Revocandis donationibus, 1. 1, Decii autem Augusti nomen iisdem coss. 15 kal. Novemb., sive 19 die Octobris, ibid. inscribitur lib. 1v, tit. 16. De Hæreditariis actionibus, 1. 1. Decius itaque imperium adeptus est intra dies 17 Junii, et 19 Octob.

Quod si demus, ipsum imperare cœpisse sub finem Junii, vel sub initium Julii, ut infra dicetur, tum a Domitianea persecutione, quam Februario anni Ch. 94 assignavi, erunt ad Decianam, præter quinque circiter menses, anni 156 quos Lactantius plurimos jure merito appellat, quod insequentes persecutiones sibi invicem fere contiguæ fuerint.

Quod autem Lactantius ait, Decium protinus cecidisse postquam vexavit Ecclesiam, non omnino idem tempus æquat, quod fuit a concitata per Domitianum persecutione usque ad ejusdem necem, nempe a mense Februario anni Ch. 94 ad annum Ch. 96, et diem 18 Septembris. Intervallum est enim annorum 2 ad mensium 7 cum dimidio circiter; quod aliquanto minus esse in Decio, ita ostenditur.

Decius ex antedictis imperavit anno Ch. 249, intra diem 17 Junii, et 19 Octobris. Imperare desiit anno Ch. 251, quo cos. III processit, collega filio suo, Decio Etrusco. Anno enim insequenti, sive 252, Trebonianus Gallus, amborum successor, Fastis jam tum Augustus nomen dedit, collega Vibio Volusiano, filio suo, jam tum Cæsare.

Quanam vero anni tempestate Decii obierint, colligere est ex Trebellio Pollione in Valeriano, ubi hæc leguntur: Duobus Deciis coss. anno Ch. 251, 6 kal. Novemb. die, sive 27 Octob. cum ob imperatorias litteras in æde Castorum (Roma) senatus haberetur, ireturque per sententias singulorum, cui deberet censura deferri, nam id Decii posuerant in senatus amplissimi potestate.... absente Valeriano, nam ille in procinclu suo cum Decio agebat, omnes una voce dixerunt, interruplo more dicendæ sententiæ: Valeriani vita censura est..... Quæ cum essent sæpius dicta, addiderunt, OMNES; atque ita discessum est. Hoc senatusconsultum ubi Decius accepit, omnes aulicos convocavit, ipsum etiam Valerianum præcepit rogari. Huc usque Trebellius Pollio.

Unde liquet, delata senatui per Decios absentes eligendi censoris potestate, Valerianum, et ipsum absentem, censorem fuisse electum Roma, die 27 Octobris.

Degebat Valerianus in limite Mosiæ cum Deciis, qui ibi ante finem istius anni occisi sunt. Demus mensem circiter unum, tum renuntiando in Moesiam isti senatusconsulto, tum deinde committendo prælio, in quo uterque Decius cecidit Decii sub finem Novembris occisi fuerint.

Id contigit Abrutti, sive Abyrti, vel Abritti, ut testantur Victor, De Caesaribus, Dexippus apud Syncellum, pag. 376 Regiæ editionis anni 1652, et Chronicon paschale anno Ch. 251, præter Jornandem libri De Rebus Geticis, cap. 18, apud quem habetur:

B

Veniensque Adabritto (sive abrupto) Mœsiæ civitatem, circumseplus a Gothis et ipse extinguitur; ubi legendum esse Abrutto, notavit V. C. Ant. Pagius Critica Baronianæ, pag. 51, ad hunc 251 Ch. annum : sed melius legeris ad Abrittum. Lege quoque Abrutti apud Victorem De Cæsaribus, loco Bruti.

Victor De Cæsaribus ait simpliciter, Decium imperasse exacti regni biennio; Victor alter, menses triginta. At nequeunt triginta illi menses in imperio Decii reperiri, nisi admittamus, Philippum statim obiisse postquam die 17 Junii anni Ch. 249, nomen ejus in Lege, de qua supra, inscriptum est; Decium vero sub finem anni 251 in prælio adversus Carpos interiisse. Ita enim delibatus fuerit tricesimus mensis.

Interea ex his constat, Decios imperasse plus quam duos annos; nempe ab illo temporis spatio, quod est intra diem 17 Junii et 19 Octobris anni 249, usque ad finem Novembris anni 251, atque adeo annos duos cum mensibus circiter quinque.

Et quidem tertium imperii annum Decios attigisse, docent variæ inscriptiones, in quibus Decio Seniori assignatur tribunitia potestas 11, quarum altera Feltriæ apud Gruterum CCLXXXIII, 6; altera Vintiis in provincia Galliæ, ubi etiamnum extat, ac refertur a V. C. Ant. Pagio, Dissert. Hypat., part. 1, cap. 7, pag. 64, et in Critica Baroniana correctior ad annum Ch. 251, pag. 52.

Chronici paschalis auctor Decii imperium intra unius anni spatium perperam definit, ac persecutionem cum anno 251 connectit. Recte quidem, quantum ad utriusque Decii consulatum, sed adversus ipsos, qui ibi producuntur, martyrii Pionii charac

teres.

