Obrazy na stronie
PDF
ePub

431

rorque eos, qui tam splendide illum edidere, non con- A
tulisse eum diligentius cum Eusebio, nec ea saltem in
quibus manifesta sunt menda, correxisse. Verum hoc
levius damnum censendum, in scriptore fidei non
ubique optimæ. Redeamus igitur ad Lactantium. In
quo notent juniores, vocem divinitatis, ex consuetu-
dine istius ævi, pro Deo, sive numine usurpari. Iloc
in Tertulliani libris, præsertim illis serius repertis,
quos ad Nationes inscripsit, est frequentissimum. Sic
in arcu triumphali Constantinus scripsit, se DIVINITA-

TIS. INSTINCTU. DE. TYRANNO. OMNIQUE. EJUS. FACTIONE.

JUSTIS. REMP. ARMIS. ULTUM. esse. Inter alios plurimos etiam Salvianus lib. 11 de Gubern. Dei, sic loquitur: Aspectus divinitatis propitiæ munus est conservationis Inumanæ. Adjiciam et illud modo memorati Tertulliani, Apologet. c. 34, quia ad rem quoque ipsam facit: Videte, ne et hoc irreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis, et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quod nolim. Idem judicium fuit Joviani imperatoris apud Socratem, lib. II Hist. Eccl.: ¿s tò èpɛival θρησκεύειν, ὡς ἕκαστοι βούλονται. Verum hanc quæstionem plenius agitare aliorum est; itaque plura de ea afferre supersedeo.

Amolis omnibus omnino conditionibus. Conditiones hic vocata, Eusebio aipéres dicuntur, ut egregie ob. servatum Baluzio, quem vide.

Nunc cavere ac simpliciter. Hæc quoque corrupta esse facile agnoscet attentus lector, imo et mutilata. Est autem hic eorum sensus (nam de verbis præstare non ausim, cum hoc eruditi omnes minime probaturi sint, si quis paret sua pro veterum verbis obtrudere) Quare scire dicationem tuam convenit, placuisse nobis, ut amotis omnibus omnino conditionibus, que scriptis prius ad officium tuum datiz super Christianorum nomine, lævæ prorsus, et a clementia nostra alien esse videbantur, nunc cavere, ut libere ac simpliciter, et reliqua. Hic ea tantum diverso stylo, sive litterarum forma alia, curavi edenda, quæ adjecta sunt ex Græcis. Quod ut constet melius, an opportune sit C factum, pluscula Græca exhibebo: "Ativa outws àpéoκειν ἡμῖν ἀντιγράψαι ἀκόλουτον ἦν, ἵν ̓ ἀφαιρεθεισῶν παντελῶς τῶν αἱρέσεων, αἵτινες τοῖς προτέροις ἡμῶν γράμμασι τοῖς πρὸς τὴν σὴν καθοσίωσιν ἀποσταλεῖσι περὶ τῶν χριστιανῶν ἐνείχοντο, καὶ ἅτινα πάνυ σκαιὰ, καὶ τῆς ἡμετέρας πραότητος ἀλλότρια εἶναι ἐδόκει, ταῦτα ὑφαιρεθῇ, καὶ νῦν ἐλευθέρως τε καὶ ἁπλανῶς ἕκαστος τῶν τὴν αὐτὴν προαίρεσιν ἐσχηκότων τοῦ φυλάττειν τὴν τῶν χριστιανῶν θρησκείαν, ἄνευ τινὸς ὀχλήσεως, τοῦτο αὐτὸ πα ραφυλάττοι.

Quas.... honori. Vel quia, etc. Fuisse auguror: Quod a nobis factum est, ut neque honori cuiquam, neque religioni detractum aliquid, aut imminutum esse a nobis videatur, aut certe ejus sententiæ quidpiam. Græca Eusebii : Τοῦτο δὲ ὑφ' ἡμῶν γέγονεν, ὥπως μηδεμίᾳ τιμῇ μηδὲ θρησκείᾳ τινὶ μεμειῶσθαί τι ὑφ ̓ ἡμῶν δοκοίη.

Priore tempore aliquid. Aliqui scribendum. Eusebius, ἵν' οἵ τινες ἢ παρὰ τοῦ ταμείου.

Quantocius reddant. Inter voces non latinas habuere Tò quantocius duo viri summi, Vossius et Borrichius. Legitur tamen apud Sulp. Severum, dial. m, cap. 4: Discede quantocius, ne me ob injuriam tuum cœlestis ira consumat. Habet etiam Bibliorum vetus interpres, Gen. XLV, 9, Glossæ Labbei: Quam ocius, TŴY TAzioτny scribe, quantocius.

....

Etiam vel hi, qui emerunt. Distinguo a superioribus, et suis quæque locis ita repono quantocius reddant. Etiam hi, qui vel emerunt, vel qui dono erant (non erunt) consecuti, si putaverint, de nostra benevolentia aliquid, Vicarium postulent; quo et ipsis.... Postulare hoc sensu, est desiderium suum, vel amici apud eum, qui jurisdictioni præest, exponere, docente Ulpiano, lib. 1 de Postulando. Vide Brisson. de Verb. Signif.

