Obrazy na stronie
PDF
ePub

Templa, palatinæque arces, opulensque Moneta. Cujus A rum non sit, et ipsum dici avarum, licet altero mi

carminis versus aliquot in veteri marmore exstare docet Ferretius in Musis Lapidariis, lib. iv, mem. 21. Emendationem vero viri docti, qui in notis ad Ausonium reponit, et læti mores, ubi legebatur antehac, Antiqui mores, marmor illud non comprobat. Et sane notuin illud Ennii, Moribus antiquis, a Plauto bis repetitum, laudatum etiam a Vespasiano imperatore apud Tacitum ib. 1, c. 57, et a M. Antonino Philos. imp. apud Volcatium Gallicanum in vita Avidii Cassii, c. 5, locum satis aptum in Ausoniano illo carmine habere videtur.

Ita semper dementabat. Id est, insaniebat, furiosus et demens erat, Hincmarus de divortio Lotharii: Alii autem potu, alii autem cibo a sortiariis dementati sunt. Glossa Lat. Gr. Dementat ižioznow Dementire, dixit Tertullianus lib. de Anima, Lactantius ipse in Instit. aliique. Cuperus. Verba Lactantii, lib. iv, c. 27, hæc sunt: Ecce aliquis instinctu dæmonis percitus, dementit, effertur, insanit. Quibus gemina sunt ista, lib. 1, c. 21 Sectis namque humeris, et utraque manu districtos gladios exserentes currunt, efferuntur, insaniunt. Hæc omnino retinenda est lectio, non illa quam invitis libris obtrudunt nobis Dempsterus et Gallæus, et efferantur. Ciceronem imitatur Lactantius, ut plerumque alias. Orat, pro Cœlio, c. 9: Læsi dolent, irati efferuntur; Contra Rullum, c. 35 : Sed certo continebuntur, progredientur longius, efferentur. Verum ut ad præsentia redeamus, dementare sic positum est, ut apud Hegesippum efferare. Ita efferaverat, inquit, Herodes in universos. Vide Gronov. Obs. in Hist. Eccl. p. 71: Sic ponere, mutare, movere, præcipitare, aliaque multa, intransitive interdum, aut elliptice potius, ita ut to se subaudiendum sit. Adeant adolescentes ingenui Vossium, lib. III de Analogia, cap. 3.

IN CAPUT VIII.

B

Frater ejus Maximianus. Max. Herculius frater fuit Diocletiani, non naturæ, sed imperii consortio: qui nominis ejus usus frequentatus est historicis et pane- C gyristis illius ævi. Baluzium vide, aut ipsum potius, quem allegat, Mamertinum cæterosque.

Herculius. Nempe ut Diocletianus Jovem, ita Maximianus Herculem patri opem contra hostes ferentem simulabat; unde et Joviorum et Herculiorum longius producta ad posteros nomina, de quibus hic scriptor infra extremo hoc libro. Adi Mamertini panegyricum, præsertim priorem, Maximiano dictum. Mira autem insolentia deorum nomina et honores multi princi pum invaserunt olim. Sic Antigonus, sic unus Grypi filiorum Antiochus, item Mithridates, et post cos M. Antonius, nec non et C. Caligula, Bacchum referre studebant; Menecrates Mercurium; Themiso, Alexander, Pyrrhus, Commodus, et hic Maximianus Herculem imo et Maximinus superior eumdem. Augustus Apollinem egit, non refugiens tamen quandoque Jovis nomen; sic certe ab Ovidio aliisque vocatus non semel quod et de cæteris legas aliquoties. Fusius hoc ostenderunt Andreas Schottus, lib. m, c. 3. obs. Hist. et illustris Spanhemius de Præst. et usu num. aliquot locis.

Quod avaritia minori altero fuit plus, majori vero minus, sed plus timiditatis, plus vero animi, non ad bene faciendum, sed ad male. Corrupta hæc et depravata esse fatetur clariss. Baluzius; nec dissimulat amplissimus et doctissimus Cuperus locum esse difficilem. Tentabo tamen, qua potero: existimo autem sic posse restitui. Hoc solum differebant, quod avaritiæ majori altero fuit plus, sed et plus timiditatis: minori vero minus; plus vero animi, non ad bene faciendum, sed ad male. Diocletianum timidum callidumque fuisse, eumdemque avarum (et est sane timidior qui non viribus, sed artibus dolosis, pugnat; rursumque avaritiæ cum utroque vitio solet esse convenientia) talem, inquam, Diocletianum fuisse narrant historici passim. Maximianum luxus, profundendique et temere donandi libido ad rapinas et injurias alias instigavit ; ut mi

D

nus. Ejus nempe generis homines rapta spargere,
sparsa rapaci avaritia recolligere certant, ut ail Sene-
ca, lib. I de Benef., sive ut Ovidius:

Quærere ut absumant, absumpta requirere certant,
Atque ipsæ vitiis sunt alimenta vices.

Item Manilius 1. iv, v. 25:

Luxuriamque lucris emimus, luxuque rapinas; Et summum census pretium est, effundere censum. Adde, si videtur, Aristotelem, Nicom. lib. iv, c. 3. Sed ut redeam ad haec Lactantiana, simillimus verborum positu et figura locus, lib. iv, c. 3 invenitur ; ex quo constare possit, aut hæc quoque vere Lactantii esse, aut auctorem scripti hujus eum esse studiosius imitatum. In illa priori parte, ut periculi minus, sic plus difficultatis est: quod obscura rerum ratio cogit diversa sentire. Hic ut periculi plus, ita minus est difficultatis : quod ipse usus rerum et quotidiana experimenta possunt docere, quid sit verius et melius.

