Obrazy na stronie
PDF
ePub

illud effodiat, cujus interitu mundus ipse lapsurus est, De eodem Senatu Romano agens Mamertinus in genethliaco Maximiani sic scribit : Ipsa etiam gentium domina Roma, immodico propinquitatis vestræ elata gaudio, lumina senatus sui misit.

facit, invictissimi principes, ut vobis in tanta æqualitate A nandus veniat, qui tantum facinus moliatur ac lumen successuum etiam fortuna respondeat. Rempublicam enim una mente regitis; neque vobis tanta locorum diversitas est, quo minus etiam veluti junctis dexteris gubernetis. Idem in Genethliaco: Intelligimus enim, sacratissimi principes, geminum vobis, quamvis dispares sitis ætatibus, inesse consensum; neque tibi ille cunctatior, sed invicem vosmet imitamini, invicem vestros affectatis annos. Sic vos estis juniores. ambo seniores. Neuter plus suis moribus favet. Uterque se vult esse quod frater est. Flavius Vopiscus in Carino, loquens de Diocletiano et Maximiano, Galerio Maximiano et Constantio: Quatuor sane principes mundi, fortes, sapientes, benigni, et admodum liberales, unum in republica sentientes. Aliter tamen sensisse video Julianum Imperatorem, qui in libro de Casaribus ait, Deos quidem admiratos esse illorum concordiam, sed unum eorum acerbe et intemperanter se gerentem, rerum novarum cupidum et perfidiæ plenum, neque in omnibus tetrachordo concordem, a Sileno adinis-. sum non fuisse in convivium Imperatorum. Quo loco designari Maximianum Herculium satis apparet.

B

Avaritia minori Altero. Hæc sane corrupta ac depravata sunt. Quippe heic dicere videtur Lactantius Herculium avariorem Diocletiano fuisse, quem tamen paulo post scribit non admodum diligentem fuisse in conservandis opibus, quas ei Africa et Hispania, opulentissima provinciæ, subministrabant. Et infra, cap. 29, de eodem loquens, ait: Thesauros invadit, donat, ut solet, large. Unde colligi potest quanta fides habenda sit Actis sancti Mauritii et sociorum ejus ab Eucherio conscriptis, ubi Herculius describitur ferus animo, avaritia crudelis. Tentaverunt viri clarissimi emendationem hujus loci, Sparkius nimirum et Columbus. Et Columbus quidem ita legendum censet: Hoc solum differebant, quod avaritiæ majori altero fuit plus, sed et plus timiditatis, minori vero minus, plus vero animi, non ad bene faciendum, sed ad male. Sparkius autem: Hoc solum differebant, quod avaritiæ minori altero fuit plus (Majori vero minus, sed plus C timiditatis), plus vero animi, non ad bene faciendum, sed ad male. Idem refert virum eruditissimum Episcopum Asaphensem existimare ita legendum esse: quod avaritic minori altero fuit plus, sed plus timiditatis, majori vero minus, sed plus animi. Harum emendationum neutra mihi satis probatur. Si tamen ulla earum admittenda esset præferenda mihi videretur ea quam Sparkii esse diximus; sic tamen, ut ita simpliciter legamus uti nos edidimus, nisi quod reponendum avaritiæ pro avaritia. Quo casu ita intelligendus esset hic locus. Diocletianus quidem fuit avarus adeo ut insatiabili avaritia thesauros nunquam minui vellet sed semper extraordinarias opes ac largitiones congereret, ut ea quæ recondebat, integra atque inviolata servaret. Maximianus avarus quoque erat, sed non tam diligens in custodiendis opibus; ideoque avarior Diocletiano dici potest, quia cum opes profunderet, novos quotidie modos novasque artes exigendarum coacervandarumque pecuniarum invenire cogebatur, ob quam causam avaritia crudelem vocant Acta illa sancti Mauritii ab Eucherio conscripta. Timiditatem quoque isthic uni Imperatorum attributam in Diocletianum cadere debere perspicuum est. Huc usque omnia recte convenire posse puto. Postea desunt, ut existimo, nonnulla ad perticiendam comparationem. Quæ enim deinceps sequuntur ea profecto non pertinent ad Diocletianum, sed ad Maximianum.

Locupletes senatores. Exemplo videlicet D. Aureliani, de quo hæc scribit Vopiscus in vita ejus : Dicitur præterea hujus fuisse crudelitatis, ut plerisque Senatoribus simulatam ingereret factionem conjurationis ac tyrannidis, quo facilius eos posset occidere.

Effoderentur lumina. Lactantius, lib. vir Institut. cap. 26, de Roma: Precandusque nobis et adorandus est Deus cœli, si tamen statuta ejus et placita differri possunt, ne citius quam putemus tyrannus ille abomi.

Constantium. Cognomento Chlorum, Constantini M. patrem, principem optimum et benignissimum, uti jure meritoque vocatur in veteri inscriptione Nicomediensi nondum edita, quam in ea urbe ante hos annos ex veteri lapide in area Moscheæ novæ reperio descripsit vir clarissimus Joannes Vaillant, an tiquarius regius, et mecum humanissime communicavit. Sic autem habet:

OPTIMO. BENIGNISSIMOQ.
PRINCIPI. FLAVIO. VALERIO.
CONSTANTIO. NOB. CÆSARI.