Verba ipsa, in quibus duo menda cubare suspicabar, non abs re forsan erit referre, ac eorum castigationem proponere. Ea sunt :

[ocr errors]

Καὶ ἐν Σμύρνη τῆς ̓Ασίας Πιόνιος.... ἐπὶ Πρόκλου Κυν τιλλιανοῦ ἀνθυπάτου τῆς ̓Ασίας, πρὸ δ ̓ εἰδῶν Μαρτίων, Ο ὅ ἐστι κατά Ασιανούς, μηνὶ ἔκτῳ, 16' σαββάτου ὥρα Sexáτn. Et Smyrna Asia Pionius... sub Proclo Quintiliano proconsule Asiæ, 4 idus Martias, quod est secundum Asianos, mense sexto, die 12, sabbati hora decima. Venerat mihi in mentem, pro d'ɛidov MapTiwv, 4 idus Martias, et unvi exto, mense sexto, legendum esse, δ ̓ εἰδῶν Ἰουλίων, 4 idus Julias, et μηνί avt☎, mense ipso, sive, eodem.

Quantum ad primam castigationem, post d' eidav, 4 idus, loco Maptior, Martias, reponebam 'lovλiwv, Julias, quia in toto Decii imperio nullum sabbatum, quod sit mensis dies 12, connectitur cum aliquo die 4 idus Martias: sed solummodo 4 idus Julias, et 12 dies mensis in anno Ch. 251 conveniunt sabbato; quod ita ostenditur.

Decius, ut dictum supra, imperavit ad summum post diem 17 Junii anni 249, usque ad finem Novembris anni 251. His annis, et 259 intermedio, sabbatum cum aliquo die 4 idus cujusvis mensis se habuit ut in diagrammate insequenti, in quo præterea indiDcatur, quoto mensis die sit 4 idus.

Anno Ch. 249, littera dominicali G.

4 idus Februarias, dies 10 mensis.

4 idus Maias, dies 12. Id quidem corrigendo Chronico Paschali apprime conveniret, quoniam facilis est mutatio τοῦ Μαίων, Maias, in Μαρτίων, Martias: al Decius in isto Maio, mense nondum imperabat, ut ostensum supra.

4 idus Novembris, dies 10.
Anno 250, lit. dom. F.

4 idus Augusti, dies 10 mensis.

4 idus Octobris, dies 12, sed 'Oxrw6piov, Octobres, nimium differt a Maprio, Martias.

Anno 251, lit. doin. E.

4 idus Julias, dies 12 ejusdem mensis Julii. Sunt enim idus die 15 Julii. Unde conjeceram 'lovλiwv, Julias, in Chronico Paschali legendum, pro Maption, Martias, ut 4 idus et sabbatum concurrerent cum

duodecimo die mensis; adeoque Pionii passionem A assecutum fuisse confido: at liceat id indagari, alioanno Ch. 251 convenire.

Hactenus de prima castigatione.

Quantum ad alteram, in qua avto, ipso, repositum pro Ext, sexto, sensus esset, diem idus includi in eodem illo mense, cujus ibi significatur e-se diem duodecimum.

Videlicet quamvis apud Ramanos dinumeratio retrograda ex ante nonas vel idus instituatur, sicut ex ante kalendas; id tamen sit cum hoc discrimine, quod dies numerati ex ante kalendas sint in mense, qui designatas kalendas antecedit, adeoque alio, quam ipsæ kalenda: secus ac dies, qui ex ante nonas vel idus putantur; sunt enim illi eodem in mense, ac nonæ et idus, ex quibus retroaguntur.

Auctor itaque Chronici Paschalis in Pionii martyrio, supradictis verbis μnvi aùtã tổ, mense ipso die 12, innueret, 4 idus Julias esse ipsius mensis Julii diem 12 secundum Asianos: quoniam Asiani ordine recto a prima die mensis dies mensium putant, non autem retrogrado a nonis, vel idibus insequentibus, uti faciunt Romani, apud quos quando dinumeratio procedit ex ante kalendas, tum designatus dies non eodem est in mense, ac kalendæ.

Frustra ergo deinceps juxta illas correctiones quæreretur in Chronico Paschali, atque in Actis latinis passionis Pionit, sextus aliquis mensis in Martio, ut ab aliis antea factum est.

Tamen ut verum fatear, audacior mihi videtur mutatio vocabuli Μαρτίων, Martias, in Ιουλίων Julias; maxime cum adducar ut credam, Pionium anno Christi 250 passum fuisse, ut signatus in Actis passionis ejus docet Decii consulatus II, in quo collegam habuit Gratum.

B

Itaque existimaverim, fuisse revera ab auctore Chronici Paschalis scriptum, πρὸ δ ̓ εἰδῶν Μαρτίων, id est, ante 4 idus Martias: sed mensem Martium ibi intelligendum esse Xanthicum, qui in Asianorum proconsularium anno solari sextus es!, ducta dinu-C meratione a mense Dio. Ut autem Dius iniit die 24 Septembris: ita Xanthicus die 22 Februarii.

