Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ulcus malum. Eusebius, 1. vin, c. 16, ait, primum A aperta, qualia memini a medicis interdum applicari. fuisse apostema, dein ulcus in imo fistulosum. Plura Sed pro hoc vehementer non pugno. ipse.

Incestimabile. Sic Lact. lib. 1, e. 16: Cum hominum vis incredibilis, numerus sit inestimabilis. Sic inestimabiles acervi, vulgus inæstimabile barbarorum, et alia illius ævi scriptoribus frequentissima, quibus interdum æstimare, prope idem atque numerare, aut potius de numero conjecturam facere; ut Amm. Marcellino lib. XXXI: Ita sunt casi, ut ex prædicto numero non plus, quam quinque millia, ut æstimabatur, evaderent.

Tabescendorum viscerum. Tabescendus qua ratione, aut qua analogia dici possit, non video. Pro eo mallet aliquis forsan tabidosorum, quæ vox occurrit in Apologetico Tertulliani, cap. 14. Sed Lactantius dicendi artem diu professus in plerisque multo scripsit castigatius. Verius igitur tabescentium restitui posse auguror; quomodo et Cyprianus de Bono patienti: : Accedit vulnerum vastitas, et tabescentes ac fluentes artus edax quoque vermium pœna consumit. Aut, si neque hoc satis placet, tabe exesorum.

B

Pernicies fecunda. Eleganter et proprie; nam pernicies a peruecandis aut partibus, aut corpore toto dicitur: unde conjungitur sæpe cum peste, saluti autem opponitur. Sic Div. Inst. lib. vi c. 24: Ergo satius est, aut effundere conscientiam, aut nos ipsos ultro aperire animum, et perniciem rescissis vulneribus effundere.

Inflata discreverat. Id est, decreverat, contractior, sive brevior facta. Glossæ veteres, discrescere, àπоμειούσθαι.

Annum perpetem, Lactantius lib. vi, cap. 26: Tunc per septem annos perpetes intactæ erunt sylvæ. Habes etiam apud Sulp. Severum, Dialogo item Mamertinum in panegyricis aliquoties, et alios.

Medici secant, curant. Languidiora hace sunt, nisi scripseris, Medici secart, urunt, curant. Corn. Celsus, l. vi, c. 18, num. 3, ubi de partium istarum malis hujus generis: Si medicamenta vincuntur, hic quoque scalpello, quidquid corruptum est, sic, ut aliquid integri secum trahat, præcidi debet. Illud quoque æque perpetuum est, exciso cancro vulnus esse adurendum. Adjice sequentia, ubi de motu, mananteque ex eo sanguine. S. Pacianus in Paranesi Prudentes ægri medicos non verentur, ne in occultis quidem corporum partibus, etiam secaturos, etiam perusturos. Meminimus quosdam remota etiam et verecunda corporum non erubescentes, in ferro, et cauterio, et gravissima illa pulveris mordacitate, durasse. Et quantum est illud, quod homines præstiterunt? Peccator timebit ? peccator erubescet perpetuam vitam præsenti pudore mercari? et offerenti manus Domino vulnera male tecia subducet? Inferius etiam codem simili sæpius utiLur.

Cicatricem scindit vulnus. Baluzius testatur in veteri libro fuisse, sed inducta jam cicatrice, scindit vulnus, ubi ille scribendum censet, scinditur. Ego malim, scindit se, quomodo Virgil. sciudit se nubes.

Levi corporis m**. Motu bene reponere videtur Baluzius amplius vero requirit syntaxis, ut scribas, vulnerato; Galerio nempe vulnerato plus decurrit sanguinis.

Albescit ipse. Id est, pallescit, quomodo pallor albescens dicitur lib. de Ira Dei, cap. 5.

Tenuatur. Ut Virgil. :

Ipsi autem macie tenuant armenta volentes.

Cessere magistri. Ita se emendasse, commentario ad Apotheosin Homeri, scribit ampliss. Cuperus, et hanc esse sententiam: optimos magistros, qui aderant, non potuisse curare Galerium, et propterea ex aliis regionibus alios attractos fuisse. Sicque eumdem alibi sui temporis aruspicum magistrum, inventoris nomine, vel certe veteris aruspicis, Tagem appellasse. Fateor, et me primo intuitu Virgifianos istos versus agnovisse, qui leguntur prope finem libri tertii Georgicorum.

Undique medici nobiles trahuntur. Lact. Inst. vi, c. 4: Quos cupiditas, aut voluptas præcipites trahit. Ammianus, I. xxvIn: Ex præjudiciis variis plures a disjunctissimis regionibus trahuntur,

Apollo et Asclepius. Lactantium etiam in editis maInisse uti Græco nomine, quam latino, monuit ¿ Gronovius, Observ. ad script. ecclesiast. pag. 182. Quod et ipsum facere nonnihil videtur ad asserendum hoc scriptum auctori suo; quippe in quo videamus eodem modo vocem illam recurrere, Asclepius, non Esculapius.

Malum recidit introrsus. Lact. vi, 17: Neque enim capere videtur natura, ut aliquid in contrarium recidat.

Odoritatem. Mihi videtur fuisse apud Lactantium, odor ita teter, aut odoris fætor. Hegesippus lib. v, c. 2: Omnes artus cœsorum civium diro odore fœtebant.