GERMANICO. MAX. CONS. COLONIA.
NICOMEDIENSJUM. D. N. M. Q. EJUS.

Posita est hæc inscriptio post victoriam quam Constantius reportavit de Germanis sive Alamannis, postquam vocatus est Germanicus, anno Christi 294, cum ipse et Galerius Maximianus essent Consules. De hac victoria sic loquitur Eutropius, lib. 1x : Per idem tempus a Constantio Cæsare in Gallia pugnatum est circa Lingones. Die una adversam et secundum fortunam expertus est. Nam cum repente barbaris ingruentibus intra civitatem esset coactus tam præcipiti necessitate, ut clausis portis in murum funibus tolleretur, vix quinque horis mediis adventante exercitu, sexaginta fere millia Alamannorum cæcidit. Quod si quis titulum Germanici additum Constantio velit post devictos Francos, potest et ea quoque sententia bona esse. CAPUT IX.

Maximianus. Cui prænomen Galerio fuit, coguomen Armentario. Gener fuit Diocletiani, quia Valeriam filiam ejus habuit uxorem, mulierem castissimam et infelicissimam. Sed de ea postea pluribus agemus.

Huic bestia. Sic persecutores Christianorum nominare solet Lactantius. Cujus appellationis hanc reddit rationem libro quinto Divinarum Institutionum, cap. 11 Nam quis Caucasus, quæ India, quæ Hircania tam immanes, tam sanguinarias unquam bestias aluit? Quoniam ferarum omnium rabies usque ad ventris satietatem furit, fameque sedata, protinus conquiescit. Illa est vera bestia, cujus una jussione fundi tur aler ubique cruor, crudelis ubique luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago. Nemo hujus tantæ belluæ immanitatem potest pro merito describere, quæ uno loco recubans, tamen per totum orbem dentibus ferreis sævil, et non tantum artus hominum dissipal, sed et ossa ipsa comminuit, et in cineres furit, ne quis extet sepulturæ locus. Hunc locum beneficio indicina nostræ repertum intellexit vir illustris Ezechiel Spanheimius in annotationibus ad Cæsares Juliani imper., ilustrantur, addit eum alicubi rationem reddere, pag. 52, ubi describens Lactantii verba quæ isthic cur imperatores illos bestias appellet. Non absurda autem conjectura fuerit, si quis hæc quoque dicta suspicetur adversus Galerium Maximianum, hominem crudelissimum, quem et Lactantius et cæteri vocant auctorem persecutionis adversum Christianos excitatæ, ut observabimus infra. Eadem ratione Sulpitius Severus in libro secundo sacræ Historia Neronem vocat immanium bestiarum sordidissimum; et Victor, lib. v de persecutione Vandalica, Hunericum regem bestiam quoque vocat.

Mater ejus. Romula, de qua paulo post.

Daciam novam. Id est, Daciam Aureliani, nimirum eam Mæsiæ partem in quam Aurelianus populos transtulerat, quos ex Dacia Trajani abduxerat. Ea amissa fuerat sub Gallieno, sed ab Aureliano revocata ad Romanam ditionem, ac postea rursum ab eo intermissa, quia desperabat posse retineri, abducti

que ex ea Romani in media Moesia collocati sunt, ut A
in libro nono tradit Eutropius. Flavius Vopiscus in
D. Aureliano: Cum vastatum Illyricum ac Mœsiam
deperditam videret, provinciam trans Danubium Da-
ciam a Trajano constitutam sublato exercitu et provin-
cialibus reliquit, desperans eam posse retineri; abduc-
tosque ex ea populos in Mœsiam collocavit, appellavit-
que suam Daciam, quæ nunc duas Mœsias dividit. Tum
ergo haud dubie Romula mater Galerii, quæ erat
Transdanubiana, confugerat in Daciam novam.

Trajecto amne. Id est, Danubio, ubi constitutus erat limes duarum Daciarum illius temporis.

Caro ingens. Consentanea Lactantio narrat Eusebius, lib. vin Hist. eccles. cap. 16, et libro primo de Vita Constantini, cap. 55, nimirum Galerio Maximiano totam corporis molem ob nimiam alimenti copiam in immensam quamdam pinguedinem excrevisse, etiam ante morbum quo periit.

Per Armeniam. Majorem, ut docet Sextus Rufus. Due itaque fuere Armeniæ, Euphrate fluvio invi- B cem disterminata. Minor Cappadociæ juncta erat, major Persarum regno contigua. Itaque cum bellum in Armenia majore parabatur, procul erant exercitus a Nicomedia, adeoque Diocletianus tutus erat adversus timorem de Persis. Narrat ergo Sextus Rufus Maximianum Cæsarem, cum prima congressione pulsus fuisset a Persis, a Diocletiano vix impetrasse ut reparato de limitaneis Dacia exercitu eventum Martis repeteret. In Armenia majore ipse Imperator cum duobus equitibus exploravit hostes, et cum viginti quinque millibus superveniens castris hostilibus, subito innumera Persarum agmina adgressus ad internecionem cæcidit. Rex Persarum Narseus effugit. Uxor ejus el filiæ captæ sunt, et cum maxima pudicitiæ custodia reservatæ. Pro qua admiratione Persæ non modo armis, sed etiam moribus, Romanos superiores esse confessi sunt: Mesopotamiam cum Transtigritanis quinque regionibus reddiderunt. Insignis est hic locus, et qui merebatur a nobis describi.

