Obrazy na stronie
PDF
ePub

c. 8. Ut generanti nos Deo justa et debita opera præ- A noster infra, c. 50 Haec ita vere interpretatum arbibeamus. tror Baluziam.

Ut ab eo induatur. Vestire dixerunt alii, ut Ammianus Marcell. 1. xxyı: Si tuos amas, imperator optime, habes fratrem; si rempublicam, quære quem vestias.

Dajam adolescentem. Opinor sic dictum, quod originem duceret e Daharum populo, non tam illo, proxime qui situs ad mare Caspium fuit, noto per scriptores rerum Alexandri, quam Europæo, et quidem Germanico. Vide quæ de eo collegerunt_Cluverius in Germ. Ant. Freinshemius ad Curt. Dausquejus ad Sil. Italicum.

IN CAPUT XIX.

Kal. maiis. Annotavit Baluzius, Zozimum et Fastos idatianos dicere hoc factum kalendis aprilibus, alios etiam longius recedere; cum Lactantio tamen kal. maias tenendas esse, Antonius Pagius etiam non ambigendum putat. Vide eumdem, pag. 259 dissertationis memoratæ, et locis aliquot aliis.

Et priores militum. Existimo legendum, primores militum, quomodo Livius, Tacitus, aliique frequentissime. Primores Judæorum dixit etiam Lactantius, lib. IV, c. 16; Hegesippus de Excid. Jer. 1. 1, c. 15: Etiam quibusdam afflictis militiæ primoribus.

Inquit senex. Emendavi, in qua senex, concione scilicet recipit, quod suggerit vir quidam doctissimus, cum sequenti alloquitur, apte hic convenire non potest.

Alloquitur milites. Proprie, ut ab aliis est annotatum; unde allocutiones in nummis sæpe,

Omnes in tribunali. Distingue, Obstupefiunt omnes. In tribunali Constantinus adstabat susum. Non enim soli obstupuere, qui stabant in tribunali, sed et cæteri. Susum habes apud Plautum, Cistell. Act. 11, sc. 3, v. 78:

Quid nune supina susum in cœlum suspicis? Ita quidem duo vetusti codices, teste Paræo in Ana. lect. quomodo et bis edidit Gruterus. Utitur et Cato de R. R., c. 157, sub finem. Sic in decreto arbitro finium regendorum inter Genuates et Veiturios, quod legitur in Collectione Gruteriana, p. 204 : IBEI, TERMI

NUS. STAT. INDE. FLOVIO. SUSO. VORSOM. IN, FLOV. LeMURIM. INDE. FLOVIO. LEMURI. SUSUM. USQUE. AD RIVUM. COMBERANE. INDE. RIVO. COMBERANEA. SUSUM. USQUE. AD. CONVALLEM. CÆPTIEMAM. Manet eadem vox in compositis, sustollo, suspendo, suscipio, sustineo, et si qua sunt similia. Plura Ducange in Glossario.

Statim scutarius, continuo protector. Gradus hi sunt militiæ honoratæ, de quibus docti abunde egerunt. Cumprimis vide Valesium ad Am. Marcell., lib. xıy, qui docet, scutariorum scholas, inter Palatinas, alias fuisse sagittariorum, alias clibanariorum protectores autem latus principis protexisse, et alios in comitatu mansisse, alios cum comitibus et magistris militum missos in provincias. Constantius Chlorus, divi Claudii, optimi principis, nepos ex fratre, protector primum, exin tribunus, postea præses Dalmatiarum fuit, uti docent publicata a Valesio Excerpta.

IN CAPUT XX.

Quod voluit et fecit. Effecit ab auctore scriptum puto. Sic Instit. div. 1. vi, c. 14: Mox videbimus, an efficiant quod velint. Inscriptio temporum eorumdem apud Ad. Occonem, pag. 11, num. 3, in editione Commelini :

[ocr errors]

IMP. MAXIMIAN. HERCUL. CES. AUG.
CONSTANTIO IN OCCID. CES. EFFECTO.

ET. IMP. REIP. longe. LATEQUE. AUCTO.
ET. CUM. DIOCLETIANO. PRINCIPE. INVICT.

ETIAM. UNO. TEMPORE. COLLEGA. EFFECTO.

Dominum esse ferebat. Illud esse suspicor a librario adjectum. Velleius Paterculus, I. 1, c. 11: Qui se Philippum regiæque stirpis ferebat. Tacitus, Annal. 1, c. 2, consulem se ferens.

Cæsare filio suo. Candidiano, ex concubina nato, sed quem adoptaverat etiam Valeria conjux, uti narrabit

IN CAPUT XXI.

Se addicant. Div. Instit., 1, 11, c. 1: Totos se libi dinibus addicunt. Lib. vi, c. 20 et 23: Quia se corpori addixerant in quo habet mors potestatem. De ins tituto, seu consuetudine hac Persarum legatur Brissonius.

Sic agebat. Clam sic agebat, aut artibus sibi consuetis, aut aliquid simile nisi adjeceris, nihil erit, quod præcedenti aperte respondeat.

Egregii ac perfectissimi viri. Non Decuriones modo, qui quidem egregii ac perfectissimi viri non erant dicti, sed et his potiores, quales fuere Duumviri, et defen sores civitatum, item sacerdotes, curiales, et si quis ex his, aut præter hos, codicillis ab imperatoribus datis, honores et ornamenta egregiorum et perfectissi morum erant consecuti, eorumdem dignitatum nulla ratione habita, atque sic iis amissis, subjiciebantur B ab eo tormentis. Plura de his cæterisque titulis Pancirollus ad Notit, imperii.

