Obrazy na stronie
PDF
ePub

me permittis libere loqui, non vacat difficultate. Nam A ortam esse propter verba quædam obscura Pauli jupræterquam quod tu non supples vocem, quæ illic deest, vocemque putaverint mulas in optaverint, quod non licet absque evidentissima necessitate, sensus postulare videtur, ut Princeps designet personam, cui provinciales spoliati porrigant preces suas. Cum vero Vicarium totius collationis ac transmissionis cura constringeret, ut legitur in titulo Codicis Theodosiani de Officio Vicarii, nihil alienum ab ejus officio fecit Constantinus, cum jussit, ut qui putarent aliquid ab ejus benevolentia poscendum pro bonis que coacti reddidissent corpori Christianorum, Vicarium adirent, nimirum ut is ad Principem referret quicquid illud esset.

B

Sed tu, vir doctissime, ais, Lactantium diserte dixisse, has litteras imperiales ad præsidem datas esse, non ad Vicarium, et totum illarum sermonem directum esse ad eumdem, cui executio restitutionis faciendæ committebatur; absurdumque plane esse, ad alium quempiam Præfectum, qui in illa provincia jus diceret, verba imperatoris referri. Sed heic, ni fallor, observandum est, nomen præsidis non fuisse positum in fronte constitutionis, cum edicta generalia consueverint inscribi nominibus Præfectorum prætorio, quamvis ad eum missa fuerit a Licinio. Hic enim, cum manifesto divini Numinis auxilio victoriam de Maximino reportasset, cum primum postea Nicomediam ingressus est, gratiam summo Deo relaturus, litteras illas misit ad præsidem, ut ejus cura proponerentur in ea urbe. Cum autem præsidis nomen generale si et ad omnes pertineret, qui provincias imperii Romani regebant, videtur Lactantius isthic per Præsidem intellexisse, aut Vicarium Ponticæ dioeceseos, aut consularem Bithynie, quam fuisse constat sub dispositione ejusdem Vicarii. Itaque cum summus post præfectum magistratus in ea regione esset Vicarius Ponticæ, videretur censendum, servatam ei fuisse suam auctoritatem in edicto, quod jussum est proponi in urbe Nicomediensi, adeoque retinendam lectionem vulgatam istius loci Lactantiani. Ego tibi, vir doctissime, mentem meam aperio, et conjecturas meas committo, facile amplexurus opinionem, quam tu probaveris esse veram. Jamdudum ausculto de epistolis Antonii Augustini, quas fama erat te vulgaturum. Magna est inter nos viri istius reverentia et auctoritas lucubrationesque ejus avidissime arripimus. Itaque si nondum ea editio facta est, oro te, vir illustrissime, nomine eorum omnium, qui bonas litteras amant, ne diutius protrahas expectationem nostram. Non dubito autem, quin inter epistolas Latini Latinii plures legeris datas ad eumdem Antonium, alias de eo loquentes, unam etiam ipsius ad Latinium. Cæterum disquirendum est, verane sit suspicio La tinii ad Metellum scribentis, alienatum nimirum ab eo fuisse animum Antonii, quod ad ipsum interdum scribens, amplissimos illustrium reverendissimo rumque titulos, quibus Hispani valde delectarentur, ei non tribuerit. Ego enim Augustinum animadverti fuisse inanium contemptorem; ac proinde suspicor, alias fuisse causas, ob quas ille interrupit litterarum commercium, quod ipsi erat cum Latinio. Tui judicii facio totum illud negotium, eruditissime vir, tibique longam ac felicem vitam opto. Lutetia-Parisiorum, kal. Maiis 1683.

C

Clarissimo viro Henrico de Noris, Augustiniano, Stephanus Baluzius Tutelensis,

S. P. D.

Cum ante hoc biennium vir tui meique ac communium studiorum nostrorum amantissimus, idemque doctissimus Antonius Magliabecus ad me misisset opus tuum, eruditissime vir, quo Cenotaphia Pisana Caii et Lucii Cæsarum illustrasti, constitueram ad te scribere de controversia, quam video inter nos

risconsulti; sic tamen ut totum illud negotium facerem tui judicii. Verum quoniam eo tempore multum occupatus eram in edendo primo tomo meorum Conciliorum, adeoque laborabam otii penuria, coactus sum deserere consilium illud meum, aut saltem in aliud tempus differre. Interim magnus ille studiorum meorum fautor et altor annes Baptista Colbertus excessit e vivis ; eoque cadente, fateor, ita mærore abjecium ac profligatum esse animum meum, ut cum in libris meis quærerem perfugium ac solatium, nihil minus cogitaverim, quam ut ludicri certaminis speciem præberem; adeoque memoriam quoque ipsam perdidi istius nostræ concertationis, de qua paulo ante memoravi. Revocata est autem occasione litterarum, quas amicus ille noster ad me dedit 15 kalendas Februarias hujus anni; quas accepi tardiuscule, nimirum 18 kal. Aprilis. Mentionem quippe in illis faciens novæ lucubrationis a te emissæ, quain se missurum pollicetur, excitavit memoriam Cenotaphiorum Pisanorum, et tuæ mecum disputationis. Accedo itaque tandem bonæ, ut reor, causæ qualiscumque patronus, eam apud te acturus, vir eruditissime, te, inquam, judicem habiturus, quem ante expertus sum adversarium. Neque enim mihi metuenduin est sub tali judice; qui præterquam quod amicus mens est, justus et recti tenax, tres personas, Cicero de se aiebat, unus sustinebit summa animi æquitate, suam, adversarii, judicis.