Comestus a vermibus. Baluzius legit... et urinæ co.. mesti a vermibus, exitus nempe. At amplissimus Cuperus, comestus a vermibus est et in... Mihi videntur aptius hæc jungi sequentibus, si scribamus comestur; hoc enim melius respondet verbis, solvitur et tollit. Comest activum usurpavit etiam Cicero, teste Nonio, apud quem plura vide. Diomedes grammaticus etiam passivum, quod nunc adhibui, docet fuisse in frequenti usu. In passivo autem, inquit, declinatur edor, ederis, estur; item ambedor, et comedor. Simplex estur occurrit apud Plautum, Ovidium et Columellam.

Cocta et calida animalia. Forsan legendum, incocta et calida animalia........ adhuc nempe viva, sed secando

Novi doloris urgentis. Scribendum puto: Nova vi doloris urgentis, aut, urgente per intervalla. Cyprianus ad Demetrianum: Tunc torquendus fuissem, tunc ad confessionem criminis vi doloris adigendus. Am. Marcell. 1. XXXIX: Sensit immensa in quadam urgente morborum, ultima necessitatis adesse præscriptum.

Satisque pro scelere facere. Lact. lib. v, cap. 13: Ut pro facinore suo satis faceret; lib. vii, cap. 1: Salis et huic parti faciamus.

IN CAPUT XXXIV.

Primi.... constituerant. Non quod auctores exstitissent, aut conditores primi: sed quod ea prius firmaverant et sanciverant cum cæteris ; id enim sæpe est constituere, si qua disjecta sunt, reponere, et firmiore statu roborare. Unde et Eusebius vertit, ὥπερ ἴσως πρότερον καὶ οἱ γονεῖς αὐτῶν ἦσαν καταστή

σαντες.

Sibimet leges facerent. Duo capita sunt criminis quæ objicit. Primum, quod in re divina suas quasdam leges sequerentur, rejectis et damnatis publicis. Alterum, quod hetarias, sive cœtus facerent, in se quidem innoxios plane sanciosque, sed imperatoribus tamen prorsus invisos, quibus nihil magis suspectum, quam injussu ipsorum facta collectio hominum, quocumque demum ea titulo fieret. Assentior autem amplissimo Cupero, in præcedentibus agi de facta secessione ab ethnicis; in sequentibus vero, nec christianorum Deum observare, ad hæreses respici.

Quas observarent. Ad rem divinam spectat hæc vox. Cyprianus epist. 10: Contempla Domini lege et observatione, quam iidem sancti martyres et confessores tenendam mandant. Arnobius lib. 1: Sine ulla aliqua sollicita observatione sacrorum. Vide illic notata ab Heraldo, p. m. 41 et 42.

Multi periculo subjugati. Eusebius Toryapouv τοιούτου ὑφ ̓ ἡμῶν προστάγματος παρακολουθήσαντος, ὥστε ἐπὶ τὰ τῶν ἀρχαίων κατασταθέντα ἑαυτοὺς ταμεθήσαιει; πλεῖστοι μὲν κινδύνῳ ὑποβληθέντες, πλεῖστοι δὲ ταραχθέντες, παντοίους θανάτους ὑπέφερον. Hic οἱ ὑποΕληθέντες κινδύνῳ non sunt objecti discriminibus, ut

narrationem præstamus esse integram, quæ hoc capite exhibetur. Nam si mense maio cognita fuit Nicomediæ mors horrenda Galerii, utique kalenda martiæ potuerunt eo anno amplius impendere. Quod ut annotarem, factum est per dubitationem viri cujusdam politissimi, sed in hoc, ut ipse fatetur, festinantis. Ac fieri potest, ut necdum mentem ejus satis perceperim.

IN CAPUT XXXVI.

vertunt, sed ut Lactantius. aut potius ipse Galerius A telligi docet kal. martias anni sequentis, si modo hane habet, subjugati periculo, id est, penitus victi, deque constantiæ gradu dejecti, et turpiter subacti. Id enim est robot interdum, quod etiam ex polluce liquet, qui conjungit ὑπωθεῖν, ταπεινοῦν, ὑποβάλο λe, lib. IV, cap. 6. Exemplaque sic loquentium exhibita sunt ab aliis. Eodem modo utuntur verbo deturbandi veteres; quos inter Ammianus Marcellinus lib. xxix Abcessit innocuus, Pasiphilo eximente philosopho; qui, ut eum mendacio injusto perverteret, crudeliter tortus, de statu robustæ mentis non potuit deturbari. Cæteri vexati, afflicti et sollicitati, (Tous Tapayévτas sic interpretandos puto) in statu suo manserunt: sive, ut ipse ait, Tavroious Oavátovs UTEPEрov; quod vertere simpliciter, ut opinor, licet, diversas mortes, aut si mavis, supplicia varia subiere. Cum autem verosimile non sit, Eusebium, qui cætera hujus edicti tam apte expresserit, in hoc uno procul recessisse, legendum, pro deturbati, 'arbitror, indeturbati, aut certe verba aliquot excidisse.

Contemplationem nostræ clementiæ. Cyprianus ep. 54: Quod credimus vobis quoque paternæ misericordiæ contemplatione placiturum. Pacianus epist. 1: Nemo episcopum hominis contemplatione despiciat honestatis merito censetur. Et sic illo ævo passim loquebantur.

IN CAPUT XXXV.

