Obrazy na stronie
PDF
ePub

c. 8. Ut generanti nos Deo justa et debita opera præ- A noster infra, c. 50 Haec ita vere interpretatum arbibeamus. tror Baluzium.

Ut ab eo induatur. Vestire dixerunt alii, ut Ammianus Marcell. I. xxyı: Si tuos amas, imperator optime, habes fratrem; si rempublicam, quare quem vestias.

Dajam adolescentem. Opinor sic dictum, quod originem duceret e Daharum populo, non tam illo, proxime qui situs ad mare Caspium fuit, noto per scriptores rerum Alexandri, quam Europæo, et quidem Germanico. Vide que de eo collegerunt Cluverius in Germ. Ant. Freinshemius ad Curt. Dausquejus ad Sil. Italicum.

IN CAPUT XIX.

Kal. maiis. Annotavit Baluzius, Zozimum et Fastos idatianos dicere hoc factum kalendis aprilibus, alios etiam longius recedere; cum Lactantio tamen kal. maias tenendas esse, Autonius Pagius etiam non ambigendum putat. Vide eumdem, pag. 259 dissertationis memoratæ, et locis aliquot aliis.

Et priores militum. Existimo legendum, primores militum, quomodo Livius, Tacitus, aliique frequentissime. Primores Judæorum dixit etiam Lactantius, lib. IV, c. 16; Hegesippus de Excid. Jer. 1. n, c. 15 : Etiam quibusdam afflictis militiæ primoribus.

Inquit senex. Emendavi, in qua senex, concione scilicet; recipit, quod suggerit vir quidam doctissimus, cum sequenti alloquitur, apte hic convenire non potest.

Alloquitur milites. Proprie, ut ab aliis est annotątum; unde allocutiones in nummis sæpe,

Omnes in tribunali. Distingue, Obstupefiunt omnes, In tribunali Constantinus adstabat susum. Non enim soli obstupuere, qui stabant in tribunali, sed et cœteri. Susum habes apud Plautum, Cistell, Act. II, sc. 3, v. 78:

Quid nunc supina susum in cœlum suspicis? Ita quidem duo vetusti codices, teste Paræo in Analect. quomodo et bis edidit Gruterus. Utitur et Cato de R. R., c. 157, sub finem. Sic in decreto arbitro finium regendorum inter Genuates et Veiturios, quod legitur in Collectione Gruteriana, p. 204: IBEI, TERMI

C

NUS. STAT. INDE. FLOVIO. SUSO. VORSOM. IN, FLOV. LEMURIM. INDE. FLOVIO. LEMURI. SUSUM. USQUE. AD RIVUM. COMBERANE. INDE. RIVO. COMBERANEA. SUSUM. USQUE. AD. CONVALLEM. CÆPTIEMAM. Manet eadem vox in compositis, sustollo, suspendo, suscipio, sustineo, et si qua sunt similia. Plura Ducange in Glossario.

Statim scutarius, continuo protector. Gradus hi sunț militiæ honorate, de quibus docti abunde egerunt. Cumprimis vide Valesium ad Am. Marcell., lib. xry, qui docet, scutariorum scholas, inter Palatinas, alias fuisse sagittariorum, alias clibanariorum protectores autem latus principis protexisse, et alios in comitatu mansisse, alios cum comitibus et magistris militum missos in provincias. Constantius Chlorus, divi Claudii, optimi principis, nepos ex fratre, protector primum, exin tribunus, postea præses Dalmatiarum fuit, uti docent publicata a Valesio Excerpta.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

IN CAPUT XXI.

Se addicant. Div. Instit., 1. 11, c. 1: Totos se libi. dinibus addicunt. Lib. vi, c. 20 et 23: Quia se corpori addixerant in quo habet mors potestatem. De instituto, seu consuetudine hac Persarum legatur Brissonius.

Sic agebat. Clam sic agebat, aut artibus sibi consuetis, aut aliquid simile nisi adjeceris, nihil erit, quod præcedenti aperte respondeat.

Egregii ac perfectissimi viri. Non Decuriones modo, qui quidem egregii ac perfectissimi viri non erant dicti, sed et his potiores, quales fuere Duumviri, et defensores civitatum, item sacerdotes, curiales, et si quis ex his, aut præter hos, codicillis ab imperatoribus datis, honores et ornamenta egregiorum el perfectissi morum erant consecuti, eorumdem dignitatum nulla ratione habita, atque sic iis amissis, subjiciebantur ab eo tormentis. Plura de his cæterisque titulis Pancirollus ad Notit, imperii.

B

Defixi in stabulo. Štabulum hic non equorum, sed equuleorum, ejusque generis catastarum, accipe, et ubi homines ad palos fixi et prope suspensi stabant, Sic stabulum ferriterium habes apud Plautum, Pers., Act. I, sc. 3, v. 13 ex emendatione Gronovii.