[ocr errors]

Defixi in stabulo. Štabulum hic non equorum, sed equuleorum, ejusque generis catastarum, accipe, et ubi homines ad palos fixi et prope suspensi stabant, Sic stabulum ferriterium habes apud Plautum, Pers., Act, m. sc. 3, v. 13 ex emendatione Gronovii.

Quid lusorium. Lusorium, id est, amphitheatrum, si Salmasium ad Spartianum sequimur. Ex hoc loco tamen colligere possis, destinatum peculiariter oblectationi imperatoris in spectanda confectione ferarum, aut lanienis quæ per eas fiebant, ædificium intelligi hoc vocabulo. Scholiastes Juvenalis ad sat. iv, v. 100: In lusorio Cæsaris juvenis iste ursos sæpe ut venator occidit. Salyjanus quoque Lusorium, ut ab amphitheatro diversum, recenset verbis a Dufresnio adductis, apud quem vide plura. Imo et Seneca, Epist. 80: Cogito mecum quam multi corpora exerceant, quam ingenia pauci; quantus ad spectaculum non fidele et lusorium fiat concursus; quanta sit circa artes bonas solitudo.

Habebat ursos. Non dissimilia de Valentiniano Marcellinus, lib. XXIX: Cum duas haberet ursus, sævaş, hominum ambestrices, Micam auream, et Innocentiam, cura agebat enixa, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicile, ne quo casu ferarum rumperetur luctíficus calor. Innocentiam denique, post multas quas ejus viderat laniatu cadaverum sepulturas, ut bene meritam in sylvas abire dimisit innoxiam.

Et exilii. Locus est difficilis, et quem ab aliis restitutum videre malim, ac lubens tentabo tamen et ipse. Puto compendium scriptionis cros,quod cæteros debuit notare, mutatum fuisse in Christianos; exilii vero ii o exilium, fuisse scriptum, ut proximo capite beneficii, pro beneficium, et imperii, pro imperium, apud Aur. Victorem de Cæsaribus, c. 35, ut bene conjectavit Schottus, subsidente videlicet nonnunquam librarii manu. His obseryatis, scribo: Dignitatem non habentibus pœna iguis fuit; aut, si omnino viD detur necessaria mentio Christianorum, quia de his maxime agitur: Christianis dignitatem non habentibus pœna ignis fuit; exilium primoribus (Romanis puta; nam de municipiorum decurionibus prius est actum) permiserat adversus cæteros datis legibus, ut post tormenta lentis ignibus urerentur. Cyprianus, Epist. 82, non plane dissimilem suppliciorum recenset seriem, quam illic rectius leges.

Cum per multum diem, Ita jam typis Aboæ fuerat descriptum, doctissimi viri, ut opinor, conjectura, qui illic non grayatus est præesse huic labori, ut opusculum istud recte ederetur. Firmarunt postea litteræ amplissimi Cuperi. In Parisiensi fuit, Quod postremo accedebat. Tunc per... Pro in flumine ac mare, item recte forsan est repositum, in flumina ac mare; sie enim scripsisse Lactantium facile credam. Nec tamen plane novum est jactabantur in flumine. Nam in paşsione Savini episcopi et martyris habes, cap. x, om. nia jussit comminui et projici in flumine : quomodo et

415

Lactantius non raro, ut ostendam infra. Mare pro muri A Naso quoque locis aliquot, et ante cum Varro uterque dixerunt, ut ab aliis est observatum. Non repugnabo igitur, si quis retinendam contendat editionis prima lectionem.

IN CAPUT XXII.

Nulla pœna penes eum levis. Assentior cl. Baluzio, ex eo quod in manuscripto fuit, pœnis, facienti penes. Sed cum vox pœna, teste ipso, legatur inferius, existimo hæc ita esse concinnanda: Nulla penes eum levis ропа.

Emendabantur lancea. Arbitror speciem fustigationis hoc genus supplicii fuisse, quod et Cupero nostro est visum lanceam yero loco fustis, ut minus ignominiosam, adhibitam esse. Apuleius, lib. x, c. 1 ; Lanceam longissimo hastili conspicuam, quam scilicet non disciplinæ tunc quidem causa, sed propter terrendos miseros viatores..... composuerat. Emendare legibus res Romanas, emendare urbes judicis, habes apud Horatium et Quintilianum.

Benefici loco. Voce loco inserta opus non esse, scribendumque beneficium, dixi ad caput præcedens. Dio, lib. Lvius, p. m. 654: καὶ τὴν ζωὴν τιμωρίαν τισί, · καὶ τὸν θάνατον εὐεργεσίαν ἐποίει. Εt sic alii.

Bonam mortem. Id est, facilem, et cruciatus carentem. Plin., lib. 1, ep. ult. ; Quousque miserum cruciatis? quid invidetis bonam mortem, cui vitam dare non potestis? Ubi adde quæ habent Gruterus et Buchnerus. P. Syrus:

Bona mors est homini, vitæ quæ tollit mala.

IN CAPUT XXIII.

B

Censitoribus ubique diffusis. Quæ de ratione census provincialis, sive censitionis, deque ejus ab urbano. censu discrimine, commentatus sum, afferre non sinit festinatio. Augustum etiam sic descripsisse provincias nemini ignotum. Fecerunt et postea Vespasianus, Constantinus Magnus, Arcadius, Justinianus & et alii, uti leges diserte docent.