IN CAPUT XLIX.

Sequenti autem Licinio. Necessarium videtur, ut mox legamus, angustias petiit; munimentisque....

JOANNIS COLUMBI NOTÆ IN LIB. DE MORTIBUS PERSECUT. IN CAP. L.

432

Insustentabili dolore. Sic lib. v Div. Instit., cap. 16: Hic insustentabili dominatione vexabit orbem. Luxuriat in talibus Lactantius, in quo similiter inextricabilis, inexcogitabilis, illibabilis, inviolabilis, ineluibilis, in comprehensibilis, cruciabilis, dissipabilis, ineloquibilis; et alia multa reperies, quorum quædam extant etiam apud alios.

IN CAPUT L.

Ut eum vixisse cognovit. Inconcinnas sermo ; ut eum, Candidianum, vixisse cognovit, immiscuit se ejus comitatui, ut fortunam Candidiani specularetur. Nam aliter, τὸ vixisse accipere non possis, quam per εὐφημισμὸν, de Candidiano neci jam destinato: verum cætera nimium reclamant. Rectius igitur, ut eum, Licinium, hoc edixisse cognovit, immiscuit se ejus, nempe imperatoris, comitatui. Mox, Qui quia se Nicomedia obtulerat, si legeris, erunt et illa expeditiora.

B

Agentem in annis octo. Forsan legendum : Agentem in Cilicia annis octo. Sic certe solet Lactantius: ut lib. v, cap. 22: Qui in rebus prosperis agit, impatiens est; lib. vi, cap. 2: Velut in tenebris agenti; de Opificio Dei, cap. 1: Res tuas, in quibus nunc agis. Egit vitam tot annis, habes in Inscriptione veteri :

TIGRINIANO. CONJUGI. BENEME

RENTI. PROFUTURA. FECIT. QUI.

VIXIT. MECUM. ANNO. XXV. EGIT. AU-
TEM. VITAM. IN. ANNIS. LVIII. IN. PACE.

In Orientem præcipitata est. Ex epistola illustrissimi Cuperi ad virum item suis suorumque decoribus fulgentissimum, Constant. Hugenium, celsissimo Arausionensium principi a secretis. Cum paucis abhinc diebus fruerer tuo fratrisque colloquio, et de variis antiquitatibus nos confabularemur, incidit, ut fieri amat, mentio libri Lactantii de Mortibus persecutorum, quem t. 11 Miscellaneorum inseruit Stephanus Baluzius, vel hoc nomine plurimum meritus de Historia Ecclesiastica. Litem viro motam in Galliis affirmabat doctissimus frater tuus ob hæc verba cap. 50, Sed prius mater corum in Orientem præcipitatà est, cum ratio et sequentia plane suadeant, fluvium hic signari, et legendumn esse, in Orontem. Ego continuo amplius de liberandum esse censebam; et me legisse assevera

bam, Orontem appellatum fuisse Orientem. Sed quia

D

numeros tantum tenebam, accipe quæ mihi ad locum istum domi annotata sunt. Nunquam certe dubitavi, quin disertissimus Patrum Lactantius scripserit Orontem: verum Oriens, in locum Orontis, per librarios irrepsit ca procul dubio ætate, qua ita loquebantur; nec tam male fecit vir doctissimus, quod repertam in membranis vetustis scripturam retinuerit. Unus enim idemque fluvius intelligitur; et Hegesippus lib. H cap. 5 Excidii, ac Isidorus lib. xi, cap. 21, Orig: testantur, fluvium hunc Orientem appellatum fuisse: unde et Eustathius Thessalonices episcopus, ad Dionysii Periegesin Orontem interpretatur Avato)ixáv. ̓́Αλλοι δέ φασιν ὅτι Καῖσαρ Τιβέριος ἐκ Δράκοντος αὐτὸν Ορόντην μετωνόμασεν, ὃ σημαίνει Ῥωμαίοις τὸν ̓Ανατολιxov. Verum uti a veritate alienum, Tiberium imperatoris Augusti successorem (nisi tamen posterior aliquis intelligendus sit), hunc fluvium Orontem, cujus jam mentio apud Polybium occurrit, ex Draconte appellasse: ita respicit procul dubio ille ad Orientis vocem; et cum aliis auctoribus excusat aliquo modo lectionem vulgatam quæ clare docet, non absque ratione Hegesippum et Isidorum tradere, Orontem dietum esse Orientem. Hæc ibi. In litteris vero superiore autumno ad me datis hæc adjecit vir doctissimus. Hoc de loco quid sentiam, misi ante. Propertius, ut hoc addam, celebrat Oronteam myrrham ; quia illa ex Arabia Antiochiam, celeberrimum Syriæ, et ad Orontem fluvium positum emporium, deferebatur. Gaspar Hofmannus (lib. 1, cap. 4 Var. lect.) myrrham non a fluvio Oronte, sed a Cypro, in qua regnavit Cynyras, Myrrhæ pater, dictam esse putat; Cyprum præterea fuisse Syriæ quondam partem, teste Plin. 1, 88, indeque se apud Ovid. Met. x, rescribere ;