Quid lusorium. Lusorium, id est, amphitheatrum si Salmasium ad Spartianum sequimur. Ex hoc loco tamen colligere possis, destinatum peculiariter oblectationi imperatoris in spectanda confectione ferarum, aut lanienis quæ per eas fiebant, ædificium intelligi hoc vocabulo. Scholiastes Juvenalis ad sat. iv, v. 100: In lusorio Cæsaris juvenis iste ursos sæpe ut venator occidit, Salyjanus quoque Lusorium, ut ab amphitheatro diversum, recenset verbis a Dufresnio adductis, apud quem vide plura. Imo et Seneca, Epist. 80: Cogito mecum quam multi corpora exerceant, quam ingenia pauci; quantus ad spectaculum non fidele et lusorium fiat concursus; quanta sit circa artes bonas solitudo,

Habebat ursos. Non dissimilia de Valentiniano Marcellinus, lib. XXIX: Cum duas haberet ursus, savaş, hominum ambestrices, Micam auream, et Innocentiam, cura agebat enixa, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicile, ne quo casu ferarum rumperetur luctificus calor. Innocentiam denique, post multas quas ejus viderat_laniatu cadaverum sepulturas, ut bene meritam in sylvas abire dimisit innoxiam.

Et exilii. Locus est difficilis, et quem ab aliis restitutum videre malim, ac lubens tentabo tamen et ipse. Puto compendium scriptionis cros,quod cæteros debuit notare, mutatum fuisse in Christianos; exilii vero ti o exilium, fuisse scriptum, ut proximo capite beneficii, pro beneficium, et imperii, pro imperium, apud Aur. Victorem de Casaribus, c. 35, ut bene conjectavit Schottus, subsidente videlicet nonnunquam librarii manu. His observatis, scribo: Dignitatem non habentibus pœna ignis fuit; aut, si omnino videtur necessaria mentio Christianorum, quia de his maxime agitur: Christianis dignitatem non habentibus pœna ignis fuit; exilium primoribus (Romanis puta ; nam de municipiorum decurionibus prius est actum) permiserat adversus cæteros dalis legibus, ut post tormenta lentis ignibus urerentur. Cyprianus, Epist. 82, non plane dissimilem suppliciorum recenset seriem, quam illic rectius leges.

D

Cum per multum diem, Ita jam typis Aboæ fuerat descriptum, doctissimi yiri, ut opinor, conjectura, qui illic non grayatus est præesse huic labori, ut opusculum istud recte ederetur. Firmarunt postea litteræ amplissimi Cuperi. In Parisiensi fuit, Quod postremo accedebat. Tunc per... Pro in flumine ac mare, item recte forsan est repositum, in flumina ac mare; się enim scripsisse Lactantium facile credam. Nec tamen plane novum est jactabantur in flumine. Nam in passione Savini episcopi et martyris habes, cap. x, omnia jussit comminui et projici în flumine : quomodo el

Lactantius non raro, ut ostendam infra. Mare pro muri A Naso quoque locis aliquot, et ante eum Varro uterque dixerunt, ut ab aliis est observatum. Non repugnabo igitur, si quis retinendam contendat editionis prima lectionem.

IN CAPUT XXII.

Nulla pæna penes eum levis. Assentior cl. Baluzio, ex eo quod in manuscripto fuit, pœnis, facienti penes. Sed cum vox pœna, teste ipso, legatur inferius, existimo hæc ita esse concinnanda: Nulla penes eum levis pœna.

:

Emendabantur lancea. Arbitror speciem fustigationis hoc genus supplicii fuisse, quod et Cupero nostro est visum lanceam yero loco fustis, ut minus ignominiosam, adhibitam esse. Apuleius, lib. x, c. 1: Lanceam longissimo hastili conspicuam, quam scilicet non disciplinæ tunc quidem causa, sed propter terrendos miseros viatores..... composuerat. Emendare legibus res Romanas, emendare urbes judiciis, habes apud Horatium et Quintilianum,

Benefici loco. Voce loco inserta opus non esse, scribendumque beneficium, dixi ad caput præcedens. Dio, lib. Lvi, p. m. 654: καὶ τὴν ζωὴν τιμωρίαν τισὶ, καὶ τὸν θάνατον εὐεργεσίαν ἐποίει. Et sic alii.

Bonam mortem. Id est, facilem, et cruciatus carentem. Plin., lib. II, ep. ult. : Quousque miserum cruciatis? quid invidetis bonam mortem, cui vitam dare non potestis? Ubi adde quæ habent Gruterus et Buchnerus, P. Syrus:

Bona mors est homini, vitæ quæ tollit mala.

IN CAPUT XXIII.