Præterea cum S. Polycarpus, Smyrna episcopus, passus sit die secundo mensis Xanthici, ante diem 7 kal. Martias, magno sabbato, hora octava, ut ex Ecclesiae Smyrnensis epistola de Martyrio S. Polycarpi ab Usserio edita, et ex Græcorum menologiis discimus, atque aliunde in Actis passionis Pionii insequentia tegantur: Vicesima tertia mensis Februarii die, cum sabbatum magnum instaret, id est, adesset, Natalis scilicet beati martyris Polycarpi, urgente Decii persecutione, Pionius presbyter, et Sabina.. comprehensi sunt; quæ in ejusdem Pionii Actis a viro clarissimo Theod. Ruinartio editis, pag. 123 ita habentur: Secundo itaque die sexti mensis, qui dies est quarto idus Martias, die sabbati majore, Natale Polycarpi celebrantes, etc. Ex istis diei 23 et sabbati characteribus necesse est, Pionium comprehensum fuisse anno Christi 250.

Ut vero passus est insequentis Martii, sive Xan- D thici, die 12 qui in feriam tertiam eo anno incidit, nemo non agnoscet vocabulum σ×6бátov, sabbati, tum in Actis Pionii, tum in Chronico Paschali perperam additum fuisse a sciolo aliquo, qui cum memoria teneret, Pionium missum fuisse in carcerem die sabbati, et quidem magni, acmartyrio fuisse affectum die 12 mensis Martii, sive Xanthici, præcipiti calamo sabbati characterem, qui diei 23 Februarii conveniebat, affixerit diei 12 mensis Xanthici, nullo dierum, in quibus comprehensus et passus est Pionius, habito discrimine; quamvis eodem in anno die 23 Februa rii et 22 Martii nequeant in sabbatum incidere.

Undenam autem illud sabbatum, quod erat die 23 Februarii Juliani, anno Christi 166 quando Polycarpus martyrio affectus est, et anno 250, quando Pionius comprehensus, appelletur magnum, nescio an quisquam hactenus sit assecutus; neque vero me

rumque inde excitare sagacitatem.

In duobus illis Christi 166 et 250 annis, pascha in diem 7 Aprilis incidit, adeoque prima quadragesima Dominica in 24 diein Februarii. Iline sabbatum, quod primam illam quadragesima Dominicam præcedit, potuit magnum appellari ab Asianis proconsularibus, quibus, ut pote Quartodecimanis, plurima erant, in rebus ad Pascha spectantibus, cum Judaeis communia.

Judæis porro sabbatum, quod paschati imminet, dicitur magnum. Cum autem tempus ineundæ quadragesimæ pendeat a paschate insequenti, deque paschate Christianos admoneat, ideo Smyrnenses sabbato quod est ante primam quadragesimæ Dominicam, appellationem eamdem dederint, quæ a Judexis sabbato quod est ante Pascha, tribuitur.

Ad rem præsentem nihil attinet, Smyrnenses una cum Quartodecimanis pascha decima quarta ipsa lis, feria 3 celebrasse secus, ac cæteros Christianos. luna, id est, iis Christi 166 et 250 annis, die 2 Apri Quartodecimanis enim idem erat ac cæteris Christianis, quadragesime initium.

Notavi supra, vocabulum instaret quod est in Actis passionis Pionii post cum sabbatum magnum, significare adesset. Enimvero redditum est ex visagVOU male accepto, quod erat post σαββάτου μεγάλου, quasi de imminente sabbato magno diceretur, quamvis ibi sabbatum, quod jam advenerat, indicetur.

Sæpe quidem latinis auctoribus instans appellatur illud tempus, quod medium est inter præteritum et faturum: at quoniam significatus est ambiguus, prava est similis interpretatio, quæ apud varios auctores lectoribus minus eruditis nonnunquam ansa fuit rerum male intelligendarum.

Varia latina Acta passionis Pionii ex editis ac manuscriptis codicibus retulit vir clarissimus Theodor. Ruinartius, de quo supra, inter Acta Martyrum sincera in selecta, pag. 138, ubi omisso die 12 qui est in Chronico Paschali, 4 Idus Martias, vel Mariii, cum mense sexto plerumque jungitur, præterquam in uno Bollandino, in quo legitur: Ante 4 idus Martias, more Romanorum, Asiæ autem more, septimi mensis undecimo, die sabbati, hora septima.

Nescitur quidem, unde in isto codice Bollandino hora septima legatur pro decima; neque divinare est, quomodo iisdem in Actis latinis, et in græcis Menologiis dicatur Pionius die undecimo passus. At suspicio mihi inest, septimi mensis positum fuisse dedita opera pro sexti mensis, quod nempe mensium dinumeratio ibi ducta sit ab Hyperberetxo, qui variis gentibus et auctoribus caput est anni civilis, ita ut Xanthicas hunc in modum ex sexto fiat septimus; licet contra alias sit primus, quando cum Aprili committitur, sicut apud Chronici Paschalis auctorem iis in locis, in quibus ipse auctor loquitur.