ut

Igitur hæc sunt verba Pauli in editionibus per typographos vulgatis, quae manibus nunc eruditorum teruntur Anniculus amittitur, qui extremo anni die moritur. El consuetudo loquendi id ita esse declarat. Ante diem decimum kalendarum, post diem decimum kalendarum. Neque utro enim sermone undecim dies signifi

cantur.

Hunc ego locum sic interpretatus sum in Annota tionibus ad librum Lactantii de Mortibus persecutorum, ut existimaverim, eumdem diem significari duobus loquendi modis adductis a Jurisconsulto. Tu contra, vir clarissime, putas priore modo intelligi debere dies decem, qui kalendas antecedunt, posteriore, decem qui subsequuntur easdem kalendas, id est, decimum diem mensis sequentis. Quamvis autem Rebuffus scripserit, hanc quæstionem plus subtilitatis, quam utilitatis habere, putaverinique Budæus et Alciatus, Paulum ludere potius et morari lectorem hoc grypho voluisse, quam docere, adeoque inutile videri possit ultra perscrutari verum verborum illorum sensum; enitar tamen pro virium mearum modulo ostendere, quid dicere voluerit Jurisconsultus, simulque confirmabo opinionem meam de verbis Lactantii.

D

Duplex antiquitus fuit editio verborum Pauli, in quibus tota consistit difficultas, et quæ crucem fixerunt viris eruditissimis. Quidam enim codices habent: Eque utroque enim sermone undecimus dies significatur; alii contra: Neutro enim sermone undecimus dies significatur. Prior editio, quam Paulus de Middelburgo, Valla, Budaeus, Alciatus, Rebuffus et Dionysius Gothofredus amplexi sunt, nititur auctoritate veterum exemplarium manuscriptorum, quorum unum est bibliotheca Regiæ, reliqua Colbertina; cum quibus congruit etiam codex Germani Colladonii laudatus ab eodem Gothofredo. Altera, quam Cujacius, Antonius Augustinus, Marcellus Francolinus et Dionysius Petavius sequi maluerunt, suffragatores habet duos veteres libros bibliothecæ Regiæ, quorum unus fuit olim Æmari Ranconeti viri doctissimi; neque eam. alibi reperi. An illam adjuvet auctoritas Pandectarum Florentinarum, videbimus postea. Interim expendamus utramque editionem, affirmativam videlicet et negativam, ut eas quidam vocavere.

Affirmativam habent, ut dixi, octo vetera exem-plaria bibliothecæ Regiæ et Colbertina. Et in Regio quidem signato 4673, sic legitur: Eque enim utro sermone undecima dies significatur. Codices vero Col

bertini notati 524, 529, 2608, habent: Eque utro- A verba transcribo: Romani, inquit, a media nocle ad que enim sermone undecimus dies significatur. Codex 743 Æque utroque sermone undecimus dies significatur. Codices 397 et 461: Utroque enim sermone undecimus dies significatur. Codex denique 583: Utroque sermone 11 dies significatur. Contra in codice Regio notato 4672, scriptum est: Neutro enim sermone undecima dies significatur. In eo vero, qui fuit Æmari Ranconeti, sic: Neutro enim sermone undecimus dies significatur. Ubi illud admonendum est, supra lineain istius ultimi codicis scriptum esse antiquitus alibi legi utro pro neutro; que lectio propius accedit ad eam, quam codex Florentinus exhibet, in quo sic legi etiam tu ipse testaris: Neque utro enim sermone undecim dies significantur.

mediam noctem diem esse existimaverunt. Indicio sunt sacra publica, et auspicia etiam magistratuum : quorum si quid ante medium noctis est actum, diei, qui præteriit, adscribitur; si quid autem post mediam noctem et ante lucem factum est, eo die gestum dicitur, qui eam sequitur noctem. Idem significat, quod qui a media nocle ad proximam mediam noctem in his horis quatuor et viginti nascuntur, eumdem diem habent natalem.