Undique lecti

Te cupiunt proceres, totoque Oronte juventus,

pro Oriente; nec quemquam moveri debere, quod prima
in Orontes syllaba brevis sit: tandemque existimat,
aroma hoc ab Arabibus semper fuisse petitum ; Oron-
tes, teste Plin., vi, 26, populos Arabicos esse, et inde
myrrham esse cognominatam. Non perdam tempus his
refellendis. Sed Orontes non sunt populi in Arabia,
verum Gordiæis proximi in Mesopotamia. Et quan-
quam ea in regione Arabes vixerint, et interdum
Arabiæ nomen se eo usque extendat, tamen myrrha
in ea non gignitur. Columellæ lib. x, celebratur
Achaica myrrha, quia, teste Dioscoride, in Bœotia
eliam provenit; quæ, uti nosti, Achaiæ nomine cum
adjacentibus regionibus venit. Hæc amplissimus Cu-
perus. Ne quid autem desideret, quod in præsens
queat afferri, studiosus lector, afferram legesippi
verba ex lib. m, cap. 5, ubi describit Antiochiam :
Fluvius eam medius intersecat, qui a solis ortu oriens,
non longe ab Urbe mari conditur; quem de originis suæ
tractu Orientem veteres appellavere, ut vulgo puletur
locis nomen dedisse, cum inde acceperit. Cujus fluentis B
ipso impetu frigidioribus, et zephyris assiduo per ea
loca spirantibus, tola civitas momentis prope omnibus
refrigeratur, ut Orientis in partibus Orientem abscondat.
Eadem legas apud Isidorum lib. xu, cap. 21. His
igitur a viro dignitatis amplissimæ copiosissimæque
eruditionis præclare explanatis, nihil habeo, quod ad-
dam, nisi applausum. Eustathii verba non dubie cor-
rupta esse censeo. Typhonem dictum Orientem narrat
Strabo: Draconis vero nomen ei datum, usquam, nisi
hic, legisse non recordor. Equidem suppetit conjec-
tura, ἐξ ̓Ορόντου αὐτὸν ̓Οριέντην μετωνόμασε. Sed cum
credibile sit, hanc quoque facile Cuperum vidisse,
verum ut audacem nimis repudiasse: rectius forsan
ab aliis opem certiorem expectabimus. De nomine
tractus illius, cujus meminit Hegesippus, ex Constan-
tino de Thematibus omnia possunt nota esse.

A non, a librario adjectum, delendum censeo.

Respexit in terram. Non modo in extraneorum litteris, quod ostenderunt satis viri docti, elegans hoc loquendi genus est perusitatum, sed etiam in sacris. Deut. XXVI, 7: Qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam; et vs. 15: Respice de sanctuario tuo, et excelso cælorum habitaculo, et benedic populo tuo sancto. Sic Virgo 0ɛotóxos in admirando illo hymno, Οτι ἐπέβλεψεν ἐπὶ τὴν ταπείνωσιν Tñs dovλns auto, ubi collegit plura Pricæus. Utitur et Eusebius de hac ipsa pace Ecclesiæ reddita, de qua scriptor hic agit, Hist. Eccles. lib. vin, cap. 16: 'as γὰρ τὴν εἰς ἡμᾶς ἐπισκοπὴν εὐμενῆ καὶ ἵλεω ἡ θεία καὶ οὐράνιος χάρις ἐνεδείκνυτο. Nisi mavis illic ab inspectione, seu visitatione, metaphoram duci, quam fecerunt of apμootñpes, sive qui ad res sociorum aut provincialium cognoscendas et constituendas missi erant. De qua doctissimus et celeberrimus Buchnerus ad Hymnum natalitium, quem Christo Servatori cecinit Prudentius.

Ut florescentes ecclesiæ perpetuæ quiete. Duo doctissimi viri legendum putarunt: Ut florescentes eccle. sias perpetua quiete custodiat. Mihi magis ex consuetudine temporum illorum scribi posse videtur : Ut florescentis Ecclesiæ perpetuam quietem custodial. Non enim nisi de una illa et vera agit Ecclesia. Cætera quoque sic fuerint convenientiora stylo Lactantii; ut lib. vi, c. 10: Ut quietem noctis tutam sibi faceret; lib. 7, cap. 2: Piorum animis ad beatam vitam revocalis, quietum, tranquillum, pacificum, aureum deni que, ut poetæ vocant, sæculum, Deo ipso regnante, florescat. Amabile vero quietis nomen Romanis Romanorumque principibus vehementer placuit, ut ex nummis liquet, aliique ostenderunt. Inter alios hoc amavit et Constantinus Magnus (ne de paganis dicam ), qui in arcu triumphali nummisque, LIBERATOR URBIS, FUNDATOR QUIETIS Vocatur, alibique PACIS, aut QUIETIS PUBLICE dulcissima exhibet nomina. Faxit DEUS OPT. MAX. ut omne christianum nomen, pace et quiete solida ac diuturna, nominatimque ut cum REGE pio, forti, felice, patria nostra jam dictis aliisqne

IN CAPUT ULTIMUM.