B

Censitoribus ubique diffusis. Quæ de ratione census provincialis, sive censitionis, deque ejus ab urbano censu discrimine, commentatus sum, afferre non sinit festinatio. Augustum etiam sic descripsisse provincias nemini ignotum. Fecerunt et postea Vespasianus, Constantinus Magnus, Arcadius, Justinianus C et alii, uti leges diserte docent.

Fora omnia. Sic emendavi, doctissimo Cupero approbante. In Parisiensi fuit, foras omnia.

Ipsi contra se torquebantur. Id est, tormentis huc adigebantur, ut se ipsos accusarent quasi, et convincerent. Amat Lactantius tales argutias. Sic Inst. Div., 1. 1, c. 18; Se ipso minor aut deformior ; c. 22; Sed cum alios falleret, seipsum tamen non fefellit; 1. u, c. 1: In gratiam secum ipsos reducere, ne se tantopere despiciant; ibid. ipsi ergo sibi renuntiant. Magis etiam huc faciunt ista, 1., c. 27: Tam incerti fuerunt, sibique sæpe contrariæ disserentes; 1. v, c. 2: Ipse adversus se gravis censor, et accusator acerrimus ; 1. vI, c. 6: Et gradus per quos ascenderunt amputant, ne quis illos contra seipsos possit imitari; 1. vnt, c. 2: Sibi contraria sententiæ. Similia etiam alii; quos inter Ovidius argute:

Contra te solers, hominum natura, fuisti;

Et nimium damnis ingeniosa tuis.

Nec non et Cicero plane similiter, et æque in re judiciaria. Orat. pro Roscio Comodo, c. 6: Quid tu, Saturni, qui contra hunc venis, existimas aliter ? c. 15: Te te, inquam Fanni, ab tuis subselliis contra te testem suscitabo, c. 14: Contra se nunquam testimonium di cet. Et alibi similia. Estque vocula contra in judiciiş usitatissima, et formulam sapit. Jul. Capitolinus in Ant. Pio, c. 6: Contra procuratores suos conquerentes libenter audivit. Ita vetustiores etiam sæpe; ut cum Cicero ait, contra alium patronum causam defendere, contra disputare, et similia.

Quæ veteres adversus victos. Lege cum Baluzio in addendis, quæ victores adversus vicios.

Pro capitibus pendebantur. Capitationem non rejecisse veteres Romanos, apud quos capite censi pauperiores fuere, notum est. Constantinus solam Romanan plebem huic tributo exemit. Vide Franciscum Balduinum de Legibus Constantini, M. p. m. 154.

D

Nec mori saltem gratis. Alludit ad proverbium z59 άлò vexроù gépet, quod habes apud Aristotelem Rhétor., lib. u, c. 6, al. 14.

Atquin homo impins. Alii mallent ubique separatim scribere, at quin. Vide Brissonium in Parergis, aut Isaum ad Lactantium, l. 1, c. 4. Idem Lactantius, 1. iv, c. 12: Atquin propheta utrosque_adventus ejus paucis verbis comprehendit. Sic codex Franc. Peniæ, teste Servatio Gallo. Magis necessaria est correctio, 1. v, c. 9, ubi nunc legitur: que fieri non potest, ut ipsi qui errant in omni vita, et in religione fallantur, Ubi legendum fortasse, non et in religione fallantur. Nisi ex vestigiis libri Bononiensis, qui pro æque ha bet atquin, scribendum, At fieri non potest, quin ipsi, qui errant in omni vita, et in religione fallantur. Sen. sus utique est, nec religionis iter rectum tenere posse, quos per omnem vitam error agit. Porro cum Staruprizos hic traducatur tyrannus, verosimile est, non hominem impium, sed pium illum dictum, per ironim. Notum enim est, pro misericordibus aut propensis illa ætate pios dictos principes, ut in illo Claudiani:

Sis pius in primis; nam cum vincamur in omni
Munere, sola deos æquat clementia nobis.

Quo de modo loquendi videndus Augustinus de Civ.
Dei, 1. x, c. 1, et ex recentioribus Scaliger, ad Au-
sonium. Similis ironia apud Terent. Andr., 5, 2, o
Chreme pietatem gnati.

Adec hominem misericordem. Lact., Div. Inst., I. 1, c. 21: Tam barbaros, tam immanes fuisse homines, ut parricidium suum sacrificium vocarent.Cic., l.v, ep. 11: Hominem gravem et civem egregium. Plura vide apud Gronov. ad Seu. Cons. Marc., cap. 9.

Ita, dum cavit. Rectius cavet; sequitur enim subterfugiat.

Contra omne jus humanitatis. Lact., Div. Inst., 1. v, c. 19 In iisne mala mens est, qui contra jus humanitatis, contra fas omne lacerantur! c. 22: Nec alienum quicquam concupiscit, ne quem contra jus humanitatis lædat oratio. De jure eodem agit pluribus 1.v1, c, 10 el 20.