Statim præsto. Cic. de Nat. deorum, lib. 1, c. 38: Quid, quod simul ac mihi collibitum est, præsto est imago?

Constantium prætereo. Hæc ita nonæ sectioni, sive capiti, rectius videntur accessura.

IN CAPUT IX.

Efferitas a Romano sanguine aliena. Scribe et feritas: sic infra, c. 40 essagitarii, pro sagitarii. Amplecti se hanc, duasque sequentes emendationes meas, scribit perbenigne amplissimus Cuperus.

Statu celsus. Ita editio Parisiensis: sed legendum esse status celsus, docent Lactantii similia complura Div. Instit. 1. 1, c. 2: Nobis autem status rectus, sublimis vultus ab artifice datus est; cap. 2: Subjectam pedibus vestris terram contemneretis, corporis stalu salvo; c. 17: Statum sublimem accepimus. L. in, c. 1 : Quorum status rectus est, lib. ví, c. 9 : Cujus corpus ab humero excitatum, vultus sublimis, status erectus, originem suam quærit. De ira D. c. 7: Recto statu, ore sublimi. De Opif. c. 8: Hominis itaque solius recla ratio est, et sublimis status. Similiter Min. Felix, p. 138, et ex vetustioribus Plautus, Amphitrione, Formam cepi hujus in me et stalum.

Animique dejectus. Scribo, dejectus, ut apud Claudianum opera viri magni nunc emendatiorem, 1. ni de Raptu Proserp. v. 297:

[ocr errors][merged small][merged small]

Alibi quoque dejectum clientem dixit idem: quomodo
et Statius, Silius, Prudentius, aliique. Etiam Glossæ,
Dejicio, καταφέρω, καταβάλλω τὸ φρόνημα, καταβάλλω.
Cum omnibus suis ad bellum pergere. De gentibus
Orientis, quibus prælium ineuntibus,

Est acerrima nullo

Ordine mobilitas, insperatique recursus,

ut ait Claudianus, non est cur ea, quæ apud veteres novosque observata sunt scriptores, huc congeram. Videat qui volet Julium Cæsarem de B. Gall. lib. m, c. 3; Herodianum, l. iv, c. ult., Senecam, de Ira 1. 111, c. 3; Florum, lib. m, c. 3; Num. 5, etc. Servant majorum morem hunc etiam hodierni Turca.

Ut jam detractaret. Ita apud Min. Felicem, p. 260, insparsa mendacia; apud Symmachum, 1. vi, ep. ult. commandare; apud alios, contractabil impartire, obaudire, circumsedere.

IN CAPUT X.

Erat pro timore scrutator rerum futurarum. Præ timore aut præ metu, est equidem usitatius. Opinor tamen dici posse pro timore, ut apud interpretem Bibliorum, ir, Reg. vi: Conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re; et quomodo Sulp. Severus Sac. Hist. 1, c. 9: Fratres, post patris obitum pro conscientia paven

tes benigne habuit. Erudite vero dicit, divinationem A licet: in septem quoque locis, teste Festo, faciebant superstitiosam profectam esse a timore et sollicitudine, qua futura antevertimus. Arrianus in Epict. 1. 1, c. 7: Τί οὖν ἡμᾶς ἐπὶ τὸ συνεχῶς μαντεύεσθαι ἄγει, ἡ δειλία, τὸ φοβεῖσθαι τὰς ἐκβάσεις. Lucianus in Pseudomanti : Κατενόησαν τὸν τῶν ἀνθρώπων βίον ὑπὸ δυοῖν τούτοιν μεγίστοιν τυραννούμενον, ἐλπίδος καὶ φόβου... ἐν ἀμφο τέροις γάρ, τῷ τε δεδιῶτι, καὶ τῷ ἐλπίζοντι, ἑώρων τὴν πρόγνωσιν ἀναγκαιοτάτην τε καὶ ποθεινοτάτην οὖσαν, καὶ Δελφοὺς οὕτω πάλαι πλουτήσας.... καὶ δῆλον, καὶ κλά pov, zai Bpayxidus, et reliqua, quæ apud ipsum rectius legentur. Suaviter etiam Valerius Flaccus, lib. iv. Fidere sed mens cæca nequit quantumque propinquat Phasis, et ille operum summus labor, hoc magis angunt Proxima; nec vates sat jam mihi Mopsus et Idmon.

Magister aruspicum Tagis. Existimo retineri posse Tagis, etiam in recto casu, more Græcorum, apud quos occurrit Tagis Pythagoricus, cujus Stobaeus meminit; item Agis, Bacis, Betis, Datis, Lysis, Eupolis, et alia virorum nomina sic terminata. Sed ne quid dissimulem, suspecta mihi est vox aruspicum, ut glossema, cujus hoc loco auguror fuisse interpretum Tagis, aut aliquid tale: quomodo in narratione simillima, et cum hac utiliter conferenda. Prudentius, Apotheos. v. 467:

Postremosque animæ pulsus in corde tepenti
Callidus interpres numeris et fine notabat.

Adjice his, quæ de eodem Juliano narrant Gr. Nazian-
zenus et Theodoretus; unde constare potest impia
illa Paganorum sacra Christianorum interventu sæ-
pius fuisse disturbata.

