Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

Constantinus imperator et Augustus dictus est. Quod A attinet ad auctoritatem ex epitome Victoris allatam, ea non officit his que hactenus dicta sunt. Nam multa sunt in hac epitome que non cohærent, nominatim vero in hoc loco, ubi septem tantum imperii annos tribuit Maximino, quem certum est imperasse per annos octo integros et aliquot menses. Postremo redeundum nobis ad tribunitiam potestatem, quæ magnum momentum habet in hoc negotio. Quod cum intelligeret vir clarissimus Henricus Valesius, qui contendit Licinium anno tantum 308 factum esse imperatorem, huc descendit in annotationibus ad Eusebium pag. 171, ut fateatur observationem de tribunitia potestate incommodare sententiæ suæ de initiis Licinii, coactus etiam edictum illud, in quo quartus annus tribuniti potestatis Licinii annotatus est, rejicere ad exitum anni 311, ut sic inveniret annum illum quartum tribuniti potestatis Licinii. Sed ruit conjectura illa, cum ex Lactantio constet edictum illud propositum fuisse Nicomediæ pridie kalendas maias, et Galerium obiisse paulo post. Itaque etiam ex illa eruditissimi viri observatione colligimus verissimam esse illorum sententiam, qui Licinium anno Christi 307 putant creatum fuisse imperatorem. Hinc etiam puto confirmari posse Licinium fuisse factum imperatorem anno 307, quod Maximianus Herculius et Galerius Maximianus consulatum simul gessisse reperiuntur anno sequenti, et quod deinceps bellatum non fuit adversus Maxentium Herculii filium. Concora diam enim, que postea inter eos fuit, illo tempore constitutam fuisse oportet, quo Herculius et Galerius simul fuerunt apud Carnuntum, cum videamus Galerium tum maxime de bello adversus Maxentium gerendo consilia agitasse, cum Licinium provehere destinabat ad principale fastigium, et hunc arderem statim deferbuisse post promotionem ejus. Quod si consulatus ab Herculio et Galerio, quod negari non potest, commuui consensu susceptus est post amicitiam inter eos conglutinatam apud Carnuntum, cum is in annum Christi 308 inciderit, manifestum est C Licinium exeunte anno 307 factum fuisse imperatorem. His ita constitutis, reliquum est ut de alia difficultate qua heic occurrit, an nimirum Licinius primum factus fuerit Caesar, ac postmodum Augustus, ut placuit quibusdam, an vero uno eodemque tempore Cæsar et Augustus, ut alii volunt, nonnulla dicamus. Res est, que facile decidi potest vel unico Lactantii testimonio, qui imperium Licinio ac primum locum post Galerium datum fuisse scribit, etiam supra Maximinum, quod etiam confirmatur auctoritate Eusebii, ut ostendemus paulo post. Itaque difficultas illa non indiget ampliori examine. Orta autem est ex male intellecto Aurelii Victoris loco, ubi agit de Licinio facto Cæsare et Angusto. Vide Scaligerum in animadversionibus ad Chronicon Eusebii.

Utroque præsente. Nimirum Diocletiano et Maximiano Herculio, ut mox dicemus. Venerat Herculius ad Diocletianum, ut Zozimus ait, id temporis Carnunti degentem, ut eum impelleret ad resumendum imperium: sed venerat e Gallia, ut docet Lactantins, non vero ex Italia, ut putavit Cluverius, qui in libro de Vindelicia et Norico cap. 5 scribit, auctore, ut ipse ait, Zozimo, Herculium eLucania Italiæ regione Carnuntum ad Diocletianum profectum fuisse, ac per Ravennam transiisse in eundo et redeundo. Quod utrumque procul dubio falsum est. Nam, ut dixi, Herculius e Gallia profectus est Carnuntum, ubi reperit Diocletianumi; et ab eo discedens in Galliam reversus est, ut etiam colligi potest ex panegyrico quem Eumenius Constantino dixit, ubi varios Herculii errores recto ordine receuset hoc modo: Fati necessitas tulit, ut ille pietati tuæ hanc referret vicem, quem tu ab urbe pulsum, ab Italia fugatum, ab Illyrico repudiatum, tuis provinciis, tuis copiis, tuo pala tio recepisti. Recte, inquam, Nam cum filium Maxentium denudare ac regno privare vellet, exactus ab urbe, pulsus Italia, ad Constantinum confugit. Dein