Fora omnia. Sic emendavi, doctissimo Cupero approbante. In Parisiensi fuit, foras omnia.

Ipsi contra se torquebantur. Id est, tormentis huc adigebantur, ut se ipsos accusarent quasi, et convincerent. Amat Lactantius tales argutias. Sic Inst. Div., 1. 1, c. 18: Se ipso minor aut deformior; c. 22; Sed cum alios falleret, seipsum tamen non fefellit; 1. u, c. 1: In gratiam secum ipsos reducere, ne se tantopere despiciant; ibid. ipsi ergo sibi renuntiant. Magis etiam huc faciunt ista, I., c. 27: Tam incerti fuerunt, sibique sæpe contrariæ disserentes; 1. v, c. 2: Ipse adversus se gravis censor, et accusator acerrimus; 1. vi, c. 6: Et gradus per quos ascenderunt amputant, në quis illos contra seipsos possit imitari ; 1. vit, c. 2: Sibi contraria sententiæ. Similia etiam alii; quos inter Ovidius argute:

Contra te solers, hominum natura, fuisti;
Et nimium damnis ingeniosa tuis.

Nec non et Cicero plane similiter, et æque in re ju-
diciaria. Orat. pro Roscio Comodo, c. 6: Quid tu,
Saturni, qui contra hunc venis, existimas aliter ? c. 15:
Te te, inquam Fanni, ab tuis subselliis contra te testem
suscitabo, c. 14: Contra se nunquam testimonium di-
cet. Et alibi similia. Estque vocula contra in judiciiş
usitatissima, et formulam sapit. Jul. Capitolinus in
Ant. Pio, c. 6: Contra procuratores suos conquerentes
libenter audivit. Ita vetustiores etiam sæpe; ut cum
Cicero ait, contra alium patronum causam defendere,
contra disputare, et similia.

Quæ veteres adversus victos. Lege cum Baluzio in addendis, quæ victores adversus vicios.

Pro capitibus pendebantur. Capitationem non reje. cisse veteres Romanos, apud quos capite censi pauperiores fuere, notum est. Constantinus solam Romanam plebem huic tributo exemit. Vide Franciscum Balduinum de Legibus Constantini, M. p. m. 154.

D

Nec mori saltem gratis. Alludit ad proverbium zzy άπò vexрoù gépεr, quod habes apud Aristotelem Rhétor., ib. I. c. 6, al. 14.

Atquin homo impins. Alii mallent ubique separatim
scribere, at quin, Vide Brissonium in Parergis, aut
Isæum ad Lactantium, l. 1, c. 4. Idem Lactantius,
1. iv, c. 12: Atquin propheta utrosque adventus ejus
paucis verbis comprehendit. Sic codex Franc. Peniæ,
teste Servatio Gallæo. Magis necessaria est correctio,
1. v, c. 9, ubi nunc legitur: Æque fieri non potest,
ut ipsi qui errant in omni vita, et in religione fallantur,
Ubi legendum foriasse, non et in religione fallantur.
Nisi ex vestigiis libri Bononiensis, qui pro æque ha
bet atquin, scribendum, At fieri non potest, quin ipsi,
qui errant in omni vita, et in religione fallantur. Sen-
sus utique est, nec religionis iter rectum tenere
posse, quos per omnem vitam error agit. Porro cum
Staruprizos hic traducatur tyrannus, verosimile est,
non hominem impium, sed pium illum dictum, per
ironium. Notum enim est, pro misericordibus aut
propensis illa ætate pios dictos principes, ut in illo
Claudiani:

Sis pius in primis; nam cum vincamur in omni
Munere, sola deos æquat clementia nobis.

Quo de modo loquendi videndus Augustinus de Civ.
Dei, 1. x, c. 1, et ex recentioribus Scaliger, að Au-
sonium. Similis ironia apud Terent. Andr., 5, 2, a
Chreme pietatem gnati.

Adec hominem misericordem. Lact., Div. Inst., I. 1, c. 21: Tam barbaros, tam in manes fuisse homines, ut parricidium suum sacrificium vocarent.Cic., I.v, ep. 11: Hominem gravem et civem egregium. Plura vide apud Gronov, ad Sen. Cons. Marc., cap. 9.

Ita, dum cavit. Rectius cavet; sequitur enim subterfugiat.

Contra omne jus humanitatis. Lact., Div. Inst., 1. v, c. 19 In iisne mala mens est, qui contra jus humanitatis, contra fas omne lacerantur! c. 22: Nec alienum quicquam concupiscit, ne quem contra jus humanitatis lædal oratio. De jure eodem agit pluribus l.vi, c. 10 CL 20.

IN CAPUT XXIV.

Judicium Dei. Videtur in mente habuisse illud II Machab., Ix, v. 4: Cœlesti eum judicio perurgente; et v. 18 Supervenerat enim in eum justum Dei judicium.

Res ejus dilabi ac fluere. Respicit notum illud Virgilii, Æn. 11:

Ex illo fluere et retro sublapsa referri
Spes Danaum.

Sæpe in insidiis. Deleretur forsitan rectius to in.
Dei manus hominem protegebat. Lact., 1. 1, c. 15:
Quos Dei manus potens et excelsa protegit.

In ipso cardine. Sic Inst. Div., 1. u, c. 8: Hic est ergo cardo rerum; hic vertuntur omnia. Similiter, 1. 111, c. 7, et de Ira Dei, c. 6.