B

Hinc colligi posse mihi videtur, Romanos, quamvis diem ordirentur a media nocte, in vulgari tamen sermone diem dixisse illud spatium, quod est inter ortum solis et occasum, id est, diem naturaleni, et quod agebatur summo mane, sive ante lucem, ut ante me observavit Josephus Scaliger (Scalig., lib. 11, de Emend. temp.), vocavisse initio ante kalendas, quod post recessum solis, post kalendas: sed deinde paulatim utroque loquendi modo idem tempus significatum, quia tum populus, quem penes arbitrium est men, quod olim ita loquendo ponebant inter diem et jus et norma loquendi, non attendebat ad discr1incipientem et exactum. Itaque Cicero ad Tironem scribens, cujus tu locum, vir eruditissime, attulisti ad confirmandam opinionem tuam, ait se nouis Novembris fuisse apud Alyziam, indeque ante lucem proficiscentem, ante diem octavum idus Novembris has litteras dedisse (Cicero, lib. XVI, ad Famil. epist. 3); quod etsi de quavis hora diei capi possit, proclivius est, ut interpretemur de die incipiente, cum Cicero scribat, se litteras illas isse cum Alyzia proficisceretur, quod fuit ante lucem. Eodem modo Seneca Claudium imperatorem, quem animam agere cœpisse ait, cum sol ad occasum festinaret, hora inter sextam et septimam, tradit mortuum esse ante ter tium idus Octobris, quem Suetonius scribit, defecisse prope lucem, id est sub initium diei naturalis. Quod confirmari quoque potest ex verbis Taciti; qui cum docuisset, celatam aliquandiu fuisse mortem ejus, addit, Neronem egressum esse ad cohortem medio diei ejusdem.

C

Investigandum nunc est, utrum illa codicis vestri lectio bona sit, et utrum negativam, ut nonnulli putant, adjuvet, an potius revocari debeat ad eam, quam tot vetera exemplaria præferunt. Prima sane fronte codex ille vester, omnium, qui hodie extant, sine controversia vestustissimus, videtur ostendere, neutro horum loquendi modorum, ut etiam scriptum est in libris Regiis, et ut in vestro legisse sc ait Antonius Augustinus, significari diem undecimum kalendarum, atque ita confirmare censendus est lectionem, quam vocant negativam. At si consideremus verissimum illud esse, quod vir doctissimus Nicolaus Rigaltius observavit ad Tertullianum, veterum librorum auctoritate falsissimas interdum lectiones asseri, ac præterea ex adverso statuamus, consensum tot veterum codicum, qui lectionem affirmativam præserunt, dubitare jure meritoque licebit, an huic vestro exemplari insistendum sit, an vero amplectenda lectio, quam reliqui codices exhibent, quam negari non potest sumptam esse ex antiquioribus exemplaribus. Neque fortassis aberraverit, qui putabit, in vestro per errorem scriptum esse neque, pro æque; sicut in Fragmento sancti Ambrosii relato in gestis primæ Synodi Ephesinæ, codices 1363 et 1600 bibliotheca Colbertina, et antiquissima exemplaria veteris versionis latinæ ejusdem synodi habent, Nec ipsa littera, pro eo, quod in editionibus Operum ejusdem sancti Ambrosii legitur, Hæc ipsa littera, et apud Marium Mercatorem, et in editione Contiana ejusdem Synodi, Et ipsa littera, ut monui nuper, dum recenserem eamdem antiquam versionem.

Itaque ut ad id revertamur, unde digressi sumus, cum veteres dicebant, Ante decimum kalendas, Post decimum kalendas, utroque sermone significare volbant diem decimum kalendarum, ipsis kalendis numeratis. Hanc interpretationem ex lectione quoque codicis vestri hausit doctissimus conterraneus meus Simeo Bosius, qui in animadversionibus ad epistolam primam Ciceronis earum quæ datæ sunt ad Atticum, ait, utroque loquendi modo diem ipsum decimum kalendarum significari. Contra Cujacius (Cujac. lib. XIII D. de verbor. oblig.), existimat quidem utroque loquendi modo significari diem decinium, sic tamen, ut decimum diem, qui vocatur post kalendas, interpretetur de decimo die mensis, qui sequitur post kalend. Quo loco, ne quid dissimulem, consentaneam habet Cujacius veterem glossam interlinearem codicis 524 bibliotheca Colbertina; in quo supra hæc verba, Ante diem decimum kalendarum, scriptum est, scilicet kalendas præcedentem; supra vero ista, Post diem decimum kalendarum, itidem scriptum est, Scilicet kalendas sequentem. Verum et vetustum hunc glossatorem, et Cujacium ipsum, aliosque, quia destituti erant exemplo simili, quod habetur apud Lactantium, ad hanc interpretationem adegit obscuritas hujus loci; qui si exemplum illud Lactantii habuissent, attenteque considerassent, veteribus Romanis in usu positum non fuisse, ut dies, qui sequuntur post kalendas annecterent kalendis, sed nonis, aut idibus, numquam eo modo detorsissent sensum verborum Pauli.Nam si fas esset ita interpretari veteres, ex conjectura tantum, absque ullo exemplo, absque auctoritate, mallem dicere, aut Paulum existimasse utroque loquendi modo intelligi diem undecimum kalendarum, ut habent pleraque vetera exem. plaria, aut librarium, qui primus hunc locum rescripsit, a quo cæteri acceperint, errore undecimum posuisse pro decimo, potius quam lectores in eain