in Pannoniam Illyrici provinciam profectus est, ut Galerio strueret insidias; ibique Diocletianum, quem antea per litteras frustra tentasse colligi potest ex Eutropio, hortatus ad resumendum imperium, cum nihil suis suasionibus effecisset, impeditis consiliis, ut Lactantius ait, tertiam fugam molitus, rediit in Galliam. Quæ ita, ut in panegyrico leguntur, gesta esse probat Lactantius. Memorabilis autem in primis est vox Diocletiani imperium respuentis, cum ad illud resumendum eum hortarentur Herculius et Galerius. Epitome Victoris: Dum ab Herculio atque Galerio ad recipiendum imperium rogaretur, tanquam pestem aliquam detestans, in hunc modum respondit : Utinam Salona possetis visere olera nostris manibus institula. Profecto nunquam istud tentandum judicaretis. Itaque ex hoc Lactantii loco habemus, quem antea nesciebamus, annum quo Herculius ad Diocletianum profectus est, eum nempe quo Licinius factus est imperator. Cæterum heic observandum est errasse Arnaldum Pontacum Episcopum Vasatensem in notis ad Chronicon Eusebii, pag. 678, et Josephum Sealigerum in libro quinto de Emendatione temporum, pag. 497, postremæ editionis, ubi redarguentes Zozimum, qui dixerat Diocletianum conventum ab Herculio fuisse Carnunti Celtarum oppido, aiunt id falsum esse, cum Diocletianus post abdicatum imperium nunquam pedem posuerit in Gallia, imo non extulerit Salonis Dalmatia. Prima pars observationis vera est, nempe Diocletianum nunquam pedem posuisse in Gallia post abdicatum imperium. Sed tamen fuit Carnunti in Pannonia, ubi eum Herculius convenit. Et pedem eum extulisse Salonis patet ex responso ejus, quod paulo ante retulimus: Utinam Salonæ possetis visere olera. Nam si tum cum hæc dicebat fuisset Salonæ, locus non erat huic exclamationi. Itaque longe aberat a Salonis, Gravius etiam errat vir doctissimus Joannes Morinus in parte secunda libri de Ecclesia per Constantinum liberata, cap. 1, pag. 126, 129; et cap. 3, pag. 153, ubi scribit Maximianum Herculium ea scripsisse ad Diocletianum, quæ dicta, non scripta, esse jam vidimus, et longam confingit epistolam ad eum scriptam, cujus nullum vestigin extat apud veteres, et Diocletianum, post acceptam epistolam illam brevi eam responso dignatum esse, quod nos retulimus ex epitome Victoris. His ita constitutis, videndum est an vera esse possint quæ a viro clarissimo Hadriano Valesio in libro primo rerum Francicarum, pag. 22, dicta sunt de profectione Maximiani Herculii in Illyricum, et de discessu ejus. Ait ergo Herculium, cum videret omnes Romani imperii provincias teneri a Galerio, Maximino, Maxentio et Constantino, adeoque nusquam sibi locum consistendi esse, nec se sine provinciis et sine exercitu imperatoriam dignitatem tueri diutius posse, iterum cessisse imperio, postquam annos circiter duos insignia principatus retinuerat, cumque se odio esse Maxentio et ejus militibus sciret, a Galerio petiisse sibi ut per filium ex Urbe et Italia expulso in Illyrico reliquum vitæ agere privato liceret, repudiatumque ab Galerio, anno secundo post consulatum suum decimum et Galerii septimum, sub specie officii, velut visendi Constantini generi sui gratia, in Galliam profectum, a Maxentio se pulsum simulantem. Ilec sunt enim omnino verba viri clarissimi. Primum illud stare non potest quod ait, Herculium cessisse im. perio antequam proficisceretur in Illyricum, quandoquidem Lactantius docet id ab illo factum esse, postquam ex Illyrico rediisset ad Constantinum. Deinde certum est eum ad Galerium profectum intra primum annum resumpti imperii, non vero postquam annos circiter duos insignia principatus retinuerat. Nam purpuram resumpsit anno Christi 306 exeunte, et sequenti profectus est in Illyricum mense, ut tardius, octobri. Quod autem ait eum petiisse a Galerio, ut sibi in Illyrico reliquum vitæ agere privato liceret, cum id apud neminem alium reperiam, puto Valesium paraphrastice traxisse ex illis Eumenii ver

bis, ubi legitur Herculium ab Illyrico repudiatum, A tanquam si aliter repudiari non potuisset, quam negata ei habitatione Illyrici. Verus autem verborum Eumenii, ut ego quidem arbitror, sensus hic esse debet, ut ab Illyrico repudiatus dicatur, quia illic, nt diximus, suasionibus suis efficere non potuit ut Diocletianus resumeret imperium. Neque vero repudium illud contigit anno secundo post consulatum decimum Herculii, id est, anno Christi 310, ut putat Valesius, sed statim post collatam in Licinium dignitatem imperatoriam. Siquidem Lactantius de discessu ejus ab Illyrico sic scribit, tanquam de fuga desperata, adeoque de discessu subito et præcipiti profectione. Denique reditum Herculii ad Constantinum sic narrat Valesius, tanquain si nondum ille Constantinum vidisset post exactionem suam ab urbe Roma, adeoque apud eum conquestus non fuisset de filii sui crudeli. tate adversum se; cum tamen certo sciamus ex Lactantio Herculium Roma profugum venisse primo in Galliam ad Constantinum, et hinc in Illyricum ad Galerium et Diocletianum, et ab isto repudiatum rediisse in Galliam ad Constantinum.

B

Generi filium. Nam Constantius Constantini pater, repudiata, ut jussus erat, Helena, Theodoram duxit, quam nonnulli tradunt Herculii filiam fuisse, alii privignam.