CAPUT X.

Scrutator rer. futur. Aurelius Victor: Namque imminentium scrutator, ubi fato intestinas clades, etc.

9

Quidam ministrorum. Et hic quoque locus aperte ostendit librum istum esse Lactantii. Similia enim omnino ipse habet in libro quarto Institutionum, cap. 27: Nam cum diis suis immolant, si assistat aliquis signalam frontem gerens, sacra nullo modo litant nec responsa potest consultus reddere vales. Et hæc sæpe causa præcipua justitiam persequendi malis Regibus fuit. Cum enim quidam ministrorum nostrorum sacrificantibus Dominis assisterent, imposito frontibus signo deos illorum fugaverunt, ne possent in visceribus hostiarum futura depingere. Quod cum intelligerent aruspices, instigantibus iisdem dæmonibus quibus prosecrant, conquerentes prophanos homines sacris interesse, egerunt principes suos in furorem ut expugnarent Dei templum. Quo loco, ut illud obiter admoneam lapsus graviter est Josephus Isæus, putans heic agi de templo Jovis, Apollinis, vel cujusvis alterius dæmonis expurgato, cum tamen hic locus intelligendus sit de Ecclesia, sive de corpore Christianorum, ut recte ista explicat laudatus supra Cuperus. Nam eo tempore quo principes acti sunt in furorem ut expugnarent Dei templum, Diocletianus non erat apud Nicomediam, sed in Oriente, ut docet Lactantius : qui quod in libro quarto dixit de expugnato Dei templo explicat de perniciosis et injustis Diocletiani jussis, qui non eos tantum qui sacris ministrabant, sed universos qui erant in palatio sacrificare jussit, et milites etiam cogi præcepit ad nefanda sacrificia. Itaque prima illa militum persecutio incidit in annum 302. Neque certe furore, sed pietate potius opus est ad expurgandum templum ad expugnandum vero templum sive corpus Christianorum, quod Deus, qui in templo Christianorum colebatur, sacra turbasset quibus Imperatores operam dabant, furor animum addidit. Melius Thomasius, qui vocem expugnarent heic retinuit, aliam rejecit: quoniam si legeCremus expurgarent, per Dei templum esset intelligendum Apollinis vel alterius hujusmodi, quod Lactantius non templum Dei, sed dæmonis profanum domicilium nominasset. Sed idem tamen hujus loci sensum assecutus non est. Existimat enim heic per templum intelligi viros illos Christianos, qui sacrificiis intererant, qui martyrio affecti sint ob querelas dæmonum et eorum sacerdotum, cum certum sit heic agi de Ecclesia in universum. Errandi itaque occasio fuit vox expurgarent, quam quædam editiotiones habent pro expugnarent. Porro legendum esse expugnarent docent sex vetusti codices Bibliotheca regia, totidem Colbertina, item alii duo vetusti codices Bononienses, quos et Thomasius et Isæus viderunt; ut testatum fecit Latinus Latinius in ora sui Lactantii, quem mecum pro amicitia nostra communicavit clarissimus et eruditissimus conterraneus meus Antonius Faure, Doctor Theologus Parisiensis, et Præpositus Ecclesiæ Remensis. Quo etiam modo PeDrus Ciaconius legendum esse monuit in margine Lac

tantii sui, quem mihi utendum dedit idem vir clarissimus. Atque ita sane habent vetus illa editio Romana, Veneta, anni 1521, et Basileensis Xysti Betuleii.

Fugato Narseo. Ista contigisse anno Christi 298 pluribus probat Henricus Valesius in notis ad Eusebium, pag. 170, quem consule. Quanquam, fatendum enim est, victoriam Galerii de Persis contigisse anno 17 imperii Diocletiani diserte scriptum est in optimo illo et antiquissimo Chronico Eusebiano bibliothecæ Colbertina in veteri vero editione Veneta revocatur ad annum 14. Triumphus autem de Narseo victo actus est Romæ tempore vicennalium, anno 503, ut ostendemus infra ad caput 17.

Detractarel Cæsaris nomen. Non fuit ille solus qui imperium habere quam expectare mallet. Julianus Cæsar eum secutus est; qui Cæsaris nomine non contentus, Augustum se appellari et voluit et passus est. Quod ubi ad Constantium Imperatorem perlatum est, ille Leonam Quæstorem suum, ut in libro xx tradit Ammianus Marcellinus, in Gallias cum litteris datis ad Julianum pergere celeri statuit gradu, eum, si saluti suæ proximorumque consuleret, tumenti flatu deposito, intra Cæsaris se potestatem continere præcipiens. Sed Julianus restitit, sub nomine celsi se imperii multo officiosius pariturum asseverans, ut legitur in Epitome Victoris.

Diocles ante imperium. Infra, cap. 19: Huic purpuram Diocletianus injecit suam, qua se exuit, et Diocles iterum factus est. Epitome Victoris: Diocletianus Dalmata, Anulini senatoris libertinus, matre pariter atque oppido nomine Dioclea, quorum vocabulis, donec imperium sumeret, Diocles appellatus, ubi orbis Romani potentiam cepit, Graium nomen in Romanum morem convertit. Vide Valesium in notis ad Eusebium, pag. 165. Emendandus ergo Flavius Vopiscus in loco a nobis supra relato ex vita Numeriani: ubi legen. dum Diocles nimium avarus, pro eo quod ibi legitur, Diocletiane.