IN CAPUT XXIV.

Judicium Dei. Videtur in mente habuisse illud II Machab., Ix, v. 4: Cœlesti eum judicio perurgente; et v. 18 Supervenerat enim in eum justum Dei judicium.

Res ejus dilabi ac fluere. Respicit notum illud Virgilii, Æn. n:

Ex illo fluere et retro sublapsa referri
Spes Danaum.

Sæpe in insidiis. Deleretur forsitan rectius o in.
Dei manus hominem protegebat. Lact., 1. 11, c. 15:
Quos Dei manus potens et excelsa protegit.

In ipso cardine. Sic Inst. Div., 1. u, c. 8: Hic est ergo cardo rerum; hic vertuntur omnia. Similiter, 1. 111, c. 7, et de Ira Dei, c. 6.

Cum jam diu necare. Negare Baluzios curis secundis recte emendavit. Ac forsan præterea pro diu, scribendum diutius.

Dedit illi sigillum. Sigillum, præceptum, epistola, diploma, litteræ ipsæ sigillo unit, ut Bulla, diploma bulla sua instructum. Gloss. Gr. Lat. GovOnpa, sigillum, evectio. Hæc et plura Carolus Du Fresne, vir harum litterarum eximie gnarus. Nec diffitendum est, diplomata, quibus cursus dabatur publicus, Augusti tempore et proximorum principum, ab imperatore ipso, aut proconsulum præsidumve aliquo subnotata fuisse. Aliquo tamen ævo tesseras tantum fuisse certas, cum sigillo principis, pon male videtur statuisse Budæus; in cujus sententiam inclinare se fassus est Schefferus noster, vir in juvandis litteris, dum vita et vires erant, indefessi laboris, libro priore de Vehiculari re, c. 18, p. 264, synthema vocat Hieronymus, epistola ad Julianum. Jam demisso, inquit, synthemate, equus publicus sternebatur, et no

bilem juvenem punicea indutum tunica baltheus ambiebal. Evonuara etiam a Polybio memorata (quanquam hæc ab istis haud dubie diversa) secretas nolas, per quas mandata mittentis vera esse cognoscerentur, vocat Livius. Adde Lips. ad Tac. Annal. 13. c. 2, Casaub. ad Æneam Tacticum, Salmas. ad Jul. Capitol. Pertinac., c. 1. Nec absurde quis dixerit, in his comparuisse notarum genus, que sigla dicuntur a Justiniano imperatore, quibus utebantur onuccoy pápor, sive Taxvypúpo. Nam hos, qui per sigla illa intellexere singulares litteras, de quibus Val. Probus, refellit Nicolaus Hensius, vir illustris, in epistola ad Socerum meum, tòv paxupírny, jam olim ab hoc mecum benigne communicata, quæ, si res fuisset meæ spontis, jamdudum donata foret publicæ luci. Quod et de aliis non paucis dictum velim, que nunc in scriniis B. Soceri delitescunt, me quidem prorsus nolente et invito.

"

Requiem vitæ, sicut optabat. Elegantissima ejus verba refert auctor Politia Metrophanis et Alexandri apud Photium : Νῦν ὁ θάνατός μοι τῆς ζωῆς ἡδύτερος μέγιστον ἐντάφιον λαβόντι τὴν σὴν ἡγεμονίαν, ὑιέ μου. τὸ γὰρ καταλιπεῖν ἐπὶ γῆς βασιλέα, τὰ χριστιανῶν δάκρυα περιμάξαι δυνάμενον, καὶ στῆσαι τὸν ἄδικον φόνον, ὃν Μαξιμιανὸς οὐ λήγει κατὰ τῶν χριστιανῶν παλαμώμενος ἤδη μοι τὴν μακαρίαν δίδωσι λῆξιν.

Deo suo reddere. Deo suo ut redderet, forsan Concinnius.

IN CAPUT XXV.

Laureata imago ejus. Multiplex fuit laureatarum, seu, ut postea dicebantur, lauratarum usus: sed præcipuus in imperatorum inaugurationibus. Statim enim atque augustam erant adepti dignitatem, mittebantur in provincias eorum statuæ, in signum adeptæ dignitatis, et ut a populis exciperentur. Philostorgius, I. xu, c. 10 : Αἱ δὲ τοῦ Κωνσαντίνοῦ εἰκόνες, ὡς ἔθος ἦν τοῖς ἄρτι παρελθοῦσιν εἰς βασίλειαν πράττειν, ἀναπέμπονται πρὸς τὴν ἑψαν. Huc fere et piura in eumdem sensum Ducange in doctissimo glossario, quibus pluscula addi possent ex aliis, si foret opus. Vide infra ad c. 42.