Profani homines. Quod impostor ille scelestissimus, de quo Lucianus, in re simulata, idem in seriis fecere alii, ut Christianos, solos vere pios, impictatis et sacrilegii accusarent. Sic Flavio Clementi (Fabium male vocat editio Leunclavii) consuli Romano, et uxori ejus Domitillæ, Domitiani conjugis cognatis àμpoïv ἀσεβείας καὶ ἀθεότητος ἔγκλημα ἐπηνέχθη : de quorum suppliciis Dionis librum LXVII adire licebit; nisi quis C ipsa consulere malit Christianorum Martyrologia. Adde Baluzium ad verba capitis tertii, Ecclesia restituta.

IN CAPUT XI.

Deorum montium Cultrix. Cl. Baluzius, cujus non levi beneficio librum hunc respublica litteraria, ut vindici ac editori primo, debet, Deos hosce montium, quoque tangit Cornmodianus, Deos monteses, (sic enim legendum censet) nec non Deos montenses, quorum ex præscriptis Jovi dedicata est ara illa apud Gruterum, cujus dabimus mox inscriptionem, non dubitat eosdem habere; qui tamen, aut quorum nominum illi sint,fassus sibi non liquere. Et certe res non caret obscuritate. Videamus tamen, quam hic nobis viam præeat Cuperus noster, vir eruditionis pariter et dignitatis amplissi mæ. Ex notis suis ad apotheosin Homeri, quod opus ad umbilicum nunc, ut audio, festinans cupide a priscarum studiosis elegantiarum expectatur, hæc excerpta, pro reliqua benignitate sua, mecum com- Ꭰ municavit vir humanitatis celebratissimæ. Postquam de Homeri in monte summo positi pictura agere cœpit, montium, inquit, magna olim veneratio, inque iis extructæ are et templa, ut satis superque ex historia tam sacra, quam profana patet, plerisque numinibus fuerunt. Unde apud Philostratum Indi Caucasum Osov oixov vocant; Persa apud Herodotum, ἐπὶ τὰ ὑψηλότατα τῶν οὐρέων ἀναβαίνοντες, Jovi hostias immolant. Montinus, qui montibus præest deus, apud Arnobium occurrit; mater Galerii Maximiani deorum montium cultrix mulier admodum superstitiosa Lactantio dicitur. Di Montenses in fuscriptione apud Gruerum, p. 21, celebrantur; quæ quia Romæ inventa, videntur significari dii, qui septem montibus præsidebant, quorumque in honorem constitutum forsan st sacrum septimontium, quod celebratur a montanis, ed est, qui montes inhabitabant, non autem a toto ipopulo, uti apud Varronem lib. v. de L. Lat. legere

B

sacrificium diis, ut opinor, præsidibus; ut apud eumdem palatualis flamen ad sacrificandum ei deœ constitutus erat, in cujus tutela palatium esse putabant. Pergit dein de monte Argao, de deo Penino, de Jove item in montibus culto disserere, quæ rec tius ex ipso libro petentur, propediem in usus publicos prodituro. At in alia epistola, quæ mihi attu lit eas viri insignis notas, quibus hie fruuntur lectores, isthæc adjecit. Hac de re antea scripsi: sed cum non solos montes ut deos venerati sint, vide an potius legendum sit omnium. Sic e. 36: Qui et sacrificia per omnes deos suos quotidie faceret. Sed forte præcipue Elagabalum et alios deos coluit, qui sub montis effigie colebantur. Nam Elagabalus ita dictus est, quasi deus mons, vel deus montis, uti post Fullerum docet Salmasius ad Hist. Augustam ; et ex Herodiano nummisque patet, ejus simulacrum nihil aliud fuisse, quam saxum ingens. Huc pertinet mater Deum, vel Cybele, quæ fera montium dea vocatur Mæcénati apud Dioniedem, 1. 1, p. 514, vel quia in montibus culta, vel quia lapis informis ex monte excisus. Atlantem certe montem ut deum coluisse accolas, et Cappadocibus monten fuisse καὶ θεὸν, καὶ ὅρκον, καὶ