Summa felicitate regnavit. Vide quæ adnotamus infra, ad caput 17.

Immortale signum. Lactantius, lib. Institut., cap. 27: Quos signum immortale munierit tanquam inexpugnabilis murus. Alibi dixit cœleste signum.

Tagis. Puto hæc oratorio more dicta esse, quia Tages Thuscus fuit olim magnus aruspex et magister aruspicum. Arnobius, libro secundo adversus Gentes: Antequam Thages Thuscus oras contingeret luminis, quisquam hominum sciebat, aut esse noscendum condiscendumque curabut, un fulminum casus aut exlorum aliquid significaretur in venis? Ubi vide observationes Gebharti Elmenhorstii. Hinc illud Ammiani Marcellini ex libro xvn, pag. 101 : In Tageticis libris legitur Vejovis fulmine mox tangendos adeo hebetari, ut nec tonitrum, nec majores aliquos possint audire

fragores. Sic hunc locum emendavit Henricus Vale- A de fuga ejus cum ad martyrium quæreretur ait: sius, cum antea legeretur Tagetis Thusci. In veteri codice ms. bibliotheca: Colbertine scriptum est Tagetinicis.

Fuit vero formido illa, sed justa, formido quæ Dominum timeret offendere, formido quæ præceptis Dei mallet obsequi, quam sic coronari. Dicata enim in omnibus Deo mens, et fides divinis admonitionibus mancipata, credidit se, nisi Domino latebram_tunc_jubenti paruisset, etiam ipsa passione peccare. Hinc denique quorumdam preces ad martyres, orantium ut martyrii consortes esse mererentur; ut Eulampiæ in Menologio Græcorum ad diem decimam Octobris in tomo secundo antiquæ lectionis Henrici Canisii. Sufficiunt enim hæc exempla ex multis ac prope innumeris quæ recitari facile possent.

Præpositi. Nomen id dignitatis militaris, et quidem post Tribunos, qui tamea præerant cohorti perinde ac Tribuni, ut observat Henricus Valesius ad Ammianum Marcellinum. Lactantius, cap. 46 istius historie Scribuntur hæc in libellis pluribus, et per Præ positos Tribunosque mittuntur. Ex eorum numero fuit Dorotheus ille cujus encomium enarrat Eusebius, lib. vin Hist. ecclès., cap. 1, ut ex Actis martyrum Indis et Domnæ collegit idem Valesius.

:

Milites cogi. Recte itaque adnotat Eusebius in eodem capite primo libri octavi, orsam primum persecutionem fuisse ab iis qui militabant. Neque tum illa processit ulterius.

Bithyniam. In veteri codice legitur Bethaniam, manifesto errore. Certum quippe est ca quæ deinceps narrantur, peracta esse apud Nicomediam Bithyniæ metropolim.

CAPUT XI.

Mater ejus. Galerii Maximiani, quam Romulam supra vocavit.

Alior. culpæ adscriberet. Eutropius, lib. 1x : Diocletianus moratus callide fuit, sagax præterea, el admodum subtilis ingenio, et qui severitatem suam aliena invidia vellet explere. Eadem de illo narrat Suidas, ingenio fuisse dicens vario et callido, sed singulari prudentia et acumine vitia naturæ sæpe celavisse, res omnes asperiores in alios conferendo.

B

Proprio adv. Christianos odio. Lactantius, lib. v Institut. cap. 11, de hac ipsa persecutione loquens: Ali suo proprio adversus justos odio.

Tollendos esse. Acta passionis sancti Salvini episcopi et martyris Pars major populi clamabant, dicentes: Christian tollantur, et voluptas constat.

Timentes. Lactantius, ibidem : Alii præ nimia timidilate plus ausi sunt, quam jubebatur.

Gratificari volentes. Idem, ibidem : Nonnulli ut placerent, et hoc officio viam sibi ad altiora munirent.

Deor. Montium cultrix. Commodianus, lib. 1, cap. 21: Monteses deos dicitis. Sic enim legitur in vetustissimo codice ms. sancti Albini Andegavensis, ex quo instructiones Commodiani descripsit Jacobus Sirmondus, cum in utraque editione Rigaltii scriptum sit : Montes et deos dicitis. Male. Nam vel ipse titulus, qui Montesianis inscriptus est, admonebat retinendam esse lectionem veteris exemplaris. Difficile est autem interpretari qui fuerint dii montenses. Nam vetus Inscriptio Romana, in qua istorum deorum mentio extat, eorum explicationem reddit difficiliorem. Habetur apud Gruterum, pag. 21:

ARAM. JOVI. FULGERATORIS. EX. PRECEPTO. DEORUM.
MONTENSIUM VAL. CRESCENTIO. PATER. Deor. OMNIUM.
ÈT. AUR. EXUPERANTIUS. SACERDOS. SILVANI. CUN. C

FRATRIBUS. ET SOROribu. dedicaverunt.

Porro alii fuere Monteses, qui commemorantur a Prædestinato, lib. 1, cap. 69, et in Constitutione Honorii Aug. edita in appendice codicis Theodosiani, titulo XII, quos sanctus Augustinus in epistola ad Quod vultdeum vocat Montenses, ut et multi alii, quos recenset vir clarissimus Carolus Dufresnius in verbo Montenses. Hi fuere Donatiste, ut satis notum est vel ex libro secundo Optati Milevitani.