B

Et Maximino iterum. Ad hunc locum conciliandum cum scriptoribus cæteris, quorum alii dicunt, Maximianum Galerium hoc anno solum fuisse consulem, alii Licinium habuisse collegam, nondum quidem aliud quidpiam inveni aptius, quam ea, quæ in hæc diligenter inquirens Antonius Pagius tradit. Illum igitur in hisce si placet sequi, initio quidem anni Galerius solus consul processisse dicendus est; paulo post autem Licinium sibi adjunxisse collegam; kalendis maiis Maximinum adscivisse; nempe quia consulatus imperatoriæ majestatis esse quædam accessio deberet; et hunc adeo consulatum non ordinarium, sed suffectum fuisse, quemadmodum et C ante Licinii, Imo et priorem consulatum Maximini fuisse suffectum, gestumque post Constantium Chlorum et Maximianum Galerium novos Augustos, et anno 306 ordinarios consules. Hæc, inquam, sive omnia, sive ex parte recipimus, manet tamen illud novum et prope singulare in hoc loco, rationem suffecti consulatus ita haberi, ut ejus causa Maximinus iterum consul dicatur. Verum de his alias fortasse operosius.

Carcer... pro domicilio. Lactant. lib. vi, c. 10: Sed frondes et herbam pro cubilibus, speluncas et antra pro domibus haberent.

In manu traditis. In veteri Bibliorum versione latina hoc genus est frequentissimum, Gen. xxx, XXXV : Cunctum autem gregem unicolorem tradidit in manu filiorum suorum; cap. xxxix: Qui tradidit in manu ejus universos vinclos, qui in custodia tenebantur; 1 Sam. xxiv, v. 11: Quod tradiderit te Dominus in manu mea; 11 Paral. xxxiv, 10 : Tradiderunt in manibus eorum, qui præerant operariis. Notum vero est etiam Ciceronem dixisse, veni in senatu, et Varronem, qua in Cœlio monte itur; qualia tamen adolescentibus non temere sunt imitanda. Multo frequentiora hæc fuere posterioribus sæculis; observatque pluscula Vorstius in pereleganti scriptore Sulpitio Severo. Unde nec Lactantius refugit, lib. III, c. 3: Quæ in rerum natura cadunt; 1. iv, c. 17: In terra toto et corpore et ore projectum ; de Opif. Dei, cap. 2: In ea sunt relegata regione.

Membra defluerent. Instit. lib. II, c. 1 : Mendacium vero specie placet aliena; quia per se corruptum vanescit ac defluit, nisi aliunde ornetur; cap. 20: Corpus relictum ab anima defluit.

Nicomedia mensis ejusdem. Legendum, Idque cognitum Nicomedia medio mensis ejusdem. Idem firmavit postea per litteras suas illust. Cuperus.

Kalendis murtiis impendentibus. Recte Baluzius in

D

Ad præsens. Lactant. lib. vii, c. 6: Et quæ aliæ nonnisi ad præsens valent; cap. 10: Vitia omnia temporalia sunt; ad præsens commoventur; cap. 15: Quamvis ad præsens virtutem Dei hominibus ostenderet; de Ira Dei, c. 21: Non ad præsens noxium quemque punit.

Sustollit censum. Reponendum putavi, sustulit, cum præcedat, ut conciliaret. Parum tamen interesse nunc arbitror, cum idem sit verbum Lactantio perusitatum; ut I., c. 5. Itaque multi philosophorum religiones sustulerunt; 1. m, c. 5: Recto ergo aliorum sustulit disciplinas.

Diver as ripas armati tenebant. Observa ripas dici Propontidis littora, præsertim ad augustias Bosphori. Sic Plin. Ix, c. 15: Thunni dextra ripa intrant, exeunt læva. Plura vide apud illust. Heinsium, add. not. in Ovid. epist. 6, v. 54.

Communi tutelo. Baluzius ad hæc: Hanc vocem non reperi alibi; fortassis est corrupta. Omnino corruptam esse et ego censeo, scribendumque pro ea titulo. Nam communi imperatorum nomine data Christianis hæc pax fuit, uti liquet ex edicto, apud Eusebium in fine libri octavi. Ovidius:

Te satis est titulum mortis habere meæ.
Et alibi:

Utilitas tua sit: titulus donetur amicæ.
Auctor elegiæ ad Liviam :

Et titulum belli dux duce fratre tulit.

Legum latarum titulos habes apud Corn. Tacitum, Annal. 1, c. 8: Administrationis titulum apud Symmachum, lib. x, epist. 4, et similia apud alios.

Sacerdotes maximos. Parabam ego, quinam fuissent illorum temporum aut antecedentium Asiarchæ qui onφανοφόροι ἀρχιερεῖς sive sacerdotes maximi, paulo fusius exponere: sed non sinunt labores academici alii, qui me nunc tenent districtum. Et præstiterunt in his multa jam ante viri longe doctissimi Seldenus ad Eutychii origines, et ad recensionem Smyrnensium donariorum, aliique ad marmora Arundelliana, sive Oxoniensia; Dionysius Gothof. ad Leg. 8, D. tit. de Vacatione et Excusat. munerum ; Pancirollus ad Notit. Imp. Orient. c. 105.

Provinciis superponeret. Hoc verbum frequentissimum illi ævo; occurrit etiam apud elegantissimum Minuc. Felicem, p. 152. Epicurus ille naturam tamen superponit.