Utroque præsente. Diocletiano nimirum et Maximiano Herculio. Unum heic occurrit examinandum, an istorum præsentia trahenda sit ad consensum, præsertim cum ista agerentur a Galerio, homine admodum pervicaci ac superbo, et qui stricto velut ense supplicare suetus erat, et an consensus ille trahendus rursum sit ad cæteros, penes quos reipublicæ potesias erat. Nam id dicere videtur Eusebius lib. vin, cap. 15 : Λικίνιος δὲ ἐπὶ τούτοις ὑπὸ κοινῆς ψήφου των κρατούντων αὐτοκράτωρ καὶ σεβαστὸς ἀναπέφηνε. Hunc locum interpretes in varios sensus traduxerunt. Et Ruffinus quidem ita vertit: Sed et Licinius communi omnium sententia adscitus in imperium, Augustus pronuntiatur. Musculus Licinius vero communi sententia polentatuum et ipse imperator et Augustus creatur. Christophorsonus : Licinius deinceps communi eorum suffragio et consensu penes quos summa potestas erat, imperator et Augustus declaratur. Denique Valesius: Licinius communi imperatorum suffragio imperator él Augustus declaratus est. Ruffinus igitur in ambiguo relinquit quos intelligi velit. Neque clarius se Musculus explicat, quid potentatuum vocabulo significare velit, incertum relinquens. At Christophorsonus et Valesius aperte pronuntiant id factum esse communi imperatorum, sive eorum penes quos summa potestas erat, suffragio. Verum ista interpretatio plurimum habet difficultatis. Nam cum istud concilium præcipitanter, ut palam est, captum a Galerio sit, temporis angustia non permiserunt ut Cæsarum, qui in provinciis erant, consensus expeteretur; et non erat hic mos Galerii. Præterea certo colligi potest ex Eusebio et Lactantio, uti postea dicemus, neque Maximinum, neque Constantinum interrogatos fuisse. Neque probabile item est Maxentii consensum fuisse requisitum, adversus quem bellum parabatur. Reliquum igitur est ut hic Eusebii locus intelligatur de Imperatoribus, nimirum de Diocletiano veterano Rege, de Maximiano Herculio, qui tum imperium resumpserat, et de Galerio Maximiano. Nam hi tres tum erant Carnunti, cum Licinius factus est Augustus. Itaque verum non est omni ex parte quod heic ait Eusebius, Licinium factum esse imperatorem et Augustum communi eorum consensu, qui tum rempublicam possidebant.

D

Sex fuerunt. Nimirum Maximianus Herculius, Galerius Maximianus, Maximinus cognomento Daia vel Daza, Constantinus, Maxentius et Licinius.

Generum suum. Constantinum, qui Faustam, senioris Maximiani minorem filiam, paulo ante duxerat, eodem anno uimirum, quo et Severus occisus, et Licinius factus est imperator. Incerti panegyricus Maximiano et Constantino dictus in nuptiis Faustæ: ✪ divinum tuum, Maximiane, judicium, qui hunc tibi jure adoptionis nepotem, majestatis ordine filium, etiam generum esse voluisti !

Deponit regiam vestem. Id est, purpuram; et sic iterum ad vitam privatam rediit. Factum istud ab Herculio scribit Hadrianus Valesius in libro primo rerum Francicarum, p. 21, antequam proficisceretur in Illyrycum, id est, anno 507 exeunte. Verum repugnat Lactantius huic sententiæ, qui secundam Herculii abdicationem diserte revocat ad posteriora tempora: sed annum non indicat. Probabile tamen est id factum non ita multo postquam ad Constantinum rediisset ex Illyrico, id est, anno 308 ineunte, ipso decies et Maximiano septies consulibus. Nam nulla deinceps facinorum ejus mentio habetur usque ad annum 340 quo interiit; et vir cupidissimus signando annos per consulatus suos, consul deinceps non reperitur fuisse.

Relicta militum parte. In potestate; soceri sui Maximiani. Sed homo perfidus eos sollicitavit ad defectio nem. Testis, præter Lactantium, Eumenius in panegyrico quem postea dixit Constantino, ubi cum dixisset Maximianum genero suo pejerasse, statim addit : Hoc est fides, hæc religio palatini sacrarii devota penetralibus, ut lente el cunctanter, jam scilicet cum illis belli consiliis, itinere confecto, consumptis copiis mansionum, ne quis consequi posset exercitus, repente intra parietes considerct purpuratus, et bis depositum tertio usurparet imperium, litteras ad sollicitandos exercitus milleret, fidem militum præmiorum ostentatione turbare tentaret, secure scilicet usurus exercitu, quem venales manus habere docuisset. Istius loci sensum Livineius ait hunc esse, ut Maximianus Herculius intelligatur resumpsisse purpuram Arelati, cum urbe pulsus, Italia fugatus, ac Illyrico repudiatus, a Constantino est exceptus. Recte sane, quantum ad Historiam. Sed nescio ubi invenerit acta hæc esse apud Arelatem. Neque enim id dicit Eumenius, sed tantum se conclusisse in civitate Arelatensi, quo eum persecutus est exercitus Constantin), et inde Massiliam postea fugisse. Mihi certum videtur Herculium purpuram, quam bis deposuerat, resumpsisse in ipsa civitate Trevirorum, aut non multo procul. Id mihi colligere videor ex his verbis Lactantii, ubi ait eum paucis post diebus, quam Constantinus profectus erat adversum Francos, cum thesauros publicos invasisset, purpuram repente sumpsisse, cum æstimaret Constantinum intrasse fines barbarorum. Nam Francorum limes erat circa Danubium. Et thesauri publici, quos tum invasit Herculius, non alibi potuerunt esse quam in palatio Imperatoris, id est, in civitate Treverensi. Itaque Herculius non potuit intra paucos dies purpuram resumere Arelati, quæ longo intervallo distat a Treveris.