Cum jam diu necare. Negare Baluzios curis secundis recte emendavit. Ac forsan præterea pro diu, scribendum diutius.

Dedit illi sigillum. Sigillum, præceptum, epistola, diploma, litteræ ipsæ sigillo munita, ut Bulla, diploma bulla sua instructum. Gloss. Gr. Lat. Onua, sigillum, evectio. Hæc et plura Carolus Du Fresne, vir harum litterarum eximie gnarus. Nec diffitendum est, diplomata, quibus cursus dabatur publicus, Augusti tempore et proximorum principum, ab imperatore ipso, aut proconsulum præsidumve aliquo subnotata fuisse. Aliquo tamen ævo tesseras tantum fuisse certas, cum sigillo principis, non male videtur statuisse Budæus; in cujus sententiam inclinare se fassus est Schefferus noster, vir in juvandis litteris, dum vita et vires erant, indefessi laboris, libro priore de Vehiculari re, c. 18, p. 264, synthema vocat Hieronymus, epistola ad Julianum. Jam demisso, inquit, synthemate, equus publicus sternebatur, et no

clus, 1. xxv. c. 50. Glossæ, nanctus, Spažάusvos. Iu veteribus libris comparet etiam apud alios.

Nimium territus. Nimium, id est, valde yav, Inst. Div., I. v, c. 10 : Si nimium pii fuerint; de Opif. Dei, c. 9: Si aliquid nimis propius admoveas; ubi legendum, nimio propius. Sic Liv. 1: Nimio plus, quam satis tutum esset accolis. Ilorat.

bilem juvenem punicea indutum tunica baltheus ambie- A ctiores scribi curavere, Sine arbitris Mericum nanbat. Evvonuara etiam a Polybio memorata (quanquam hæc ab istis haud dubie diversa) secretas notas, per quas mandata mittentis vera esse cognoscerentur, vocat Livius. Adde Lips. ad Tac. Annal. 13. c. 2, Casaub. ad Æneam Tacticum, Salmas. ad Jul. Capitol. Pertinac., c. 1. Nec absurde quis dixerit, in his comparuisse notarum genus, que sigla dicuntur a Justiniano imperatore, quibus utebantur nuatoy pápor, sive Taxvypágot. Nam hos, qui per sigla illa intellexere singulares litteras, de quibus Val. Probus, refellit Nicolaus Hensius, vir illustris, in epistola ad Socerum meum, tòv paxupitny, jam olim ab hoc mecum benigne communicata, quæ, si res fuisset meæ spontis, jamdudum donata foret publica luci. Quod et de aliis non paucis dictum velim, quæ nunc in scriniis B. Soceri delitescunt, me quidem prorsus nolente et invito.

[blocks in formation]

Sanctæ religionis restitutæ. Sic recte emendari puto, cum in Parisiensi sit restituta. Sic infra, c. 48, hujus benevolentiæ nostræ sanctio. Utitur ætas ea frequentissime etiam hoc modo. Posset tamen (si cui brevitas hæc non satis placeat) legi, hæc fuit prima ejus sanclio, sanctitas religioni restituta. Cic., I de Nat. deorum, c. 4 : Sanctitas est scientia colendorum deorum ; 1. 11, c. 2: Deorum cultus et religionum sanctitates, itidem conjunxit. Immo Lactantius ipse similiter initio divinarum Inst.: Per quem rebus humanis justitia et sanctitas restituta est. Eidem sancta religio, homo sanctum animal, sanctæ litteræ et similia, satis cre- C bra.

IN CAPUT XXV.

Laureata imago ejus. Multiplex fuit laureatarum, seu, ut postea dicebantur, lauratarum usus: sed præcipuus in imperatorum inaugurationibus. Statim enim atque augustam erant adepti dignitatem, mittebantur in provincias eorum statuæ, in signum adeptæ diguitatis, et ut a populis exciperentur. Philostorgius, 1. xi, c. 10 : Αἱ δὲ τοῦ Κωνσαντίνοῦ εἰκόνες, ὡς ἔθος ἦν τοῖς ἄρτι παρελθοῦσιν εἰς βασίλειαν πράττειν, ἀναπέμ πονται πρὸς τὴν ἑωαν. Hæc fere et plura in eumdem sensum Ducange in doctissimo glossario, quibus pluscula addi possent ex aliis, si foret opus. Vide infra ad c. 42.

Turbatæ rationes ejus. Rationibus turbatis seu conturbatis, opponuntur liquida et expedite. Sic turbare censum, turbare peregrinas delicias, apud Petronium ; de quibus vide Gronov. Observ. 3, 11. Nisi mavis D hæc ad turbatas agrorum rationes referre, de quibus agrariæ rei scriptores, et ad eos Rigaltius el Gosius, viri doctissimi.

Sed illud excogitavit. Lactantius de Opif. Dei, c. 3: Quid enim excogitabit ? quid faciet? quid molietur?

IN CAPUT XXVI.

Orbem terræ devorare. Interpres Esaiæ vetus, cap. 24, v. 6: Propter hoc maledictio vorabit terram. Lactant., vi, c. 16 : Disperdent omnia, et comminuent, et devorabunt. Atque sic etiam Epitomes, c. 11, bis loquitur, ut nunc vetustiores omittam.

Describerent plebem. Lactant., Inst. 1. 1, c. 22: Deos per familias descripsit. Usitatissimum verbum de censu, aut censitione; quomodo et apud Græcos, ἀπογραφὴ εἰ ἀπογράφειν.