Specie tenus. Nihil frequentius his vocibus sic junclis apud Lactantium; nec attinet, opinor, exscribere. De genere autem hoc crudelitatis, cui clementiæ species falsa blanditur, plura idem, lib. v, c. 11.

IN CAPUT XXXVII.

Ut animalia omnia. Signate dixit omnia. Priores quoque technis usi talibus: sed admittebant tamen etiam alias carnes; hic nonnisi superstitione inquinatas. Hujus rei contemplatione primus hoc invenisse dicitur.

Apothecæ. Veteribus Apotheca fuit cella vinaria major, aut aliud penu capacius. Apothecas frumenti, vini el olei, habes 1 Paralip. xxxn. Utitur et Arnobius 1. vIII. Ex vetustioribus plura collegerunt alii.

Quibus eos adeo corruperal. Lego, quibus suos adeo corruperat. Ego mox non dubitabam milites reponere,

honoratiores nempe intelligens, sive palatinos quo- A modo vocem eam tempore isto sæpe usurpatam esse doctissimi viri jam ostendere. Corruptos autem dicit milites sacrificiis quotidianis, propter epulas sacras, quibus saginati, viliores vereque militares cibos fastidiebant. Plane idem refert de Juliano Nazianzenus; nec mihi dubium est, quin desertor ille, sive transfugam dicere mavis, multa Diocletiani et avyxpórar principum sit imitatus; idque constat ex invectivis sancti illius Patris, quem dixi. Porro scribendum esse expungeret (quomodo jamdudum typis, me curante, expressum est), non expugnaret, vidit etiam illustrissimus Cuperus. Expungi autem nomina, seu debita, cum solvuntur, et homines ipsos sic expungi, notum est ex Tertulliano, qui sic loquitur frequentissime, aliisque etiam vetustioribus; docuitque a in Observatione ad script. eccles. Quomodo etiam S. Cyprianus, epist. 38: Cumque ego vos pro me vicarios miserim, ut expungeretis necessitates fratrum nostrorum sumptibus...; ille intercesserit, ne quis posset expungi neve ea, quæ desideraveram, possent diligenti examinatione discerni comminatus sit etiam fratribus nostris, qui primi expungi accesserant.

IN CAPUT XXXVIII.

Quid dicam nescio. Lactant. I. 1, c. 21: Nam de infantibus, qui Saturno immolabantur propter odium Jovis, quid dicam nescio; lib. vi, c. 23 : Quibus hoc verbis, aut qua indignatione tantum nefas prosequar? vincit officium linguæ sceleris magnitudo.

B

Exprimere pro indignatione. Lego, Exprimi ea pro indignatione. CUPERUS. Hæc conjectura, quæ vera certaque esse videtur, arridere quidem potest satis: sed obstant voces, pro indignatione sua; nec enim satis commode diceretur : Cupiditas pro indignatione sua non potest exprimi, nisi forsan pro indignatione, legamus indignitate. Sed mihi videbatur minore mutatione legendum (dummodo pro kis, meminerimus scriptum ais, id est, animus): Et tamen animus verbis exprimere pro indignatione sua rem non potest: aut, animus his ver- C bis; et loco lacunulæ, rem fœdissimam, aut ejus generis quidpiam. Ita ego, antequam advenissent littere optimi doctissimique hujus espérov nostri. Nunc arbitrium totum ipsi et lectoribus defero.

Nobilibus fœminis. Augebat indignitatem rei, quod nobiles essent. Nam servile prorsus, et liberis corporibus detestabile erat, sic considerari. Servitia sic solebant a mangonibus inspicienda sisti licitantibus. Vide quæ ex Suetonio et Martiali protulit doctissimus et celeber D. Rappoltus ad Horatium, pag. 600 in hanc sententiam.

Virgines imminutas. Emendat Baluzius lib. extremo, invitas, quod mihi non probatur. Nam et de spurco illo Jove paganorum Lactantius 1. 1, c. 10: Omillo virgines, quas imminuit; reperiesque similia apud Plautum, et in jure Romano. Quin etiam ipse Cicero, violare et imminuere jus et officium dixit.

Sub tali principe imitabantur. Supple, exemplum, et amicorum (Cuperus), aut, Domini mores, et suorum cubilia impune violabant. Sic de Jove eodem Lactantius, lib. v, c. 6, deque ejus domesticis : Quoniam mores ac vitia regis imitari, genus obsequii judicatur, abjecerunt omnes pietatem; ne exprobrare regi scelus viderentur, pie viverent.

IN CAPUT XXXIX.

si

Quam nuper appellaverat matrem. Adoptaverat enim illum maritus Valeria Maximianus Galerius, ut supra cap. 18, vidimus. Itaque speravit ea, sibi apud hunc tutius fore præsidium, quam apud Licinium, cui commendata fuerat a Galerio. Imaginem hujus Valeriæ, Diocletiani filiæ, conservant nobis nummi, quorum unum exhibet illustrissimus Spanhemius in opere de Præstantia et usu numismatum; alium D. Patinus, inter imperatorum Rom. num. in ære med. et min. p. 452, etc. In ejusdem honorem pars Pannoniæ Valeria cognominata est, Ammiano Marc. teste, lib. XIX.

PATROL, VII.

D

In matrimonio postulat. Sic Sulp. Severus: Eamque sibi in matrimonio a patre postulans, septem annorum servitio se mancipavit. Ubi vir doctus in matrimonium reponit, fassus tamen alibi talia apud Sulpitium crebra esse. Vide quæ notavi supra ad c. 35: in manu traditis.