C

Quod ipsum non deceret. Eumenius in panegyrico Constantini: Talibus te pro utilitate ac dignitate publica rebus intentum averterunt in se novi motus ejus hominis, quem successibus tuis maxime favere decuisset.

CAPUT XXX.

Refert ad maritum. Eutropius lib. x: Detectis igitur insidiis per Faustam filiam, quæ dolum viro enuntiaverat, profugit Herculius Massiliam; ibique oppressus, pœnas dedit justissimo exitu. Fallitur Eutropius. Nam Herculius ante Massiliam profugerat, quam hunc dolum componeret, ut patet ex Lactantio. Gravius etiam erravit Zozimus, aiens Herculium, quod Fausta conatum illius antevertisset, ac rem totam Constantino indicasset, in desperationem rerum omnium adductum, apud Tarsum morbo extinctum esse. Confudit heic videlicet Maximianum cum Maximino, qui Orientem tenebat, et qui pulsus a Licinio, apud Tarsum postremo in Cilicia obiit, ut annotabitur infra. Sed neuter dolum explicavit, quem retulisse videntur ad invasionem imperii. Unus Eucherius, episcopus Lugdunensis, in historia Martyrum: Agauncosium annotavit Maximianum Herculium struxisse insidias Con

555

ob purpuram tertium sumptam, ut putavit vir doctissimus Hadrianus Valesius, sed quia post violatum jusjurandum, post bellum civile commotum, post sollicitatos milites, postremo Constantinum occidere voluerat, et occidisset, si Faustam sibi consentientem habuisset.

stantino, ut ei vitam auferret. Cum dispositis insidiis, A 310. Non est autem occisus a Constantino Maximianus inquit, genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo ejus, apud Massiliam captus, nec multo post strangulatus, teterrimoque hoc supplicio affectus, impiam vitam digna morte finivit. Recte sane et consentance Lactantio. Meminit autem hujus Herculii perfidiæ, ac dein mortis Eusebius, in libro primo de vita Constantini, cap. 47, scribens, alterum eorum qui se imperio abdicaverant, cum insidias in necem Constantini pararet, deprehenSum turpissimo mortis genere interiisse. Hæc Eusebius, aperte designans Maximianum Herculium. Sed quoniam statim Eusebius tradit, ejus quem ita interiisse scribit, imagines et statuas omnes ubique terrarum dejectas esse, et hanc mortem describit longo intervallo post caput in quo egit de profligato Maxentio, hue descendit Valesius, in Annotationibus suis, ut putaverit, corruptum esse locum Eusebii, atque ita emendari debere, ut Maximinus heic intelligatur, qui una cum Severo factus est Cesar. MaximiAus enim interiit post victoriam quam Constantinus B reportavit de Maxentio, et quidem mortis genere turpissimo, ut ex Eusebio libro octavo et nono colligi posse ait. Et hæc quidem vir doctissimus annotavit ad hune locum, quæ ego puto contra veritatem histo riæ pugnare. Nam primo certum est Eusebium loqui de altero eorum qui se imperio abdicaverant. Quod de alio quam de Maximiano Herculio intelligi non potest, qui secundum in imperio locum obtinebat, et cmm Diocletiano se abdicavit. Id vero nullo pacto dici potest de Maximino, qui nullibi legiturabdicasse. Deinde ille, de quo loquitur Eusebius, extinctus est, cum deprehensus fuisset insidias parare in necem Constantini.Quam historiam ad Herculium referendam esse nihilominus certum est, quam certum est Constantinum insidiis appetitum ab Herculio fuisse; id quod et Lactantius in hoc libro, et reliqui historici produnt uno consensu. Sane utriusque imagines dejectæ post mortem eorum sunt, ut patet ex Eusebio. Narratio porro de cæde Maxentii, quæ præcedit Historiam mortis Herculii, ni-C hil huic sententiæ officit. Eusebius enim (ut observat Socrates in initio suæ historia), in libris quos de vita imperatoris Constantini conscripsit, pleraque obiter tantum perstrinxit: quippe cui, ut in encomiis fieri solet, imperatoris laudes et panegyricam orationem contexere magis curæ esset, quam res gestas accufale commemorare. At in libro octavo Historia ecclesiasticæ, cap. 43, ubi ordinem temporum sequitur, et ubi hæc eadem de Maximiano narrat, quæ leguntur etiam in vita Constantini, docet ea non posse, neque debere accipi de alio quam de Herculio, cum statim initio sequentis capitis dicat Maxentium ejus filium fuisse, de quo antea locutus est.

Componitur scena. In manuscripto legitur schena. Facilis fuit emendatio. Apud Tacitum, lib xi Annal., Agrippina Neronis mater sic loquitur: Nunc per concubinum Alimetum et histrionem Paridem quasi scenæ fabulas componit. Acta purgationis Felicis episcopi Aptungitani: Semper sic falsum per terrorem, per scenam, per inreligiosam mentem actum est ab his, qui ca- D tholicæ religioni consentire noluerunt.

Viginti annor. vota. Id est, vicennalia, quæ cum Diocletiano Romæ celebravit.