Præterea quis in animum inducere queat, virum gravem Paulum jurisconsultum uti negatione voluisse ad eam rem confirmandam, quæ maxime egebat probatione affirmativa? Probandum enim erat, eum censeri anniculum, qui extremo anni die moritur, sive incipiente, sive exacto. Similitudine igitur istud ostendere volens Jurisconsultus, ait eo modo, quo idem dies significatur, sive dicas ante decimum kalendarum, sive post decimum kalendarum, id est, sive ante absolutum, sive post absolutum diem, eodem modo anniculum esse censendum eum, qui extremo anni die extinguitur, sive dies ille sit absolutus, sive non sit absolutus. Porro dum viri docti hæc verba, Ante diem decimum kalendarum, sic interpretati sunt, ut significare docerent rem actam ante diem decimum absolutum et finitum, nobis documentum dederunt, ut ista, Post diem decimum kalendarum, interpretemur de ipso die decimo kalendarum, sed tamen exacto et finito. Quoniam autem hi duo loquendi modi promiscue et indifferenter a populo usurpabantur, consuetudine factum est, ut utroque sermone idem dies ita intelligeretur, ut quicquid intra viginti quatuor horas diei et noctis actum esset, perinde existimaretur quasi quavis hora lucis actum esset, ut docet idem Paulus, lib. xi, ad Sabinum : More Romano, inquit, dies a media nocte incipit, et sequentis noctis media parte finitur. Itaque quicquid in his viginti quatuor horis (id est, duabus dimidiatis noctibus et luce media) actum est, perinde est quasi quavis hora lucis actum esset. Confirmat Censorinus, cap. 23, cujus

D

JOANNIS COLUMBI NOTÆ IN LIB. DE MORTIBUS PERSECUT.

COLUME

385

sententiam trahere, cui omnis retro antiquitas adver- A kalendarum, unum eumdemque diem demonstrari satur. In obscuris enim, ut docet idem Paulus, inspici solet quod verisimilius est, aut quod plerumque fieri solet.

Scio uti vos solere quodam loco Ciceronis, seu potius M. Cœlii ad Ciceronem scribentis, ex quo colligitis, eum tempora divisisse in ante et post kalendas, quia is refert, dixisse Pompeium, se ante kalendas Martias non posse sine injuria de provinciis Cæsaris statuere, post kalendas Martias se non dubitaturum (Cicero, lib. VIII ad Famil. Epist. 8). Verum cum locus ille sit temporis indeterminati et indefiniti, nullo pacto juvat opinionem vestram, neque eam labefactat, quam ego tueor. Nemo enim diffitetur, quin dici optime possit, rem quampiam non posse agi ante kalendas, posse agi post kalendas. Sed istud non probat, dies qui sequuntur post kalendas, consuesse conjungi cum kalendis, ita ut exempli causa quæ acta sunt 41 idus Januarias, dici quoque possint acta post 10 kalendas Januarias.

At Plutarchus in vita Ciceronis ait, eum natum ἡμέρᾳ τρίτῃ τῶν νέων Καλανδῶν, idque Franciscus Fabricius vertit post diem tertium kalendarum Januarii, quia ex Cicerone ipso et A. Gellio constat, eum natum tertio nonas ejusdem mensis. Ergo dies tertius nonarum est etiam tertius kalendarum. Fateor, diem tertium nonarum eumdem esse cum tertio post kalendas. Sed quamvis Fabricius locum Plutarchi sic interpretatus sit, ut dixerit, Ciceronem natum esse post diem tertium kalendarum Januarii, istud causæ nostræ non officit, quia Fabricius non habet auctoritatem antiquitatis, adeoque nullius momenti est ad ostendendum, dies qui sequuntur post kalendas, adjungi solitos kalendis in computatione dierum. Plutarchus, homo Græcus, Græco more locutus est, Cicero et Gellius Latino; et Ciceronem Latine de se scribentem sequi malo, quam Plutarchum Græce de Cicerone loquentem. Quamquam nec ipsa Plutarchi verba admodum favent vestræ opinioni, cum ex ipsis nihil aliud colligi possit, quam Ciceronem natum esse C die tertio novarum kalendarum, quæ cœperant, seu potius desierant prima die mensis Januarii.

Objicitur etiam nobis auctoritas Caii jurisconsulti, cujus hæc sunt verba: Post kalendas Januarias die tertio pro salute principis vola suscipiuntur. Quo loquendi modo intelligi tertium diem nonarum januarii, tu recte observas. Verum huic objectioni jam satisfactum a me est in disputatione de die natali Ciceronis, et certum præterea est, hæc Caii verba non pertinere ad hanc nostram controversiam. Non dicit enim, Post tertium kalendas Januarias, ut necesse esset eum dicere ad fulciendam opinionem vestram : sed Post kalendas Januarias die tertio. Quod nos ultro concedimus verum esse.