Opportunitatem nacti. Nancti, quod est in editione Parisiensi, nollem mutatum. Atque sic in Livio do

Et tollens vacuum nimio plus gloria verticem.! Nimio salius, dixit Plautus, aliisque non dissimi. lia.

Quærebat quatenus. Quatenus, illo ævo, sæpius notat quomodo. Lact. Div. Instit. 1. 1, cap. 21: Isidis Egyptia sacra sunt, quatenus filium parvulum vel perdiderit, vel invenerit; l. iv, c. 27: Sciet qui viderit, quatenus abjurati per Christum de corporibus fugiant; lib. vi, c. 6: Quatenus, aut quamobrem homines procreati.

Se a periculo impendente muniret. Lact. Epitom., c. 6: Severissimis legibus vita nostra munitur; de Opif. Dei, cap. 4: Ut adversus nocentia fragilitatem suam muniret; cap. 10: Ut oculi munitiores essent ab injuτία.

Severus interim vadit. Oratio hæc elegantiæ Firmiani nostri minus respondere videtur, Severus vadit, et ad muros accedit. Arbitror scribendum : Severus interim Italiam invadit. Nec officit, paulo post has voces repeti, nimirum capite proximo. Videmus enim Lactantium frequentare consuetas verborum formulas, duntaxat ubi hoc sine legentium tædio fieri posse videbatur.

Vestemque et purpuram. An est év dia dvoïy? Crediderim potius, et interiorem vestem, et exteriorem intelligi, cum in utraque majestatis imperatoriæ aliqua extiterint insignia.

Ab hoc capite suos persequi. Verba hæc mutila quorsum spectent, difficile pronuntiatu fatentur etiam viri doctissimi. Suspicor leviter dicere auctorem hujus scripti, Max. Galerium a Severo suos persequendi fecisse initium, sive caput pro homine, sive pro initio accipias. Ita Ovid. :

Hanc ego suspiciens, et ab hac Capitolia cernens. Curt., 1. v, c. 2: Post hos Antigonus, et ab eo Lyncestes Amyntas fuit. Florus, l. I, c. 18: Ut victrix Asia Europaque a Corfinio Roma peteretur. Et sic alii

non raro.

IN CAPUT XXVII.

Urbe munita, el rebus cœptis inimicis. Mihi videtur fuisse, urbe munita, et rebus cœptis inimica reddita, bellum diligenter instruens, in Galliam proficiscitur. Rebus cœptis, a Severo puta, ac occiso illo a Galerio : his rebus, id est, molitionibus inimicam urbem reddidit. Instruere certamen habes etiam apud Lactantium, l. vi, c. 22.

Dimissisque animis. Aptius, ut puto, demissis. Promissis ingentibus felix animus. Scribendum est cum Baluzio: Donec promissis ingentibus flexit animos eorum; aut, quod ego malim, donec promissis ingentibus flexis animis quorumdam, retro signa convertit.

Sed Dacium. In Parisiensi editione fuit Daciscum, quod non temere velim mutatum. Nam Daciscos, pro Dacis, habes etiam apud Vopiscum in Aureliano, c. 38 extremo; quomodo eos et Hunniscos, Teoliscos, Mauriscos, dixisse docet Salmasius.

IN CAPUT XXVIII.

Maximianus alter. Herculius, qui ut supra, c. 26, dictum, resumptum imperium conimune habebat cum Maxentio filio.

Principem calamitatum. Sic princeps religionum Jupiter, Div. Instit. 1. 1, c. 21 et ibidem, principes intelligendi divina curetes; pythagorici, stoici, peripatetici, principes omnis disciplinæ, l. 11, c. 8. Quas respublica sustineret. Div. Inst. I. VI, c. 8:

Propter quæ tanti sit, et voluptates omittere, et mala A apud Tibullum, 1. iv, eleg. 7 :
omnia sustinere ; c. 18 : Sustineamus invicem, et mala
hujus vitæ mutuis adjumentis perferamus.

IN CAPUT XXIX.

Ubi aliquantulum moratus est, profectus. Distingue, ubi aliquantulum moratus, est profectus... aut profectus est ad hostem filii sui... Infra, substituto in Severi locum puto scriptum fuisse, non loco ; quanquam non immemor, exempla reperiri etiam alterius.

Quod ante non fecerat. Tò ante accipit Antonius Pagius Dissertatione Hypat., p. 245, de tempore, quo Severum Augustum, vel Licinium Cæsarem renuntiavit. Ego motus auctoritate eorum, quæ allegavit pro se amplissimus Cuperus, Licinium non puto sic declaratum Cæsarem, ut plene adoptatus esset in proximam spem imperii. Quod tamen ab Aurelio Victore Schotti, c. 40, et auctore ignoto de Vita Constantii Chlori, ejusque filii Constantini Magni, dicatur a Galerio Cæsar factus, id tale esse auguror, quale quod de Maximino supra dicitur, c. 18: Jam et ipsi Diocletia B

nus nomen ex parte mulaverat, aliquein scilicet illi gradum factum per faventem adeo Galerium, non in totum Cæsarem declaratum.