Non moror, in locis supra laudatis menses citra ullam aliam designationem appellari juxta ordinem, quem singuli in anno obtinent. Xanthicus puta dicitur primus, et sic reliqui. Sed abs re forsan non erit ex Fl. Josepho, apud quem Judaici menses lunares nominibus inensium Syro-Macedonicorum appellantur, simile exemplum referre, in quo mendum cubat.

Illud est lib. v de Bello, cap. 25 in græcis, vel I, in latinis exemplaribus, pag. Gr. Lat. 888, D, ubi Vespasianus legitur Gadara intrasse τετάρτη δύση pou prvos, id est, die quarta Dystri mensis; præcedit autem Dystrus Xanthicum. At paulo aute, nempe pag. 887, F, dicuntur Sicarii festo Azymorum, quod medio mense Xanthico celebrabatur, invasisse oppidulum Engaddi. Lege itaque levi mutatione, deripou, pro δύστρου, quod erit, τετάρτη δευτέρου μηνός, die quarta SECUNDI mensis; adeoque die quarta mensis Artemisii, qui Xanthicum proxime sequitur, Vespasianus Gadara intraverit, direpto per Sicarios ante novemdecim dies Engaddi. Artemisius simpliciter

quoque 1 Macchab. xi, 51, appellatur Asúτepos μ, A complura numismata, inter quæ unum est magni secundus mensis. moduli in Gaza Regia æreum Julii Veri Maximini imp. in hunc modum :

Porro iisdem in Actis latinis passionis Pionii Decius dicitur consul fuisse diversimode collega Vizeto Grato, vel Vicio Grato, vel Vitio Trato: unde verum nomen illius Grati elici nequit.

Hic obiter, data occasione, jurisconsultos, vel alios quosvis codicis Justinianei lectores, accuratiori chronologiæ minus addictos, monitos velim, peccari anni anachronismo usque ad Diocletiani tempora in æræ Christi numeris, qui legibus illis appositi sunt, in quibus coss. notantur, v. g, supra laudatis legibus, quæ coss. Emiliano et Aquilino lata sunt; annus enim æræ Christi 250 subjicitur pro 249.

Error autem primo commissus est ab illustri Fastorum parente, Onuphrio Panvinio, deinde ab ejus exscriptore. Panvinius enim ratus Servatoris nativitatem uno anno esse antevertendam, ætatem el æram Christi indiscriminatim acceptas suis Fastis intrusit; in quo imitatorem habuit illum, qui Christi annos consulatibus in codice designatis adjiciendos suscepit.

Panvinii errorem uno præterea anno eminentiss. Baronius in suis nunquam satis prædicandis Annalibus auxit, uti a chronologis passim animadversum. Sed, quod maxime stupendum, in illa tanta chronologiæ luce, ad eumdem lapidem offendit vir clarissimus Carol. Cointius, nuperus Annalium Francorum scriptor. Nunc e diverticulo in viam.

In Ducangiana Chronici Paschalis editione, pag. 270 eodem fato eodemque errore, ac annus Domitiane persecutionis, de qua supra, annus quoque Decian persecutionis nudus ac vagus inter annos Ch. 253 et 254 duplici errore relinquitur.

B

Primo quidem, quod Decii imperium nullis omnino characteribus insigniatur. Deinde vero, quod connexo ibi Ch. 253 anno cum postremo Philippi imp. necesse sit, Decianam persecutionem ad summum coepisse anno Ch. 254, cum sit longe certissimum Decium ante annum 252 obiisse, siquidem illo 252 C. anno, ut notavi supra, successor ejus Trebonianus Gallus cos. I processit, jam tum Augustus, collega Vibio Volusiano, filio suo, jam tum Cæsare.

In consignandis similibus eventibus passim hallucinatum fuisse clariss. Ducangium, minime miror, cui scilicet ut diffusissima iuerat variarum reconditissimarumque rerum lectio, ita perexiguus ac propemodum nullus chronologia usus.

Nam profectus adversum Carpos, qui tum Daciam Masiamque occupaverant. Carpos in hoc Lactantii loco, Francos in Chronico Paschali, Getas, sive Gothos, apud Jornandem, et Scythas apud Zozimum, eosdem esse ostendit vir clarissimus Ducangius in Notis p. 547 ad supradictum Chronici Paschalis io

cum.

IN CAPUT V.

Non multo post Valerianus. Post 7 annos; nam anno Ch. 257, imperii sui 5, episcopos et presbyteros exilio muletavit, ut liquet ex vita, actis, et epistolis Cypriani. Insequenti autem 258, imperii sui 6, circa æstatem sæviit. ut docet laudatus Cyprianus epist. ad Successum: unde hoc loco Lactantius ait, Valerianum multum, quamvis brevi tempore, justi sanguinis fudisse, id est, intra unius anni spatium; nam captus est a Persis anno insequenti 259.

IN CAPUT VI.

Aurelianus inter initia sui furoris extinctus est. concitavit itaque persecutionem solummodo sub tinem anni 274 vel initio insequentis. Interemptus est enim Martio anni 275.

IN CAPUT XI.