Amicas ejus. Ut amicos principum, ita Augustarum amicas hic dici licet notare. Redi ad cap. 6. Eodem spectant infra memorata comites.

IN CAPUT XL.

Cujus consilio sibi neg. Recte emendare videtur amplissimus Cuperus, Ejus consilio negatam.

Præsidi Eratineo. Forsan Eratino, ut sit Græcum iparstvo, quod idem ac ipάuos. ἐρατεινὸν, ἐράσμιος.

Non minus Augustæ proxima. In exemplari Parisiensi mendose, non nimis. Proxima autem, ut apud Lactantium, l. 1, c. ult. : Ulysses eodem gradu proximus fuit. Ita etiam Apuleio oppido proxima humanitas, et similia. Vide Soceri mei To μaxapírov notas ad Phædri versum,

Negabat illa se esse culpæ proximam.

Dum quæ jussus. Exciderunt forte, jussus a mala bestia erat, loqueretur. CUPERUS.

Promoti militari modo. Ita putabam hæc jungenda esse, quasi diceret, eos ritu militari productos fuisse, haud secus, ac solebant milites sub tribuno, aut centurione ducere damnatos. Nunc non adversabor, si quis malit, militari modo instructi, propter ea quæ sequuntur.

Bile mens essagitarii. Prior conjectura Cl. Baluzii, milites et sagittarii, satis ipsa refutat se, cum nihil attinuisset dicere, milites militari modo promotos, aut instructos fuisse in actu tali; hoc enim per se facile intelligi posset. Alteram, velites et sagittarii, fateor me aliquandiu tenuisse; eo quod et Pacatus in panegyrico, cap. 35, et Am. Marcellinus locis pluribus eorum meminerint, ut quorum etiam illo sæculo in bello non exiguus fuerit usus. Pra cæteris huc facere videbatur, quod historicus ille lib. xxiv, p. m. 264 et 271, stipatores Juliani velites fuisse dicat. In præsens tamen placet magis, militari modo instructi vigiles et sagittarii, aut, vigiles et Cretenses (aliudve hujus loco) sagittarii. Colligebantur vigiles ex variis corporibus artificum, uti constat ex legibus Romanis, quas habes apud Pancirollum ad Notit. imp. Orient. cap. 27, et consultos juris alios: apte igitur dicuntur promoti, aut instructi militari more, cum ipsi milites non essent, adjunctos tamen sibi haberent sagittarios. Et videor alibi legisse, dimidiam partem eorum, qui vigilias aut prætenturas in provinciis agerent, milites fuisse Romanos; reliquos collectos ex oppidanis, aut provincialibus aliis. Sed nunc festino ad alia.

IN CAPUT XLII.

Senis Maximiani. Quemadmodum imagines eorum, qui jam capessiverant imperium, mittebantur in provincias, et a magistratibus populisque excipiebantur cum veneratione, quod supra dictum ad cap. 25, possetque firmari pluribus: ut cum dicit Zozimus lib. 11, c. 9, Romæ Constantini imaginem xarà tò σumbes Sexveiσav, pro more exhibitam, Maxentio bilem movisse; narratque idem cap. 12, eumdem, cum sibi constabilitum putaret imperium, misisse in Africam, qul imaginem ejus circumferrent; quæque alia afferri possent ex aliis: ita a non paucioribus traditum, imagines eorum e signis militaribus detractas, et dejectas statuas fuisse, quorum res vehementer displicuere, damnataque post mortem fuit memoria. Hoc de Maximino Thrace, ejusque filio, narrat Herodianus lib. vi, c, 5, et ex eo Jul. Capitolinus in Maximinis, c. 23, et in Gordianis c. 9. De Maximiano Herculio refert id Eusebius lib. vi, c. 13 extremo, quasi primo huic ea contigisset ignominia: sed hoc accipiendum de principibus eorum temporum putat Valesius. Eodem igitur modo licebit, opinor, tueri, quod 14

noster dicat, hoc Diocletiano primo evenisse, ut vi- A quidem splendidissimam in faciem emicuisse, narvus imagines suas statuasque aboleri videret. Nam hoc simpliciter verum non esse, vel ex eo patet, quod Tacitus lib. Hist. c. 13, Vitellii imagines direptas, et c. 85, ipsum Vitellium inter cæteras contumelias cadentes statuas suas contueri subactum narret. Verum ut hoc potius, quod instare videtur, agamus, verba hæc a blattis et carie non arbitror evasisse illasa. Nam et bis dicitur idem, amborum imagines fuisse depositas, nec cætera satis apta et concinna videntur. Paulo melius se habebunt, si legerimus, Imagines ejus, cum quo pictus esset; et pro, Et quia, etenim quia senes ambo simul plerumque picti erant. Ac fortassis in principio etiam, pro eodemque tempore, eodem quoque tempore, scribendum.