ahua, scribit Max. Tyrius dissert. xxxvi. Quam in rem plura notari possent: sed accipe occasione matris deum duas emendationes, quas judicii tui facio. Strabo lib. x, p. 469, scribit, Phryges eam a loco ulivy vocare: at Пn est urbs oliæ, teste Stephano et Statio. Scribo quapropter Σtukajowy, quod nomen datum fuit matri deum; et ita in marmore Arundeliano Magnesii et Smyrnæi jurant per μητέρα τὴν σιπυληνην. Alter locus est Varronis apud B. Augustinum, lib. vi, c. 24, de Civitate Dei. Eamdem dicunt matrem magnam, quod tympanum habeat, significari esse orbem terræ; quod turres in capite, oppida; quod sedes fingantur circa eam, cum omnia moveantur, ipsam non moveri. Ultima sic restitue: quod sedens fingatur, circa eam cum omnia moveantur, ipsam non moveri. Id est, ideo Dea sedens fingitur, uli ex nummis plurimis patet, quia ipsa, sive terra, nou movetur, cum tamen omnia circa eam moveantur, Non est hujus loci inquirere in placita philos:phorum, qui vel terram moveri, vel stare immebilem docuerunt. Recte autem apud Lactantium, deorum cultrix; et ita Marticultores in inscriptione veteri apud Gruterum occurrunt. Quæ sequuntur, ita jam olim emendabam, cum interesset dapibus, sacrificabat pene quotidie, ac vicariis suis epulas exhibe bat. Ex ultima littera vocis cum, et brevi scribendi ratione, ir pro inter, omissa est hæc propositio; et epulas legendum esse ex ipsa loquendi ratione patel. Vicariis igitur suis, sive ministris aulicis, comitibus, præfectis, qui circa eam erant, epulas exhibebat; iisque, ut sequitur, abstinebant Christiani. Scilicet cum illa dapes exhibere volebat, etiam sacrificabat, atque sacrificiorum Asipava mensis jubebat inferri. Hæc erant idolothyta, a quibus quomodo abstinere se Christiani debeant, Lucas et Paulus docent. Nonnulla, eaque non cuivis obvia, hac de re notare possem sed tempus non sinit; tantumque monebo, eadem adversus Christianos fraude grassatum esse Maximinum, c. 37, infra. Hrc amplissimus et doctissimus Cuperus; quæ cum satis luculentam afferant huic loco explicationem, et elegantia sua placeant plurimum, meas cogitatiunculas de his in pauca contraham. Emendationes illæ duæ, verborum nempe Idea, seu Sipylena, placent vehementer; nec dubito, Varronis apud B. Augustinum, et Strabonis de maire quin viris multo me doctioribus sese approbatum eant. Sed nec male, pro montium, reponere videtur omnium deorum cultricem ; et sane dis deabusque omnibus, Jovi ac diis omnibus, Silvano et dis omnibus, similiaque complura, mulie olim dicatæ sunt aræ. Quia tamen tutius est insistere lectioni codicis antiqui, montium deos interpretor, deos a profanis cultos Gentibus; has enim Moses ipse ait, deos suos collocasse super montes excelsos, et colles, et subter omne

aliena vellet invidia explere. Similia legas in Excerptis Joannis Antiocheni à Valesio editis. Simonide præceptum respexisse videtur Diocletianus, quod Hieroni dedit apud Xenophontem verum justo latius extendisse. Ανδρὶ ἄρχοντι τὸ μὲν ἀνάγκης δεόμενον, ἄλλοις προστακτέον εἶναι κολάζειν, τὸ δὲ ἆθλα ἀποδιδόναι, δι' ἑαυτοῦ ποιητέον.

Et qualiter sentiebant. Legendum esse, Et qui aliter sentiebant, vidit in addendis el. Baluzius.

Apollinem Milesium. De oraculo Milesii Apollinis, seu Branchidarum, vide Strabonem lib. Ix, et quæ collegere eruditi ad Marmora Oxoniensia. Cumprimis autem adeundus Valesius ad An. Marcell. 1. xxix, et pauca, sed praeclara afferens Isaacus Vossius ad Melam. lib. 1, c. 17.

lignum frondosum, Deut. c. xi, v. 2. Adde it, Reg. A admodum subtilis ingenio, et qui severitatem suam xyu, v. 14 et plura; qualia sacrarum Litterarum testimonia et formula Lactantio ob oculos fuisse videntur, consolatorium scriptum ad Christianos medilanti, cum nihil ad consolationem iis efficacius, nihil ad leniendam acerbitatem rerum potentius existat quare ad eas conformat stylum suum sæpius. Tamen aut septimontii deos, quorum meminit etiam Tertullianus ad Nationes, lib. 1. c. 15. Arquis, et Jani, et montium septimontium (ubi fors legendum septimontii), aut montium Romanorum, qui fuere in Piceno in regione Reatina, (de quibus Siculus Flaccus, et Rei Agraria scriptores cæteri,) horum, dico, aut aliorum deos montium nulla vetat religio sub istis comprehendere: nisi quod Sylvanus ille finium tutor Romulæ istius sacrificium non admisit; hunc enim a foemina sic coli nefas fuit. At a cœlu montensium deorum, de quibus inscriptio loquitur, Sylvanum minime excludendum puto, neque ex eorum caterva, in quos intendit digitum Commodianus; Exuperantius enim iste Sylvani se jactat sacerdotem, et mihi quidem verisimile fit, sacrificulum illum, Sylvanum ejusque συμβώμους καὶ συννάους, Herculem puta Rusticum, Liberum patrem, Nymphas et similia monstra, hic vel maxime innuere, utpote quorum et sacris operaretur, et monitis nocturnis, sibi, aut aliis factis, esset deditissimus. Sed en rudis illius aræ marmorea, in Quirinali colle repertæ, inscriptionem:

ARAM. JOVI. FULGERATORIS. EX PRECEPTO. DEORUM.
MONTENSIUM. VAL. CRESCENTIO, PATER. DEORUM.
OMNIUM. ET AUR. EXUPERANTIUS. SACER-
DOS SILVANI. CUN. FRATRIBUS. ET
SORORIBU. DEDICAVERUNT.