Misitque aruspicem ad Apollinem Milesium. Coluisse Milesios Apollinem, docent, præter Strabonem, lib. XIV, pag. 634, et Pausaniam in Atticis, pag. 15,

D

AY. K. I. OYHPOC. MAZIMINOC.

(Cap. radiato.)

ΑΜΙΚΟΥ ΕΛΕΥΘΕΡΑΣ ET. CH.

(Apollo sedens, dextra lyram; Serapis stans, capite modialo, dextra spicas, sinistra lanceam.)

Infra, inter utramque figuram globus.

In imo AMICHNON MIAHCION.

Id est: IMperator. Cæsar. Julius, VERUS, MAXIMINUS. AMISI LIBERE ANno 268. AMISENORUM MILESIORUM.

Ex hoc numismate intelliges, Serapidem cultum fuisse Amisenis, ut Apollinem Milesiis.

Ex notandis infra de altera Amisenorum era, cusum est in obsequium Maximini, anno Per. Jul. 4950, U. C. 990, Ch. 237, post obitum amborum Gordia

norum.

Occasione litterarum numeralium in eo inscriptarum, paucis dicam, duas fuisse ad summum Amisenis æras.

Prima sumpta fuerit ab anno Per. Jul. 4667, U. C. 707, ante Ch. 47, quando Jul. Cæsar Amisenos kauOspia nusifato, libertate remuneratus est, teste Dione, lib. XLI, pag. 207, quod Pharnaces, Mithridatis filius parricida, virilitatem ipsis ademisset, ut docet Hirtius, Bell. Alexandr. cap. 41 et 70, cum Appiano lib. п Bell. Civil., pag. 484, et Dione lib. XLII, pag. 206, apud quem, τους τε ἡβῶντας ἐν αὐτῇ πάντας TEXTEVE, puberes in ea omnes interfecit, legendum ex duobus aliis auctoribus riteus, exsecuit; quod apud Appianum, Touius romaaτo. Hoc vero mendum demiror mansisse hactenus inobservatum.

Istam primam Amisi æram exhibet Hadriani nummus, si modo genuinus est, qui a Jos. Scaligero, Canon. Isagogic. lib. I, pag. 301, Edit. Amsteld., num. xc, laudatur :

AYT. KAIC. AIA. AAPIANOC. CEB. п. п. Yп. r.

AMICOY EAETOEpac etorc. pur (male, rnr).

Id est: 1M Perator. CÆSar. Ælius. HADRIANUS. AUGustus. Pater. Patriæ. COnsul. 111. AMISI LIBERÆ, ANNO 183.

Ibi Scaliger rn. г. Consul m. non modo male interpretatur tertium, quod est ter sed etiam errat, cum dicit, eos 183 annos desinere anno periodi Juliane 4835, quo tertium Hadriani consulatum illigat; Hadrianus enim suum in ac postremum consulatum inivit anno per. Jul. 4832, U. C. 872, Ch. 119; unde utrovis modo, citra omne fundamentum, repetenda esset æra ab anno per. Jul. 4650 vel 4651, id est, ante Ch. 64 vel 63.

At vehemens mihi suspicio inest, eo in nummo legi debere, pZr, 163, sicuti alius ejusdem Hadriani argenteus nummus in Gaza Regia præfert:

AYT. KAI. TPA AAPIANOC. CEB. YII. г.

(Cap. Laureato.)

AMIΣΟΥ ΕΛΕΥΘΕΡΑΣ ΕΤΟΥΣ ΡΕΓ.

(Pallas stans, dextra Victoriolam, sinistra clypeo innixa.)

Cusus est, ut ex insequenti æra videbimus, anno per. Jul. 4854, U. C. 885, Ch. 132, Hadriani imp. 15. Hadrianus enim, demortuo Trajano, anno Ch. 117, die 10 mensis Augusti imperium adeptus est.

Altera æra, que litteris numeralibus CEH, 268, in supradicti Maximini numismate signatur, ducenda est ab ipso initio auni per. Jul. 4683, U. C. 723,

ante Ch. 31, quando Amiseni, nec.to vel expulso A Tov ini tõ) 0:íg) mappnoiaCoμévols hoye ti nai ßig rwvStratone tyranno, libertatem sibi armis quæsiverunt. Quod autem apud Strabonem lib. xi, pag. 547, libertas eis reddita dicitur a Cesare Augusto post Actiacam pugnam, intelligendum est, confirmata.

Illa eadem ææra visitur in æreo medii moduli numismate Diadumeniani, quod in Museo eruditiss. atque humaniss. viri Fr. Dronii asservatur.

M. ONEA. ANT. AIAAOYMENIANOC CAICAP.

(Cap. nudo.)

ΑΜΙΚΟΥ ΕΛΕΥΘΕΡΑΣ ΕΤΟ. ΕΜΘ.

(Aquila expansis alis.)

Id est: Marcus. OPELius ANToninus. DIADUMENIANUS. CÆSAR. AMISI LIBERE ANno 249.

Cusus est ante mensem Junium anni Ch. 218, siquidem Macrinus imp. eo anno, una cum filio Diadumeno, initio Junii, interemptus est.