Non corrumperet veritatem. Præcessit ne; quare tò C bonis propriis et perpetuis æternum efflorescat.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

tum bono omine meas inter notas principem hic ex- A mum kalend. et post diem decimum kalend. diem undehibendam duxi, tum ne in peregrino loco latens, Lactantii studiosis maneret ignola. IN CAPUT II.

cimam significari, sed decimam, non quidem ejusdem mensis, sed tum decimam diem ante, id est, præcedentem kalendas, tum decimam post, nempe posteriorem kalendis. Hine Caius jurisconsultus eodem D., lib. L. ccxxxin,ait: Post kalendas Januarias die tertio pro salute principis vota suscipiuntur; nempe 3 nonas Januarias. Hine apparet, alium plane mensem significari hisce loquendi phrasibus: Ante decimum kalend. Aprilis, ac post decimum kal. Aprilis priori enim modo dicendi designatur dies 23 Martii; altero vero (1) dies posterior decimo kal. Aprilis.

Quare Lactantii verborum formula neminem veterum Latinorum auctorem habet, ac doctissimis recentioribus improbatur. Scio, astronomos diem a meridie præcedentis ad meridiem insequentis diei numerare. Hinc dies 25 Martii post meridiem ipsis dicitur post diem decimum kal. Aprilis. Lactantius uti designaret tempus diei, qua passus est Dominus, vimodum loquendi astronomorum. Hæc tamen non delicet post meridiem diei 23 Martii, scripsit juxta quidem eruditissimo Baluzio opposita, sed proposita, ac ejusdem censuræ supposita velim. ›

Hactenus clarissimus Norisius, cujus locum fere integrum ideo exhibui, tam ob ipsius præstantiam, quam quia Cenotaphia Pisana omnium non sunt in manibus.

Norisii autem sententiae omnino accedo, ita ut istis verbis post diem decimum kalendarum Aprilis, intelligatur decimus dies mensis Aprilis, computatis ipsis kalendis.

Extremis temporibus Tiberii Cæsaris, ut scriptum legimus, Dominus noster Jesus-Christus a Judæis cruciatus est, post diem decimum kalendarum Aprilis, duobus Geminis consulibus. His paucis in verbis error non unus. Primus quidem est ex librarii oscitantia, ita ut pro ante, irrepserit post. Hic enim legendum puto, ante diem decimum, ut ipse Lactantius habet alio in loco, scilicet Institutionum, lib. IV, cap. 10, ubi de Judæis ait: Exinde Tetrarchas habuerunt usque ad Herodem, qui fuit sub imperio Tiberii Cæsaris, cujus anno quinto decimo, id est, duobus Geminis consulibus, ante diem decimum kalendarum Aprilium Judæi Christum cruci affixerunt.

Clarissimus Stephanus Baluzius, hujus tanti thesauri diligentissimus editor, Parisiis anno 1679, in

B

notis ad superius cap. 2 negat contrarietatem esse ullam inter duas istas loquendi formulas, post et ante diem decimum, fretus auctoritate Pauli J. C. D. de Verb. Signific. L. Anniculus CXXXII. Vide ejus verba.

At clariss. Henr. Norisins ingentis Cenotaphiorum Pisanorum operis Venet. anno 1681 editi, pag. 345, hanc sententiam confutat; atque ex ipso Pandectarum autographo, Florentia asservato, germanam verborum Pauli lectionem profert his verbis: Ante diem decimum kalendarum post diem decimum kalendarum; neque utro enim sermone undecim dies si gnificantur. Deinde ait :

Ex hac autem germana lectione textus, Ricciolii opinio refellitur.... Etenim illa verborum Pauli recitatio optimum sensum habet, et verissima est, quamvis non iisdem jurisconsulti verbis expressa. Idem enim, lib. CXXXIV, D. De Verbor. significat. ait: Anniculus non statim ut natus est, sed trecentesimo sexagesimo quinto die dicitur, incipiente plane, non exacio die. Itaque qui inchoato extremo anni die moritur, ut inquit lib. cxXXII, anniculus amittitur; quod probat argumento a vulgata loquendi consuetudine ducto, qua dicentes, ante diem decimum kalendarum, ipsum diem termini, nempe primas sequentes kal. computamus, non autem diem undecimum, qui kalendas sequitur, nempe diem secundum mensis (1). Quare, inquit jurisconsultus, etiam anniculum amitti, qui ipso die trecentesimo sexagesimo quinto incipiente plane, non exacto, amittitur; neque necesse est amitti die primo anni insequentis. Itaque constat auctore celeberrimo jurisconsulto, ea vulgata dicendi formula, Ante diem decimum kalendarum, non siguificari undecim dies, sed tantum decem, ipsis kalendis computatis. >