Eliso guttare. Epitone Victoris: Maximianus Hercutius a Constantino apud Massiliam obsessus, deinde captus, pœnas mortis genere postremo, fractis laqueo cervicibus, luit. Orosius, lib. vII, cap. 28: Herculius Maximianus in Galliam profectus est, ut Constantino genero æque dolis junctus auferret imperium : sed per Aliam deprehensus et proditus, deinde in fugam versus, Massilia oppressus el interfectus est. Aberrant autem in hoc loco omnes historici, qui in viam reducantur a Lactantio. Pessime Suidas, qui Diocletianum a Senatu jugulatum esse, Maximianum vero se suspendisse scribit. Ista porro Maximiani Herculii mors dicitur in Fastis idatianis evenisse anno secundo post consulatum decimum et septimum, qui congruit cum anno Christi

CAPUT XXXI.

Maximianum alterum. Galerium, cognomento Armentarium.

Persecutionis auctorem. Ita etiam Eusebius in libro primo de Vita Constantini, cap. 58; Ruffinus lib. vin, Cap. 15 Ille vero, qui ei secundus in honore, postmodum etiam in primis successor fuit, qui et incentor ac signifer nostræ persecutionis extiterat. Et cap. 28: 1psum namque auctorem sceleris ultio divina corripuit. Fragmentum de Constantio Chloro, p. 472: Tune Galerius in Illyrico Licinium Cæsarem fecit. Deinde illo in Pannonia relicto, ipse ad Serdicam régressus, morbo ingenti occupatus sic distabuit, ut aperto el putrescente viscere moreretur, in supplicium persecutionis iniquissime ad auciorem scelerati præcepti justissima pæna redeunte. Vide Lactantium supra cap. 1 et sequentibus. Frustra ergo Scaliger in Animadversionibus ad Chronicon Eusebii ait Galerium Maximianum nunquam persecutum esse Christianos, cum bonus et laudabilis princeps fuerit eximius et fortis bellator. Atque heic eum merito reprehendit Petavius in lib. xi de Doctrina temporum, cap. 34, et lib. xi, p. 714.

Etiam vim majestatis. In hoe loco desiderantur aliquot litteræ in veteri exemplari, în quo ita legitur: ut in eo et... im majestatis ostenderet. Nos ex vestigiis litterarum, que perierunt, conjecimus ita legendum esse, sicuti se habet hæc editio. Et conjecturam nostram confirmat ipse Lactantius, cujus hæc sunt verba in libro primo divinarum Institutionum, cap. 3: Quid quod summa illa rerum potestas ac divina vis ne semel quidem dividi potest. Et lib. I, cap. 17: Vim majesta· temque veri Dei non intellexerunt. Alibi virtuteni dixit pro vi; ut ib. IV, cap. 26: Virtutem ac majestatem Dei singularis interpretari. Et lib. vi, cap. 9: Virtutem ac majestatem Dei singularis enarrat.

De agendis vicennalib. Ad exemplum Diocletiani, cujus imitationem affectabat ita, ut etiam de deponendo imperio aliquando eogitaverit. Sed tamen vicennalia Hon celebravit, extinctus antequam eorum agendorum tempus adesset.

Venia non hab. Primo edideramus: Veniam non habentibus nullas abstinendi multiplicis crucialus. Quanquam autem ita omnino scriptum sit in arche typo, non dubito tamen quin ea lectio vera sit, quam Bune constituimus.

Quæ quam tol. Hie locus ita habet in vetere codice: Quæ quam tolerabilia sint, eripi a labore hominum cibos labore questos. Partem ultimain recte, ut opinor, restituimus. Priorem convellere non sumus ausi, licet olim existimaverimus reponi posse: Quanquam intolerabile sit. Sparkius ita scribendum esse ait: Que cum intolerabilia sint. Conjecturam nostram prætulit Columbus.

Votum. Sic vocabant festa in quibus vota concipie bantur pro incolumitate et diuturna principum vita, ut sicut vicennalia, exempli causa, celebrabant, sie dii tribuerent, ut tricennalia celebrarent. Sed opus non est me plura dicere de hoc argumento, cum nuper duo eruditissimi viri Carolus Dufresnius et Henricus Noris hanc materiam abunde tractaverint; ille in dissertatione de numismatibus inferioris ævi, quæ post tomum tertium Glossarii edita est; alter in dissertatione chronologica de votis decennalibus, quæ edita est cum dissertatione de nummis Diocletiani et Licinii. Vide etiam Casauboni notas in Spartia

num.

Quod non erat celebraturus. Hic locus est magni momenti, cum ex eo certo colligatur Galerium Maximianum non pervenisse ad vigesimum annum imperii

sui.

CAPUT XXXII.

Maximinus iratus, Eusebius, lib. vir, cap. 13, cnm dixisset Licinium et imperatorem et Augustum factum fuisse, addit: Quod quidem Maximinus ægre admodum tulit, qui hactenus Cæsar duntaxat ab omnibus appellabatur. Hic ergo præ cæteris tyrannico ingenio præditus, Augustus a semetipso renuntiatus est.

Millit ergo. Galerius ad Maximinum, ut eum placa

ret.

Disposit. suam servet. Quia Licinium veterem contubernalem et victoria socium fecerat Imperatorem secundi loci.