Hic vero monendus est lector, Ælii Cæsaris numisma, quod vir clarissimus Ant. Pagius sibi me e Gaza Regia transmissum laudat in Addendis Critica Baroniana, pag. 305, cum litteris PZE, 165, non pertinere ad Ælium Caesarem, neque esse in Gaza Regia. Id quidem ita memini me scribere viro clarissimo uti ab ipso exhibitum est: sed prius ita quoque ab amico per litteras, dolo non malo deceptus, acceperam.

Est autem hoc numisma Sabinæ, Hadriani uxoris quod habetur pag. 307 Thesauri Palatini per L. Begerum Heidelbergæ anno 1685 editi. Inde ruit tertia Amisenorum æra, quam Ant. Pagius ibid. in Addendis falso isti numismati superstruxit.

Neque prætermittendum est, ab Holstenio quoque in notis ad Stephanum de Urbibus, voce A'oòs, male referri Caracalla nummum Amisi cusum, in quo ait, esse litteras CNE, 255, quæ neutri æræ conveniunt. Sunt enim in eo CME, 245, prout leguntur in æreo maximi moduli nummo Gazæ regiæ, in hunc modum :

ΑΤ. Κ. Μ. ΑΥΡ. ΑΝΤΩΝΙΝΟΣ. ΓΕΡΜ.

(Capite radiato.)

AMICON ΕΛΕΥΘΕΡΑΣ.

(Victoria in bigis, dextra coronam,

In imo ET. CмE. :

sin palmam.)

Id est: IMperator. Cæsar. Marcus. AU Relius. ANTONINUS. GERManicus. AMISI LIBERÆ ANno 245.

Caracalla Germanici appellationem non usurpavit, nisi decurrente sibi tribunitia potestate xvi, uti vedere est in nummis apud Occonem pag. 377, et Mediobarbum pag. 293. Tribunitia autem potestas tradita est Caracallæ anno Ch. 198, atque ita anno Ch. 213 tribunitiam potestatem xvi inivit, cujus duntaxat in decursu Germanicum se inscripsit.

Cusus est itaque iste nummus anno U. C. 967, Ch. 214, non autem U. C. 961, Ch. 208, ut censet clariss. Pagius eadem pag. 305, in Addendis, ubi in errorem ab Holstenio inductus, litteras CNE, 255, a priori Amisi æra, sive ab anno U. C. 707, repetit.

IN CAPUT XIII.

Legitime coctus. Id est, ambustus, ut cap. 21 : Deinde incense faces et extinctæ admovebantur singulis membris. Quod postremo accidebat, cum per multum diem decocta omni cute, vis ignis ad intima pene

trassel.

IN CAPUT XV.

Furebat ergo imperator jam non in domesticos tantum, sed in omnes; el primam omnium filiam Valeriam, conjugemque Priscam sacrificio pollui coegit. Erant itaque christianæ. Et fuisse quidem christianas, nec semper ita male habitas, discas ex hoc Eu sebii loco, reddito ad verbum (Hist. Eccles. 1. vin, cap. 1, statim initio) :

Τί δεῖ περὶ τῶν κατὰ τοὺς βασιλικοὺς λέγειν οἰκοὺς, καὶ τῶν ἐτὶ πᾶσιν ἀρχόντων; οἱ τοῖς οἰκείοις, εἰς πρόσω·

B

εχώρουν, γαμεταῖς, καὶ παισὶ, καὶ οἰκέταις, μονονουχί καὶ ἐγκαυχάσθαι ἐπὶ τῇ παρρησίᾳ τῆς πίστεως ἐπιτρέ ποντες, οὓς ἐξόχως, καὶ μᾶλλον τῶν συνθεραπευόντων ἀποδεκτοὺς ἡγοῦντο· οἷος ἐκεῖνος ἦν Δωρόθεος, πάντων αὐτοῖς εὐνούστατός τε καὶ πιστότατος· καὶ πάντων ένεκα διαφερόντως παρὰ τοὺς ἐν ἀρχαῖς καὶ ἡγεμονίαις ἐντιμό τατος, ὅ τε σὺν αὐτῷ περιβόητος Γοργόνιος. Quid opus est de iis dicere, qui in imperatorum erant domibus, et iis qui omnibus imperabant? qui suis coram circa rem divinam et sermone, et vivendi ratione libere se gerere sinebant, uxoribus, et liberis ac famulis, tantum non el gloriari super libera professione fidei permittentes, quos eximie, et præ cæteris eorum conservis acceptos habebant: qualis ille erat Dorotheus, omnium erga ipsos benevolentissimus et fidissimus; el propterea præ iis, qui in magistratibus et præfecturis erant, honoratissi mus, et cum ipso celebratus Gorgonius. Liceat hujusce textus duas alias subjicere versiones a clariss. viris editas, Joannis Christophorsorni alteram, atque alteram Henrici Valesii: ex quibus cum superiori illa collatis intelliget lector, quanta sit, quamque vesana nonnullorum interpretum libido, qui in reddendis auctoribus omnia susdeque vertunt, atque innumera vocabula infarciunt, futilia illa pleraque et inutilia; etiam citra omnem characterum distinctionem. Talia fere sunt, quæ in istis duabus versionibus curavi un cinis includi.