B

Ubi PATER, pro PATRI, vitio lapicide, aliaque, sed
facile deprehendenda, occurrunt. Forma autem vocis
MONTENSES certos hic designare videtur montes, quo-
modo Nemorensem Dianam Aricinam vocarunt, et ad
eamdem formam Fretentes, Fabricenses, Comita- C
tenses, apud Ammianum leguntur. Certius itaque
dictu videtur, deos quidem hos incertos, et in quo-
rum numerum aut nomina inquirere non auderent,
sic fuisse cultos, notis tamen in montibus; ut CAM-
PESTRES in Inscriptione alia apud Grut., pag. 4045,
n. 2, aut ut Genium, Tutelam, præsides locorum
deos passim venerabantur. Iluc refer historiolam de
ajo locutio; item formulas, SIVE DEUS SIVE Dea, dis
OMNIBUS, DIS Præsentibus, Deo genio tuteLÆ HUJUS
LOCI, DIS PRÆSIdibus H. L. aliasque plures, in quibus
sollicite cavebatur, ne quem inale præterirent. Ut
igitur certos intra fines sermo meus redeat, Lactan-
tium quidem et Commodianum omnes Gentium deos,
Romæ præsertim coli solitos, aut illos septimontii,
quos diserte montium deos vocare vidimus Tertullia-
num, innuere arbitror: Inscriptionem vero illam
aram præsentibus tantum in illis montibus, ubi ara
fuit sacrata, dicatam fuisse. Verba autem, Quæ cum
essel, cum sequentibus recte se habere auguror, D
modo distinctione juventur, hoc nempe modo:
Quare cum esset, dapibus sacrificabat quotidie. Cum
esset, id est, ederet, aut cœnaret. Sic ista non esses,
apud Val. Maximum, l. IV, e. 3 in fine; sic secun-
dum Hyginum, Fab. 139, rogabat Opem Saturnus,
ut esset quod illa peperisset. Quæ duo loca indicavit
mihi ad Övíd. Art. Am. 1. m, v. 757, illustris Hein-
sius. Sacrificare autem dapibus, ut apud Lact. I, c.
21: In quibus ipsi Sacerdotes non suo, sed alieno
cruore sacrificant. Et lib. vi, c. ult. Verbo ergo sacri-
ficari oportet Deo, siquidem Deus Verbum est. Si
summo Jovi argento sacrificassem, habes apud Plau-
tum in Mostellaria. Vicarios autem intellige in re sa-
cerdotali, Sic M. Antoninus imperator apud Capito-
linum, c. 2, dicitur nullum sacrificium per Vicarium
fecisse, nisi cum æger esset.

Nam erat hujus malitiæ, Eutropius 1. x, c. 16.
Diocletianus moratus callide fuit; sagax præterea, et

IN CAPUT XII.

Ad septimum kal. Mart. Vide fueritne hic ellipsis voculæ diem ferenda, quæ hodie etiam vulgo frequens. Porro non illud modo kalendarium, cujus meminit Baluzius, Terminalia ponit a. d. vII. kal. mart., sed et alia nihilo minus vetusta, inter quæ celebratissimum illud a Ciacconio, Paulo et Aldo Manutijs, aliisque deinceps editum sæpius: quod autem quædam discrepare videntur, ab intercalatione est, quam eo factam mense notum. Rursum nec illi magnopere falluntur, qui dicunt, ecclesias tempore paschatos subversas. Nam persecutioni cœptæ in Terminalibus acriter vere proximo, imo toto anno, Tyranni instite

runt.

Agentibus consulatum senibus. Hæc verba certo indicant tempus, de quo non levi certamine quidam cruditorum disquirunt, uti monet etiam bene Baluzius; tempus, inquam, cœptæ persecutionis, annum nempe Christi trecentesimum tertium, id quod Scaliger et Valesius vere existimarunt. Vide quomodo hoc colligant Baluzius, Pagius et alii, qui sibi hæc cum cura sumpserunt expendenda. Fuit autem hic annus, secundum Scaligerum, Antiochenus 351 Christi; Dionysianus, 303. Numerus aureus XIX, Cyclus solis IV.

Ad Ecclesiam profectus: Omnino scribendum est præfectus, prætorii nempe: alioqui series verborum hians et abrupta pendebit. Evincunt id etiam sequentia, in quibus prætoriani memorantur ecclesiam evertisse, imperatores autem ambo fuisse in speculis.

Tamen illud editissimum. Opinor scribendum tulamen. Hac voce usi Virgilius, Livius, et Arnobius Lactantii præceptor, haud multo secus, quam ipse hoc loco. Sermo est de animalibus, lib. II, pag. 55, edit. Lugd. Bat. Nonne alia cernimus opportunissimis se dibus nidulorum sibi construere mansiones: alia saxis el rupibus tegere et communire suspensis : excavare alia telluris sola, et in fossilibus foveis tutamina sibimet ac cubilia præparare? Et pag. 17: Neque domorum, aut vestium tutamina sibi et velamina conquirerent.

[blocks in formation]

Elsi non recte. Non est quod existimet aliquis, hac formula aliquid leviter tantum improbari. Utitur ea Bibliorum interpres vetus de iis, quæ longissime abeunt a recto et pio, I Reg. vII, v. 9: Non recte facimus; hæc enim dies boni nuntii est. Cap. xvi, v. 8: Et irritaverunt fili Israel verbis non rectis Dominum Deum suum. Il Paralip. xx1, v. ult. : Ambulavitque non recte. Sap. u, 4 : Dixerunt enim impii cogitanies non recte. El cap. vi : Quoniam cum essetis munistri regni

ipsius, non recte judicastis. Ita vetustiores quoque A amburebantur : domestici, alligatis ad collum molaripassim, ut Cic. pro Cn. Planco, c. 6: 1ste potius, quam ego? vel nescio, vel non dico; vel denique, quod mihi gravissimum esset dicere, sed impune tamen deberem dicere, non recte. Quin etiam Lactantius ipse supra, c. 7, sic locutus; alibi vero, non pie, non perfecte, non integra conscientia, dixit:

Magno tamen animo. Sapientibus nihil magnum, nisi quod et bonum: sed hi sequuntur nonnunquam vulgarem consuetudinem, duntaxat in sermone. Sic Tullius in Milone prædicat animi magnitudinem. Sic Livius reprehenditur a Seneca, quod virum animi boni a viro magni animi distinguat, lib. in de Ira, c. ult. Et tamen ipse L. Seneca ad Marciam c. 16: Gracchos, inquit, etiam qui bonos negaverit, magnos fatebitur. Similia videor legisse apud Hegesippum de Excidio Jerosolymitano. Notum utique est illud Nasonis, Magnis tamen excidit ausis. Quod expressum videtur ex isto veteri senario, qui legitur apud Dionys. Longinum:

Μεγάλως ἀπολισθαίνειν, ἁμάρτημ ̓ εὐγενές :

ubi viderint eruditi rectiusne legant,

Μεγάλων απολισθαίνειν.