A Galerii quidem nomen, ut senioris principis, primo loco ponitur, tum Constantini, deinde postremo Licinii. Quod indicat dignitatem istius passam esse aliquam contradictionem apud Constantinum, eamque non aliter sopitam, quam rejiciendo Liciniam in tertium locum.

B

Deferat canis. Dictum id propter Galerium, qui senex erat. Nam de Licinio non posse intelligi, hine patet, quod cum interiit, nondum erat sexagenarius. Epitome Victoris: Hic Licinius anno dominationis fere post quintumdecimum, vitæ proxime sexagesimum, occi ditur. In Fastis idatianis occisus dicitur sub consulatu Paulini et Juliani, qui in annum 325 incidit. Obiit autem sub finem anni. In fragmento de Constantio Chloro dicitur regnasse annos 19, filio et uxore superstitibus. Quod verum ex omni parte non est. Nam ab anno 307 exeunte usque ad annum 324, quo ad vitam privatam mense octobri rediit victus a Constantino, numerantur anni tantum 17. Quod si anno 324, cum ageret decimum septimum imperii sui annum, nondum nactus erat annum ætatis suæ sexagesimum, jam constat eam factum fuisse imperatorem anno circiter ætatis suæ quadragesimo. Itaque quæ de canis heic dicuntur ad eum referri non possunt.

Constantinum fit. aug. Ex hoc præcipue loco colligo consensum Constantini requisitam non fuisse, cum Licinins factus est imperator. Quippe probabile non est eum, qui imperator et Augustus dictus ab Herculio fuerat, qui filius et gener Augustorum erat, virum præterea spectatum militia, fortissimorum exercituum ducem, et victoriis multis insignem, passurum fuisse sibi præferri hominem novin. Et sanc nescio an ista sic ex omni parte successerint. Nam in edicto anni 311, ubi tres imperatores nominantur,

Augustum se nuncupatum. Singularis est huicque Lactantii scriptioni plane conveniens locus Ruffini ex lib. ix, cap. 5, ubi loquens de eodem Maximino ait : Et quamvis ei agere éuncta ex sententia liceret, quippe qui jam sibi etiam Augusti concessum præsumpserat dignitatem, videri tamen vult quod aliquibus justis hæc rationibus agat. Confirmat Eusebius, lib. vni, cap. 45, ubi cum dixisset Licinium imperatorem et Augustum declaratum esse addit : Quod quidem Maximinus agre admodum tulit, qui hactenus Cæsar duntaxat ab omnibus appellabatur. Hie ergò præ cæteris tyrannico ingenio præditus, Augustus a semetipso renuntiatus est.

CAPUT XXXIII.

Dec. et oct. annus. Is est annus Christi 310, utostendit tempus mortis Galerii. Nam cum ille incœperit ægrotare anno 18 imperii sui, ægrotaverit autem per annum perpetém, et obierit anno 311, mense maio, planum est annum octavum et decimum imperii ejus congruere cum anno Christi 310.

Insanabili plaga. Lactantius, lib. vn Institut., cap. 15 Percussit Egyptum Deus insanabili plaga. In inf. pa. genitalium. Vide Eusebium, lib. vin Hist. eccles., cap. 46, et lib. 1 de Vita Constantini, cap. 57; Ruffinum, lib. vær, cap. 18; Fragmentum de Constantino Chloro, pag. 472, et Orosium, 1. vii, cap. 28.

Tollit Cæsarum nomen. Non quidem nt nomen Csarum aboleret, quod imperatores semper retinuerunt, sed ut ab eo deinceps abstinerent illi, qui in spem imperii adoptarentur, et sic excluderetur Maximinns. Hunc puto hujus loci sensum esse. Contra vir religionis et doctrinae laude insignis Antonius Pagius in dissertatione hypatica, p. 138, putat alium esse verborum Lactantii sensum, eaque ad Galerium Maximinum cognomento Daiam referenda esse, non C vero ad Galerium Maximianum. At Joannes Columbus, in annotationibus ad hunc locum, mirari se ait Antoninm Pagium hæc de Maximiano Daia accipere, cum series verborum et res ipsa doceat intelligenda esse de Galerio Maximiano: istum enim, qui jam veteranus crat, contumacem dici non posse in novitinm imperatoren Maximinum, cum contumacia sit inferioris in superiorem. Ego vero arbitror recte in hoc loco reprehensum esse Pagium a Columbo.

Maxentium. Aut valde fallor, aut Maxentii nomen istic, ut in Chronico Alexandrino, perperam positum est pro Maximino. Nulla enim inter have mentio Maxentii, quem Galerius Maximianus socer ejns oderat, et ut hostem publicum paulo ante bello appetierat. At vir clarissimus Joannes Columbus retinet in hoc loco nomen Maxentii, addit vero Maximini Daìæ nomen, quod a dormitante librario omissum esse putat, el quatuor imperatores paulo post nominatos ait esse Licinium, Maximinum, Maxentium et Constantinum. Mihi malto similius vero videtur ita intelligendum esse hunc locum, ut quatuor illos, quos imperatores nominari jussit Galerius, dicamus hos esse, ipsum videlicet primo Galerium, ut par erat, tum Licinium, dein te Maximinum, postremo Constantinum. Nam, ut antea dixi, nulla tum mentio Maxenti; et certum est Maximinum non potuisse præteriri. Habebat enim exercitum fortem.