Illam, que Joan. Christophorsoni est, primo loco, utpote antiquiorem, exhibeo. Est autem hujusmodi : Quid de his attinet dicere qui (sunt) in imperatorum palatio (magnam dignitatem adepti); denique (ipsis) imperatoribus, qui domesticis (suis) pro sermone divino propagando, et (pia) vitæ ratione (degenda ipsi velut) inspectantes, copiam fecerunt libere (et ingenue) dicendi; atque (suis ipsorum) uxoribus, liberis et servis, quasi (palam) de (mira) fidei libertate gloriandi (exultandique) potestatem permiserunt? Quos certe chariores habuerunt, et magis eximie dilectos, quam (reliquam C servorum turbam). Ut Dorotheum illum, qui præter cæteros erga illos et benevolentiam summam ostendit, et fidem non minorem, ac propterea præ aliis, qui magistratus et præfecturas in imperio gerebant, amplissimum honoris gradum adeptus est. Ut Gorgonium, qui non dissimili fama (et celebritate) enituit.

Hactenus Christophorsonus, quem vides T accepisse tanquam adjectivum; reddit enim, divino, et jungit illud cum λóy, sermone. At male; siquidem substantive sumendum est, et interpretandum, numen, vel res divina: unde reddidit Valesius per, ea quæ religionis suæ erant. Hujus integra versio sic se habet: Quid opus est dicere de iis, qui in imperatorum palatiis (versabantur), quid de imperatoribus (ipsis?) Qui domesticis (suis eorum) que uxoribus, liberis ac servis, ea quæ religionis (suæ erant), tam verbis quam factis libere exsequendi coram (semetipsis) polestalem dederunt; ipsis ob (hanc) fidei (sua) libertatem gloriari, (ac se ostentare) quodammodo permittentes, eosque præ cæteris (omnibus) ministris præcipuo (quodam) amore D complectebantur. Cujusmodi fuit Dorotheus ille, qui summam erga ipsos benevolentiam ac fidem declaravit, eamque ob causam præ (cunctis) magistratibus provinciarum rectoribus magnum honorem promeruit. Huic adjungendus est celeberrimus ille Gorgonius.

Hactenus Valesius. In ejusdem notis hæc legun tur: raustais. Hæc verba de imperatorum conjugibus intellexit Christophorsonus, quibus scilicet imperatores permiserint Christianam fidem libere profiteri. Sed quæ sequuntur, sensum hunc aperte refutant.

At cl. viro non quæ sequuntur, sed quæ præcedunt, erant advertenda. Deprehendisset enim vocabulo oixeios, quod superiori loco occurrit, quodque reddidi per, suis, tanquam generico, comprehendi tres personarum species, que in imperatorum palatiis versabantur; nempe γαμετάς, παῖδας, εἰ οἰκέτας, uxores, liberos, et famulos, utique imperatorum om nes: Dorotheum autem et Gorgonium nonnisi ad

tertiam speciem, sive classem, immediate præceden- A
tem, pertinere, quæ est twv ovvlεpañεvóvτwv, eorum
qui simul ministrant, quos una voce conservorum ex-
pressi. Dorotheus quippe erat eorum ex numero,
quibus creditæ erant imperii præfecturæ : unde ibi-
den ex Actis martyrum Indis et Domnæ cap. 23.
notat Valesius, fuisse illum civili dignitate insignem,
ut qui præpositus vocaretur ab Italis.

IN CAPUT XVII.

Sic æstate transacta, per circuitum ripa Striga. Repone Istrica, id est, Danubianæ; ab Ister, Danubius. Facilis enim fuit corruptio ex Istrica in Stricæ, ac deinde Striga, dempta ex usu per librarios prima littera. Sic Strix ex Histrix. Unde Striculus apud Arnobium pro Histriculus. Strionem, pro Histrionem. Isidorus et glossæ veteres: Strio, mimarius, scenicus. Hæc exempla cum multis aliis subministrat Magnus Salmasius ad Spartiani cap. 27, in Hadriano.

Henr. Dodwellus in dissertatione De Ripa Striga, Lactantii operibus Oxonii anno 1684 editis subjecta, delicias facit, cum dicit, Strigam in hoc Lactantii loco esse vocem Agrimensariam, seu Gromaticam, a castrametatione primum, inde ad coloniarum agros, qui pro castrorum norma mensurari atque distribui solebant traductam atque usurpatam. › Quod postquam vir pereruditus multo conatu adstruxit, demum ita concludit:

Proinde Roma Ravennam usque lectica plurimum vehebatur noster imperator (Diocletianus). Inde ad Danubium fortasse lectica, reliquum deinde iter in navi, et secundo Danubii flumine, per Pontum Euxinum usque ad Nicomediam. ›

B

At vero quis sanus admittat, egrum corpore atque animo imperatorem per Danubii Catarractas, et Ponti Euxini brevia procellasque, longam ac periculosissimam navigationem suscepisse. Itaque satius diceretur Diocletianus lectica fuisse delatus ad Dravum vel Savum, eo loci ubi primum navigiorum sunt patientes; atque inde secundo flumine, uti et Danubio, in illas appulisse partes, quæ Hadrianopoli sunt ma- C gis vicine, unde recto itinere, lectica iterum, Nicomediam versus iter instituisset.