Jejuniis insistebant. Sic Maria, ancilla Tertulli principalis, ut in actis ejus legitur: Natale itaque filii celebrante Tertullo, cum impuris idolis vanisque simulacris hostias immoluret, Maria incumbebat jejuniis.

Inter se. Id est, inter Diocletianum Aug. et Maximianum Caesarem: quod sequentia docent.

Illos libenter mori. Sulpitius Severus, in libro secundo Hist. eccles., de hac ipsa persecutione loquens: Quippe certatim tum gloriosa in certamina ruebatur. Nihil vulgatius in actis martyrum, quam voces illæ ultroneæ: Christianus sum, mori volo, et cætera hujusmodi. Hine sancta illa Christianorum invidia erga defunctos, quod digni non fuissent eorum mortis esse participes, ut Valerii in Actis sancti Pontii martyris. Hinc etiam quorumdam calidus zelus ac pius, ut ita dixerim, furor sese ultro morti ac tormentis offerentium; adversus quos exarsit Mensurius, episcopus Carthaginensis, ut testatur sanctus Augustinus in Breviculo Collationum cum Donatistis, lib. II, cap. 13, ubi docet scriptam a Mensurio fuisse epistolam ad secundum episcopum Tigisitanum, in qua legebatur: Eos qui se offerrent persecutionibus non comprehensi, et ultro dicerent se habere scripturas quas non traderent, a quibus hoc nemo quæsierat, displicuisse Mensurio, et ab eis honorandis eum prohibuisse Christianos. Quo etiam spectat canon LX Eliberitanus. Elegans autem est et cumprimis memorabilis locus Pontii Diaconi in Vita sancti Cypriani, ubi loquens

Apollinem Milesium. Hanc historiam narrat Eusebius in libro secundo de Vita Constantini, cap. 1, sed nou explicat ad cujus Apollinis templum pertineat. Tradit Pausanias in Arcadicis Xerxem Darii filium Milesiis ademisse æneum Apollinem qui in Branchidis fuerat, quem multis post aunis Seleucus is lem remisit. Brauchida porro locus erat in agro Milesio supra Panormum portum, celebris Apollinis oraculo, quem Iones et oles olim consulere solebant, ut ex libro primo Herodoti observat Henricus Valesius ad Ammianum Marcellinum, pag. 382. Lactantius, lib. vi Institut., cap. 13: Polytes quidam consuluit Apollinem Milesium. Macrobius, lib. 1 Sa turnal., cap. 17: Meandrius scribit Milesios Ant ovi pro salute sua immolare.

Ut. div relig. inimicus. Nimirum justos viros in terris degentes, id est, Christianos, obstare sibi quo minus vera prædiceret, atque idcirco falsa ex tripode oracula reddi, ut docet Ensebius in libro secundo de vita Constantini. Quæ verba transcripsit et sua fecit auctor Actorum sancti Georgii martyris apud Surium.

CAPUT XII.

Ad Sept. Kal. Mart. Recte. Hoc enim die signantur Terminalia in veteri Kalendario Romano, quod editum est tempore Constantini, et ab Herwarto et Bucherio factum publici juris. Sanctus Augustinus, lib. VII de Civitate Dei, cap. 7: Terminalia mense Februario celebrari dicunt, cum fit sacrum purgatorium quod vocant februum. Dies igitur primus istius persecutionis, quod notandum est, fuit vir kalendas Martias, ipso Terminalium die; quod probatur etiam ex cap. 48, ut illic observabitur.

Agentib. cons. senib. amb. Id est, Diocletiano et Maximiano Herculio, quos anno Christi 503 Consules VIII et vu fuisse constat. Haec porro verba certo indicant tempus istius persecutionis, de quo tanta contentione inter se digladiantur viri docti. Nam Oudphrius, Baronius, Petavius, ne singulos commemorem, contendunt eam cœpisse anno Christi trecentesimo secundo; Scaliger, Valesius et alii multi, anno sequenti; quorum opinionem esse veram probat hic locus Lactantii. Nam praeterea apparet ex cap. 17 ista contigisse paulo ante quain Diocletianus Romam pergeret. Atqui certum est eum Romam profectum esse anno decimo nono imperii sui exeunte, ibique triumphasse de Narseo Rege Persarum, ut recte notat Jose

phus Scaliger ad Chronicon Eusebii. Præterea Lac- A tantius infra, cap. 48, historiam istius persecutionis colligens, cum dixisset edictum Constantini et Licinii pro Christianis, quo pax data est Ecclesiæ, proposi ium fuisse Nicomedia die iduum Juniarum, Constan tino et Licinio ter consulibus, ait ab eversa ecclesia Nicomediensi usque ad restitutam fuisse annos decem, menses plus minus quatuor. Atqui si a die septimo kalendas Martias anni 303 (quo diruta est ecclesia Nicomediensis) usque ad diem iduum Juniarum anni 313 colligas, invenies ab eversa ecclesia illa usque ad restitutam fluxisse annos decem, menses tres, dies novemdecim. Denique persecutionem cœpisse anno 303, binç etiam probari potest quod Eusebius, lib. vit, eap. 16, ait eam post octavum aunum aliquantisper remillere cœpisse. Nam si tempora numeres a festis paschalibus auni 303, usque ad mensem Aprilem anni 311, quo Galerius Maximianus in extremis agens per. secutionem quiescere jussit, facile reperies annos octo integros effluxisse ab initio persecutionis, et initium noui fuisse. Itaque remittere cœpit post annum octa- B fuisse nomen istius hominis, quia haud dubie de plebe