D

Tandem, insequenti pagina, post relatam utriusque loci Lactantii per clarissimum Baluzium conciliationem, idem Norisius subdit: Verum doctissimi interpretes secus Pauli texturn intelligunt. Antonius Augustinus, lib. iv Emendat.ad landatam legem Pauli ait: Ante diem tertium nonas, et tertio nonas, et die tertio post kalendas idem esse deprehenditur. Haec Cujacii verba in adversariis olim notavi: Post diem decimum kalend. significatur dies decima post kalendas, ut ipsæ kalendæ computentur. Ergo post diem decimum kalend, Januurii, id est wv idus Januarii. Recte notat P. Manutius in epist. 12 lib. m Familiarum Tulli, ante diem tertium nonas, veteres Latinos dixisse, id est, tertio die ante nonas; nam cum dicitur tertio nonas; concisa locutio est; subintelligitur enim die ante, siquidem præpositio tacita kalendas in quarto casu regit. Quare post decimum diem kalend. Aprilis, idem est, ac decimo die post kalendas Aprilis...... Neque Paulus memorata doctissimi Baluzii opinioni suffragatur. Nam scribit, neutra loquendi formula ante diem deci

Frustra autem excusando, vel interpretando Lacetantio celeberrimus auctor astronomos in auxilium vocat; quid enim Lactantio cum astronomis in re minime astronomica, ut ad istas subtilitates confugiatur, de quibus neutiquam cogitaverit Lactantius?

C

Deinde si locum haberet iste loquendi modus astronomorum, sequeretur ex eo, quod dies decimus ad meridiem diei 23 Martii, atque adeo nonus incœkalendarum Aprilium juxta astronomos exactus sit perit, Lactantium dixisse, Christum eo die post meridiem cruci fuisse affixum : siquidem, ipso auctore, cap. 2 hujus libri, post decimum diem kalendarum Aprilis cruciatus est, quo vocabulo significatur, cruci affixus.

At vero Lactantius non scribit sigillatim de diei parte, sed solummodo universim de ipso die, in quo Christus crucem subiit: unde nihil quid quam expeditius est, quam dicere to post in isto loco esse li brarii errore, ac pro eo reponendum ante. Idque co magis, quod Institut. lib. iv, cap 10, ubi Ante decimum diem recte legitur, ibidem in nonnullis editionibus, quales sunt Lugdunensis anni 1548, in-12, et Antuerpiensis auni 655, in-8°, legere sit: Ante diem septimam, pro Ante diem decimum; uti est universim in compluribus antiquis codicibus et castigatis editionibus.

(1) Diem undecimum, qui kalendas sequitur, nempe diem secundum mensis Pace eruditissimi Norisii dixerim, scribendum videri: Diem decimum, qui kalendas præcedit, nempe diem decimum ante finem mensis.

Quemadmodum itaque in Institutionum loco positum et vocabulum septimam, pro decimum: ita plane in hoc de Mortibus Persecutorum, pro vocabulo ante, male scriptum est, posl.

Joannes Columbus, qui notis Aboæ in Finlandia anno 1684 editis hunc eumdem librum illustravit, in hunc locum habet insequentia: vide ejus verba, col. 363.

Hactenus Joannes Columbus, cujus sententia ex iis, quae supra a Norisio atque a me allata sunt, satis superque confutatur.

Præterea vir eruditus non advertit, in altero Marci IX, 12, exemplo quod quidem est Matth., xvi, 1, neutiquam posse sextum diem inchoatum intelligi, sed exactum. In loco enim parallelo apud Luc., ix, 28, numerantur ὡσεὶ ἡμέραι ὄκτω fere dies octo. In Matthao itaque et Marco sex dies censendi sunt integri,

(1) Dies posterior decimo kal. Aprilis. Scribe: Dies decimus posterior kat. Aprilis, nempe dies decimus mensis Aprilis.

ut insequens septimus propius accedat ad octo, quot A et Paulum ab ipso Christo assumptum. sunt in Luca.

Dixi supra, cap. 2, initio, complures esse in ver. bis Lactantii errores. Confecto itaque eo, qui librarii eral, nunc in ipsum Lactantium vertendus stylus.

Ait, Extremis temporibus Tiberii Cæsaris Christum cruciatum fuisse, duobus Geminis consulibus. Extrema illa Tiberii tempora in altero Institutionum loco, sive lib. iv, cap. 10, assignat anno Tiberii quinto decimo. Id quidem convenienter consulatui duorum Geminorum. At observa, lector, quam immaniter inde hallucinetur.

Tiberius annum imperii quintum decimum iniit anno 28 æræ vulgaris, die 19 mensis Augusti. Hoc ipso Tiberii anno Joannes Baptista, uti apud Lucam, cap. m, 1, 2, 3, legimus, pœnitentiam prædicare incœpit. Erat is, juxta Lactantium, Tiberii annus quintus decimus iniens, siquidem, juxta eumdem, passus est Christus quinto decimo Tiberii anno, qui in cursu fuit usque ad 19 diem Augusti anni 29 æræ vulgaris. Baptizatus itaque Christus die 6 Januarii, consulibus duobus Geminis, anno æræ vulgaris 29, et passus die 25 mensis Martii insequentis, nonnisi per duos menses ac dimidium ea omnia peregerit, que ab ipsius Baptismo ad mortem usque referuntur. Quod quidem portentosum est dictu, quamvis ab aliis multis Veterum inconsulte pronuntiatum fuerit, ac Fastis Idatianis infartum.