Sanctæ religionis restitutæ. Sic recte emendari puto, cum in Parisiensi sit restituta. Sic infra, c. 48, hujus benevolentiæ nostræ sanctio. Utitur ætas ea frequentissime etiam hoc modo. Posset tamen (si cui brevitas hæc non satis placeat) legi, hæc fuit prima ejus sanclio, sanctitas religioni restituta. Cic., 1 de Nat. deorum, c. 4: Sanctitas est scientia colendorum deorum; 1. 1, c. 2: Deorum cultus et religionum sanctitates, itidem conjunxit. Immo Lactantius ipse similiter initio divinarum Inst. Per quem rebus humanis justitia et sanctitas restituta est. Eidem sancta religio, homo sanctum animal, sanctæ litteræ et similia, satis cre- C

bra.

Actiores scribi curavere, Sine arbitris Mericum nanclus, l. xxv. c. 50. Glossæ, nanctus, Spažάusvos. In veteribus libris comparet etiam apud alios.

[blocks in formation]

Nimium territus. Nimium, id est, valde yav, Inst. Div., I. v, c. 10: Si nimium pii fuerint; de Opif. Dei, c. 9: Si aliquid nimis propius admoveas; ubi legendum, nimio propius. Sic Liv. 1: Nimio plus, quam salis tutum esset accolis. Ilorat.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Propter quæ tanti sit, et voluptates omittere, et mala A apud Tibullum, 1. iv, eleg. 7 : omnia sustinere ; c. 18: Sustineamus invicem, el mala hujus vitæ mutuis adjumentis perferamus.

IN CAPUT XXIX.

Ubi aliquantulum moratus est, profectus. Distingue, ubi aliquantulum moratus, est profectus... aut profectus est ad hostem filii sui... Infra, substituto in Severi locum puto scriptum fuisse, non loco ; quanquam non immemor, exempla reperiri etiam alterius.

Quod ante non fecerat. Tò ante accipit Antonius Pagius Dissertatione Hypat., p. 245, de tempore, quo Se. verum Augustum, vel Licinium Cæsarem renuntiavit. Ego motus auctoritate eorum, quæ allegavit pro se amplissimus Cuperus, Licinium non puto sic declaratum Cæsarem, ut plene adoptatus esset in proximam spem imperii. Quod tamen ab Aurelio Victore Schotti, c. 40, et auctore ignoto de Vita Constantii Chlori, ejusque filii Constantini Magni, dicatur a Galerio Cæsar factus, id tale esse auguror, quale quod de Maximino supra dicitur, c. 18 : Jam et ipsi Diocletianus nomen ex parte_mulaverat, aliquein scilicet illi gradum factum per faventem adeo Galerium, non in totum Cæsarem declaratum.

Sic uno tempore sex fuerunt. Unde colligere licet, Diocletianum, seu Dioclem, iis non accensendum esse; quam tamen Antonius Pagius autumat, ideo ab Aurelio Victore dici tenuisse imperium viginti quinque annis, quia hoc quoque anno publicis interfucrit consiliis, id quod ex hoc satis liqueat loco, Sine eo certe sex fuerunt, nempe ut eos recenset etiam cl. Baluzius, Maximianus Herculius, Galerius Miximianus, Maximinus, Constantinus, Licinius. Herculius tunc equidem bona fide non imperabat : hunc tamen potius, quam Dioclem numerum istum implere

crediderim.

Plunus male contagionis ac sceleris. Hoc genus lo quendi in sacris extraneisque scriptis frequens est. Sic. Jos., vi, dicitur Israel_anathemate pollutus, et Achan scelere contaminatus. Inexpiabili scelere contaminari atque distringi dixit Lactantius, 1. v, c. 1, et Epit. c. 6. Paulo aliter Salomo., Prov. v, c. 22: Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Quod Græci pereleganter IIρανομίαι ἄνδρα ἀγρεύουσι, σειραῖς δὲ τῶν ἑαυτοῦ ἁμαρτιῶν σφίγγεται. Adde Salmasium ad Solin., p.

1091.

Cum exercitu revolat. Lact., Div. Inst. 1. 11, c. 12: Donec emissa corporis claustro, ad sedem suam revolet.

Audit scelera quæ fecit. Eleganter de obnoxio. Sic 1. v Div. Inst., c. 19: Audit quæ illi Deus commine

tur.

IN CAPUT XXX.

Cum digno digna fuisse ferar.

Qua manifesto facinus teneretur. Quid sit manifesto teneri, jurisconsulti docent. Vide Brissonium et alios. Hæret manifestarius homicida. Lact., l. 1, c. 7 : Quasi subductis et consumptis omnibus viis, subsistit, hæret, deficit. Glossæ veteres, hæreо, anтoμaι, évéxopa. Manifestarius fur occurrit apud Plautum in Aulularia et Trinummo. Posteriores manifestum dicere malebant; græci, inavτopóp.