Antequam huic disputationi meæ finem imponam re. deundum esse mihi video ad postremam partem loci Paulini, quam satis scio mihi posse opponi etiam post omnia illa, quæ a me dicta huc usque sunt. Nam tamenetsi mihi concedatis, his duobus loquendi modis, Ante diem decimum kalendarum, Post diem decimum

D

386

semper tamen verum erit, neutro eorum significari diem undecimum kalendarum; hincque colligetis, veriorem esse lectionem, quam vocant negativam. Fateor, hanc difficultatem esse magnam, eique facile responderi non posse. Verum cum illa nullum detrimentum afferat causæ nostræ, sed illam potius confirmare videatur, in eam ultra inquirere non est animus; cum, si negativam lectionem ut veram assumimus, sic capienda putem verba Pauli, ut dicere voluisse videatur, hine colligi posse, his duobus loquendi modis intelligi diem decimum kalendarum, prout Romani numerare consueverant, quia neutro undecimus significatur. Et sic propositio negativa convertetur in affirmativam.

Abunde, ni fallor, ostendi, quænam sit verior explicatio verborum Pauli, quæ viros doctissimos exercuerunt. Ut vero probationes meas cumulem, afferam etiam auctoritatem Lactantii ; et quemadmodum testimonio Pauli usus olim sum, ut ostenderem

B.discrepantiam verborum Lactantii nullam importare repugnantiam, ita nunc Lactantii verbis utar, ut evincam nullam esse contradictionem in verbis Pauli. Nam cum utriusque par omnino similisque sit sermo, manifestum est, eos lucem a se invicem mutuari, et quæ obscura in uno eorum sunt, alterius ope posse fieri clariora. Ait ergo Lactantius in libro quarto divinarum Institutionum, c. 10, Christum cruci affixum fuisse a Judais ante diem decimum kalendarum Aprilium; in libro vero de Mortibus persecutorum, eum cruciatum fuisse ab iisdem Judæis post diem decimum kalenda1um Aprilis. Tu vero, vir clarissime, censes horum loquendi modorum sensum esse diversum, et priore quidem intelligi debere diem vigesimam tertiam Martii, posteriore decimam Aprilis. Ego vero a te peto, utrum probabile sit Lactantium, virum doctum et eruditum, sibimetipsi contraria et contradicentia scripsisse; præsertim cum ejus ætate persuasum vulgo esset, Christum passum esse die decimo kalendarum Aprilis, nullus hactenus scripsisset, passum esse die decima Aprilis? Huic argumento non puto quemquam posse obniti, cum sit robustissimum et validissimum, adeoque affirmari posse credo absque ullo periculo, Lactantium his duobus loquendi modis eamdem omnino rem exprimere voluisse, nimirum Christum cruci affixum die vigesima tertia mensis Martii. Quod si ita est, ut certe est, jam constat, verborum quoque Pauli unum eumdemque debere sensum esse, et priore posterioreque modo intelligi debere diem decimum, qui antecedit kalendas, nullo modo decimum, qui subsequitur kalendas.

Perillustri et amplissimo viro D. Gisberto Cupero, ab ordinibus Transisalaniæ ad illustrissimorum et præpotentium fœderatorum Belgii ordinum generalium conventum delegato, inclytæ reipublice Daventriensium consuli, Joannes Columbus.

S. P. D.

JOANNIS COLUMBI NOTE
IN LACTANTIUM.

Hæc apud te, doctissime vir, ad defensionem opinionis meæ peroravi quanta potui brevitate. Tui deinceps, ut initio dicebam, judicii erit constituere, quid censendum sit de toto isto negotio; meque pro tua humanitate in viam revocabis, veriora monstrando, si forte me limitem veritatis excessisse cognoveris. Interim vale, et me semper ama tui nomi

nis studiosissimum.

Lutetiæ-Parisiorum 4 idus Apr. 1684.

et illustres animas, quæ bonas litteras ament et recipiant perbenigne, modisque multis conatus etiam meos foveant atque ornent; præsens tamen hoc opusculum sua sponte ab hoc solo, trans mare nimirum, et in sinus tuos, vir amplissime, evolare dicam, an redire festinabat. Ego certe nisi hoc,