Legitime coctus. Ego arbitror his verbis inesse quid, quale illis B. Laurentii apud Prudentium :

Converte partem corporis
Satis crematam jugiter :
Et fac periclum, quid tuus
Vulcanus ardens egerit.
Præfectus inverti jubet.

Tunc ille Coctum est, devora ;
Et experimentum cape,

Sit crudum, an assum suavius.

B

Legitime, ait, coctus, id est, ut interpretandum puto,
legitimo, sive consueto sacra paganica, aut etiam
culinaria tractantibus more. Nostri dicerent, Van bleff
steekt van ordinarie vviis, eller som en annan Steck.
Sic Legitimum sacrum, in divinis humanisque libris C
sæpe. Legitima verba apud Nasonem:

Curio legitimis tunc Fornacalia verbis
Maximus indicit.

Legitima fossa, apud Vegetium, lib. 1, c. 24. Hinc ipse
Lactantius legitima sacra dixit, lib. v, c. 2.

IN CAPUT XIV.

Excarnificari omnes suos protinus præcepit. Non præcepit, sed cœpit, in codice illo vetusto extare fatetur Baluzius. Existimo hoc relictum ab auctore in tyranni invidiam, Excarnificare suos omnes protinus cœpit. Addit enim, Sedebat ipse, et reliqua. Omnes suos interpretare aulicos, qui ipsi serviebant; c. 15, domesticos vocat, uti bene monet amplissimus et doctissimus Cuperas. Nam proxima tempora domesticos peculiariter vocabant corporis imperatorii custodes equites peditesque, qui quidem domi excubabant; qui vero militiae, protectores.

Erant certantes. Figura est paxpodoyias, seu productionis, de qua vide Buchnerum de commutata Ratione dicendi, I. 1, c. 21. In græcis latinisque Bibliis hoc genus est frequentissimum. Sed et Lactantius ita, lib. 1, c. 13: Aberrantes a Dei notitia gentes esse cœperunt. Cic. de Nat. deor. 1. I, c. vm: Ömnia enim hæc meliora sunt, quam ea, quæ sunt his carentia.

Sed celerius animadversum. Loco To sed, quod præcedebat, id non dubia conjectura videbatur reponendum.

IN CAPUT XV.

Alligatis ad collum molaribus. Quid, igne ambusti ¡idemne, qui dein alligatis molaribus immergebantur mari? Imo vero alii. Sed et superiora minus apte cohærent. Corrigendum censeo, Ne singuli, quoniam tanta erat multitudo: sed gregatim circumdato igni

D

bus, mari mergebantur. Sic lib. vii, c. 21: Tune quorum peccata pondere, vel numero prævaluerint, perstringentur igni, atque amburentur. Cypr. de Opere, etc. Et ibunt in ambustionem æternam. Am. Marcell. 1. 30: Internis nimietate calorum ambustis. Sic Inscriptio vetus apud Antonium Augustinum, Dialogo x: AMBUSTO CORPORE, id est, exusto. Et sic alii passim. Si quis tamen ideo quod ignem multi præferrent suffocationi per aquas faciendæ, rati flammam animas sibi cognatas lustrare purgareque, aquam vero casdem elidere atque extinguere, ab ethnicis imperatoribus hoc velut indultum dicat domesticis, ut igne consumerentur, cæteros aquis, ut nefarios et sacrilegos fuisse abolitos, non obnitar vehementer, quin legi posse concedam Gregatim circumdato igni amburebantur domestici; alii, ligatis ad collum molaribus, etc. Sed eligo nume priora, cum ea non displiceant illustrissimo Cupero.

Aræ in secretariis. Secretarium, seu secretum, locus est, in quo sedent judices pro tribunali. Vide Hesych. in Σέκρετον, et Suidam in Στήλη. Vales. ad Am. Marcell. lib. xv: Ab hoc judicum sæcularium more manasse videtur, ut secretaria in ecclesiis haberent episcopi et presbyteri, ubi audiendis fratrum negotiis vacarent. Hæc Valesius. Meminit et Sulpicius Severus, Dial. 2, c. 1. Item Epist. 1 et 3 de Vita Martini; ubi consule etiam Notas Vorstii. Aræ autem a Paganis insidiose positæ memorantur non uno in loco in priscis Annalibus. Sic de ara Victoriæ in Senatu ponenda Symmachus vehementer laborabat. Sic donativum divisurus militibus Julianus præcepit, ut singuli aurum accepturi grana aliquot thuris in aras jacerent, adeo minuta, ut multos Christianorum falleret, ignaros quid agerent.

Commeant litteræ. Symmachus 1. 1, Epist. 91: Meæ litteræ quoniam acceptæ sunt tibi, crebrius commeabunt.