Sic uno tempore sex fuerunt. Unde colligere licet, Diocletianum, seu Dioclem, iis non accensendum esse; quam tamen Antonius Pagius autumat, ideo ab Aurelio Victore dici tenuisse imperium viginti quinque annis, quia hoc quoque anno publicis interfucrit consiliis, id quod ex hoc satis liqueat loco, Sine eo certe sex fuerunt, nempe ut eos recenset etiam cl. Baluzius, Maximianus Herculius, Galerius Maximianus, Maximinus, Constantinus, Licinius. Herculius tunc equidem bona fide non imperabat : hunc tamen potius, quam Dioclem numerum istum implere crediderim.

Plunus male contagionis ac sceleris. Hoc genus lo quendi in sacris extraneisque scriptis frequens est. Sic. Jos., vit, dicitur Israel anathemate pollutus, et Achan scelere contaminatus. Inexpiabili scelere contaminari atque distringi dixit Lactantius, 1. v, c. 1, et Epit. c. 6. Paulo aliter Salomo., Prov. v, c. 22: Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Quod Græci pereleganter II«ρανομίαι ἄνδρα ἀγρεύουσι, σειραῖς δὲ τῶν ἑαυτοῦ ἁμαρτιῶν σφίγγεται. Adde Salmasium ad Solin., p.

1091.

Cum exercitu revolat. Lact., Div. Inst. 1. 11, c. 12: Donec emissa corporis claustro, ad sedem suam revolet.

Audit scelera quæ fecit. Eleganter de obnoxio. Sic 1. v Div. Inst., c. 19: Audit quæ illi Deus commine.

tur.

IN CAPUT XXX.

C

Vocat filiam Faustam. Cujus imaginem in numismate habes apud illustrissimum Spanhemium de Usu et Præst. Num. p. 639. Obiit haec postea balneo supra modum calefacto, quod mariti jussu factum crimi- D nati sunt pagani. Sed hoc non immerito suspectum habet clarissimus Cellarius in Notis ad Eutrop. I. x, c. 4, Num. 13. Amata vero plurimum fausta illa, ut Tacitus vocat, nomina, non in viris modo, sed et feminis. Hinc Felicitas, Fausta, Faustina, Faustilla, Fortuna, Felicissima, Tyche, Callityche, Profutura, et alia jam ante ab insignibus viris recensita.

Digniorem virum pollicetur. Non male prorsus hoc de honorum dignitate acceperis. Sic Lact., 1, 44 : At nihil virtute pulchrius, nihil sapientia dignius inveniri polest. Usuardus in Martyrologio : Sepultusque est ad Ecclesiam, ubi fuerat dignus minister constitutus. Et sic cum alii, tum ecclesiastici frequentissime. In nostro quoque sermone veteres similiter, ut et Rex Birgerus, qui in Præfatione Legum Uplandicarum, archiepiscopum eleganter vocat Baerdogan Verra. In hoc tamen Lactantii loco rectius fortasse dignum interpretabimur hac conditione conjugii: ut

Cum digno digna fuisse ferar.

Qua manifesto facinus teneretur. Quid sit manifesto teneri, jurisconsulti docent. Vide Brissonium et alios. Hæret manifestarius homicida. Lact., 1. 1, c. 7: Quasi subductis et consumptis omnibus viis, subsistit, hæret, deficit. Glossæ veteres, hæreo, antoμai, ¿véxopa. Manifestarius fur occurrit apud Plautum in Aulularia et Trinummo. Posteriores manifestum dicere malebant; græci, inavтopóp.

Viginti annorum vota. Contra Norisium docet Antonius Pagius, Dissertatione Hypat., p. 157, non anticipasse Maximianum vicennalia sua, sed legitimo tempore celebrassef; quippe qui biennio Cæsar antequam gustus fuerit nuncupatus. Ipse videatur.

Morte finivit. Admodum consentanea his habent cum alii, tum Zonaras præcipue; adeo ut ea quoque, quibus factum putat ille, ut dissenserint inter se anliquiores, vera esse pateat, et ex hac tam luculenta

narratione multo evadant clariora. Sed ea huc afferre nimis foret prolixum negotium.

IN CAPUT XXXI.

De agendis et ipse vicennalibus. Non quod Galerio tum adesset eorum tempus: sed quod apparatu sibi ad ea plurium annorum opus esse imperatores putarent. Adi laudatum modo Aut. Pagium, diligenter hoc argumentum exequentem, Diss. Hyp., p. 188. Egregium hunc locum esse ad ostendendam impensarum magnitudinem, quas occasione istiusmodi faciebant, docet idem, p. 247.

Qui jamdudum. In lacunula hac arbitror deesse, ut diis suis, nempe redderet quæ promiserat; quæ verba mox sequuntur.

Securim alteram afflixit. Securum alterum legendum putat vir doctissimus, imperatorem nempe; quod assequi me non fateor, cum hic non de imperatore Diocletiano, sed de provinciis agatur. Nec mihi dubium, quin Ciceronis illud pro Cn. Plancio respexerit, c. 29: Quam enim illi Judices graviorem potuerunt reipublicæ infligere securim, quam cum illum e civitate ejecerunt, qui prætor finitimo, consul domestico bello rempublicam liberarat ? Præterea licet usitatius multo sit quod nunc editum est, mallem tamen ex istius ævi consuetudine retentum fuisset, quod est in editione Gallica, securem. Sic enim etiam Prudentius in passione martyris Prudentii, v. 328:

Adcon' securem publicam Mollis retundit lenitas ?

Etiam Ammianus, lib. xxx, p. m. 430 : Papirius cursor ea tempestate dictator securem per lictorem expediri..... jussit. Sed talia nostris adolescentibus non sunt imitanda; licet etiam sitem legatur apud Prudentium et Boethium, cutem apud Corn. Celsum, imo apud Maronem etiam turrem, si Charisium sequimur, et alia apud alios.