Licet in patria quoque mea gaudeam dari magnas quicquid est, tibi misissem primo, nomenque tuum

illustrissimum frons ipsa ut præferrel, curassem, A Nugis Curialium lib. vrit, c. 20, p. m. 648: Libellus, gravia quidem crimina aliquot effugere vix posse mihi videbar. Nam aut plagiarius forem, qui debito tibi corpori injecissem manus; aut peculati quodammodo tenerer, vel etiam sceleri quadruplatoris adfinis existerem, si tot præclaras res tuas, publicis destinatas usibus, privatum sub titulum avertissem. Animi quidem ingrati notam, bonis omnibus æque invisam ac detestabilem, nequaquam evitassem, tibi, operæque et auxilio tuo profectus hic meos nisi referrem acceptos. Nondum mihi satis certum fixumque erat editionis consilium, cum tu modo scriptum hoc Lactantii laudans, modo emendationes meas, alias probans, alias regens et reducens in viam, ob servationes denique tuas communicans, que per se etiam ac solæ quantumvis editioni me conciliarent pretium, ut insisterem cœptis perfecisti. Atque hæc inter maximas curas et negotia, quibus populorum salus continetur, quibusque te muneris amplissimi partes plerumque distringunt, mei causa facere non gravatus es. Denique editionis Britannica exemplum, diu, sed frustra nostris a bibliopolis expectatum, a publico tabellario mihi ut afferretur, per consuetam libi beneficentiam effectum est. Non mirum igitur, si nemini priusquam tibi qualescumque has curas meas, imo et tuas multo feliciores, totumque adeo opusculum hoc constitui mittere: fas etiam et æquum fuit, primo ex aditu lectores, quid cuique debituri sint, ut cognoscerent. Cæterum editio ipsa si minus elegantiae toe satisfacit, oro absentie meæ condones; per quam preterea vereor factum esse, ut quadam serius missa dilata sint in tempus aliud. Hoc vero fore propediem, quo liceat et illa proferre in lucem, spei nonnihil superest. Nihil certe eorum vitio meo periisse, quorum me participem facere dignata est summa bonitas tua, dum vivam, notum testatumque facere, Deo bene juvante, laborabo. Vale, vir insignis, et conatus meos consule boni. Scrib. Upsaliæ, prid. kal. Jul. ann. 1684.

B

inquit, qui de exitu tyrannorum inscriptus est, quid de tyrannis sententiam plenius poterit aperire, diligenti tamen compendio, etc. Sed ille libellus an exstet, satis liquido me non scire fateor; si exstat, spero inde lu cis nonnihil accessurum huic præsenti. Contendenti mihi præterea hæc cum Lactantianis jam olim vulgatis pluscula fateor occurrisse, quæ convenire viderentur ex quibus ea, quæ minus operose poterant excerpi, locis apposui (si quid video) aptis et perquam similibus; ut horum sylvula, vel judicium ex Collatione facere volentibus præsto esset, vel juventuti prodesset, una cum rebus memorabilibus sermonis ubique purioris venanti vestigia. Nequeo lameu dissimulare, usque et usque oggessisse auribus sese veterem Epimarchi cantilenam, Nape za pépmo' άmotely. Imprimisque optabam, uti me de manuscripto tantum servante thesaurum plura docuisset C. Baluzius; præsertim ubi latuerit antehac, et cujus hominis, aut societatis armario relicto, in illustrissimi Colberti migraverit bibliothecam. Obversabantur animo etiam cogitationes aliæ huc fere ducentes. Illam orationis Lactantianæ imaginem forsitan labore summo adumbratam; illos rerum insignes apparatus, quasi scenam quamdam ad captandos applausus, videri posse compositos. In ipso codice quadam arte sordidata, arrosa, pertusa, omnia ad ementiendum vetustatis habitum. Jam olim similes fabulas dedisse ambitionem illorum, qui otio abundantes, vel effingere aliena ingenia et facultates, vel sub eorum nominibus illudere aliorum credulitati gestiebant. Hæc et alia hujus generis prope victa tamen fateor ab iis, quæ parti favebant adverse. Videbam Cl. Baluzii fidem et candorem, non minus quam eruditionem, a viris emunciæ naris laudari. Viros dein laudis raræ huc magis propendere deprehendi, ut ludos hic tales fieri minus credant. Plurimum quoque valuit rerum alibi non temere inveniendarum (de quibusdam loquor) præstantia, aliaque non levis momenti. Quibus fultus erectusque institi cœptis, et ut aliquid etiam his quod haberent, darem, qui sublatas vetustatis maculas, et alia ejus generis, pene eodem loco ponunt, quo reduviarum et præsegminum curam. Verum haec celerius deproperata, postquam illustrissimi D. Cuperi epistolæ advenere, tandemque etiam Oxoniensis editio, saltem paucos, et harum rerum magis gnaros, criticas velitationes non rejecturos confisus, ea perfeci, quæ hic vides. Fruere his, si videtur, mi lector; majora autem et magis exquisita ab his expecta, quibus senescentia jam litterarum studia majore successu reducere ac reformare datum est. Quos inter celeberrimum Grævium habes, cujus in hoc opusculum emendationes promissas avide et prope impotenter expecto. In memorata editione Britannica non tam doleo quædam D. Cuperi meisque conjecturis prærepta, quam lætor, et his ipsis, concurrentibus magnorum hominum studiis, accedere robur et fidem, scriptoque ipsi auctoritatem. Emendationes illas nunc excerpere non vacat; fiet hoc, uti spero, prope diem, alioque in schedio pluribus eas impertiar. Adolescentes vero ne quid erroris ex his imbibant, si quando hic auctor nimium in studium armorum et militiæ, quod in Diocletiano necessarium fuit, invehitur, meminerint, Lactantium alibi gravissimo errore bella inter Christianos in totum damnare. Vide lib. VI, cap. 20, p. 648. Quis igitur eum in re tam absurda sequi velit ducem? Sed de his fortasse alibi agam pluribus. Interim vale, mi lector, et quam expectas ipse ab aliis, mihi, sicubi lapsus sum, veniam indulge.