rant auctores non levis fidei. Ex quibus audiamus, si placet, unum, Nazianzenum nempe, note sanctitatis et constantia Patrem. Invectiva in Julianum secunda is ita loquitur : Ο' δὲ ἔτι τούτου (Deest vox τούτου in Ed. Gr. Lau. Par. A. 1650) παραδοξότερον καὶ περιφ. νέστερον, ἔστη φῶς ἐν τῷ οὐρανῷ τὸν σταυρὸν περιγράφων, καὶ τὸ πρότερον ἐπὶ γῆς ἀτιμαζόμενον τοῖς ἀθέοις καὶ σχῆμα, καὶ ὄνομα, νῦν ἐν οὐρανῷ δείκνυται πᾶσιν ἐπίσης, καὶ γίνεται τρόπαιον τῷ θεῷ τῆς κατὰ τῶν ἀσεβῶν νίκης, τρόπαιον (Eadem habet hoc loco του παίου, pro τρόπαιον) παντὸς ὑψηλότερον πρὸς ταῦτα τί φήσονται (Eudem φήσουσι) οἱ τοῦ αἰῶνος τούτου σοφοί. Hoc si reclamante veritate scripsisset Gregorius, eopse propemodum tempore, quo facta ferebantur, quam male consuluisset pietati christiane! Mea igitur opinio est, vidisse quidem etiam Constantinum crucis figuram in somnio nimirum divinitus profecto.

In odium vitæ dejectus. Utique Lactantius neutiquata scripsit, ad humilem vitam dejectus, et in odium vitæ dejectus, uno eodemque in loco. Somnolenti li brarii repetunt interdum voces, cum sequi debuit alia similis soni. Loco igitur posteriore adductus, aut B deductus, repone; quomodo et Cicero deducere aliquem in fletum inque misericordiam dixit.

IN CAPUT XLIII.

Unus jam supererat. Maximinum intelligi satis liquet ex sequentibus. Verum an evidens ratio sit Antonii Pagii, Maximinum interiisse anno Christi 313 non, ut alii dicunt, A. 314, quia Lactantius nonnisi narrato Diocletiani exitu, de morte Maximini agit, quem Dio eletiano constat fuisse superstitem, alios velim dispicere. Adi, si vacat, opus laudatum, pagina 248.

Cum haberet æmulationem. Lactantius de Ira Dei, c. 13: Nisi accedat sapientia, per quam habeant malorum rejectionem. Hieronymus ad Nepotianum: Habeto prudentiam, justitiam, temperantiam, fortitudinem. Spartianus in Hadr. cap. 5: Tantum clementiæ studium habuit.

Et ipse legatos. Suspicor fuisse, Ergo et ipse legatos ad urbem misit occulte. Et ipse, puta, non secus, ac amice conspiraverant inter se Constantinus et Li

C

cinius.

IN CAPUT XLIV.

De Mauris atque Italis nuper extraxerat. Usitatius, contraxerat. Arbitror tamen et alterum alicubi locum habere.

Ad utrumque paratus. Virgilii est :

Fidens animi atque ad utrumque paratus. En. II, vs. 61. Alterum:

..Neque his fuga nota, neque illis.

quod paulo post sequitur, habes En. lib. x, vs. 755. Commonitus in quiete Constantinus. Multa ad hunc locum amplissimus Cuperus, quae cum lectoribus curiosis placitura esse non dubitem, tanto pauciora erunt, quæ a me nunc adjicientur. Ac de veritate hujus historiæ cum nemine serram longe contentionis ducere velim, probe memor eorum, quæ se narrat Eusebius ab ipso Constantino audivisse; item eorum, que pie dicuntur ab his, qui monent satis probabile habendum, Deum, ut primam christianæ religionis originem plurimis, ita ejusdem sub Constantino latissime propagande progressum, saltem hoc uno, si non et pluribus miraculis adjuvisse. Verumtamen in talibus, non quid hominibus, sed quid Deo fuerit visum, unice spectandum arbitror; adeoque quid vere factum in historiis non dubiæ fidei narretur, non quid humani judicii imbecillitas conveniens futurum fuisse arbitretur. Ergo si, bona cum pace secus sentientium, licebit mihi in hoc aliquid autumare, existimo apparitiones duas, secundum loca, modum et tempora multum diversas, misceri in unam. Cum JuJianus cœlestis sacramenti desertor nefarius, gregem Dominicum vafritie pariter et crudelitate summa vastaret, inque eum rabiem quoque Judæorum concitaret, non in vestimentis modo hominum, uti testantur plurimi, sed et in cœlo signum crucis, et hoe

vero vidisset etiam in cœlo, vix tacuisset hoc loco tam opportuno Nazianzenus; vix omisisset Lactantius; aut certe clarius et magis dilucide narrasset. Posset etiam dici, satis visum Deo, pium imperatorem, et ad fovendam religionem sanctam impigre omnia facientem, apparitione gratiosa per quietem monere atque instigare: Paganis vero et Judæis ad disturbandos impios conatus majore opus fuisse terrore. Sed veniam mihi dent altius hæc rimari atque excutere soliti, si non satis perite videor in his versari. Eusebium fusius de viso isthoc differentem cum forte legerem, videbar mihi tempus, quo contingeret illad Constantino, videre clarioribus ab Eusebio ipso verbis designatum, quam visum id est interpretibus, viris me partibus multis doctioribus. Ait Eusebius lib. 1 de Vita Constantini, c. 28: Appi peony prvás ἡλίου ὥρας, ἤδη τῆς ἡμέρας ἀποκλινούσης, hoc iuuperttori monstratum fuisse. Nec multo aliter vel Nicephorus, vel Socrates, Zonarasve. Pugnare videntur illis haec duo, de meridie, sive circa meridianas horas, et inclinante in vesperam die, cum sint eadem. Nam Isidorus lib. xx, c. 3, diserte ait, id etiam tempus meridiem appellari, quod post medium diem est; et Censorinus de Die nat. cap. ult. de meridie id factum dici, quod factum est ante supremam, id est, ut plurimi exposuere, ante occasum solis. Nam et in XII Tabulis scriptum erat, sol occasus suprema tempestas esto. Plætoria tamen (lex alii legunt prætoria) tempus jussit esse supremum, quo prætor in comitio supre mam pronuntiavit populo, teste Varrone de L. L. lib. v. Hinc dies in meridiem vergere dicitur Ammiano Marcellino, lib. XVI, in Allocutione Juliani. Idem lib. xxxi, p. m. 455: Exorsumque prælium, vergente in meridiem die, tenebræ occupavere nocturne. Ex his patet, Eusebium isthic non scripsisse pugnantia: sed meridiem dici apud veteres etiam horas occasum solis propius antecedentes sed hæc eo tantum spectare velim, ut quodnam tempus ab Eusebio designetur, declarent: de visione ipsa pluribus in præsens agere nec vacat, nec forsitan attinet.