Verum autem Dei templum. Lact. Epitome, cap. 8: Evacuetur omni labe pectus, ut templum Dei esse possil, quod non auri, non eboris mitor, sed fidei et castitatis fulgor illustrat. Hieronymus ad Nepotianum: Multi ædificant parietes, et columnas ecclesiæ substruunt: marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur; et ministrorum Christi nulla electio est.

IN CAPUT XVI.

Tres acerbissimæ bestiæ. Ita veritas acerba, Lact. 4, c. 26: Dominationes acerbæ, l. vi, c. 6 : Acerbi census, l. vii, c. 9.

Deinde in Hieroclem. Ilic ille est Hierocles, qui postea præfuit Egypto; cumque indignis modis in Christianos sæviret, ab Ædesio inter cæteros martyres nomen professo verbis asperis exceptus et pugno casus est. Vide Euseb. Hist. Eccl. lib. vi, cap. 5. Diversus autem ab hoc fuit, vetustiorque paulo Hierocles ille, de quo Dio Cassius in Excerptis Valesianis, fœdissimum Elagabali mancipium; et ab utroque rursum diversus Hierocles philosophus, in christianam veritatem nihilo æquior, sub Juliano Parabate virulentissima sparsit scripta. Consule Jonsium de Scriptoribus Hist. Phil. lib. ш, c. 18.

Priscillianum. Præfectum Bithyniæ post superiores istos. Vide notas Baluzii.

Novies adversarium vicisti. Tertull. Apolog. c. 27: Et illos (Demones) nunquam magis triumphamus, quam cum pro fidei obstinatione damnamur.' Similia Occurrunt apud Cyprianum, Ambrosium, Prudentium; item in Martyrologiis.

Zabolum cum satellitibus. Æoles A mutant in Z, ut ζανυκτός, pro διανυκτός ; ζαβάλλειν, pro διαβάλλειν : unde ζάβολος, pro Διάβολος, quo et usi Cyprianus, Hilarius, alii. Imo Paulinus vix aliter unquam, quam Zabolus dicit. Simileque zeta, pro diæta. Hæc Vossius de Arte Gram. lib. 1, c. 21. Gronov. Obs. lib. iv, c. 13, p. 208.

Quam jucundum illud spectaculum Deo... Cyprianus A epist. 9 ad Martyres: O quale fuit illud spectaculum Domino! quam sublime! quam magnum ! quam Dei oculis Sacramento ac devotione militis ejus acceptum ! Adde que ex Minutio Felice, item quæ ex Epicteto affert Lipsius ad nota illa verba Senecæ, lib. 1 de Provid. c. 2: Ecce spectaculum dignum, ad quod respiciat intentus operi suo Deus: ecce par Veo dignum, vir fortis cum mala fortuna compositus.

Cum dominatores dominantur. Cypr. ep. 6: Nunc est ut magis insidiantem adversarium metuant, qui fortiorem quemque magis aggreditur, et acrior factus hoc ipso, quod victus est, superantem superare conatur. El ep. 34, de Celerino Mart.: Jacuit inter pœnas pœnis suis fortior, inclusus includentibus major, jacens stantibus celsior, vincientibus firmior vinctus, sublimior judicantibus judicatus.

Nefanda jussione. Sic lib. IV Instit. c. 15: Verbo ac jussione faciebat; lib. v, c. 13: Non tyrannicas jussiones, non præsidum gladios tremunt. Plura Elmen- B horsthius ad Arnob. lib. 1, p. 67.

Ac terriculas. De hac voce adi Nonium. Præterea e Nævio cassam terriculam afferunt, et e Senece deperditis, Omnes ejus terriculas delude. Imo habet et Livius lib. xxxiv, c. 11: Nullis minis, nullis terriculis se motos.

Fide stabili. Suspicor leviter excidisse vocem unam; ut fuerit, fide stabili et invicto robore animi.

Nihil ungulæ. Ungulæ, genus quoddam ferreæ forcipis, inter tormenta adhibitæ olim. Formam vide apud Gallonium, aut inter ea, quae subjiciuntur libro Magii de Equuleo, pag. 176 et 81.

IN CAPUT XVII.

Vicennalium diem. Solemnium votorum, quinquennalium nempe, decennalium, et deinceps, quæ origo, quæque ratio fuerit, licet traditum sit a doctis, repetam breviter tamen, in gratiam corum, quibus hoc genus librorum non ita facile esse potest ad manus. Cæsar Augustus, cum Romanis rebus post motus et C turbas maximas a se compositis et constitutis decennio præfuisset, sive tardio valetudinis diuturnæ, curisque ac laboribus imperii fractus, de reddenda republica serio cogitaret, (quod affirmare videtur Suetonius in Aug. c. 28) sive hoc tantum præ se ferret ob causas a Dione prolixins expositas, convocato Senatu, rationem administrati imperii sic reddidit, ut tamen, quasi decernente eodem, in proximum quinquennium potestatem constituendæ reipublicae retineret. Verum hoc elapso, rursus aliud quinquennium, post decennium, ac eo finito, aliud iterum decretum est; ita ut continuatis decenniis, per totam vitam imperii summam obtinuerit. Cujus exemplum quodammodo secuti successores, etsi non ad certum tempus, sed per omne vitæ spatium imperium delatum sibi haberent, singulis tamen decenniis festum pro renovatione ejus agebant. Hæc fere Dio ita refert lib. LI, et ex eo recentiores. Id primo gestum Augusto septimum, Agrippa ter- D tium consulibus. Sequentes igitur Augusti singulis decenniis celebrarunt has πανηγύρεις, ob id δεκαετηpious dictas Xiphilino, quibus vota diis solvebantur, initio cujusque decennii solemniter postmodum suscipi consueta; militibus donativum, et annonæ populo circenses exhibebantur. Imo singulis etiam lustris, sive quinquenniis, res hæc dein repeti cœpta. Fiebant ergo vota quinquennalia primo anno initæ dignitatis: sed solvebantur exacto lustro; tum decennalia nuncupabantur, lustro altero demum completo solvenda. Vota vicennalia suscipiebantur anno quintodecimo imperii: festum vero ipsum agebatur vicesimo, quo munera etiam imperatori mitti solebant; de quibus vide Symmachum, lib. x, Epist. 26. Rei præterea carceribus eximebantur, Deo gratiæ agebantur, pecuniæ distribuebantur per civitates,