Vermes intus creantur. Vide Eusebium, lib. VIII, cap. 16, et Orosium, lib. vrt, cap. 28. Similem omnino historiam de Juliane, qui avunculus apostatæ fuit, narrant D. Joannes Chrysostomus oratione in sanctum Babylam, Sozomenus, lib. v, cap. 8, et Theodoretus, lib. 1, cap. 15.

D

Odoritatem. Certum est hunc locum esse mendosum. Itaque conjeceram sic restitui posse: Odor teter non modo per palatium. Sparkius deinde faciliori, ut ipse ait, emendatione legendum censet: Odor autem. Cuperus: Odoritas tetra. Columbus: Odor ita teter. Quid, si reponatur : Odoris diritas.

Deum coactus est confiteri. Memorabile est, quod hoc loco narrat Ruffinus, lib. vnr, cap. 18. Referam autem ejus verba: Denique plerosque medicorum, inquit, quod nec morbo aliquid mederi, nec vim fœtoris tolerare possent, interfici jubet. In quibus cum quidam jugulandus potius, quam medicaturus assisteret, inspiratus a Deo: Eur, inquit, imperator, erras, et quod Deus infert, ab hominibus putas posse revocari? Nec humanus est iste morbus, nec a medicis curatur. Sed recordare quanta in servos Dei egeris, quamque in religionem divinam impius et profanus extiteris, et in

Inductam jam eie. In codice manuscripto legitur: Sed inducta jam cicatrice, scindit vulnus. Ex quo nos primo confeceramus: Sed inductam jam eivatricem scindit vulnas. Nunc vero videmus retinendam esse lectionem veteris libri; pro seindit tamen reponendum esse scinditur. Noster, lib. vr Institut., eap. 24: Perniciem rescissis vulneribus effundere. Paulo post Jacuna, ut olim monuimus, sie forte supplenda est: Rursum levi corporis motu vulneratus. Ubi Columbus legi debere ait vulnerato.

Asclepius. Sic etiam lib. in Institut., cap. 49: Timuit videlicet ne apud Rhadamantum reciperatorem voti reus fieret ab Asclepio. Hee est enim scriptura vetustissimorum Lactantii exemplarium, cum iu vulgatis legatur, ab Esculapio. Panto supra ibidem editum est, pro se sacrarent. Melius, ut arbitror, codex regins 3735, prosecrarent. Ita etiam primo habuit codex 3756 ejusdent bibliothecæ. Sed postea syllaba sa addita est supra lineam. Et sic constituta est editio vulgata. Infra lib. iv, cap. 27 : Instigantibus iisdem dæmonibus, quibus prosecrant.

que præferentes relaxari cunctos qui tenebantur in carcere, quique in metallis, aut quibuslibet vinculis asservabantur, omnes abscedere liberos jubent.

Conjuge sua. Valeria Diocletiani filia. Hæc tamen non mansit in aula Licinii, ob ferociam ejus : sed ad Maximinum confugit, ubi pessime habita est, ut videbimus infra, cap. 39.

Filio. Candidiano, de quo dictum est supra, cap. 20.

telliges unde tibi sint poscenda remedia. Nam et ego A dices vero per singulus civitates edicta mittentes, legemquidem mori cum cæteris potero; tu tamen a medicis non curaberis. Tunc primum se Maximianus hominem esse intellexit, etc. Eamdem historiam compendio perstrinxit Orosius, lib. vin, cap. 28, et ex eo auctor Historia miscellaneæ, lib. xI. At Eutychius in Anualibus tradit Maximianum sponte sensisse ac dixisse se ca pati, quia christianos interfecerit, et litteras in omnes provincias suas dedisse, ut christiani, qui in carceribus erant, dimitterentur. Sed idem tamen in hoc graviter errat, quod eum ex hoc morbo convaluisse scribit precibus christianorum, ac postea ad majorem impietatis gradum, quam antea prolapsum, Christianos ubique jussisse occidi et penitus extirpari. Qui error ei evenit ex confusione nominum Maximiani et Maximini, dum uni tribuit, quod a duobus factum esse constat. Fallitur etiam Sethus Calvisius, qui tum putat persecutionem decennalem quievisse post edictum illud mortemque Galerii, cum octavus tantum persecutionis annus esset, ut supra diximus.

B

Edictum misit. Extat apud Eusebium, 1. vIII, c. 17, ex latina lingua translatum ab eo in græcum sermonem, et dein ex Graeco versum in latinum a Ruffino, ut ipse docet: Hæc de Latino in Græcum versa nos rursum transfudimus in Latinum. Quod igitur hodie legimus prima latina, beneficium est Lactantii.

CAPUT XXXIV.

Ad bonas mentes red. Lactantius, lib. v, cap. 19, ad hoc fortassis edictum respiciens: Sed hæc ipsa ignoratio efficit, ut in persequendis sapientibus tam mali sint, finganique illis consulere, illos ad bonam mentem velle revocare. Acta sanctorum Saturnini, Dativi et Felicis, cap. 7: Debuerus alios ad bonam mentem revocare, et non contra præcepta imperatorum et Cæsarum facere.