Eusebium, p. 164, ait hanc Ruftini interpretationem ferri non posse. Longius etiam aberravit Nicephorus Callistus, qui lib. vi, cap. 3, ita intellexit hunc locum edicti, ut putaverit servis libertatem datam esse, qui Christianismum abjurarent. Attamen vir clarissimus Gisbertus Cuperus putat Lactantium heic non respicere ad servorum libertatem, et Valesii sententiam ita probat, ut de ea ne dubitandum quidem existimet. Verum cum Ruffinus fuerit utriusque linguæ peritus, tum proximus temporum quibus ista fuerant constituta, valde probabile est illum scisse et vim verborum Eusebii, et quonam modo res gesta fuisset in ea persecutione Diocletiani. Præterea melior fuisset conditio servorum quam honoratorum, si nullæ adversus eos pœnæ fuissent constitutæ. Verisimilior videretur opinio clarissimi Dodwelli locum istum interpretantis de libertis. Sed ne ego eam amplectar obstat semper auctoritas ejusdem Ruffini.

Quod edictum quidam. Ex silentio Lactantii, qui tum Nicomediæ erat, satis datur intelligi ignotum

vum, ut observavit Eusebius. Quare argumenta quæ Petavius in lib. xi de doctrina temporum, cap. 32, adducit ex Sulpitio Severo, ut probet persecutionem cœpisse anno 502, infirma esse constat, cum eo fundamento nitantur, quod ca desierit anno 312, quam certum est nonnisi anno demum sequenti conquievisse.

erat. Nam si fuisset yir illustris et secularium honorum prærogativa conspicuus, ut eum describit Eusebius, qui ita vel fando audiverat, vel ex traditione majorum acceperat, ejus nomen neque ignorasset Lactantius, neque tacuisset, et ad Eusebium quoque pervenisset. Intererat quippe rei publice christianæ, ut nomen illius viri cunctis Ecclesiis innotesceret, qui magnum illud facinus fuerat ausus. Quare suspecta mihi valde sunt quæ in vetustis quibusdam martyrologiis leguntur ad diem septimam mensis Septembris, ubi descriptis Ruffini verbis Eusebium interpretantis, hæc facta dicuntur a quodam beato Joanne. Nam cum ex Lactantio et Eusebio certo colligatur virum hunc statim productum statim morti traditum fuisse, adeoque expirasse exeunte Februa rio, quomodo fieri potest ut natalis ejus dies incidat in mensem Septembrem, tam procul ab initio persecutionis? Ac sane licet illorum martyrologiorum auctoritas apud me vacillet, assentiri tamen non possum clarissinio viro Godefrido Henschenio, qui tomo ter. ti Februarii, p.107, contendit hanc historiam intelligi debere de sancto Georgio martyre, quem passum ait Nicomediæ anno Christi 503, die 23 mensis Aprilis, instante dominicæ et salutiferæ passionis solemnitate. Præterquam quod enim certum est persecutionem coepisse exeunte Februario, et eum qui edictum diripuit ac conscidit eodem mense extinctum fuisse, duobus videlicet mensibus ante diem vigesimam tertiam mensis Aprilis, Acta illa sancti Georgii, quæ Henschenius edidit, non id dicunt, et tot fabulis ac portentosis narrationibus plena sunt, ut plane constet nihil boni sanique ex illis posse colligi. Una Alexandræ Imperatricis historia, que cum Christiana esset, capite damnata dicitur a Diocletiano ipso proferente sententiam, historia est quæ omnia poetarum figmenta superat, cum certum sit, ut dicemus paulo post, nullam aliam Diocletianum toto principatus sui tempore conjugem habuisse, quam Priscam. Præterea, cum ipse Henschenius scribat pascha incidisse annu 303, in diem 18 Aprilis, et dominicam passionem in diem decimam sextam, planum est hanc historiam non posse intelligi de sancto Georgio, qui, si passus fuit anno quo pascha incidit in diem 18 Aprilis, ut vult Henschenius, certe passus non est imminente solennitate Paschali, sed post transactos dies festos. Atqui hoc erat validius Henschenii argumentum sumptum ex præfatione libri Eusebiani de martyribus Palæstina, ubi scriptum est edicta de destruendis ecclesiis et comburendis sacris codicibus proposita fuisse in Palæstina mense Aprili, cum salutaris passionis dies immineret. Quod ut verum esse potest ratione Palæstina, falsum est ratione Nicomediaæ, ubi certum est edictum fuisse propositum 11 kalendas Martias, prostridie Terminalium.

Etsi non recte. Ruffinus apud Eusebium, lib. vII, cap. 5: Calore nimio fidei ignitus, tamquam reprehen

Simulacrum Dei quæritur. Nimirum ut inter paganos, qui non putabant templa esse posse sine simuJacris. Et tamen Plinius, lib. n, cap.7, dixerat: Effigiem Dei formamque quærere imbecillitatis humanæ reor. Simulacris itaque carebant ecclesiæ Christianorum, ut pluribus observat Desiderius Heraldus ad librum sextum Arnobii. Vide etiam Casaubonum in Notis ad Alexandrum Severum Ælii Lampridii.