et

lætitia publica multis modis fiebat testatior. Hec ex nummis plenius docent Adolphus Occo,

Erizyus et Chalucius, firmantque, aut repetunt alii; ut Carolus Dufresnius dissertatione de Numismatibus ævi inferioris, pag. 29. Magna itidem cum cura argumentum idem tractarunt Henricus Norisius Dissertatione de Votis decennalibus, et Antonius Pagius dissertatione Hypatica, seu de Consulatibus Cæsareis.

Ad XII. kalendas decembres. Videndus est de boc loco Antonius Pagius, jam dicti operis pagina 90, 92 et 93, ubi tradit, non ideo celebrata a Diocletiano hoc die vicennalia, quod is esset imperii ejus natalis: sed quia tunc Maximianus Herculius Caesar esset nuncupatus. Idque factum aliquoties, utique post Constantini Magni tempora, ut causa quapiam interveniente, non ipsius Imperatoris primi, sed participis ejus die natali, hoc est, quo particeps imperium auspicatus fuerat, festum hujus generis celebraretur.

Quodcumque se premi. Lego, Quo utcumque se premi. Animam ... nec tamen totam. Id est, vitam, aut vitales spiritus. Sic vetus Bibliorum Interpres 1 Sam. 1, v. 9: Quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est. Martyrologium Usuardi, prid. kal. febr. 1bique spiritum, qui in eo supererat, injecerunt. Vide Barthii adversaria, pag. 1682.

:

IN CAPUT XVIII.

Aiebat ei indecens esse. Scribe, Aiebat et indecens esse, ut hoc membrum sequenti, et minus tutum, lepidius respondeat.

Multorum sibi odia quæsisset. Lactant. lib. 11, c. 12: Per ejus divinum atque unicum nomen hominum sibi misericordiam quærit. Et lib. iv, c. 1: Mortem sibi perpetuam cum diis et cum bonis corporalibus quæsierunt. Adde Gronov. ad Sen. Herc. Fur. v. 285.

Nerva vero uno anno imperante. Nervam vero uno anno imperantem scribendum esse, ratio syntaxeos evincit.

Jam ipse inhiaverat... Lego, Jam spe inhiaverat, cum inde sibi aut nihil præter nomen, aut non multum videbat accedere. Nihil, aut exiguum nimis, videbatur Galerio, si duo majores retinerent summam imperii, ipse contentus nomine Cæsaris, tertium aut quartum teneret locum.

Jam fluxisse annos quindecim. Lactant. 1. ш, c. 17, ex mente adversariorum: Nullum diem, nullum denique temporis punctum effluere nobis sine voluptate paliamur.

Annos quindecim, in Illyricum. Videtur respexisse verba Livii, lib. vi, c. 38: An æquum esse dedititios suos illa felicitate perfrui (Editio Lugd. Bat. A. 1634: dedititios suos illa fertilitate atque amœnitate perfrui); se militando fessos, in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari?

Filios nuncupari. Instit. 1. 1, c. 8: Quos imperiti et insipientes tanquam deos et nuncupant, et adorant. Sic lib. iv, c. 4: Nuncupare patrem, nuncupare dominum, sensu nonnihil diverso. Nam hic nuncupare, est Cæsarem pronuntiare, atque adeo in hæreditatem et jus obtinendi olim imperii vocare.

Sanctissimus adolescens. Id est, vite integerrimæ et innocentissima. Sic de Paganis Lactant. I. v, c. 10: Qui licet sanctis moribus vivant, in summa fide alque innocentia, tamen quia deos colunt, a justitia et nomine veræ pietatis sunt alieni. Symmacho hæc vox valde frequens est, Christianos, ut opinor, æmulanti. Vel uno in quinto libro en quoties eam repetat, Epist. 15: Sancto Lampadio, germano tuo; Ep. 20: Sanctus Aurelius; Ep. 29: Sancti Asclepiadis philosophi; Ep. 39: Sanctus Sabius; Ep. 49: Ex tuo sanctissimo et luculentissimo ore. Plura non congero.

Fideliter præbuit. Omnino vera est prior hujus loci apud Cuperum interpretatio. Sic in Bibliis Latinis, 1 Paralip., xxx1, v. 18: Sacerdotibus per familias et Levitis fideliter cibi de his, quæ sanctificata fuerant, præbebantur. Ammianus Marc. lib. xxvi: Quod ipsi ad expeditionales usus præbere necessaria detrectarunt. Sic dicebant, præbere congrua, præbere justa, annua, diurna, et similia. Lactantius Instit. I. iv,

« PoprzedniaDalej »