Exactio celebrata sit. Optatus Milevitanus, lib. II : Si quando in judiciis publicis aliqua celebrata sit actio; lib. v. Cum videret a Filio Dei tantas celebrari virtutes, id est, tanta divinæ potentiæ opera edi; lib. vu: Nullum judicium celebratum est : sed sententiæ est operatus effectus.

Veniam non habentibus, nullas. Lege cum Baluzio ad umbilicum voluminis secundi : Venia non habentibus nulla abstinendi multiplices cruciatus; aut Venia a non habentibus, quod ego malim; ut sit sensus, non licuisse missis ad hoc magistratibus abstinere cruciatus a provincialibus, licet non haberent quod præstarent.

Nulla area sine exactore. Veteres aliquandiu frumenta habebant in areis, donec extrita et purgata reconderent in horreis et apothecis. Vide scriptores Rei Rustica. Etiam Liv. 1. xxxiv, c. 9: Id erat forte tempus, ut frumentum in areis haberent.

Quæ quam tolerabilia sint. Emenda cum Baluzio : Quanquam intolerabile sit eripi ab ore hominum cibos

419

JOANNIS COLUMBI

420

labore quæsitos; nisi quod quæstos zuτ' àρxaïoμòv vi- A exeunte, vel circiter, eo morbo is afflictus est, usque deatur ferri posse. Simile, quod ad figuram orationis, est illud Lactantii, lib. v, c. 9: Hoc vero inenarrabile est, quod fit adversus eos, qui malefacere nesciunt ; quod ad sententiam vero, illud Livii, lib. xx1, c. 15: Hæc quanquam sint gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet,

O dementissime. Hic locus alterum revocat mihi in memoriam, qui nunc apud Lactantium haud dubie corruptus exstat. Videlicet Div. Instit. lib. v, c. 10: Quid esse potest hac pietate dementius; quam mortuis humanas victimas immolare, et ignem cruore hominum tamquam oleo pascere? Hie pietati primum dementia male opponitur; dein efficiunt hæ duæ voces, hac pietale, ut sequens membrum, quam mortuis humanas, etc. non habeat cui apte possit respondere. Servatius Galleus testatur, vti to dementius in uno codice vetusto legi inclementius; unde veram lectionem hanc esse colligo: Quid esse potest hac pietate inclementius? quid dementius, quam mortuis humanas vietimas immolare, et ignem cruore hominum tamquam oleo pascere ?

[ocr errors]

hoc velit, nihil inclementius, adeoque nihil Enea, qui pium se jactavit, indignius (nam et clementia pietas dicta, ati prius est ostensum), quam cædere et exurere crudeliter innoxios homines; nihil inconvenientius duci perito et prudenti, quam credere mortuos pasci eruore humano. Judicent alii, siccine scripsisse videri possit Lactantius.

Bonis suis eversus. Ciceronem imitatur, qui et ipse similiter dicit, evertere quempiam bonis, aut fortunis suis, ut ab aliis est annotatum.

IN CAPUT XXXII.

Mittit ergo ad eum sæpe legatos. Galerius nempe ad Maximinum. Vide Eusebium lib. vi, c. 13, cujus verba attulere jam alii complures.

Præscriptione temporis. Quod purpuram diu ante Licinium sumpsisset Maximinus.

[ocr errors]

B

Victus contumacia. Miror Antonium Pagium hæc de Maximino Daia, sive Daza, accipere, cum series C verborum et res ipsa doceat, intelligendum esse Galerium. Quomodo enim Galerius, imperator jam veLeranus, contumax diceretur in novitium Daiam? Contumacia inferioris utique est in superiorem. Dein sana mentis nihil fuisset in Maximino Daia, si vivo Galerio Cæsarum nomen tollere, et unus omnia suo arbitratu turbare verius, quain administrare tentasset. At Pagius instat : Quid ergo fiebat de Maximino? Hunccine Galerius dejecit gradu omni? Primum respondere possem, non eum nominatum in præsentia, quippe Galerio inimicum jam, penitusque invisum; postmodum ejus fieri mentionem, cum ratio jam non posset non haberi. Dein si miraris, præteritum a Galerio Daiam, quanto magis mirabor ego, a Daia præteritum Galerium? an ideo tamen potuit eum e fastigio suo dejicere? sed ut serio magis agam, opinor, hic omissum esse a dormitante librario Maximini Dai nomen, scribendumque, Maximinum, Maxentium, et Constantinum, filios Augustorum. Sic utique omnia erunt planissima, liquebitque vere hæc Baluzium interpretatum esse de Galerio. Firmant sequentia: Omnes, inquit Lactantius, quatuor imperatores jubet numerari: Licinium scilicet, Maximinom, Maxentium et Constantinum: omnes hos quatuor pronuntiavit imperatores; nam de ipso Galerio qui tot annos jam imperaverat, nemo ambigebat. Spero accessuros mihi in hoc diligentius hæc expendentes, teque cumprimis, amplissime et doctissime Cupere; quod si fiat, aliquos dissentire moleste non feram.

Filios Augustorum. Sic apud Julium Capitolinum. in Vero, cap. 3: Nec aliud ei honorificentiæ ad nomen adjunctum est, quam quod Augusti filius est appellatus.

IN CAPUT XXXIII.