C

Scripturæ incenduntur. Narrat ista Eusebius, lib. vin Hist. eccles., cap. 2, ac plures alii quos supervacaneum esset cominemorare. Res enim est notissima. Hinc natum contumeliosum traditoris vocabulum adversus eos qui metu pœnarum libros divinos tradiderant judicibus imperialibus. Qua de re consulendi in primis Africani scriptores, præcipue vero Donatista ille, qui descripsit Acta sanctorum martyrum Saturnini, Dativi et sociorum. Neque interim omittenda gesta purgationis Cæciliani episcopi Carthaginensis et Felicis episcopi Aptungitani. CAPUT XIII.

Postridie. Id est, sexto kalendas Martias. Hoc igitur die propositum est Nicomediæ edictum Diocletiani et Maximiani adversum nostros, cœpta jam persecutione. Verum Eusebius, lib. vi, cap. 2, scribit propositum fuisse mense Martio, appetente die festo dominicæ passionis; et auctor Chronici Alexandrini propositum ait die 25 Martii, ipso die paschæ. Ista vero sie conciliari posse mihi videntur, ut primo quidem edictum illud propositum fuerit Nicomediæ, velut in eivitate regia, 6 kalendas Martias, deinde missum ad cæteras imperii civitates, mense quidem Martio propositum in eo loco ubi tum Eusebius habitabat, in Palæstina mense Aprili, Alexandriæ vel alibi ipso die Pascha..

D

Carerent omni honore. Ista sic expressit Ruffinus apud Eusebium lib. vII, cap. 2: Si quis inter nostros alicujus honoris prærogativa muniretur, sublata hac maneret infamis.

[ocr errors]

Libertatem non haberent. Hæc apertius explicantur ab Eusebio, lib. vin, cap. 2, secundum interpretationem Ruffini. Reliqui enim interpretes sensum legis non satis feliciter assecuti sunt. Sic ergo habet Ruffinus: Si quis servorum permansisset Christianus, libertatem consequi non posset. Primum enim pœn constitutæ sunt adversus honoratos, tum adversus plebem, postremo adversus servos; quibus adempta omnis spes libertatis, si permansissent in professione religionis Christianæ. Ut constet falli virum alioqui eruditissimum Henricum Valesium, qui in Notis ad

deret imprudentem et intempestivum illius ardorem A pro fide Christi.

Victorias Gothor. et Sarmat. Quia imperatores se in titulo edicti vocabant Gothicos et Sarmaticos, ut in veteri Inscriptione, quam refert Cuspinianus in libro de Cæsaribus, pag. 155. In titulo autem edicti posita fuerunt non solum nomina Diocletiani et Maximis imperatorum, sed etiam Constantii et Galerii Maximiani Cæsarum, ut facile colligi potest ex historía passionis sanctorum martyrum Saturnini, Dativi, Felicis et sociorum, et ex martyrio sanctarum Agapes, Chioniæ et Irenes.

Legitime coctus. Modus coquendi Christianos vivos explicatur infra, cap. 21. Legitime autem coctum dixit, quia coctus erat secundum leges quas Augusti tulerant; sicut lib. v Institut., cap. 11, legitima sacra vocat ea, quæ secundum veterem morem fiebant, quia mos vim legis obtinet. Eadem ratione dixit, lib. VI, cap. 9, injurias hostibus legitime inferri, scilicet

postquam, servato belli jure, bellum per legatos de

nuntiatum et indictum est. Fallitur enim heic vehcmenter Josephus Isæus, qui vocem legitime ironice positam putat hoc loco esse, quia videlicet non intellexit veram ejus significationem.

Cum admirabili patientia. Verba sunt Ruffini interpretantis et explicantis Eusebium. Continuo omni in eum crudelitatis genere desævientes, ne hoc quidem solum efficere quiverunt, ut eum mæstum aliquis videret in pœnis, sed læto atque hilari vultu, cum jam viscera in suppliciis defecissent, spiritus tamen lætabatur in vultu. Ex quo tortures sui gravius cruciabantur, quod omnia suppliciorum genera consumebant in eum quem ne tristem quidem ex his reddere poterant.

CAPUT XIV.

Subjecit incendium. Eusebius, lib. vш, cap. 6, agens de hoc incendio, nescire se fatetur quo casu excitatum fuerit. Alii palatium fulmine ictum conflagrasse scribunt, ut Constantinus in oratione ad sanctorum C cœtum, cap. 25.

Omnes suos prot. præc. In veteri codice legitur : omnes suos protinus cepit. Nos emendavimus.

Data potestate. Lactantius, lib. v Institut., cap. 11, de hac ipsa persecutione agens: Accepta enim potestale, pro suis moribus quisque sæviit. Alii præ nimia timiditate plus ausi sunt quam jubebatur. Alii proprio adversus justos odio, quidam naturali mentis feritate, nonnulli ut placerent, et hoc officio viam sibi ad altiora munirent. Aliqui ad occidendum præcipites extiterunt, sicut unus in Phrygia, qui universum populum cum ipso pariter conventiculo concremavit.

Torquebant. Sic scriptum est in veteri libro: sed supra ultimam lineam, ut fere fit, appositum est signum quod ostenderet legendum esse torquebantur, manifesto sane errore. Atque hunc esse fontem plurimorum erratorum quæ in vetustis auctoribus occurrunt, nos sæpe deprehendimus in codicibus manuscriptis. Librarii enim primo describebant libros, qui deinde tradebantur emendatoribus. Isti vero frequenter bonam lectionem vertebant in malam per speciem emendationis.