Cumque repente populus. Quæ notat ampliss. Cuperus, fateor mihi venisse in mentem, antequam advenissent litteræ ipsius: nisi quod pro Cumque, cum, deleta particula enclitica, et loco rov erant, quod vir ille doctissimus reponit, dabat mihi conjectura mea suggerebat, aut edebat. Quod posterius si cui probatum fuerit, pro debita, forsan legendum elata, aut sublata voce. Circenses autem solemne munus natalibus principum, sive eos, principes darent populo, sive senatus populusque honori dicaret principum. Jul. Capitolinus in Antonino Pio, c. 5; Circenses natali suo dicatos non respuit, aliis honoribus refutatis.

Manus Dei supererat aciei. Biblica hæc phrasis esse videtur. Vide Ps. xxxvIII (lat. xxxvii), 2; Ps. xxx/x, 11, etc.

Proterretur. Opinor ego vocem miles huc reponendam esse.

Primi nominis_titulum. Ex amplissimi Cuperi ad hunc locum conjecturis amplector eam, quæ statuit

Constantino nominique ejus primum inter Augustos A Ubi similiter serenus a Gulielmo Pyrrhone placidus exponitur. Quomodo et Glossæ veteres, Serenus, ήνεμος.

illos locum.

Ter dicta. Ternarium numerum amasse in precibus videntur veteres Christiani, non tam imitatione prava Paganorum, quam ad memoriam sanctissimæ in Deo Trinitatis; quod diserte ait Cyprianus de oratione Dominica, videorque etiam apud alios legisse. Ter etiam cantari audivit puer ille, cujus meminit Nicephorus lib. xiv, c. 46, post diros terrores terræ motuum, congregatis ad supplicationes Christianis, sublimis raptus, et paulo post redditus mortalium cœtui, sed eidem rursus per mortem ereptus; ter, inquam, cantari audiverat hæc verba: "Ayios & cós ἅγιος ἰσχυρὸς, ἅγιος ἀθάνατος, ἐλέησον ἡμᾶς. Quod fere idem canitur etiam hodie ab orthodoxa Ecclesia, el in lingua nostra. Habuit et Latina Ecclesia. IN CAPUT XLVII.

IN CAPUT XLV.

Hyeme quam cum maximě sæviente. Sæpius illo quam remoto, ant subaudito, dicunt cum maxime, quod valet, in præsenti, hoc tempore, ut volunt viri doctissimi. Ferri tamen posse etiam hanc lectionem puto, ɛintixos scilicet, pro hyeme tam sæviente quam cum maxime.

Mansionibus geminatis. Id est, ita ut quotidie tantum itineris conficerent, quantum alias biduo. Nam mansio sumebatur ut plurimum, pro unius diei itinere, videlicet quia mutationes veredorum, ac diversoria, ubi manerent, ad certam stadiasmi rationem sic erant disposita, ut singulis mansionibus responderent singulorum itinera dierum; nisi quod camelorum aquationes interdum variarent. Sed vide plenius hæc explicantem Salmasium, Exercit. Plin. ad Solin., pag. 494, 495.

Vis aut promissa. Suspicor scripsisse Lactantium: Nec tamen quicquam aut vis, aut promissa valuerunt. Jam secunda mansione tenente. Mallet clariss. Baluzius: Jam secundam mansionem tenente, distantem. Nequaquam assentior; alterum enim, Licinio secunda mansione tenente, sic dictum accipio, ut illud Livii, l. XXXII, c. 7: Qua abscissæ rupes erant, statio paucorum armatorum tenebat. Quomodo et alibi locutum esse Livium docuit ô nάvo Gronovius ad lib. XXIV, c. 3. In cæteris paulo felicior conjectura videtur editoris primi; totumque hoc ita refingendum puto: Nec enim poterat ulterius, Licinio jam secunda mansione tenente, distante millibus totidem; hic itaque collectis ex proximo quantis potuit militibus, pergebat obviam Maximino. Quantis, pro quot; quomodo non illa tantum ætate dicebant frequentissime, sed et sua Propertius, lib. 1, Eleg. 5:

At tibi curarum millia quanta dabit ?
IN CAPUT XLVI.