Jam decimus octavus annus. Annus decimus octavus
Galerii Maximiani cœpit kalendis martiis anni 509 : quo

D

ad anni sequentis finem, ac initium anni 311, quo post kalendas martias, ac tribunitiam potestatem vicesimam susceptam (vide edicti, quod infra habes capite proximo, Inscriptionem, apnd Euseb. lib. viu, c. 17 Eccl. Hist.), edictum iu Christianorum gratiame misit, et post kal. maias ejusdem anni, cum futura essent Vicennalia kal. martiis anni 312 miseram efflavit animam. Hæc et plura Ant. Pagius Diss. Hypat. p. 159, quem in hoc puto sequendum.

et

Percussit eum Deus insanabili plaga. In animo habuit illud II Macchab. c. 9, v. 5: Sed qui universa respicit, Dominus Deus Israel, percussit eum insanabiti et invisibili plaga. Sic de Herode Eusebius et Nicephorus : Θεήλατος αὐτὸν καταλαβοῦσα μάστιξ, εἰς θάνατον σunhaσev. Atque hoc pronuntiarunt Herodi, qui ab eo de morbo consulebantur : Ποινήν τοῦ πολλοῦ καὶ δυσσεβοῦς (dele particulam καὶ cum Nicephoro et aliquot libris, τὸ πολὺ δυσσεβές, multa impietas) ταύτην εἰσπράττεσθαι ὁ θεὸς ( vide an fuerit, τὸν θεὸν) παρά τοῦ βασιλέως; Hanc multiplicis impietatis panam Deum a rege exposcere. Docent hoc exempla plurima, solemnem hanc esse, aut immanis sacrilegii et impietatis, aut aliorum atrocium scelerum pœnam. Aliquot ego nune festinans recitabo. Pheretima, plus quam fœmina in exigendis ab hostibus suppliciis, viva in vermes efferbuit, teste Herodoto, libro quarto in fine. Pherecydes Syrus, linguæ adversum deos incontinentissimæ impurissimæque, quam fœde perierit, seu pediculis, seu serpentibus e corpore ipso enatis, narrabit Elianus Var. Hist. I. Iv, c. 28, Plin. vII, 51. Sulla, homo crudelitatis notissime, phthiriasi periit, uti tradit Plutarehus; eodemque morbo Eunus, servus præstigiator, dira fax atrocis servorum in Sicilia belli adversum dominos Romanos. Herodem magnum, de quo cœpi dicere, Toute τρou φλεγμονὴ, καὶ αἰδοίου σηπεδών σκώληκας γεννώσα, plane gemina his Galerii malis, e medio abstulere; de quibus Eusebius, et vetustior eo Josephus, adeundi. Oecubuit et nepos ejus Agrippa ʊxwλnxóбpwros, qui et ipse Herodes dictus, Act. XII, 23: Claudius Herminianus in Cappadocia, cum Christianos crudeliter træctassel, solusque, in prætorio suo vastatus peste, vivus vermibus ebulliisset: Ñemo sciat, inquit, ne spe gaudeant Christiani. Postea, cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito suo excidere fecisset, pene Christianus decessit; narratio est Tertulliani, lib. ad Scapulam, c. 3, ubi plura videas licet. Caput Hæreticorum Arrius tetro correptus morbi genere, cum ejus fœtorem ne ipsa quidem cloaca ferrent, disruptis effusisque intestinis, impuram animam eructatus est. Socr. Schol. Hist. Eccl. 1. 1. His accensendus etiam Julianus, Parabatæ avunculus, de quo vide laudatos Baluzio. Plures dabunt, Plutarchus in Vita Sullæ; Helladius apud Photium, p. 870, edit. Schotti; et Schottus ipse in notis ad Aur. Victoris Sullam. Plures iterum Sam. Bochartus & upȧotos, part. 11, I. IV, c. 18 lieroz. Has similesque historias gravi judicio prosequitur B. Hieronymus ad illud Zachariæ, cap. XIV, v. 12: Tabescent carnes eorum, etc. Nos autem dicemus, inquit, omnes persecutores qui afflixerunt Ecclesiam Dei, ut taceamus de futuris cruciatibus, etiam in præsenti sæculo recepisse quæ fecerint. Legamus ecclesiasticas historias; quid Valerianus, quid Decius, quid Diocletianus, quid Maximianus, quid sævissimus omnium Maximinus, et nuper Julianus, passi sint; él tunc rebus probabimus etiam juxta litteram, etiam prophetiæ veritatem esse completam, quod contabuerint carnes eorum, et oculi_computruerint. Unum his nune addam illud B. Greg. Nazianzeni, invect. 11: NÓTOUS μὲν δὴ τῶν ἀσεβῶν (miro errore editio Hervagii habet εὐσεβῶν) ἐνδίκους, καὶ ῥήξεις οὐκ ἀφανεῖς, καὶ πολυτρόπους ἄλλας πληγὰς καὶ μάστιγας, οἷς τετολμήκασι πα ραπλησίας, καὶ θανάτους οὐ κατὰ τὸ εἰωθὸς χαρήσαν τας, καὶ τὰς ἐν αὐτοῖς τοῖς δεινοῖς ἐξαγορεύσεις καὶ ἀνο νήτους μεταμελείας, τὰς τε δὲ ὀνειράτων παιδεύσεις, καὶ τὰ καθ ̓ ὕπαρ φαντάσματα, τις ἂν ἀξίως ἐκτραγωδήσεων.

« PoprzedniaDalej »