At isti, quanquam verisimiliori sententiæ, obstat æque ac Dodwelliana Lactantii textus, in quo Imperator conficiendo supradicto itineri neutiquam legitur secundis fluminibus usus: unde aliunde petenda interpretatio, nempe ab itinerario Antonini dicto, in quo videre est, duo fuisse itinera a Viminacio, quod in Mosia situni, Nicomediam usque.

Diocletianus itaque Ravenna Viminacium venerit, urbem sibi pridem caram, ut variæ leges ibi ab eo latæ docent; ubi duplex habuerit iter, quorum unum carperet.

Alterum quidem erat brevissimum; nam in eo, per Municipium et Hadrianopolim, non recensentur nisi viginti mansiones usque Ostudizum, quo duo itinera in se recurrunt. Sed illud a Diocletiano vitatum fuisse existimo, ac dextrorsus relictum, quod esset maxime arduum, et per hoc compendium plurimi montes, quos inter præcipue Hamus, essent superandi.

[ocr errors]

Describitur pag. 30 Itinerarii Antonini, anno 1600 Colon. editi; atque operæ pretium duxi oculis illud subjicere, citra locorum omnium recensionem, vel intervallorum designationem, quod neutrum ad rem præsentem spectel. VIMINACIUM. Municipium.

Idimum.

[blocks in formation]

M. P. XVIII.
M. P. xvii. etc.

M.P. XXIIII.
M. P. xviii. etc.

M. P. II.

M. P. xv.
M. P. XXIII.
M. P. xxi.

[blocks in formation]

D

[blocks in formation]

M. P. LXXII. sic.

M. P. xxIIII.

M. P. XXIIII.

M. P. XVIII.

M. P. XII.

M. P. XVII.

[blocks in formation]

M. P. IX.

Noviodunum. Leg. in Herculea. M. P. xx.

Istrum.

Tomos.

Sadame
Tarpodizon.
OSTUDIZUM.
Byzantium.
Pantichium.
Libyssam.
NICOMEDIAM.

[blocks in formation]

Nota, in altera ista recensione omitti ab auctore Chalcedoniam, cum trajectu in Bithyniam, licet sint in prima.

Erat quidem proxime descriptum iter longissimum, quippe LIn mansiones habens, uti numeranti in ipso Itinerario patebit, sed expeditissimum imperatori male habenti, quod per plana fieret, legendo Ripam Istricam, id est, Flexus Danubii inferioris.

In latinis enim Ptolemæi exemplaribus, ea parte ubi græca desiderantur, pag. 57 Gr. Lat. Edit. Bertiana, anni 1618, legitur: Flexio juxta Axium civi. id est Axiopolim, et hinc usque ad ostia vocatur ISTER. Adde ejusdem Itinerarii pag. 55. Iter quod est a Tauruno in Gallias ad Leg. xxx usque dici fieri per Ripam Pannoniæ, non per Ripam simpliciter, quia Istro ista denominatio zat' oxv, pag. 49 convenit.

Postremum hoc iter elegerit Diocletianus, non modo tanquam commodius altero, quod erat per compendium; sed etiam quod per illud, si per valetudinem licuisset, imperatoris partes esset adimpleturus; lustrando scilicet identidem varias legiones in limitibus imperii supra relatis collocatas, cum nullæ essent alio in itinere: ac præcipue 1 Joviam, in Trosmin, sive Trosmis, et n Herculeam, Novioduni: quæ ambæ de Diocletiani Maximianique senioris cognominibus nuncupatæ sunt, atque ad Honorii usque tempora perstiterunt, Claudiano teste in Bello Gildonis, his versibus :

Herculeam suus Alcides, Joviamque cohortem
Rex dicit Superum.

Jam, opinor, intelligis, lector, quid sit apud Lactantium circuitus Ripæ illius Istrica, per quem Diocletianus, Ravenna Nicomediam venit, nempe pedestri itenere per varios flexus Danubii inferioris, usque ad ejus propemodum ostia, ac deinde Östudizum.

Palmariam hanc observationem accepi ab illustriss. abbate, in quo, præter stupendam eruditionem, ea est modestia, ut nomen suum celari velit.

IN CAPUT XVIII.

Caput integrum hic exhibeo, versiculis non modo, sed etiam nominum Diocletiani et Gal. Maximiani adjectione distinctum. In eo præterea, ad majus discrimen, verba amborum charactere italico expressa sunt. Optandum autem esset, ut quorumvis auctorum, ac præcipue veterum, qui deinceps edentur libri, appositis similiter versiculis distinguerentur. Id fieret citandis eorum locis maximo lectoris commodo.

« PoprzedniaDalej »