Ut non vet. inst. seq. Taxat christianos, quod a prisca illa parentum suorum simplicitate defecissent. Eusebius sane, lib. vi, cap. 1, calamitosum Ecclesiæ illius ævi statum describens, invidias, obtrecta- C tiones, quasi bella intestina inter Christianos, antistitum adversus antistites certamina, et cætera quæ iram Dei adversus ipsos excitarunt, hinc ortam esse ait persecutionem Diocletiani et Maximiani adversus Ecclesiam. Vide etiam Ruffinum, lib. eod., cap. 1, et Lactantium, initio libri de Opificio Dei.

[blocks in formation]

CAPUT XXXV.

Proponitur Nicomedia. Absente nimirum Galerio Augusto, qui apud Sardicam ægrotabat. Itaque verum esse non potest quod ait vir eruditissimus Henricus Valesius in annotationibus ad Eusebium pag. 171, hoc edictum emissum fuisse post initium anni 311, ante mensem martium. Nam anni Galerii imp. consurgebant ex kalendis martiis.

Ipso octies et Maximino iter. cons. In Fastis Maximianus dicitur consul vin, solus. Quod etiam tradunt auctor ignotus de consulibus, et auctor quoque de pontificibus Romanis, a Cuspiniano citati. At heic additur Maximinus iterum. Quod valde mirum est, præsertim cum de primo illius consulatu nulla uspiani imentio habeatur. Verum dubitare non licet quin is iterum consul fuerit, cum luculentissimum de eo extet Lactantii testimonium.

Apertis carceribus. Ruffinus, lib. 1x, cap. 1: Ju

Horrenda tabe consumptus. Ruffinus, lib. vin, cap. 15, ait Galerium tam multis variisque morbis, et corporis tabe atque insania mentis affectum esse, ut post longos atque inextricabiles languores, scelerum suorum furiis agitatus, sponte vitam nefariam proderet, id est, ut Orosius explicat in capite 28 libri septimi, vim vitæ suæ attulit. Sed hæc vera non sunt. Mortuus autem est anno Christi 314.quo inierat nonum et decimum imperii sui annum. Ita enim colligitur in primis ex Lactantio teste luculentissimo. Nam cum ex capite 35 constet Galerium ægrotare cœpisse anno decimo et octavo imperii sui, et morbum ejus doravisse per annum perpetem, ac postea illum deficientem anno sequenti edictum misisse ut Christianis liceret Deum publice colere, mortuumque esse cum jam futura essent vicennalia, kalendis martiis impendentibus, clarum est eum non pervenisse ad annum vigesimum imperii sui, sed mortuum esse auno decimo nono. Consentit Lactantio Aurelius Victor in libro de Cæsaribus, ubi ait Galerium potentiam Caesaris gessisse annos tredecim, quinquennio imperium tenuisse. Huic quinquennii imperium, inquit, Constantio annuum fuit, cum sane uterque potentiam Cæsarum annos tredecim gessissent. Quod confirmatur auctoritate Eutropii in initio libri noni, et ex Chronico Alexandrino, pag. 651, ubi scriptum est Constantium, qui Cæsar cum Galerio factus est, et eodem die Augustus nuncupatus est, quo Galerius, obiisse Eboraci in Britannia anno decimo tertio principatus sui, exacto videlicet, cum ab aliquot mensibus iniisset decimum quartum. Atqui supra, cap. 17, probavimus Diocletianum et Maximianum deposuisse imperium anno Christi 305, kalendis maiis. Itaque qui tum Caesar erat ab annis tredecim, adoptatus fuerat anno Christi 293, kalendis martiis. Quod si addas quiaquennium, seu potius sexennium imperii, facile reperies consurgere numerum annorum novemdecim, quibus eum imperasse colligitur ex Lactantio. Nam et auctor quoque fragmenti de Constantio Chloro, pag. 492, eumdem Galerium tradit imperasse annos novemdecim. Quod cum videret vir clarissimus Henricus Valesius, persuasumque haberet illum regnasse per annos viginti et unum, sic locum fragmenti interpretatus est, ut diceret annos quidem 19 integros ac plenos imperasse Galerium, sed præterea duos semiplenos seu cavos. In constitutione sane, quam Lactantius supra descripsit, quæ data est paulo ante mortem ejus, ipse se vocat imperatorem 19 apud Eusebium et Kuftinum. Scio eumdem virum eruditissimum, quem paulo ante nominavi, ista ita interpretari, ut hoc loco vox Imperator non significet dignitatem Augustam; aliud enim illam in titulis imperatorum significare, cum primo loco ponitur, aliud cum subjungitur cæ teris titulis. Nam vox imperator, quæ secundo loco ponitur, designat victoriam imperatorum; et quoties post partam victoriam imperatores ab exercitu appellati sint, ostendit, ut docet Dio. Neque ego sane disputare heic velim adversus hanc interpretationem viri clarissimi. Illud tantum volui monere Galerium imperatorem 19 nominari in titulo illius edicti. Obiit autem Galerius, ut colligi potest ex Lactantio, mense maio apud Sardicam. At Onuphrius Panvinius, in commentario ad librum secundum Fastorum, tradit eum obiisse circa mensem septembrem. Melius Sigonius in libro secundo de occidentali imperio, ubi scribit Galerium vita excessisse non multo post 41 kalendas maias. In hoc tamen errat, quod fupi Licinium impe

D

« PoprzedniaDalej »