Quid enim tandem fiet de quatuor omnino paschatibus, quibus, ipso fatente viro clarissimo Harduino, in indice Antirrhetici sui, Parisiis anno 1689 editi, Servatoris ministerium apud evangelistas distinguitur? Quis Philolaus, vel Ptolomæus; quis Copernicus, vel Tycho, in illo 29 æræ vulgaris anno reperiet characteres diei passionis Christi congruentes, feriam, inquam, sextam cum die paschatis concurrentem?

Et tamen ille ipse est Lactantius, qui cum aliis similibus auctoribus, id est, chronologie atque evangelica historiæ æque incuriosis, obtruditur ab iis, C qui negant Christum æræ vulgaris anno 53; et quidem mensis Nisan die 14, sive Aprilis die 3, cruci fuisse affixum.

Verum absit, ut inde quidquam detractum velim Lactantii aliorumque ecclesiasticorum scriptorum auctoritati. Id unum contendo, cis, quanto magis ob vetustatem prædicantur, tanto minus in rebus chronologicis habendum esse fidei; cum enim unum Christum scirent et docerent, eumque crucifixum, rerum gestarum ordinem non ita accurate servabant.

Vir Clarissimus Joannes Harduinus in Antirrhetico suo, p. 67, quæstionem hanc definit insequen tibus verbis: Denique passum esse Dominum Jesum anno æræ vulgaris 29, ex eo intelligimus, tertio paschate post susceptum prædicandi munus, ut vetustissimi e Patribus unanimi consensione prodidere, duobus Geminis consulibus.

Deinde in Addendis, quæ sunt ad calcem libri, subdit: Nam et Judæorum præterea ritus, et astronomicæ tabulæ in eum annum, ut alias dicemus, consentiunt.

Tum adversus virum clarissimum Joannem Vaillantium eadem p. 67, insurgens, ait: Horum an tu quidquam es subodoratus? aut tibi aliquis ante nos indicavit?

Huc usque clarissimus Harduinus, a quo stabiliendæ huic sententiæ nescio equidem quid proferri possit. Neque enim Judaicorum rituum plane sum rudis, neque porro astronomicis ex tabulis ulla unquam machina eruentur feria sexta ac paschalis dies, in quibus conjunctim anno æræ, vulgaris 29 passus sit Christus.

Assumptis in locum Judæ proditoris Matthia et Paulo. Ne ex his verbis inferas, Paulum una cum Matthia fuisse Judæ ab apostolis suffectum. Tantum incuriosius paulo scribens Lactantius innuere voluit, loco Judæ alios duos apostolatus munere fuisse functos, Matthiam scilicet sorte !ectum, Act. 1, 26,

Et per annos 25 usque ad principium Neroniani imperii, per omnes provincias et civitates Ecclesiæ fundamenta miserunt. A consulatu duorum Geminorum, sive ab anno æræ vulgaris Christi 29, quo, ex Lactantii hypothesi, supra confutata apostoli post Fentecosten, Act. I, 1, cum Marc. XVI, 20, prædicaverunt ubique Evangelium, anni quidem sunt 25 completi usque ad 13 diem Octobris anni Christi 54, quo Nero successit Claudio at ab anno æræ Christi 33, quo revera passus est Christus, non sunt, nisi 21.

:

Cumque jam Nero imperaret, Petrus Romam advenit. In indiculo depositionis martyrum, edito per Egidium Bucherium Antuerpiæ 1634, in Comment. De Doctrina temporum, legitur: Octavo kalendas Martii (sive die 22 Februarii), Natale Petri de Cathedra. Id contigerit juxta Lactantii rationes, anno Christi 55, cum primus Neronis annus in cursu esset a 13 die Octobris antecedentis.

Quod si deinde eruditiss. virorum Godefredi

B

Henschenii, initio primi tomi Sanctorum mensis Apri-
lis, editi Antuerpiæ 1675, et Danielis Papebrochii,
in Propylæo ad Acta Sanctorum Maii, edilo ibidem
1685, sententia admittatur, quam eamdem V. C. Ant.
Pagius in Critica Baroniana, Parisiis 1688, edita,
amplectitur, Petrum tertio kalendas Julias,
Nervo Siliano et Vestino Attico, id est, anno Ch. 65,
Neronis 12, die 29 Junii, martyrium fecisse Romæ,
non vixerit Petrus a constituta Romæ cathedra am-
plius quam annos 10, et menses 4 cum diebus 8.

COSS.