Notarium jussit. Notarios tempestate illa Augusto. rum, exceptores, præsidum acta qui scriberent, fuisse dictos, accuratissimus Valesius docet ad Am. Marcell. lib. xiv, apud quem plura vide.

B

A paucis metebatur. Plane veram hanc lectionem esse censeo. Lactantius lib. vii, c. 45: Tunc peragrabit clades orbem, metens omnia, et tamquam messem cuncta prosternens. Hieronymus ad Heliodorum : Ecce bis acutus gladius, ex ore procedens regis, obvia quæque metit. Virg. Æn. x:

Summe Deus. Fallor, an huc respicit Constantinus apud Eusebium, libro de Vita ipsius quarto, c. 19, cum militibus, qui nondum susceperant salutarem christianae fidei doctrinam, sancita lege præcepit, ut Dominicis diebus in campum purum procederent, et precationem, quam antea didicissent, simul omnes signo dato ad Deum funderent. Sensus quidem formule precum non longe abit : Σὲ μόνον οἴδαμεν θεὸν, σὲ βασιλέα γνωρίζομεν, σὲ βοηθὸν ἀνακαλούμεθα, παρὰ σοῦ τὰς νίκας ἠράμεθα, et reliqua.

In libellis pluribus. Libelli sunt chartæ breviores; et hoc ævo ponebantur interdum pro epistolis, ut ab eodem Valesio observatum est ad Am. Marcell. lib. XVI, secus ac tempore Ciceronis usurpabant, monente ad epistolas ejus (lib. 11, epist. 11) Paulo Ma

D

nulio.

Per præpositos. Hos præfuisse cohortibus putant viri doctissimi, perinde ac tribunos; tribunis autem inferiores babitos, quod ex Veget. lib. n, c. 12, colligunt. Josephus pyous vertit; itemque Apuleius, millenorum armaiorum duces. Plura alii.

Plura illustris Heinsius ad Ovid. Metamorph. lib. v, vs. 104.

Nemo nominis... memor. Solebant in præliis duces, sicubi segnius rem geri viderent, nominatim suos compellare, ut ostenderent quemlibet eorum sibi notum esse, nec defore laudes et præmia, prout cujusque virtus meritumque spectaretur. Sed hic, omnibus immisso divinitus terrore trepidantibus ars illa nihil profecit.

Una nocte atque una die. Subjice fugiens; nam sine illo, aut simili verbo, hæc cum sequentibus non cohærebunt, ubi dicitur pervenisse Nicomediam nocle alia, id est altera seu proxima.

C

IN CAPUT XLVIII.

Quod quidem divinitas. Hæc sana non esse vel ex co perspici potest, quod non conveniunt : Quod quidem divinitas placatum ac propitium possít existere. Scribendum esse puto: Quo quicquid demum esset divinitatis in sede cœlesti. In Eusebio nunc occurrit: "Otwsö, ti ποτέ ἐστι θειότης καὶ οὐρανίου πράγματος, ἡμῖν καὶ πᾶσι τοῖς ὑπὸ τὴν ἡμετέραν ἐξουσίαν διάγουσιν εὐμενές εἶναι δυnon. Ubi videri legendum, ő, Te TOTÉ ÉσTI OBLÓTNTOs, cum indicassem amplissimo Cupero, fassusque essem ambigere me, possetne ratione quadam ferri in Lactan

ιίδ, quo quicquid esset divinitas in colo, hoc nobis esset propitium ; quasi diceret : Sive cum his, sive cum illis, de natura numinis fuerit sentiendum, numen utique nobis propitium esset, in hunc modum mihi respondit :

Recte perspexisti, in verbis, quo quidem divinitas... ulcns latere. Et primo quidem Eusebium non aliter scripsisse, quam eotros, Græcæ linguæ persuadet genius; deinde apud Lactantium vestigiis tuis Eusebiique verbis insistens repono, quo quicquid divinitatis in sede cœlesti. Nam si rò divinitas retinetur, ad nulJam vocem potest referri placatum ac propitium; et ita loquuntur imperatores, quia Christianorum Deum et ethnicorum deos intelligunt. Sic paulo post : Ut possit nobis summa divinitas, cujus religione liberis mentibus obsequimur, in omnibus solitum favorem benevolen tiamque præstare. Id est, tam Christus, quam Gentifium numina. Hæc ille. Sed scrupulum injicit alium Nicephorus, qui ut in cæteris plerisque sequitur Eusebium, ita in hoc quoque edicto, quod lib. vit, c. 41, refert, rarius ab eo discedit. Is igitur hæc verba sic concipit : ὅ, τι ποτέ ἐστι θειοτάτου καὶ οὐρανίου πράγμαTOS. Verum huc magis inclino, apud Nicephorum quoque legendum fontos; video enim plurimis in locis corruptum, haud dubie descriptorum vitio; mi

Statuit imperator prælium diei kalendarum Maiarum. Forsan voluit in diem, aut ad diem. Quid si legerimus, statuit imperator prælio diem kalendarum Maiarum? Puto tamen ferri utcumque etiam posse, sta. Luere illi diei prælium, ¿vti to constituere in illum diem prælium.

Albet ager.

Quem vocant Serenum. Id est, placidum, quietum, yentis carentem. Claudianus de Raptu Pros. lib. ur, v. 232:

Cum rore serenus

Proxima quæque metit gladio, latumque per agmen
Ardens limitem agit ferro.

« PoprzedniaDalej »