Viginti annorum vota. Contra Norisium docet Antonius Pagius, Dissertatione Hypat., p. 157, non anticipasse Maximianum vicennalia sua, sed legitimo tempore celebrassef; quippe qui biennio Cæsar antequam gustus fuerit nuncupatus. Ipse videatur.

Morte finivit. Admodum consentanea his habent cum alii, tum Zonaras præcipue; adeo ut ea quoque, quibus factum putat ille, ut dissenserint inter se anB tiquiores, vera esse pateat, et ex hac tam luculenta narratione multo evadant clariora. Sed ea huc afferre nimis foret prolixum negotium.

C

Vocat filiam Faustam. Cujus imaginem in numismate habes apud illustrissimum Spanhemium de Usu et Præst. Num. p. 639. Obiit haec postea balneo supra modum calefacto, quod mariti jussu factum crimi- D nati sunt pagani. Sed hoc non immerito suspectum habet clarissimus Cellarius in Notis ad Eutrop. I. x, c. 4, Num. 13. Amata vero plurimum fausta illa, ut Tacitus vocat, nomina, non in viris modo, sed et feminis. Hinc Felicitas, Fausta, Faustina, Faustilla, Fortuna, Felicissima, Tyche, Callityche, Profutura, et alia jam ante ab insignibus viris recensita.

Digniorem virum pollicetur. Non male prorsus hoc de honorum dignitate acceperis. Sic Lact., 1, 44 : At nihil virtute pulchrius, nihil sapientia dignius inveniri potest. Usuardus in Martyrologio: Sepultusque est ad Ecclesiam, ubi fuerat dignus minister constitutus. Et sic cum alii, tum ecclesiastici frequentissime. In nostro quoque sermone veteres similiter, ut et Rex Birgerus, qui in Præfatione Legum Uplandicarum, archiepiscopum eleganter vocat Baerdogan Verra. In hoc tamen Lactantii loco rectius fortasse dignum interpretabimur hac conditione conjugii: ut

IN CAPUT XXXI.

De agendis et ipse vicennalibus. Non quod Galerio tum adesset eorum tempus: sed quod apparatu sibi ad ea plurium annorum opus esse imperatores putarent. Adi laudatum modo Aut. Pagium, diligenter hoc argumentum exequentem, Diss. Hyp., p. 188. Egregium hunc locum esse ad ostendendam impensarum magnitudinem, quas occasione istiusmodi faciebant, docet idem, p. 247.

Qui jamdudum. In lacunula hac arbitror deesse, ut diis suis, nempe redderet quæ promiserat; quæ verba mox sequuntur.

Securim alteram afflixit. Securum alterum legendum putat vir doctissimus, imperatorem nempe; quod assequi me non fateor, cum hic non de imperatore Diocletiano, sed de provinciis agatur. Nec mihi dubium, quin Ciceronis illud pro Cn. Plancio respexcrit, c. 29: Quam enim illi Judices graviorem potuerunt reipublicæ infligere securim, quam cum illum e civitate ejecerunt, qui prætor finitimo, consul domestico bello rempublicam liberarat? Præterea licet usitatius multo sit quod nunc editum est, mallem tamen ex istius ævi consuetudine retentum fuisset, quod est in editione Gallica, securem. Sic enim etiam Prudentius in passione martyris Prudentii, v. 328 :

Adeon' securem publicam Mollis retundit lenitas?

Etiam Ammianus, lib. xxx, p. m. 450: Papirius cursor ea tempestate dictator securem per lictorem expediri..... jussit. Sed talia nostris adolescentibus non sunt imitanda; licet etiam sitem legatur apud Prudentium et Boethium, cutem apud Corn. Celsum, imo apud Maronem etiam turrem, si Charisium sequimur, et alia apud alios.

Exactio celebrata sit. Optatus Milevitanus, lib. II: Si quando in judiciis publicis aliqua celebrata sit actio; lib. v. Cum videret a Filio Dei tantas celebrari virtutes, id est, tanta divinæ potentiæ opera edi; lib. vi: Nullum judicium celebratum est : sed sententiæ est operatus effectus.

Veniam non habentibus, nullas. Lege cum Baluzio ad umbilicum voluminis secundi: Venia non habentibus nulla abstinendi multiplices cruciatus; aut Venia a non habentibus, quod ego malim; ut sit sensus, non licuisse missis ad hoc magistratibus abstinere cruciatus a provincialibus, licet non haberent quod præstarent.

Nullæ area sine exactore. Veteres aliquandiu frumenta habebant in areis, donec extrita et purgata reconderent in horreis et apothecis. Vide scriptores Rei Rustica. Etiam Liv. 1. xxxiv, c. 9 : Id eral forte tempus, ut frumentum in areis haberent.