LECTORI BENEVOLO S.

C

Ex quo tempore vir quidam illustris hoc opusculum, cui Lactantium auctorem non dubie videbatur inscribere, libros inter publicam in lucem tunc prodeuntes non gravabatur mihi indicare, arsisse me fateor studio non levi penitius illud cognoscendi. Cumque tandem, ut una cum cæteris a Cl. Baluzio editis voluminibus afferretur, perfecissem, res expectationi non male respondere, nec a candido illo et terso orationis Lactantiane filo scriptio hæc abhorrere visa est; multaque alia, præsertim vero raritas rerum, et cum narrationibus aliorum vel fida convenientia, vel discrepantia etiam minus nonnunquam suspecta, fidem aliquam faciebant, mercem non vanam tanto sub nomine venditari. Sed et genus hoc apud antiquos usurpatum reperisse me putabam; ut in tribus illis C. Faunii libris, quibus ille narravit exitus occisorum, aut relegatorum a Nerone, quos C. Plinius minor lib. v Epist. 5, subtiles, diligentes, et Latinos vocat, atque inter sermonem historiamque medios Id-D que genus Trebellius Pollio secutus etiam videtur, qui scriptos sibi libros plures, non historico, nec diserto, sed pedestri eloquio ait, satis quidem modeste. Agnovi præterea quædam desumpta ex libris biblicis, secundo præsertim Macchabæorum (quem librum post Christi tempora confictum arbitror, temporibus persecutionum: fidem ejus certe in historiis laborare dia est, cum notaverunt eruditi); item ex B. Cypriano Patrumque aliis, quæ pro facultate mea passim indicare studui. De eodem hoc opusculo, quod B. Hieronymus simplice titulo De persecutione designat, quomodo et Tertulliani librum memorat; quem ipse paulo fasius De fuga in persecutione inscribit, agam, si Deo visum fuerit, prolixius olim; præsertim si meas in manus pervenerint subsidia, hactenus quidem frustra quæsita, uti Joannis Sarisberiensis opusculum argumenti ejusdem, de quo ipse Polycratici, seu de

DE LIBRO HOC TESTIMONIA ET JUDICIA
ALIQUOT.

Hieronymus in eccles. scriptorum Catalogo. Inter cætera Lactantii opera, memorat De Perseculione librum unum. Sequuntur Hieronymum Fre

culphus, Honorius Augustodunensis, Abbas Trithemius, A nunc primum editus ex vetustissimo codice manuet alii.

scripto bibliotheca Colbertina; de cujus libri præstantia non opus est plura dicere in præsentiarum, cnm abunde huic argumento satisfactum sit in Notis ad illum nostris. ›

Ex litteris Nicolai Heinsii, datis Vianæ ad Leccam, anno 1680, a. d. 20 Jan., ad J. C. Upsaliam:

E Gallia libros complures haudquaquam contemnendos nuper accepi, atque in his elegantissimum Lactantii libellum de ferali ac violento exitu Cæsarum Romanorum, qui ab imperio Neronis ad sua tempora Christianos essent persecuti. Hunc Cl. Baluzius Miscellaneorum suorum volumini insertum primus publicavit. >

Ex litteris Gisberti Cuperi ad Constantinum Hugenium, celsissimo ac serenissimo Arausionensium principi a secretis, a. d. 3 Cal. Jan. anno 1682:

Lactantii ille liber elegans admodum est ; et quia novitate rerumque clarissimarum diversitate mihi placebat mirum in modum, cœpi varia loca diligentiori examine excutere, etc.▸

Idem in litteris ad J. C. scriptis Haga Com. 5 non. Oct. anno eodem:

Quod de Lactantio edendo cogitas, recte facis; B est enim libellus ejus dignus qui ab adolescentibus legatur etiam, ut jam a teneris videant, Christum Deum ter optimum et ter maximum, verum esse Sospitatorem, Defensorem, Propugnatorem, Tutatorem et Conservatorem (qui tituli ementitis Gentilium diis dantur immerito Ecclesiæ, quam sanguine suo redemit. ›

[merged small][merged small][ocr errors]

Idem initio notarum :

Inter multos ac varios codices manuscriptos, quos vir litterarum ac litteratorum amantissimus, et in omni genere laudis excellentissimus, Joannes Baptista Colbertus, in publicam studiorum utilitatem ex omni Europa, Asia, Africa comparavit, repertus est unus auro contra æstimandus, in quo continetur Lucii Cæcilii Firmiani Lactantii liber de persecutione, etc.