Ex Fl. Josepho, atque etiam ex numismatis, prout in tractatu De Numismatis Herodiadum ostensurus sum, constare debet, annum Ch. 43, Claudii imp. 3, ac Senioris Agrippa 7 postremumque extitisse, quando Petrus Hierosolymis divina ope e vinculis ereptus est, ac deinde Agrippa ab angelo percussus, Act. XII, 3, 23, obiit Caesarea Palestinæ, ubi munus edebat in honorem Claudii Cæsaris, festo quodam pro ejus salute instituto. Joseph. Antiq. lib. xix, cap. ult.

Si itaque, ut supra, convenit Natale Petri de Cathedra diei 22 Februarii cujuscumque anni, ac Petrus anno Ch. 65, in crucem actus fuerit, necesse plane est, ipsum biennio ad minimum, priusquam ab Agrippa anno Ch. 43, in vincula mitteretur, Romam semel venisse, idque ineunte primo Claudii imp. anno, ac labente mense post Caligulam anno Ch. 41, Januarii die 24 necatum, atque inde in Judæam rediisse, ut 25 annis ante suum obitum sedem Roma constitueret.

Sin ista Petri excursio parum probetur, quod videatur non cohærere cum serie rerum in Actis usque ad cap. xn relatarum, tum primus ejus in Urbem adventus non fuerit quam maxime cito, nisi anno Ch. 44, sub Claudio imp. die quidem 22 Februarii, ut supra, ex Indiculo depositionis martyrum, unde ad annum Ch. 65, et diem 29 Junii, quo, ex sententia Henschenii, Papebrochii, et Pagii supra relata, Petrus Romæ sæviente Nerone peremptus est, nequeunt anni numerari ultra 21, cum mensibus 4, et diebus 8.

D

[blocks in formation]

tionem populi sui....... ut ne sepulturæ quidem locus in A pore id contigerit, ac præterea videatur respublica terra tam mala bestiæ appareret. Nero continuo post incensam Romam in Christianos sæviit. Id expresse Tacitus lib. xv Annal. cap. 38, 44.

De hoc incendio Suetonius quoque, in Nerone cap. 38, et Dio, pag. 708, quod, teste ibidem Tacito, cap. 33, contigit C. Lecanio Basso, M. Licinio Crasso coss., id est, anno Ch. 64. Ejus principium 14 kalend. Sextiles, sive 19 die Julii, finis, sexto demum die, sive Julii 24 vel 25 ex Tacito, ibid. cap. 44, ubi addit: Ergo abolendo rumori Nero subdidit reos, et quæsitissimis pænis affecit, quos per flagitia invisos vulgus Christianos appellabat.

Demus itaque Neroni reliquos septem vel octo Julii dies capiendo consilio, ut incense Urbis invidiam in Christianos derivaret: consequens erit, persecutionem cœpisse ineunte circiter mense Augusto anni Ch. 64. Annus autem Ch. 68, et dies 9 Junii insignes sunt Neronis nece. Intervallum divinæ vindictæ, anni 3, menses 10, ac dies circiter 9.

Ex his atque ex supradictis, beati Apostoli martyrio fuerint affecti exeunte undecimo mense a concitata persecutione. Ab initio enim mensis Angusti anni Ch. 64, ad finem Junii anni 65, undecimus mensis fluxit.

IN CAPUT III.

Post hunc, interjectis aliquot annis. Nempe 30 præter 6 menses, ut dicetur infra.

Aller non minor tyrannus ortus est. Domitianus, duodecim Cæsarum postremus.

Subjectorum tamen cervicibus incubavit quam diutissime, tutusque regnavit, donec impias manus adversus Dominum tenderet. Tito, fratri suo, successit Domitianus anno Ch. 81, die 13 Septembris. Si sævire cœpit adversus Christianos anno Ch. 94, mense circiter Februario, ut quidem existimo, tum vero imperaverit ante persecutionem annos 12, cum mensibus 4 ac plusquam dimidio.

B

Chronicon paschale initium Domitianeæ persecu- C tionis annectit ann. Ch. 92, non autem 93, ut censet V. C. Ant. Pagius in Dissertatione Hypatica, Lugduni anno 1680, edita, p. 110, et in Critica Baroniana ad annum Ch. 90,num. 5, p. 86, qui præterea in Critica ibidem ait, hujus Chronici auctorem in putandis Olympiadibus Eusebianam rationem sequi, sive uno anno cas antevertere, licet revera duobus annis ab auctore Chronici antevertantur. Earum enim initium ducit ab anno Periodi Julianæ 3936, cum incœperint duntaxat anno 5938.

Horum nihil quidquam, sicut nec alia complura, vidit ille, cujus chronologica opera usus est clariss. Ducangius in apponendis chronico paschali temporum characterismis.

In supradicta istius Chronici editione tanta quidem est perturbatio, nata ex ignorantia dicam, an incuria, ut annus concitatæ per Domitianum persecutionis fluctuans p. 250, inter annos Ch. 93, el 94 relinquatur; neque porro Olympiadis 218 primus annus, qui ibi Domitiani est 13, ullo omnino charactere notetur.