Quæ quam tolerabilia sint. Emenda cum Baluzio : Quanquam intolerabile sit eripi ab ore hominum cibos

420

JOANNIS COLUMBI

419

labore quæsitos; nisi quod quæstos zut' àpxaïoμòv vi- A exeunte, vel circiter, eo morbo is afflictus est, usque deatur ferri posse. Simile, quod ad figuram orationis, est illud Lactantii, lib. v, c. 9: Hoc vero inenarrabile est, quod fit adversus eos, qui malefacere nesciunt ; quod ad sententiam vero, illud Livii, lib. xx1, c. 15: Hæc quanquam sint gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet,

ad anni sequentis finem, ac initium anni 311, quo post kalendas martias, ac tribunitiam potestatem vicesimam susceptam (vide edicti, quod infra habes capite proximo, Inscriptionem, apnd Euseb. lib. viu, c. 17 Eccl. Hist.), edictum in Christianorum gratiame misit, et post kal. maias ejusdem anni, cum futura essent Vicennalia kal. martiis anni 312 miseram efflavit animam. Hæc et plura Ant. Pagius Diss. Hypat. p. 159, quem in hoc puto sequendum.

Percussit eum Deus insanabili plaga. In animo habuit illud II Macchab. c. 9, v. 5: Sed qui universa respicit, Dominus Deus Israel, percussit eum insanabiti et invisibili plaga. Sic de Herode Eusebius et Nicephorus : Θεήλατος αὐτὸν καταλαβοῦσα μάστιξ, εἰς θάνατο σhaσ. Atque hoc pronuntiarunt Herodi, qui ab eo de morbo consulebantur : Ποινήν τοῦ πολλοῦ καὶ Suss600 (dele particulam xai cum Nicephoro et aliquot libris, τὸ πολὺ δυσσεβές, mulla impietas) ταύτην εἰσπράττεσθαι ὁ θεὸς ( vide an fuerit, τὸν θεὸν) παρά τοῦ βασιλέως; Hanc multiplicis impietatis panam Deum a rege exposcere. Docent hoc exempla plurima, solemnem hanc esse, aut immanis sacrilegii et impietatis, aut aliorum atrocium scelerum pœnam. Aliquot ego nune festinans recitabo. Pheretima, plus quam fœmina in exigendis ab hostibus suppliciis, viva in vermes efferbuit, teste Herodoto, libro quarto in fine. Pherecydes Syrus, linguæ adversum deos incontinentissimæ impurissimæque, quam fœde perierit, seu pediculis, seu serpentibus e corpore ipso enatis, narrabit Elianus Var. Hist. I. Iv, c. 28, et Plin. vi, 51. Sulla, homo crudelitatis notissime, phthiriasi periit, uti tradit Plutarchus; eodemque morbo Eunus, servus præstigiator, dira fax atrocis servorum in Sicilia belli adversum dominos Romanos. Herodem magnum, de quo cœpi dicere, route TρOU φλεγμονὴ, καὶ αἰδοίου σηπεδὼν σκώληκας γεννῶσα, plane gemina his Galerii malis, e medio abstulere; de quibus Eusebius, et vetustior eo Josephus, adeundi. Oecubuit et nepos ejus Agrippa σxwλnxó6pwtos, qui et ipse Herodes dictus, Act. x, 23: Claudius Herminianus in Cappadocia, cum Christianos crudeliter tractassel, solusque, in prætorio suo vastatus peste, vivus vermibus ebulliisset: Nemo sciat, inquit, ne spe gaudeant Christiani. Postea, cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito suo excidere fecisset, pene Christianus decessit; narratio est Tertulliani, lib. ad Scapulam, c. 3, ubi plura videas licet. Caput Hæreticorum Arrius tetro correptus morbi genere, cum ejus fætorem ne ipsa quidem cloaca ferrent, disruptis effusisque intestinis, impuram animam eructatus est. Socr. Schol. Hist. Eccl. 1. 1. His accensendus etiam Julianus, Parabatæ avunculus, de quo vide laudatos Baluzio. Plures dabunt, Plutarchus in Vita Sullæ; Helladius apud Photium, p. 870, edit. Schotti; et Schottus ipse in notis ad Aur. Victoris Sullam. Plures iterum Sam. Bochartus & avάotos, part. 11, I. IV, c. 18 lieroz. Has similesque historias gravi judicio prosequitur B. Hieronymus ad illud Zachariæ, cap. XIV, V. 12: Tabescent carnes eorum, etc. Nos autem dicemus, inquit, omnes persecutores qui afflixerunt Ecclesiam Dei, ut taceamus de futuris cruciatibus, etiam in præsenti sæculo recepisse quæ fecerint. Legamus ecclesiasticas historias; quid Valerianus, quid Decius, quid Diocletianus, quid Maximianus, quid sævissimus omnium Maximinus, et nuper Julianus, passi sint; el tunc rebus probabimus etiam juxta litteram, etiam prophetiæ veritatem esse completam, quod contabuerint carnes eorum, et oculi computruerint. Unum his nune addam illud B. Greg. Nazianzeni, invect. 11: NÓTOUS μὲν δὴ τῶν ἀσεβῶν (miro errore editio Hervagii habet εὐσεβῶν) ἐνδίκους, καὶ ῥήξεις οὐκ ἀφανεῖς, καὶ πολυτρόπους ἄλλας πληγὰς καὶ μάστιγας, εἷς τετολμήκασι παι ραπλησίας, καὶ θανάτους οὐ κατὰ τὸ εἰωθὸς χαρήσαν τας, καὶ τὰς ἐν αὐτοῖς τοῖς δεινοῖς ἐξαγορεύσεις καὶ ἀνω νήτους μεταμελείας, τὰς τε δὲ ὀνειράτων παιδεύσεις, καὶ τὰ καθ ̓ ὕπαρ φαντάσματα, τίς ἂν ἀξίως ἐκτραγωδήσειεν.