D

Conjugem Priscam. Quæ postea, vivo adhuc marito, in exilium cum filia Valeria projecta est a Maximino, et demum jussu Licinii capite plexa, ut docebit Lactantius in fine hujus operis. Sed hic se offert ingens difficultas. Nam in vetustis Actis sanctæ Susanne virginis, quæ martyrium Romæ consummasse scribi tur sub imperio Diocletiani, mentio est Serenæ Augustæ uxoris ejusdem principis, quæ occulte Christiana erat, ubi dies natalis ejus consignatus est ad diem 17 kalendas septembres. Gravis sane diflicultas, si de Actorum illorum veritate et auctoritate constaret. Sed cum illa multa eaque magna suppositionis indicia habeant, tum ex hoc sane capite falsa esse probantur, quod Serenam uxorem Diocletiani fuisse volunt. Quippe ostensurus sum Diocletiano nullam aliam toto principatus sui tempore uxorem fuisse, quam Priscam. Etenim si ea mater Valeria fuit, u sane fuit, necesse est eam Diocletiano nupsisse antequam is fieret imperator, id est, ante annum Christi 284, cum Valeria Galerio Maximiano juncta matrimonio sit anno 293, ætatis suæ ut minimum duodecimo. Vixisse autem tum Priscam matrem ejus hine certo colligitur, quod diu postea superstes fuit, anno tantum 315 extincta est post victoriam, quan Licinius reportavit de Maximino. Hæc monumenta non senserat illustrissimus Annalium ecclesiasticorum conditor, Cardinalis Baronius: et tamen suspicabatur futuros, qui eam de Serena Augusta Histo riam in dubium revocarent, quod nulla penitus de ca mentio alibi habeatur, neque apud scriptores ethuicos, neque in antiquis inscriptionibus; ac tanquam ei difficillime quæstioni finem imposuisset, interrogat litteratulos, si his displiceat nomen Serena Augustæ, ut dicant quonam alio nomine Diocletiani conjux Augusta ab antiquioribus dicta inveniatur, et cum non invenerint, non faciant de nomine controver siam. Satisfactum est igitur cumulatissime interru

el

Erant certantes. Lactantius in loco paulo ante laudato Itaque in excogitandis pœnarum generibus nihil aliud quam victoriam excogitant.

Familiam Cæsaris. Id est, Galerii. Hanc itaque placuit excipere, tanquam abominabile esset ullum scelus adversus Diocletianum suspicari de familia Cæsaris, et ne auctores incendii, qui ex domo ejus prodierant, detegerentur, si locus inquisitioni datus fuisset.

CAPUT XV.

Filiam Valeriam. Nuptam Galerio Maximiano Ca sari, quæ miseram vitam traduxit post mortem mariti, et miserabili morte cum matre periit, sub imperio Licinii, ut docet Lactantius in fine hujus operis. Ex qua narratione pessumdatur omnino conjectura illustrissimi cardinalis Baronii, qui ad annum 294 scribit filiam Diocletiani, quæ conjugio juncta fuit Galerio Maximiano, haud diu post nuptias fuisse superstitem, cum nulla ejus memoria extet in antiquioribus monumentis, sed nec ex ea proles aliqua legatur esse suscepta. Addit deinde patrem, ut filiæ defunctæ memoriain consecraret eternitati, Pannoniæ partem ejus nomine institui atque cognominari voluisse; citatque in eam rem librum xix Ammiani Marcellini. Verum id non dicit Marcellinus, sed tantum eam Pannoniæ partem ad honorem Valeria Diocletiani filiæ et institutam, et ita cognominatam. Referam autem ipsa ejus verba: Valeriam venit, par

B

tem quondam Pannoniae, sed ad honorem Valeria_Dio

cletiani filiæ et institutam, et ita cognominatam. Porro nec institutam a Diocletiano, nec cognominatam, sed a Galerio Maximiano docet Aurelius Victor in libro de Cæsaribus: Provinciam uxoris nomine Valeriam appellavit. His ita constitutis, tanquam certa essent, addit Baronius Diocletianum, cum Valeriæ morte resoluta esset affinitas quæ inter cum et Galerium contracta erat, quam in sua cognatione haberet gradu propinquiorem virginem, eam illi fœdere nuptiarum conjungere festinasse: Susannam nimirum filiam Gabinii germani Caii papæ, qui ambo Diocletiano sanguine conjuncti erant, utpote nati ex fratre ejusdem Diocletiani, ut patet ex Actis ejusdem sanctæ Susanna. Verum tota hæc Historia ruit, ruente fumdamento super quo posita fuerat, id est, morte Va leria, quam diu supervixisse Galerio constat. Adeo autem periculosi sunt magnorum virorum errores, ut hic Baronii lapsus plerosque viros doctos secum traxerit, Odoricum Raynaldum, Joannem Bollandum et alios.

Profectione parata. Bellum ea tempestate nullum, quod sciam. Sed ita contumaciter et superbe egit homo vesani ac ferocis animi, ut hoc agendi modo Diocletianum vehementius impelleret ad excidium christiane religionis, quem videbat molliter hactenus tanto operi incumbere,

« PoprzedniaDalej »