Jam vero inquirendum, quo primum tempore Domitianus Ecclesiam vexaverit.

Ant. Pag. V. C. in Dissertatione Hypatica, p. 110, et in Critica Baroniana, p. 85, num. 4, id ponit sub finem anni Ch. 93, ex Taciti loco, qui in fine Vitæ Agricole felicem prædicat Agricolam, quod Conlega Priscoque coss. anno scilicet Ch. 93, decimo kal. Septemb. sive 23 die Augusti, excesserit, atque adeo evaserit postremum illud tempus, quo Domitianus non jam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo, et velut uno ictu, rempublicam exhausit. Unde infert Pagius, persecutionem sub finem anni Ch. 93 incœpisse.

At, meo quidem judicio, inde tantummodo sequitur, Domitianum non sæviisse, nisi post obitum Agricole. Cum autem incertum sit, quo postea tem

D

primo, ac deinde Ecclesia male habita, nihil plane Taciti locus iste confert ad figendam persecutionem anno Ch. 93.

Henricus Dodwellus Anglus, V. C. in Dissertatione x Cyprianica, Oxonii anno 1684 edita, cui De Paucitate Martyrum Lemma affixit indignissimum homine utcumque christiano, nedum auctore litterato, contendit ex Brutii verbis apud Eusebium, Hist. lib. m, cap. 18, nonnisi Ch. anno 95, Ecclesiam fuisse a Domitiano vexatam, quia videlicet ejus principatus anno 15, Flavia Domitilla, Flavii Clementis tum consulis ex sorore neptis, ob confessionem Christi in insulam Pontiam relegata est.

Sed a VV. CC. Anton. Pagio in Critica Baroniana passim, et Theodorico Ruinartio, monacho Benediclino in præfatione ad acta Martyrum sincera el selecta, Parisiis anno 1689 edita non modo tota illa Dodwelli dissertatio egregie confutata est: sed etiam huic argumento, pro asserenda persecutionis Domitianca brevitate adducto, responsum est, nihil inde confici, nisi persecutionem istam anno Ch.95 maxime efferbuisse.

Et certe in Chronico paschali ad 14 Domitiani annum habentur hæc verba : ἱστορεῖ ὁ Βροῦτος (lege Βρούτιος) πολλοὺς Χριστιανοὺς κατὰ τὸ ιδ ́ ἔτος Δομι τιανοῦ μεμαρτυρηκέναι. Memoria prodit Brutius, multos Christianos 14 anno Domitiani martyrium fecisse.

Ut autem ex isto Brutii loco aliquid eliciatur, cui inniti possimus, secernenda sunt certa ab incertis, ac statuendum :

Primo, Domitiani annum 12 iniisse anno Ch. 92 die 13 Septembris, cum decurreret 217 Olympiadis annus 4.

Deinde, Olympiadem 218 incœpisse in Solstitio æstivo anni Ch. 93.

Tertio, Domitiani annum 13 ductum fuisse a die 13 Septembris anni Ch. 93, cum decurreret 218 Olympiadis annus primus.

Denique eidem annum 14 fuisse incoeptum anno Ch. 94, cum ejusdem 218 Olympiadis annus alter esset in cursu.

Unde consequens cst, biennio errare Chronici paschalis auctorem, qui Domitiani 13 annum alligat primo 218 olympiadis anno, et Indictioni 5. Nam juxta hujus auctoris methodum et hypotheses, olympias 218 et annus 13 Domitiani ortum habuissent anno Ch. 91.

Non moror, consulatus in posterioribus Domitiani annis ab auctore Chronici paschalis perperam fuisse affixos. Id enim ad rem præsentem non attinet. Assumo duntaxat quod ibi refertur ex Brutii historia, multos Christianos anno 14 Domitiani martyrium fecisse. Cum enim inter eruditos conveniat, Domitianum non vexasse Ecclesiam, nisi postquam defuncio Agricola die 23 Augusti anni Ch. 93 (ex Tacito supra laudato) continuo et velut uno ictu rempublicam exhausit, mihi videor medio tutissimus iturus, si dixero, Domitianeam persecutionem incoepisse mense Februario insequentis anni 94, atque adeo eodem anno, die 6 Maii mensis, Joannem apostolum in dolium ferventis olei plenum fuisse immissum, ac deinde in Pathmon insulam relegatum: quod cum Hieronymo convenit, qui in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum ait, id contigisse quartodecimo (Domitiani) anno, secundam post Neronem persecutionem movente Domitiano.

Sic itaque a Neroniana persecutione, quæ, ut supra ostendi, sub initium mensis Augusti anno Ch. 64 cœpit, fuerint ad Domitianeam anni 30, præter 6 menses, quot sunt nempe ab initio Augusti anni Ch. 64, ad finem Januarii anni 94.

Postquam vero ad persequendum justum populum instinctu dæmonum incitatus est, tunc traditus in manus inimicorum luit pœnas. Domitianus mense Februario anni Ch. 94, ut proxime dictum, sævire cœpit. Pre

« PoprzedniaDalej »