.

O dementissime. Hic locus alterum revocat mihi in memoriam, qui nunc apud Lactantium haud dubie corruptus exstat. Videlicet Div. Instit. lib. v, c. 10: Quid esse potest hac pietate dementius; quam mortuis humanas victimas immolare, et ignem cruore hominum tamquam oleo pascere? Hie pietati primum dementia male opponitur; dein efficiunt hæ duæ voces, hac pietale, ut sequens membrum, quam mortuis humanas, etc. non habeat cui apte possit respondere. Servatius Galleus testatur, vti toû dementius in uno codice vetusto legi inclementius; unde veram lectionem hanc esse colligo: Quid esse potest hac pietate inclementius? quid dementius, quam mortuis humanas vietimas immolure, et ignem cruore hominum tamquam oleo pascere ? ut hoc velit, nihil inclementius, adeoque nihil Enea, qui pium se jactavit, indignius (nam et clementia pietas dicta, nti prius est ostensum), quam cædere et exurere crudeliter innoxios homines; nihil inconvenientius duci perito et prudenti, quam credere mortuos pasci eruore humano. Judicent alii, siccine scripsisse videri possit Lactantius.

B

Bonis suis eversus. Ciceronem imitatur, qui et ipse similiter dicit, evertere quempiam bonis, aut fortunis suis, ut ab aliis est annotatum.

IN CAPUT XXXII.

Mittit ergo ad eum sæpe legatos. Galerius nempe 13, cujus ad Maximinum. Vide Eusebium lib. vi, c. verba attulere jam alii complures.

Præscriptione temporis. Quod purpuram diu ante Licinium sumpsisset Maximinus.

Victus contumacia. Miror Antonium Pagium hæc de Maximino Daia, sive Daza, accipere, cum series C verborum et res ipsa doceat, intelligendum esse Galerium. Quomodo enim Galerius, imperator jam veLeranus, contumax diceretur in novitium Daiam? Contumacia inferioris utique est in superiorem. Dein sanæ mentis nihil fuisset in Maximino Daia, si vivo Galerio Cæsarum nomen tollere, et unus omnia suo arbitratu turbare verius, quam administrare tentasset. At Pagius instat : Quid ergo fiebat de Maximino? Hunccine Galerius dejecit gradu omni? Primum respondere possem, non eum nominatum in præsentia, quippe Galerio inimicum jam, penitusque invisum; postmodum ejus fieri mentionem, cum ratio jam non posset non haberi. Dein si miraris, præteritum a Galerio Daiam, quante magis mirabor ego, a Daia præteritum Galerium? an ideo tamen potuit eum e fastigio suo dejicere? sed ut serio magis agam, opinor, hic omissum esse a dormitante librario Maximini Dai nomen, scribendumque, Maximinum, Maxentium, el Constantinum, filios Augustorum. Sic utique omnia erunt planissima, liquebitque vere hæc Baluzium interpretatum esse de Galerio. Firmant sequentia: Omnes, inquit Lactantius, quatuor imperatores jubet numerari: Licinium scilicet, Maximinum, Maxentium et Constantinum: omnes hos quatuor pronuntiavit imperatores; nam de ipso Galerio qui tot annos jam imperaverat, nemo ambigebat. Spero accessuros mihi in hoc diligentius hæc expendentes, teque cumprimis, amplissime et doctissime Cupere; quod si fiat, aliquos dissentire moleste non feram.

D

Filios Augustorum. Sic apud Julium Capitolinum. in Vero, cap. 3: Nec aliud ei honorificentiæ ad nomen adjunctum est, quam quod Augusti filius est appellatus.

IN CAPUT XXXIII.

Jam decimus octavus annus. Annus decimus octavus
Galerii Maximiani cœpit kalendis martiis anni 509 : quo

« PoprzedniaDalej »