Ludovicus Moreri in Lexico Historico, edito Gallica lingua Lugduni, anno 1681:

M. Baluze a pubiié dans le 2e volume de ses Mélanges un traité de Lactance, que nous avions perdu. C'est le livre à Donat Confesseur, De Mortibus persecutorum. Il y a ajouté de très-belles Notes de sa façon. ›

Antonius Pagi in Dissertatione Hypatica seu de consulibus Cæsareis, hujus libri testimonia passim vocat ad partes, neque usquam quin sit Lactantii dubitat. Ex Præfatione ad lectorem, in editione Oxoniensi : Exhibemus scilicet Lactantii nostri librum de Mortibus persecutorum, auro contra æstimandum, quem per plus mille annos desideratum eruditissimi Baluzii studio nuperrime recepimus. Eumque male multatum et lacunis sæpius hiulcum, parum ex nostris, partim doctissimorum virorum, episcopi Asaphensis et Isaaci Vossii, conjecturis subinde restituimus, etc. ›

NOTÆ JOANNIS COLUMBI
IN LIBRUM

DE MORTIBUS PERSECUTORUM.

IN TITULUM.

L. Cæcilii Lact. Firm. Secutus hic sum, ut in plerisque cæteris, editionem Parisiensem, in qua auctor non L. Cælius quemadmodum in vulgatis antehac operibus, sed L. Caecilius Lactantius Firmianus appellatur. Hoc ita mutatum est a Cl. Baluzio, vetusti illius codicis bibliothecæ Colbertina auctoritate, qui scriptum hocce nobis servavit ; titulum autem hunc præfert: Lucii Cæcilii incipit liber ad donatum Confessorem, de Mortibus persecutorum. Suffragatur ejusdem bibliothece codex alius, quo cætera Lactantii, que quidem habemus, opera extant, ubi similiter vocatur L. Cæcilius Lact. Firmianus,

in

Ad Donatum Confessorem. Cui liber etiam de Ira Dei, a B. Hieronymo impense laudatus, inscribitur. Cæterum quis hic fuerit ex tanta multitudine eorum, qui memorantur hoc nomine apud veteres, difficile dictu est. Cum tamen infra cap. 16, et 35, novies tormenta cruciatusque varios ob coelestem veritatem D passus, sex item annorum carcere detentus, nec tamen victus dicatur, illustris temporum illorum confessoris laude merito eum a Baluzio celebrari constat. Confessores enim appellabantur ea tempestate martyres, ut Tertullianus vocat, designati, nempe qui diris vexati modis, in confitendo nomine Christi fortiter persistebant, nondum tamen ad mortem rapti. Unde B. Cyprianus epist. 52, ad Antonianum, Presbytero, Moyse, inquit, tunc adhuc confessore, nunc etiam martyre subscribente. Hodie Po Romano addicti Confessores vocant, nullis quidem per

C secutionum turbinibus agitatos, præ reliquis tamen mortalibus, ut isti quidem autumant, vitæ sanctitate conspicuos.

De Mortibus persecutorum. Mortes in numero multitudinis Tullio cæterisque notæ optime scriptoribus esse frequentatum, Vossius de Analogia, lib. 1, c. 40, et Baluzius initio notarum ad hunc librum, exemplis docuere plurimis. Quibus addi possent haud pauca, si foret opus; ut illud Prudentii Tepi Etep. hymno v :

Nil ista vis exercita
Tot noxierum mortibus
Agone in isto proficit;
Ars et dolorum vincitur.

Imo et illud Lactantii lib. vu, c. 10: Nam sicut duæ vitæ propositæ sunt homini, quarum est altera animæ, ac altera corporis, ita mortes duæ propositæ sunt.

IN CAPUT PRIMUM.

Audivit Dominus orationes tuas. Respexit, ut opinor, illud II Macchab. 1, 5: Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis.

Pro fidei suæ meritis. Joan. Vorstius ad Sulpicii Severi sacram historiam, quem librum Sulpicii recte et utiliter lectitant adolescentes, lib. 1, c. 23, et quidem ad verba, merito fidei noctem avertit, hæc annotavit Quot auctor Ep. ad Hebr. toties dicit, TiOTEL, fide, itemque dià riotsws, per fidem, id noster dicit, merito fidei. Et vox merito tere rapézet, ut in illo cap. 12 Benedictionis merito majorem minori præposuisset, id est benedictione, vel per benedictio

« PoprzedniaDalej »